Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

N. XXIX. Regium de urbis Prati Paroeciis Mandatum.

A REGIA cELSIΤUDO ex iis quae ipsi fuerunt ab Episcopo Pistoriensi. et Ρratensi proposita vult atque imperat: I. Ut septem tantum in Urbe Prato Ρaroeciae sint, Cainthedralis nimirum Ecclesia , Ecclesia S. Mariae vulgo delia Carceri , altera .sub eodem titulo quae dicitur dei Giglio . Ecclesiae S. Dominici , S. Donati, Annuntiationis, er S. Augustini . Esto autem Episcopi constituere , quibus finibus Contineri , et quam late patere quaevis Paroecia debeat.

Ceterae omnes tollantur.

ΙΙ. Ut in Cathedrali Ecclesia paroeciae curam gerant Canonicus et duo Coadiutores Cal1ellani, qui ad matutinas

Celebrandas laudes convenire non. teneantur, aliis tamen

sacris rebus vel choris interesse debeant nisi fuerint legit, me impediti. III. Ρaroeciae vero tum S. Mariae vulgo delle Carceri, tum altera quae dicitur dei Gid io per Parochum, et duos coadiutores Capellanos administrentur. IV. Ρraeter hos in Ecclesia S. Mariae delle Carceri octo capellatii adsint, quatuor vero in Ecclesia S. alariae delinglio , qui una cum Parocho et Coadiutoribus debeant res sacras quotidie in iisdem Ecclesiis peragere , mane MiSSam,

Po i meridiem vespertinas preces cantu celebrantes .

V. In Ecclesiis vero tum Annuntiationis, tum S. Donati, Praeter Ρarochum , Capellanus adsit , necnon praeter Paro. chum alius, qui Parochi vices gerat in Ecclesiis S. Dominiciet S. Augustini. VI. In Ilonasterio S. Dominici duodecim Sacerdotes sint, qui Ecclesiae uti decet in serviant , Consessiones audiant ; in Monasterio autem S. Augustini saltem alii duo Sacerdotes Consessionibus audiendis idonei praeter parochum, et alterum , qui parochi vices gerit. VII. Ducenta quadraginta scutata annuum sunto illius canonici, qui in Cathedrali Ecclesia gerit animarum curam

nec non S. IIatiae deiae Carceri, S. Mariae dei Giglio , S.

142쪽

vero earumdem Ecclesiarum Coadiutoris centum et viginti: Domum praeterea et primam magisque necessariam supellectilem omnes habeant.

VIII. Singulis vero Capellanis, qui praeter parochum et 'Coadiutores Ecclesiis S. Mariae defle Carceri et del. Giglio

inservire debent, centum Scutata adsignentur.

IX. Religiosae S. Dominici Familiae scutata tercenta, quotannis, attribuantur , e quibus triginta Ρarocho, viginti vero ei , qui parochi vices gerit, ad privatas eorum necessita-ytes et usus Suppeditanda .X. Cum S. Augustini Coenobio sit satis abunde redituum tum parochus tum qui Ρarochi vices gerit, paroeciae mini sterio dare operam debent, quin ullum praeterea Stipendium reti piant. Immo idem Coenobium triginta Parocho. ei' vero qui Parochi vices gerit viginti scutata ad eorum necessitates et usus quotannis praebeat. XI. Si vero in eodem Coenobio nulli sint, qui tum Ρarochi munus exequi , tum gerere vices possint , alios poterit Episcopus ad ea munera adsciscere atque , instituero ea prorsus ratione quae de aliis Ρaroeciis praescribitur , quibus par ceteris stipendium praeter domum primamque et magis necessariam supellegiilem de ipso Coenobii patrimonio solvendum . . iXII. Tum parochis, tum Coadiutoribus Omnia, . nullo excepto, sui ministerii officia gratis praestanda; neque ullum licebit iisdem percipere pro Missae celebratione stipendium, sed quoties eamdem celebraverint, id ipsis ea mente faciei1 'dum, ut omnibus illis legatis atque oneribus Satisfaciunt, quae sunt illis patrimoniis addicta , ex quibus stipenditim perci

