장음표시 사용
121쪽
niter et quavis auctoritate concessa privilegia illa, quorum causa Ecclesiasticorum Beneficiorum reditus ad alios omniano usus conve tuntur quam ad illum, cui forent religiose servanda, nempe ad proximum Ecclesiae ministerium ; pra cipit ut in magno Ducatu melitensium et D. Stephani equitum privilegia nullam vim habeant ad Ecclesiasticas a sequendas pensiones , vel hactenus perceptas retinendas , Si iidem equites Clerici antea fuissent, ac solum permittit, ut iisdem uti illi pergant, qui eas in praesens obtinent, modo alias non possint deinceps consequi . cum insuper aeque prava illi videatur alia quaevis indulgentia et tolerantia, qua nihil cavetur, ut Ecclesiastici reditus illi rei inser, iant, cui vere ac legitime fuerunt addicti. imperat, ut privati iuris Ρatronatus , Beneficia Conferre non liceat, nisi iis, qui Ecclesiae revera inservierine vel modo inserviant, aut saltem ita affecti animo sint, eamque su Sceperint vitae rationem , ut ad studia illa atque ad eas exercitationes sedulo incumbant, quibus utilem alia quando Ecclesiae operam dare possint, nunquam vero iis , qui iisdem reditibus amquam re familiari fruituri sint eosque ad se solo habitus clericalis usu traducturi. Et Episcoporum arbitrio permittens ea , quam prudentia postulat, erga illos tolerantia uti, qui iam huiusmodi Beneficia possident, praesertim vero erga provectos aet te homines , quibus grave ac diffficile esset novam inire vitae rationem, optat, ut quammaximo possunt studio ac vigilantia ad praestandam revera parem cuiuSque aetati a Viribus operam eos omnes adigant, qui recens Beneficia obtinent, facta ipsis eorum retinendi reditus facultate ,
qui Ecolesiastici iuris patronatus Beneficia possident, si suo desint officio; quam facultatem postulare a nobis poterunt si de Beneficiis agatur , quae 'a Principe vel a privatis p
Ex R. Iuris Secret. Nonis Sextilibus I 8ς. Vincetuius crisii primus Caneclari
122쪽
N. XXVII. Epistola a Secretario Regii Iuris ad omnes Episcopos data,
qua amplificantur a Mitie explicantur quae per Encycliacam Epistolam prid. Id. Augusti an. I 783. datam praescripta sunt . R psi A CELsITuno ea volens amplificare ac declarare quae per literas ad omnes Episcopos prid. Id. Aug. An. 1783. datas praescribuntur, nempe ut Episcopi omnes qui Ecclesiastiacam in Magno Ducatu iurisdictionem obtinent, ipsi per se nulliusque implorata potestate conferant liberae Collationis et Ecclesiastici iuris patronatus Beneficia tum simplicia tutuquae residentialia et consistorialia dicuntur, nec non primas Dignitates, quocumque vel tempore vel modo vel loco vacaverint; nunc mandat, ut iidem Episcopi moneantur earn REGIAE CELSITUDINI fuisse mentem , ut in eodem mandato contineantur etiam liberae collationis et Ecclesiastici iuris Patronatus Ecclesiae quocumque vel tempore vel modo vacaverint .
