Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

IM et nativo iure atque ex canonum mente pertinere ad Episcopos dignioris delectum ex iis, qui per eXamen sive ut aiunt concursum probati fuerint, eosque omnes, ne Apostvolica quidem ut aiunt Dataria excepta , qui Ecclesias conseo rendi ius habent, teneri ex officio easdem illi tantum conaferre, qui talis Episcoporum ipsorum iudicio habebitur,

Praeterea nemini .

cum insuper ita sui muneris esse sentiat, ut a Regia Mais testate et Imperio illud seiungi nequeat, tum Ecclesiae tueri canones, tum de recto ordine et spirituali carissimorum sibi subditorum ministerio cavere , eo etiam clementiae et bonitatis devenit: x. Ut Encyclicas literas XVII. Kal. Februar. An. I 82.

datas in mentem Episcopis revocet, per quas eorum con scientiae permittitur, firmo constantique animo nulliusque

ratione habita non eos tantum repellere , qui inhabiles omnino sunt, sed etiam minus idoneos , si qui forte huius generis ad parochiales privati iuris patronatus Ecclesias fuerint nominati. Licet enim integra esse familiarum iura et Institutorum voluntatem velit, nullo tamen pacto feret, ut quis in re tam gravi et Regiam omnem paterni illius animi curam postulante huiusmodi iure abutatur. . a. Ut vacantibus liberae collationis sive Ecclesiastici iuris Ρatronatus paroeciis is, nemine excepto, semper eligatur ab Episcopis , quem omni humana ratione posthabita dugniorem iudicaverint, eos inter qui per publicum examen sive ut aiunt concursum coram ipsis habendum probati fuerint; et eius unice , qui fuerit tamquam dignior coram ipsis electus , praesentatio atque institutio ab eo fiat , ast quem ius illud spectat, ne Bataria quidem Apostolica excepta , cum quae ipsi reservata venditantur, tempora et casus inciderint. 3. Ut radito eadem omnino servetur, quoties primae ab

Episcopali aut aliae Iiberae collationis et Ecclesiastici iuris Patronatus Dignitates vacaverint, quas conferendi ius vel ad Sanctam Sedem vel ad cathedralium iuxta ac collegiatarum Nagni Ducatus Ecclesiarum Capitula spectet, licet ut aiunt vacent in curia vel alio quovis titulo . inter reservata Sedi Apostolicae Beneficia habeantur. Insuper REGIA CELSITUDO Praecipit, ut examen eorum, qui probandi sunt Dignitatibus assequendis idonei. etiam circa inhaerentia earumdem Diagnitatum ministeriis ossicia versetur.

q. Ut

112쪽

ι. Ut integrum maneat optionis ius, quod ex quaruisitam Ecclesiarum instituto aut consuetudine ad Dignitates pertinet; modo tamen hoc iure illi uti non liceat, qui Diagnitatem quam occupat per examen aut concursum non sit assecutus; nullus sit autem optioni locus , cum Dignitas ad quam quis evehi cuperet adiunctam habeat animarum cu-

tam . .

. Ut vεro piissima huiu modi mandara dertissime petificiantur, REGIA CELSITUDO omnino vetuit iis Institutiois num libellis quae vulgo Bolle dicuntur Regium Exequatis dari, sive de Dignitatibus, ne iis quidem exceptis quae rincipem ab Episcopali locum tenent, sive de Parochialibus iberae Collationis aut Ecclesiastici iuris patronatus Ecclesiis agatur , etiamsi ab Apostolica ut aiunt Bataria collatae fua- tint , nisi simul proprii Episcopi exhibeatur testimonium ex quo pateat eum, cui Dignitas collata est, suisse ab eodem tamquam digniorem electum eos inter qui per exa men probati fuerant. Tibi, Illustriss. praesul , Magno iubente Duce, huiusmodi mandata significo , quae pro certo habeo te laudi tibi daturum religiose perficere . Expectans interim , ut a te eadem accepta suisse me doceas , tui maqua maxima possum observantiae profiteor, Illustrin. ac Reverendis,. praesul, Florentiae ex R. Iuris Secret. III. Id. Qifintil. M. addictiss. Obsequentiss. Servum. Antonius Mormorai