XIII. In eum finem in cuiuslibet Paroeliae Sacrario ta hella adsit, in qua illorum omnium inscripta sint nomina, qui suis legatis aliquid contulerunt ad Ecclesiasticum efficiendum Parochorum, Capellanorumque patrimonium ; ut in facienda sacro et in aliis publicis precationibus praecipue eorumdem

mentio fiat. RXIV. Ρrima itaque mensis non impedita die Sae ei dotes suae quique Paroeciae addicti pro vita functis , praesertim vero pro meritis bene fidelibus missam et Nocturnum ca

. XV. Nemini alibi quam in Ecclesia , cui addictus est

143쪽

I Iissam celebrare Iieeat, atque ut perturbat1ο omnis ae tu multus tollatur, Muibus horis Missae sint aptis intervallis celebrandae , decernitor. XVI. Quoties vita functis tum pauperibus tum divitibus optimatibusque iusta sunt persolvenda , omnia christianae pietatis officia in Rituali libro praescripta gratia celebrent. Uarochi vero assiuentes opibus homines hortentur ac moneant, ut suos vita functos propinquos expiandi causa aliquid in pauperum Paroeciae capsulam conserant, in qua etiam redacta ex venditis cerae reliquiis si qua tamen ab haeredibus allata fuerit) reponenda pecunia erit, Salvis iis, quae consuetudine aut lege ad Ecclesiae , ut aiunt, Operam pem

tineret.

XVII. In singulis ergo parochialibus Ecclesiis capsula esto, in qua erogata Paroeciae pauperibus subsidia reponam tur per parochum non sine Coadiutorum consensu distri-huenda . omnium vero reddenda Episcopo ratio est. XVIII. Festis quibusque diebus opportuno tempore atique horis populo commodioribus praeter Christianae doctrianae rudimenta tradenda pueris, fusior Evangelii, quod eo die perlectum est, et Dioecescos Catechismi fiet expositio . XIX. In quavis ergo Paroecia Sacellum erit, ubi in Christiana doctrina poterunt pueri seorsum a puellis in stitui. XX. In idem Sacellum conveniet charitatis vel sacramenti Sodalitium. In singulis enim paroeciis sub eodem titulo certus erit utriusque sexus personarum numerus , quae omnia Christianae pietatis officia gratis exerceant. Horum vero erit ex iussu et delectu parochi SS. Eucharistiae Sacramentum ad infirmos et in publicis supplicationibus prosequi ; paroeciae infirmos in Nosocomiis et detentos carceribus invisere , mortuorum corpora sepelire, pro pauperibus subsidia colligere, aliaque omnia ab Episcopo praescribenda exercere charitatis officia . XXI. Ex quo fit ut delenda omnino sint cetera Urbis Sodalitia, Congregationesque. Si quid tamen iuris sit eo rumdem Sodalitiorum vel Congregationum membris , aequa eorum habeatur ratio. Interim si Sacerdotes delendarum Congregationum fratres aliquod emolumentum percipiunt , id ratum et integrum esto quamdiu vixerint. Episcopus tamen iisdem poterit onera illa quae sibi videbuntur imponere.

144쪽

XXII. Tum parochi, tum coastititorem erit audire

ressiones Montalium quae ipsorum Ρaroeciae finibus continentur. Quavis ergo hebdomada status esto audiendis earumdem Confessionibus dies . Nullum vero liceat quolibet spiritualis ministerii nomine stipendium aut emolumentum ac, cipere, id enim tum parocho , tum coadiutoribus gratis

praestandum .

XXIII. Cum veto in nonnullis Coenobiis ea lex et consuetudo vigeat, ut qui Monialium confessiones audit, in earum Eaclesia teneatur celebrare Missam, aliquo pacto cavebitur, ut in singulis Montalium Sacellis duae festis diebus

celebrentur Missae ,

XXIV. Ita solvendi confessionis Ministro stipendii one,

re liberatis Coenobiis, ea possent' annuam pecuniae sum. inam statuere partim erogandam pauperibus, partim Padi thenophFlacio suppeditandam .