Haec Magni Ducis mandata tibi significandi mihi honor
est attributus, Illustriss. Ρrtaesul, in eamque spem venia te tui esse officii ducturum eadem religiose servare ; tibique ea fuisse reddita aliquod interim a Te argumentum e Xpectans, ut dα omnibus ad REGIAM CELSITUDINEΜ referre possim, existi. Inationis et Observantiae plenus Tui me esse profiteor, Illustriss. ac Reverendiss. praesul,
Florentiae XVIII. Kal. Februar. I 8 . Addictiss. Obsequentiss. 3ervum Vincentius Martini od pistoriensem et pratensem
123쪽
Pastoralis Epistola de Religionis cognoscendae ratione
Scipio de Riceiis divina miseratione pistoriensis et pratensis episeopus suo Gregi carissimo in Christo Iesu uno noastrum omnium Magistro salutem et benedictionem ι praecipuum Christiani hominis osticium illud est, Fratres carissimi, ut in Religionis studio quotidie versetur. Huiusmodi autem veritas , quam nemo vestrum adeo desiperet, ut audeat inficiari, re ita parum cognita ac perspecta habe- . tur, ut si mihi adhibere fidem , atque assentiri velitis, nullum esse officium , quod tam sicile ac temere a plerisque deseratur, vobis ultro latendum sit. Arbitrantur enim complures eiusmodi esse Religionis studium , ut omnibus vulgo Christi- fidelibus parvus ille Catechismus sufficiat, quo Obruitur puerorum mens , qui: nihil timnino intelligentes paucis vera his respondere assuescunt ἔ unum esse in tribus distinctis personis Deum , harum alteram humanam suscepisse natu .ram ; atque ita si quis certis quibusdam formulis ac definitionibus dicere calleat quae Dei et Ecclesiae praecepta sunt ι quae Sacramenta , precationem illam quae pater noster vulgo dicitur , Apostolorum symbolum , ea se scire arbitratur, quae aeternae assequendae saluti synt satis. At ne vos Fratres carissimi , in tanti momenti re tam falsa rerum imagine decipi patiamini .
Non me latet plures exquiri a nobis causas, cur in ignorantia illa acquiescamus , quae veteris illius quo infecti nascimur peccati poena est, neque tamen egi nobis gravis ἔlniucunda enim ac molesta interdum fit illius legis cognitio,. quae nostris Studiis adversatur, nostramque vivendi rationem reprehendit atque improbat. probe teneo speciosa etiani praetendi religiosae cuiusdam observantiae nomina, cuius ergo quaedam sibi rentur nimium investiganda non esse mysteria, quae nobis nostrum Omnium parens Ecclesia proponit; iuvatque propterea a gravissimis nostris cognoscendis omciis prorsus immunes vivere. Nec me praeterit pro im spraesertim temporibus pravos non defuisse Thelogos,
124쪽
qul eum novam hominumque cupiditatibus accommoda.
tam Religionis speciem excogitassent , hominum ignorantias eti eam Iesu Christi doctrinae subrogare conabantur. At cum divino beneficio tenebrae illae, illaque spectra fuerint potenti manu depulsa , quibus piorum hominum exterrebam tur animi, cur, Fratres carissimi, eorum confirmandae opini nes sunt, uti non sine gravi detrimento a verbosis quibusdam vanisque concionatoribus hactenus factum est, qui necessariis doctrinis non eruditi et fortasse ambitioni magis et praesenti consuetudini inserviendi causa , quam optimo consilio permoti , impium quoddam volentes refellere homi num genus , qui fortes spiritus vulgo dicuntur , dum in Religionem vertunt, quod eidem delendae aptissimum est, arma ipsis revera suppeditant, quibus acrius illam oppugnent ν qui populis suadentes, ut percommodam eius non
cognoscendae rationem sequantur et ea satis habeant, quae
ex parvis catechismis didicerunt, secus enim , inquiunt . verendum esset, ne in scopulos incidant, et imprudenti curiositate se abripi sinant) postulant, ut privatis iudiciis. Theologorum opinionibus , quas cum Sacris Literis , Patribus,
et conciliis comparant, temere assentiantur, atque ita confusis atque permixtis Mysterii, Legis, consiliique notionibus sui Apostolatus muneri se satis fecisso arbitrantur , cum deaceptam multitudinem eo adduxerint, ut malit in miserrima
rerum ignoratione versari. Caeci sunt et diaces caecorum ,
Fratres carissimi; ne dari vobis ab iis verba patiamini. Non homines habet auctores Religio, sed Deum , ni hilque adeo veretur magis , quam ne ab hominibus cognoscatur . Si nullius fidei ac perditae vitae homines sunt, utite vera sint , an illos Religionis studio in tantam impietatem pravitatemque adductos existimatis Minime gentium ; animi enim pravitas et qui animi pravitatem plerumque consequiis tur religionis contemptus ignorantiae landamentis dumtaxat innititur . Fieri nequaquam potest, ut qui Iesu Christi docutrinam bene cognitam habet atque perspectam , eam non admiretur ac diligat; fieri aeque nullo pacto potest, ut quis bona fide ad Religionis vim rationemque penitus percupiendam adiiciat animum , eamque maiori in dies admira
tione ac veneratione dignam non censeat .