Ad Pistotiensem et praten em Episcopum

113쪽

Encyclica Epistola de privati iuris Patronatus Paroeciis congruenti stipendio carentibus. Ea Rg011κ CEtsi et uni NIs mens ac voluntas' est, ut Omnibus Magni Ducatus paroeciis sit satis provisum, iit parochi et suum perficiant accurate munus , et populis praesto

Ρublici iuris patronatus sive ordinariae Collationis Paroeciis partim iam REGIA CELsITUDO providit, atque idonea molitur reliquis etiam providendi consilia . Quod vero pertinet ad parochiales privati iuris Ρare natus Ecclesias congruenti stipendio carentes, REGIA CELSITUDO existimat se nullatenus posse pati , ut privati patroni ius colendi servandique gratia spirituale totius populi ministerium negligatur. REGIA CELSITUDO spem habet Familias illas. ad quas ius patronatus pertinet, et quae Suis Ecclesiis redituum inopia laborantibus suppetias ferre po sunt , id procul dubio facturas in eum praecipue finem, ut suo muneri satis faciant ; quod insuper gratissimum Principi fore pro certo habeant. Ad eas vero Familias quod attinet, quibus grave essEt suarum Ecclesiarum augere stipendium , si praeter Ecclesias Parochiales alia simplicia conferendi Beneficia ius habeantiam nunC dare operam possent , ut . eadem illis sibi liceret unire Ρaroeciis , ubi primum vacaverint , reapse

unienda.

Nonnullae etiam Familiae ius Ρatronatus huiusmodi Ecclesiarum, imposito earumdem Ecclesiarum stipendium augendi onere , familiis illis possent concedere , quae amplioribus divitiis affluunt, eidemque oneri sustinendo

sunt pares .

Optat REGIA CELSITUDO , ut Episcopi haec omnia pamperum Ecclesiarum patronis in sua Dioecesi degentibus significent, consona Regiis Mandatis, unaque cum ipsis consilia i aut, et per eum qui a secretis Regii Iuris est,

114쪽

Tui interim me obsequentur esse Profiteor , mustriss. ac Reverendiss. Praesul Florentiae ex R. Iuris Secret. V. Id. Ianuar. An. I 8 3. Addictiss. Obsequentiss. Serυum , Antonius Mormorai

Ad Pistoriensem et Ρratensem

N. XXIII. Episcopi literae in Enchesica proponenda de conferendis Beneficiis data prid. M. Sextiles An. IT 83

Mum Magnus noster Etruriae Dux in nativum illud propriumque Ecclesiasticos reditus ex canonum mente atque ex vera Ecclesiae disciplina distribuendi ius Episcopis re stituere dignatus sit, meum esse arbitror piissimum hoc s Iuberrimumque, quod per literas ab eo qui a secretis Regii Iuris est datas accepi, statim significare consilium , ut Omnibus summa in hac re pateat Religio principis, qui dum vere dignos et huic Ecclesiae utiles necessariis reditibus instrue di Ministros facultatem Episcopis praebet, mihi etiam periucundam spem tribuit fore, ut huius Dioeces eos Sacerdotes reditibus qui supersunt, nec alio transferentur , abundantius

in posterum uti valeant. Ita vero scriptae sunt eae literae . . - . ,, cum Ecclesiasticos reditus ex canonum mente atque

is ex vera Εcelasiae disciplina distribuendi ius ad Episcopos ,, omnino pertineat, quippe qui unice eos nosse debent, is qui utilem Ecclesiae populoque praestantes operam iis- ω dem dignos se praebent, omni illa quam uti Ecclesiae et Canonum propugnator ac vindex habet auctoritatem. REGIAD CELSITUDO vult atque imperat, ut deinceps Episcopi ,, omnes, qui in Magno Ducatu iurisdictionem exercent, n

115쪽

, rohoe proprioque iure per se , nulliusque implorata pote t

,, te utantur, quocumque vel modo vel tempore liberao collationis aut Ecclesiastici iuris patronatus Beneficia va--,, paverint; integra tamen sunto Patronorum iur. necnonis praescripta quac vigent. se Hac etiam lege comprehensa intelligantur quaecum is que Beneficia tum implicia tum quae residendi officium is adiunctum habent, ne iis quidem quae consistorialia duri cuntur, nec primis Dignitatibus exceptis. o mihi etiam expresse mandavit, ne Beneficiorum pOS. se sessionem adeundi lacultatem concedam, nisi Benefi-

is cia illa ex huiusmodi Regiis praescriptis collata se

se rint.