XXV. Additi vero Ecclesiis deae Carceri et dei Gelio

Capellani praeter onus res sacras in iisdem quotidie peragendi, uti num. 4. praescribitur, Confessiones audire teneantur, vel in iis vel in aliis Urbis aut Suburdanis Τemplis , ubi poterunt tune celebrare etiam Missam , vel eare Parocho praestare operam quam Episcopus aut Vicarius iusserit; tum si opus quandoque fuerit Montalium etiam Confessiones audiendi munus poterit iisdem demandari . XXVI. Nullum tamen neque a parocho neque a popu- Io neque ab iisdem Coenobiis emolumentum aut stipendium liceat ipsis accipere vel ob Sacramentorum administratio trem, vel ob celebrationem Nissae, vel ob sacras Con. Ciones ; sed iis omnino inhaerere debent quae praescribuntur Num. XII. XIII. XIV. XV. et XXII. XXVII. Tum Ρaroeciae tum capellaniae, ne lis quidem exceptis quae Ecclesiis dei Giglio et deri Carceri adiectae

fiunt, per concursum, ut aiunt, Vel eXamen conferuntor ,

neque obtineri ab iis possint, qui alia Beneficia possident , quibus inest residendi officium , neque per alios in suum

iocum suffectos aut Vicarios easdem exercere liceat. Sunto etiam legitimps Ordinationis titulus. Ad examen vero seu Concursum, si necessitas postulet, poterunt etiam Regulares admitti .

XXVIII. patronis Ecclesiarum S. Marci et S. Thomae, quae tollendae sunt, ex tribus illis qui per examen probati fuerint qsemcumque voluerint in illius Ecclesiae

quam

145쪽

quam eligent Coadiutorem Capellanum nominandi ius esto ιXXIX. Omnes deletarum Urbis Sodalitatum Congregationum et Ρaroeciarum reditus ad . administrationem Eccle si ae quae dicitur dei Gglio transferantur; cuius administra tionis praefactus nominandus erit a principe ; interim iaeodem ossicio confirmetitur qui illud in praesens obtinent ubi vero ipsi defecerint , unus memorati Ecclesiastici Ρatri monii procurator instituendus i. iXXX. Sacella et delendarum Ρaroeciarum , Sodalita tumque Templa , quae nullius usus paroeciis erunt, in quibus posita sunt, profanentur, atque in eiusdem Ecclesiastici Patrimonii utilitatem, locatione aut venditione, aut aliter

convertuntur .

XXXI. Sacra etiam earumdem paroeciarum, Sodalitatu inque delendarum supellex, ea dempta, quae in urbis aut proximi Agri paroeciarum usum seponenda videatur Episco,po , in eiusdem Ecclesiastici patrimonii bonum venumdator. XXXII. Deleta S. Trinitatis Paroecia, quae Moni aliun Templo erat addicta , moniales illae ab iis omnibus libera tur impensis, quibus eius rei gratia erant obnoxiae. Ab iis

ergo solvenda quotannis Ecclesiastico Patrimonio scutatorum quinquaginta Summa .

XXXIII. parochi et coadiutores S. Mariae dei Giglis, ' Annuntiationis, S. Donati , nec non quatuor additi Ecclesiae dei Gelio Capellani singulis mensibus ab Ecclesiastico Ρa, trimonio exigent ratam constituti stipendii partem. Eiusdem Patrimonii sit tum sacras aedes , tum parochorum, Coadiutorumque domos sartas tectas Servare, omnesque sumptus lacere ad cereas faces, Sacram supellectilem , aliasque res necessarias comparandas .

XXXIV. Ab eodem patrimonio tercent'rum . Scutatorum summam religiosa S. Dominici Familia quotannis percipi et . XXXV. Ex iis vero, quae singulis pnnis eidem Patrim nio Supererunt, dotes conficiantur , pauperibus cuiusque Ρ roeciae puellis impertienda C. , XXXVI. Ex Capituli Cathedralis aerario singulis mensibus assignatum Canonico, qui Parochi munus gerit, et Co diutoribus stipendium solvitor . Quod aerarium ne graVCluvsumptibus, eidem attribus poterunt alicuius Canonicatus et Beneficii reditus , qui huiusmodi stipendio conficiendo sine satis . Declarandum est etiam liberari deinceps perpetuo capitulum onere Paroeciae S. Fabiani, quae abolenda est.