Cum aeternam ipsam legem suis penitus inditam natura animis mortales habeant , cum in eius religionis fide fuerint instituti, quae tantam ac tam publimem Dei cognitio-
125쪽
nem ingerit. cuius tam augusta mysteria tu fit, aded pura et
integra morum doctrina est, adeo hominum conditioni atque usibus accommodata , adeo sibi ad veram felicitatem comparandam necessaria s an huiusmodi religionis studio illorum mentem ita perverti posse arbitramini, ut eadem illa , quae veluti edita divinitus oracula antea habebant, ipsis iam totidem composita a peritis rei publicae vel imbutis superstitio ne hominibus mendacia videantur Numquam profecto, C rissimi Fratres , sineret D. O. N. ita aberrare homines , Cum ingenuo veritatis inveniendae studio inflammati sedulo eamdem inquirunt, neque me a veritate procul abire credetarem , si mei clarissimi Fratris , qui Ecclesiae decus et sola tium est sI , verbis utens non dubitarem dicere, neminem prorsus eos inter , qui nihil credunt, ad laborasse , ut quam tantopere iactitant confidentiam validissimis rationum mota mentis confirmarent. Reperietis contra , nihil aliud ex iis, quae ad religionem pertinent, fuisse umquam iisdem cognitum, quam quod per ieiunam levemque et interdum Christianis praeceptis parum consonam instit itionem perceperunt ; et si quidquam eorum, quae sunt admittenda, didicerunt , numquam tamen cur Sint credenda, exquisivisse; atque ita ipsorum plerosque incredulos fieri nulla antea rei inquisitione facta , causa incognita , caeco quodam animi furore abreptos pravisque opinionibus occupatos . Valde enim ipsorum interest vel penitus ignorare , vel vanam ducere Religionem illam , qua iubemur animi motus compeSCere , eiurare mundum , eiusque caduca bona despicere . Si quis vero eoruin vel humanae prorsus philosophiae studio, vel alicuius Scriptoris Ecclesiae dogmata acerrime oppugnantis libros pervolvendo maiorem apud homines famam nomenque obtinuit . nullus tamen argumenta prius expendit, quam quae obiiciuntur perciperet; nemo quibus Religio fundamentis nitatur Sedulo exquirere, et in universa ipsius principia mentem intendere studuit. Ita facti semel increduli vel ad sedandos comprimendosque Conscientiae stimulos, vel ad festivi et acris ingenii laudem captandam ignorantiae praesidio muniti commoditatis aut ambitionis causa tales Se praestant.
i in Is est Montaaetus Aresiiepiscopus Lugdunensis in Epistola Pastorali de Incredulitatis fontibus et fundamentis Ice-
126쪽
strpelligionis quam profitentur studio , ea mente operam
Uarent, ut Christum Iesum cognoscerent, cuius imaginiseri debemus conformes , eone caecitatis eosdem venturos
existimatis P Ne, carissimi fratres, sinatis vos decipi, sed hoc habeatis penitus persuasum , haud ex alia re quam vetex improba novas doctrinas inducendi libidine vel ex vum. ma inscitia inanes illos proficisci metus , quibus ab huiusmodi studio perficiendis accurate officiis illius status, quem
Profitemur, adeo necessario vos deterrere conantur .