Iure quidem confido , Illustriss. praesul, te tul esse si officii existimaturum Regia haec mandata accurate exe4 se qui , mihique humaniter eadem a te fuisse accepta signuficare, ut de omnibus REGIAM CELSITUDINEM certiorem iacere possim . Florentiae prid. M. Sextia. I 83. Quae quidem mandata qua late patent ex conscientiae officio perficere dum mihi eertum esse confirmo. Pra termittere non possum, quin universos iterum fideles admoneam nostrum omnino esse Deum assiduis exorare precibus , ut tam pium Religiosumque principem ac Regiam omnem Familiam foνtunare velit. Id enim non subditorum tantum et Christianorum conditio , sed grati etiam animi officium a nobis postulat. Huic nunquam deesse velitiS, carissimi Fratres ac Filii, illud etiam reputantes animo quod aiebat vir piissimus sapientissimusque qui multa indigna perpessus veritatem asseruit i in I. Timoth. c. 2. impetr ta nimirum pro principe beneficia ad omnes pertinere; pra sens namque christi fidelium tranquillitas Ecclesiae tranquilulitatem , tranquillitas Ecclesiae tranquillitatem Regni consequitur , Regni vero quies a principe pendet atque oritur, qui illud administrat ac regit. Gratia Dei cum omnibus vobis .

Amen.

116쪽

N. XXIV. listola a Secretmio Regii Iuris data ad omnes Discopos,

qua necessario Ecclesiastici iuris Patronatus Paroecia rum stipendio consulitur .

Per hoe quod sequitur Epistolium ex Regio Secretari Kal.

huiusce Mensis Ianuarii datum REGIA CELSITUDO supremam suam dignata est pateticere voluntatem, quae illud unice spectat, ut compluribus Magni Ducatus paroeciis, quae Ecclesiastici, piorumve tuae istius Dioecesis Locorum iuris Patronatus sunt, sit satis provisum. Illustriss. ac Reverendiss. Praesulcum REGIAE CELSITUDINI compertum exploratumque sit, quam ad spirituale populorum ministerium et institutionem conferat per idoneos optimosque Pastores paroecias administrari; postquam, quoad per facultates ex abolitis coenobiis et monasteriis redactas licuit, popularis et liberae Collationis paroecias, quas maiori laborare . inopia per Epi- scopos comperit, reditibus auxit: ad eas modo Paroecias praecipue. advertit animum , quae capitulis. Abbatiis, piis cis, Menobiis, et nonasteriis subiiciuntur, et quarum ab iisdem his Patronatus obtinetur. Aegre quidem perspexit non congruens tantum stipendium huiusmodi Ecclesiis deesse, sed illi:d etiam quod vel tenuissimo parochorum victui sumetat, licet necessarium sit Patronorum ossicium suis Paroeciis opem ferre ἔ eos esse ad illud implendum tardiores qui id iacere percommode posissent ; Ecclesiasticos patronos ab huiusmodi ossicio debere esse minus immunes , utpote quibus Ecclesiae minist rium et Fidelium salus curanda maxime foret, et quorum reditus partan ex bonis proveniunt , quae iisdem paroeciis. detracta sunt. ιHas ergo paroecias, quarum ius patronatus ad Capitu-Ia Cleros, Abbatias, Ρia Loca , et ad coenobia ac Monasteria pertinet, REGIA CELSITU Do vult esse perpetuas, ut

Parachi nihil amplius sint Patronis obnoxii, ac dimissionis

metu

117쪽

metu eas non cogantur leges aeeipere, quas iisdem impon re Patroni vellent. Si nihil habeant Episcopi, cur eorum vel facultatem vel mores reprehendant, qui eiusmodi Paroecias, a quibus amoveri hactenus poterant, in praesens administrant, in iisdem perpetuo confirmentur, nec alios in eorum locum sufficere Ρatronis liceat. Vult autem ita earumdem Ecelesiarum augeri reditus, uti in appositis.Albis notatum lesitur , atque praescriptum .