146쪽

. ut XXXVII. procuratoresa Ecclesiae, quae dicitur dede Can. teri, accurate expendent, quid in Capellanias, in pia missa. rum legata , in Chorales ut aiunt distributiones, in parochi, Coadiutorum, Exterorum ue Stipe dium impendere quotannis soleant , et quidquid Izoo. Scutatorum summae deerit c ea enim pecuniae summa requiritur ut possit perfici quia quid de Ecclesia illa constitutum est) ab eo suppeditandum, qui pia patrimonia Ρatrimonio Ecclesiae det inelio ad uncta administrat ; atque ut Omnis Vitetur ambiguitas, aperte declaretur per constitutas Capellanias iis omnibus satis fieri Missarum legatis, quae in eadem Ecclesia , aut alibi eiuslem Patrimonii sumptibus exsolvebantur, XXXVIII. Idem declarandum de omnibus patrimoniis , quae patrimonio dei Giglio adiungentur, salvis tamen piis subsidiis dotibusque , quae eX Batrimoniis illis erogabantur ἀREGIA enim CELSITUDO vult, ut iis personarum coetibus, quibus assignata erant, deinceps etiam erogentur ut anqua. XXXIX. Quaecumque hactenus constituta sunt, uti coperficiantur , quod tum ad Ρaroecias S. Dominici , ,nnum tiationis , et S. Augustini, tum ad Urbis Sodalitia et Congregationes pertinet . Ceteris perficiendis supersedeatur doneta Paroeciae vaeaverint, niti viventes adhuc Parochi ultro a

senserint.

Dat. XI. Kal. Sextiles An. I 783.

147쪽

N. XXX.

Pastorales literae, dum in Cortonensis, Plentinae et Clusinae, Pistoriensis et Pratensis, collansis ciuitatum et Dio ceseon usum parυus in lucem ederetur Catechismus, ad Pa rectos et populum datae .

Gregorius Alexandri Cortonensis Episcopus , Ioseph pan i

nitinius Clusinus et pientinus Episcopus, Scipio de Riccita Episcopus Pistoriensis et pratensis , Nicolaus Sciarellius Col lensis Episcopus suis in pastorali officio adiutoribus , univem soque Gregi earissimo in Christo Iesu salutem et bene

dictionem . - . '

Cum iam carissimo Gregi nostro comparatus a nobis fuerit Catechismus ad Fideles in omnibus Religionis ossetis instituendos maxime idoneus, necessarium profecto graVissumumque relinqueremus ministerii nostri munus, si eadem illa dogmata, quae fusius in illo explicantur, breviter , summatim. et accommodate ad puerorum captum ingeniumque exiguo libro descripta proponere negligeremus . Ut enim vel a teneris

annis veri perfectique fingi Christiani possint, brevi opus nimium est Catechismo qui facile simpliciterque caelestem illam pueris doctrinam exhibeat, quae illos ad Christianas

colendas virtutes, Deo adiuvante, perducat. Dominus et Magister noster Christus Iesus aperte satis ostendit, quo studio, quo amore tenerrimam optimamque sui Gregis partem de heamus amplecti, cum suos increpuit ineusavitque Discipulos, quod pueros benedictionem ab ipso impetraturos et ad se accedentes repellerent; cum eosdem pueros peramanter ample-Xus iisque manus imponens benedixit; cum eos diris omni hus devovit et severissimis se mulctaturum suppliciis minatus est, qui unum ex pusillis istis in fraudem et culpam verbis factisque induxissent. Nunquam enitemur Satis , ut divini nostri Servatoris exemplo parvulos et simplices adducamus ad Deum; ut foveamus in ipsis augendamque curemus .haritatem; ut nostrorum in Sacerdotio Collegarum et in ministerio pastorali adiutorum studium vigilantiamque

excitemus , ut tenellas huiusmodi plantas caelesti divini loquii rore irrigent; ut arguamus segniores in roborandia