Suam nosse Religionem idem prorsus est ac persectissumas Dei virtutes, eiusdem scilicet potentiae vim , sapientiae opera, misericordiae multitudinem, severitatem iustutiae, promtysionum amplitudinem , et in iis servandis fidem agnoscere . Huius doctrinae ope quodammodo , et quantum per nos licet, illius qui Deus simul et homo est mysterium intelligimus, Redemptoris necessitatem, et praeter ipSius Sam. guinem ad duo illa sananda vulaera, ignorantiam scilicet et concupiscentiam in quibus infirmitas nostra versatur, nullum flane remedium sufficere deprehendimus. Hac doctrina imbuti diversa quibus nostrum Caput Iesus Chrixtus insignitur Magistri, Pastoris, Sacerdotis, Victimae , Mediatoris, Iudicis nomina et officia novimus . Hac gratuitum omnino esse, quo nos illa prose uitur, amorem docemur; hac discimus, quanta illius gratia viet suavitate praestet, quae sit Sacramentorum SanctitaS, quavveluti perspicua et sensibus subiecta signa demonstrant, quid nostris in animis gratia illa perficiat, cuius ope mentes no Stras divinus Spiritus integras sanctasque efficit , dum augusti adhi-hentur Sacramentorum ritus : hinc vero in eam cogitationem animadversionemque facile venimus , Demadmodum affecti animo simus oporteat, ut eadem utiliter percipere valeamus. Eo demum Religionis studio lucimur, ut Εcolesiam et eXimias, quibus decoratur, dotes agnoscaenaus ; quarum Tatione dicitur ac revera est Spiritus S. Templum, Iesu Christi Sponsa, iusque promissionum heres et custos au Ctoritatis ; hinc eam mJsticum veluti corpus spectamus , quod tum a Christo Iesu, qui ipsius caput est, in m a fidelibus qui simi eiusdem membra efficitur, inenarrabilis illius coniuncti onis vi, qua unus Cum ipso Sacerdos, Victima una , umiη aC perfectus VenerRtor ec Cultor existimus, qui in spiritu et veritate Deum ad Oram US. Verendumne nobis erit, ne quicumqtae sunt huiusmodi gravissimarum veritatum eognitione imbuti, in quibus stat Sanctissimae nostiae Religioni a summa, demisto, intento, ac Sedulo
127쪽
ad eam comparandam animo , increduli perdit ne ho
mines fiant 7 Atqui quanam alia re vos ii territare conantur , qui vel malignitate animi , vel inscitia ab huiusmodi necessario cum primis studio moliuntur avertere Tam impia haec, tam absurda Mahummedis Athoranus praecipiat; legi enim pravis hominum cupiditatibus ac studiis indulgenti suffragari unice possunt; quae sane lex tam longe lateque manare , tam altas agere radices in illis regionibus non potuit , quae iam sanctissimae nostrae Religionis cultu fio. ruerant , nisi miserrimae ignorantiae praesidio . Vobis autem Iesu Christi legem profitentibus hanc protendi latius non
posse nisi penitus cognoscatur, ignorantia vero ad eam d turpandam evertendamque unice viam sterni penitus animo
Metus ergo, ne sedulo religionis studio fiatis increduli nihil aliud est, ut probe intelligitis, Fratres carissimi, quam praeteXtus inanis ac noxius, qui antichristo solum et iis, quos eiusdem praecursorum nomine appellat Apostolus , prodesse potest . Nec minus a veritate alienum aut minoris detriumenti causa est, quod nonnulli praetendunt, ut se ab hilus capessendi studii onere eximant; illud enim Scholarum dumtaxat, et tradentium res divinas Magistrorum esse arbitrantur. Quod studium si positum esse dicerem