Liceat iisdem Ecclesiasticis patronis in constituta redituum Summa non solum praesentes Milesiarure reditu& modo onera omnia , obligationes, ac sumptus qui in Tem-

pili usum cultumque fieri dobent detrahantur . 'scd ea quoque , quae eX parochiali ministerio proveniunt, quaeque ex Beneficiis Ecclesiae et parocho addictis supersunt rite aestimata computare .

Detrahendum est etiam quantum aedificiis sartis tεctis servandis sufficiat nisi id forto ita se Patronus recipiat . Ad augendos earumdem Ρaroeotarum reditus Ecclesiastiaci patroni simplex aΙiquod Beneficium, quod ipsorum iuris satronatus sit , poterunt iisdem adiungere; modo suis sumptibus illorum onera transferenda curent, oi de suo quantum cogagruenti stipendio deest, suppeditare teneantur, donec illa coniunctio atque translatio fiat. Quidquid vero praeacrsptae redituum summae deerit ,- e sua re familiari praebeno Ecclesiasti et Butroni debeant, atque iisdem Ecclesiis certos reditus attribuere, qui debito parochis stipendii augmento respondeant, vel Montis , ut aiunt, loca , voI Censias vel tunnuam pecuniae Summam donee integro fuerit iisdem proviSum . ν. Liceat Monasteriis , coenobiis , Ris lacis , Capitulis,

et cleris pro rata parte maioris sumptus , quem par clarum causa fere ist, ingentem illam in festia celebrandis pompam,

omnesque sumptus, qui supervacanei videbuntur, remittere, nec non ad minorem numerum suos canonicatus et Capel- Ianias redigere . Imperatus vero redituum auctus trium mensium Spatio

fieri ab omnibus debet, ex quo huiusmodi Mandatum a Ceo perint , eodemque temporis spatio se id perfecisse probaro

quisque debet apud Episcopos, in quorum dioecesi positae Parosciae fuerint. Qui

118쪽

II mi a seeretis Regii Iuris est ad singulos patronos descripta mittet Ecclesiarum quae ad illos pertinent nomina una cum huiusce Regii mandati exemplo , et iisdem significabit , qua summa augendi sint cuiusque Paroeciae reditus . Eiusdem etiam Mandati exemplum ad singulos Episcopos mittet una cum Paroeciarum nominibus , quibus in eorum Dioecesi .subsidium comparandum est, mandans insuper, ut Suo tempore referant, an omnia huiusmodi subsidia attributa paroeciis revera fueri0t. Haec etiam mandata nec non earumdem Ecclesiarum nomina significabit praetoribus, quorum erit cavere, ut REGIAE CELSIΥUDINIS voluntas statim et nullo interposito inani praetextu perficiatur. x Tui interim .me obsequenter esse profiteo ,

Illustriss. Domine,

Ex Regio Secretar. Kal. Ian. I78ς. Addictiss. Obsequentiss. Servum ,

. . Carolus Bonsi Haud profecto Principis mandata accuratius exequi me posse arbitror , quam si eadem tibi , Illustriss. Praesul, qualia ipse accepi, Significem una cum descriptis Paroeciarum in tua Dioecesi reditu augendarum nominibus, sperans te Regiis consiliis inhaerentem eo quo praestas Religionis amore tu que Quctoritate facturum, ut eadem omnes inviolate perfi

ciant .