148쪽

Ita puerorum animis, donec in eiusdem fidei unitas occurrant, in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum , in mensuram aetatis plenitudinis christi. Huius gravissimae quidem rei gratia parvum hunc vobis offerimus cathechi

mum quo nullus est fortasse praestantior ob eam praesertim diligentiam industriamque, qua cautum est, ut quae contine

tur in eo dogmata, intelligi ab omnibus Rcile possent, ut

magis obvia et usitata adhiberentur vocabula , atque ita brevi simul et accuratae, simulque etiam accommodata aldelectandum methodo pueri certissime erudirentur. Huius Catechismi ope, qui clarissimum et vivum adhuc Fratrem nostrum Archiepiscopum Lugdunensem auctorem habet, illud in Domino speramus futurum, ut uberrimi edantur aeterna vitae fructus, et quemadmodum nos illum ceu publicae doctrinae normam amplexos esse gaudemus, ita nostra vobis grata sint studia eoque sponte , sollicite ac diligenter utamini. Ne umquam tanta irrita et vana sit spes . Nihil utilius, nihil magis opus est quam ut vestra huic rei opera etiam accedat. Unitatis quidem studium charitate suffultum atque inflammatum quod ad maiorem amplectendum catechismum nos Compulit, nostras etiam in minori deligendo cogitationes Curasque consociavit. Et cum ab ipso Auctore presse omnia accurateque dicantur, ipsi praeterea studiose effecimus, ut Etrusca eiusdem versio sit omnibus accommodata. Fr1mam namque huiusce Catechismi partem quae veluti omnibus absolutus numeris Catechismus appellari potest, minori a late pueris reperietis aptissimam ἔ ceteras vero partes gramdiusculis et perspicacioris ingenii adolescentibus posse tradi, omnia demum perspicua esse et intellectu facillima deprehendetis. Cui autem id rei foret nisi quae Christianae do trinae praecepta traditis, populi aetati facultatique accommod Te summopere studeatis; nisi pro diversa illorum, quibus au Chrisum Iesum duces estis, intelligentia, studiis, voluntati Busque diversa ineatur a vobis docendi ratio 7 Quaenam inde utilitas profluet, si Catechismi doctrina auribus tantum memoriter percepta retineatur , quin insideat penitus animo penitusque intelligatur, vel quod alicuius vocabuli vim sen-Sumque assequi non potuerint, vel quod ad usitatos dicendi modos, ad audientium intellectum ingeniumque non satis descendistis ' Quae si effici sine gravissimo ac ferme assi. duo labore studioque non possunt, ea vos, carissimi Fratres.

cogitatio consoletur atque erigat, quod hisce curia laboribusquo

149쪽

non parum adiumento estis ad integram in pueris, quam per Baptismum acceperunt, iustitiam sanctitatemque Serva idam , ad ingerenda ipsorum animis Christianarum virtutum. Semina, quae gloriosam tandem pariant immortalitatem . Quaenam gravissima neglectam puerorum disciplinam con sequuntur incommoda libi inolescit et dominatur ubique vitium , si tam alta Ecclesiae infliguntur pravis moribus et impietate vulnera , ex huiusmodi negligentia unice mala ista profluere latendum est. Quanam re fit, venerabiles Fratres, ut vel in agris remotissimis ubi inops et assiduis exeruita laboribus vita omnes illos sanctos ac bono moratos efficere