in perdiffiis cili aliquo enodando exponendoque Sacrorum librorum Ioco, qui doctissimorum etiam virorum ingenio negotium facessit; si postularem, ut sanctiora expendatis Ecclesiasticae Τraditionis dogmata, eaque historiae facta ac monumenta ill stretis , quae critices peritissimos exercuerunt ; huius studii lege nequaquam omnes teneri merito aliquis dixerit , nihil horum tamen generatim a fidelibus postulo. Quid sit tuam nosse. ac perspectam habere religionem , superius a me dictum est, fuseque explicatum . Neminem esse arbitror, qui affirmare velit, artificem illum, qui pauca illa praecepta imnere satis habens sibi a Magistro tradita, ubi primum puerulus ad officinam accessit, plura suam artem spectantia discere curae non habuit, eam posse Iaudabiliter profiteri. Quis adeo indiligens agricola est, qui suam agrestium instrumentorum nominibus scientiam circumscribat, qui nulla temporum caelique observatione facta metat, arbores plantet , serat, fructus colligat Τ Νonne eontra quale sit lignum , quos fructus , quae semina Solum amet, quo tempo-τe ea sint terrae minuanda, diligenter inquirit, et seniores artis
128쪽
ret filiis locique peritisti mos consulens eo euras omnes cogit,-tionesque convertit , ut Suorum augeat agrorum fertilitatem 'Quod vero ad Religionis Christianae professionem cultumque vertinet, cum non de prae Senti, sed de aeterna vita, summoque hono agitur, adeo erimus inertes ad desides, ut ne eam quidem quae in profanas artes conferri solet, diligentiam adhi-heamus ' Ergone memoria, ingenium, et solertia illa , quae in re familiari administranda , explendisque cupiditatibus Cernitur , illico evanescet, cum Religionis studium nobis est suscipiendum Cavete, Fratres carissimi, ne in eam umquam reprehensionem incurratis, qua suos Iesus Christus discipulos si , et Galatas redurguebat Apostolus saὶ, ut eos ex e terno illo illaque socordia excitaret, quae in tanti momenti re extremam animo perniciem importat. persuasum vobis sit aetatem nullam esse , nullam hominum conditionem aut genus quod crescere ut ait D. Paulus in Dei scientia non possit 3 i Neque alla re protendi Religionem voluit divinus eiusdem auctor ; et si umbrarum tantum et similitudinum velamine abdita Regni caelestis mysteria nosse in-eredulus Iudaeus meruit, ea Iesus Christus suis aperte declaravit Apostolis eosque iussit praedicare ruper tecta quod aure audiebant; praecepit nimirum , ut veritates illas , cognitiones , et dona Fidelibus Communi darent, quae ipsis vel divina meditantibus eloquia vel demum sedulam dantibus Traditionis studio operam divinus Spiritus esset largiturus. Quod sane mandatum accurate persectum ab Apostolis eorumque successoribus, qui eodem repleti spiritu tantopere ad laborarunt, ut Ruorum augeretur in dies discipulorum scientia , primosne Christi fideles tantum spectabat , vel clatum seu tra magistris fuit, quandoque eodem non tenenis tur discipuli ' Haud ita sentiebant Gregorius , Ambrosius , Augustinus, Chrysostomus, cum divinis omnes initiabant mysteriis , quemadmodum ex eorum sermonibus, libris . et epistolis videre licet. Haud ita sentiebat magnus ille Apostolus Paulus, qui maximo perfundebatur gaudio, cum videret Co-Iossenses in eorum mysteriorum eognitione verrari, quae genti bus i) Liac. 24.