Aliquam interim ab humanitate tua expecto huiusce rei significationem, ut de ea REGIAM CELSITUDINΕΜ certiorem faciam; atque illud interim, quod tibi veluti quaedam agendi norma esse potest, praemoneo, si nempe mixti iuris patronatus Ecclesiae sint, earumdem reditus pro rata iuris patronatus parte ab Ecclesiasticis Patronis augeri debere, facta Laicis, qui una simul patronatus ius obtinent, nec ad reditus augendos aliquid conferre volent, sui iuris vel Suffragii partem concedendi potestate , vel Compatronis si iidem onus huiusmodi

in .e recipere velint, vel libere in manus Episcopi; quod si

a fiat

119쪽

siat, ut id mihi sIgnificare velis, te etiam atque etiam oro; singulis enim praetoribus mandare non praetermisi, ut hoo Patronis de nuncient, quo deliberare possint, utrum ii malint amplecti. Interim te plurimi a me fieri, maximeque coli pro certa habeas . Tui, Illustriss. ae Reverendiss. praesul, Florentiae prid. Kal. Februar. I 784. Addietiss. Obsequentiss. Servus Antonii Mormorat impediti Ioeo

Vincentius Scrisii Cancellari Ad pistoriensem et pratensem

Episcopum N. XXV.

Encyclica Regii Iuris Secretarii Epistola, qua nonnusia adiiciuntur literis III. et postrid. M. Quintil. ad

omnes Episcopos datis Q. I 82. Cum unam eamdemque rationem ubique ac perpetuo se vandam constituere simulque efficax quibuscumque abusioni-hus adhibere remedium REGIA CELsITU Do velit, ad ea, qua iam per literas huius Regii Iuris Secretar. III. ac postri l. Id. Quintil. An. I 82. datas praecipiuntur, haec etiam veluti certam perpetuamque legem praescripta adiicere dignata est ut nempe nulli deinceps, quod ad parochiales Ecclesias , Dignitates, canonicatus , liberae Collationis et Ecclesiastici iuris patronatus, quotquot in Magno Ducatu sunt, Pertinet, possessionem adeundi facultas detur neque Institutionum seu Collationum libellis, quae Bolle dicuntur, R gium Exequatur concedi possit, nisi simul examinis aut Concursus Acta, quocumque mense Ecclesia vel Dignitas vaca- erit , exhibeantur, ex quibus constet eos; quibus Ecclesia aue Beneficia collata sunt, fuisse utpote digniores praeoptato S.

120쪽

IIC. Examinis vero vel ut alunt cone ursus Aeta ad eum ob signata mittuntor , qui a Secretis Regii iuris est, quique' ea statim Episcopis reddenda curabit, ubi primum data rite fuerit possessionem adeundi facultas . En de quibus te, illustriss. praesul, certiorem facere deo beo , teque officii tui esse existimaturum confido Regiis huiusmodi Mandatis inhaerere . Ne interim qua maxima possum observantia profiteor

. Tui, Illustriss 'ac Reverendiss. praesul,

Florentiae ex R. luris Scoret. prid. Id. 'aii An. I 8s.

Addictiss. Obsequentiss. Servum Vincentius Martini Ad Pistoriensem et pratensem

REGIAE CELSITUDINIs Mandatum de conferendis Bene iis etc. Illustriss. D. qui a Secretis R. Iuris est hoc Mandatum Sanctissimum V. Kal. Sextiles nuper datum publice pr.

ponit. REGIA CELSITUDO nonnulla superioribus mandatis adiu re volens, quibus vetitum est Ecclesiastica magni Ducatusheneficia iis conferri, qui subditi non sunt, praecipit, ut deinceps Subditis tantum conferantur non paroeciae solum , DLgnitates, ac Beneficia , quibus residendi ora tum adiunctum est , sed generatim simplicia quaevis Beneficia in Nagno Ducatu constituta, sive Ecclesiae sive Beneficia cuiuscumque generis , vel a Principe vel a populo , vel per Communitatem conserenda , vel denique ordinariae Collationis sint, vel patronatus ius ad Ecclesiasticos, vel ad privatas tum Familias tum personas pertineat. Regium etiam Exequatur dari vetat, quoties in iis conis ferendis haec mandata Principis non fuerint accurate setavata

SEARCH

MENU NAVIGATION