deberet populos, extinctum sermo sit Religionis studium, nulla Dei cognitio sit reliquas, quanam , inquam, id alia re Contingit, quam Ρastorum in suo pascendo impigre grege indiligentia 2 Quod si firmum grassanti longe lateque et inveterato malo cupimus adhiberς remedium, praecipitem impicitatis cursum valido opposito aggere et propugnaculo reta dare et persectam Domino parare plebem, qua in melius Commutetur renoveturque Ecclesiae facies; nulla id melius perfici ratione posse dicendum est, quam vestro Religionis studio et industria illa ferventique charitate quae vos ad er cliendos accommodate pueros excitet, ut iidem vel a teneris arinis Religionem penitus discant, eiusdemque maieState, sanctitate, atque ornamentis cognitis atque perspectis eam revereantur ac diligant. Gravis quidem haec et molesta , iterum ultro fatemur, vestri ministerii pars est. Sed et ea, quae vobis hactenus consideranda proposuimus , et optima sapientiae et charitatis praecepta quae in eo D. Augustini libro qui de Catechizandis rudibus inscribitur , quemque ut attente perlegatis vos etiam atque etiam oramus, aeque ac in altero quem idem Ecclesiae Doctor de Doctrina Christiana consecit, passim occurrunt, in eam nos adducunt Spemilare , ut et noStrum omnium vota et vestri ministerii officia , ea denique omnino impleatis, quae a vobis iure merit

que Ecclesia simul et Respublica expectant. Quod si , ut facilior vobis et pueris utilior institutio fiat, alia per alios libros subsidia quaeritis , praetet . Catechismum a clarissimo spiscopo Coiberto scriptum, quem Magni Ducis et Princi .pis nostri Religio ac pietas in publicis utendum Scholis proposuit , vos etiam hortamur, ut vel Catechismum Historicum a doctissimo Fleuryo elucubratum , vel eum, qui trium Henri-ςorum dicitur, ab Episcopo Verthymontio in lucem oditum

150쪽

14ς aut Illum denique perlegatis cuius sapientissImus Bossuetus auctor i quibus ψmnibus eximiis sane libris suam Deus

Ecclesiam ditavit. Hi scilicet eadem omnes sentiunt, integram Omnes atque eXpertem errorum doctrinam tradunt , id unum universi student, ut omnium anim1s haereat penitus

et dominetur charitas , nil in iis quaecumque docent sibi proponunt aliud quam huiusmodi amorem , in quo universa lex pendet, eiusdemque legis plenitia do versatur. His tamen laudibus, carissimi Fratres, minime praestat Cathechismus ille cuius vulgo habetur Bellarminus auctor . Itaque vos monitos volumus vel ab initio ea huic libello fuisse clanculum inserta , quae et auctoris et pontificis Clementis VIII. menti

erant omnino contraria; ab eo insuper, qualis nunc omnium teritur manibus, tum piam Catholicorum' principum vigilan tium, tum prudentissimam complurium Episcoporum pietatem excitatam in id consensisse ut perpetuae ipsum oblivio ni traderent. Vanae profecto , parumque accuratae quae in eo continentur sententiae, permulta quae desiderantur necessaria dogmata , remissioris morum 'doctrinae praecepta,

inepta quaedam et sutilia documenta ferenda nequaquam K sunt 1 Istrtiatorii sopra la Dottrina Cristiana rica vate Haltatechismo Romano e da altri approυcti ad uso dedentioue Scuole Gette in Firenae per ordine di S. A. R. ii Serenissimo inciducia Gran Duca ΡIETRO LEOpor Dofelicemente regnante. Florentiae apud Caietanum Cambi, gium I 79. Catechismo Stoxico che contiene in ristretto Ja Storia

Santa e la Dottrina' Cristiana dei SQ. Plaudio Fletu tradotio claua Lingua Francese ness Italiana. Neapoli in Abbatiana Typographia I 83.

Catechismo ουυero Dottrina Cristiana impressia per omdine dei Vescoυi di Angers, desta Roccella, e di Lussone rista ala per coman di Mons. di Verthamoni ora Vescovo di Lusson tria ita dat Francese . Venetiis apud Antonium Veronensem I 6 I. Catechismo . ossia istruatone di Mons. Iacopo Benigno Bossuet Vescovo di Meaux utilissima ad cicni forta di persone ec. e latia ad insinMaaione di Monsig. Aviolo - Franceschi Arciυesco vo di Pisa per uso delia sua Dio

ceti. Liburni per calderonium et Fainam I779.

SEARCH

MENU NAVIGATION