129쪽
hus fuerant et multitudini Iudaeorum abs fondita, atque ita
illius gloriae divitias nosse . quas Deus per suum Filium voluit largiter in gentes effundere . Nonne divinus idem Ser. vator noster ac dominus egit Patri gratias, quod parvulis ea.dem illa mysteria revelasset si Τ -Τo me certissimis clarissimisque Iesu christi, eorumqire, qui se vere ipsius discipulos praebent , testimoniis confirmati a vanis illis doctoribus patiemur nos decipi ; qui studium
hoc adeo necessarium profanue arrogantique curiositati tri. huentes ab eo nos vellent ad quietem otiumque revocare II inime opus est, iterum vobis dico, fratres carissimi , ut Fidelium vulgus acerrimum illud iudicium ad hoc studium Conserat, quo laudati superius eximiae sanctitatis Episcopi et Ecclesiae doctores excelluerunt . At si quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam sunt scripta, nullius prorsus utilitatis erunt , nisi teneamur iisdem uti. Quae , quotque sint Sacramenta , probe no Stis, eaque certis quibusdam rite perceptis formulis declaratis. At nisi studeatis discere, quo an mo sitis oportet, cum ad ea percipienda vultis accedere, Num divini Spiritus gratiam miracula illa in vobis effecturam confiditis, quorum illa perspicua atque externa sunt argumenta P Quanam re fit, ut Christianorum quam plurimi poenitentiae tribunal frequenter adeant, quin tamen evadant meliores atque ad virtutes excolendas alacriores Responsa illa apprime tenent, quibus quid ad rectam peccatorum Consessionem necessarium sit explicatur; sed scire neglugunt, dolorem illum, quo suas deflere atque exsecrari culpas debent , gratuitum csge divinae honitatis et misericordiae donum , quod nobis Iesus Christus promeruit, quodque non possumus habere, Cum volumus, nec formulis illis inhaeret, quas vel memoriter pronunciamus, vel in libris de cruptas legimus Τ Ita complures et quidem inscii re ipsa pelagiani
fiunt, iustificationis gratiam in nostra potestate esse et a Iibero nostrae voluntatis arbitrio pendere existimantes, atque ita in eamdem illam, quam olim Israelitarum gens subiit, reprehensionem merito incurrunt. Israel υero, inquit Apostolus , sectando legem iustitiae in legem iustitiae non peris
venit. Quare Θ quia non ex fri sed quasi ex operibus et .
130쪽
tenorantes enis, inquit paulo inferius ciri iustitiam Dei e eruam et olentes statuere, iustitiae Dei non fiant subiecti . IIulta de lege disputabant Iudaei , nec tamen illam intelligebant; quam Si penitus nossent, compertum iisdem fui se atque exploratum , Chri Stum Iesum non modo finem sed perfectionem etiam legis esse, cuius signis atque imaginibus praemonstrabatur cum enim univei si in eum creden es per ipsum iusti sanctique fiant, id profecto emcit , quod lex praestare omnino non poterat. Daemon autem infensissimis nostrae salutis hostis intelligens, quanti intersit de gratiae divinae mysterio recta sentire exitu perutili sibi , nobiS autem graviss Ino, vanas quasdam et impias in locum veritatis opiniones suffecit ex hominum superbia arrogantiaque prosectas , enutrkas insciistia , atque ab hominibus rerum novarum cupidis ad Redemistionis vim necessitate inque oppugnandam , atque ita ad nos in maximam Iesu Christi ignorationem adducendos longe lateque disseminatas. Animadvertito quaeso, Fratres cariss mi, gravissimarum huiusmodi veritatum ignoratione contemptuisque factum esse, ut per aliquod temporis spatium , cuius nondum finis advenit . divinae misericorniae thesauri in ratissimo subtraherentur Iudaeorum populo , atque interim ectfunderentur in Gentes . Nonne igitur iure meritoque pertia meScendum nob . est, ne rami quoque arbori, quae Ecclesia est, inserti, nos Scilicet, excidamur, reiiciamurq aeri cum earumdem veritatum cognitionem tantopere negligamus 2 Loca illa , quibus modo schisma. haeresia, superstitiosa ac nefaria. Idahumme dis. superstitio miserrime dominatur , feraci Ssimae olim Asiae, Africae, atque etiam. Europae erant Eccle. Eiae , ubi tot perculebres sanctitate ac doctrina viri floruerunt. Quanam ergo re contigisse creditis, Fratres carissimi, ut illae tum brevi interirent, nisi ignorantia illa, qua fit, ut pretiosissimo illarum, quast nobis p Me factae divinitus fue-'runt, vetitatum thesauro nihil moveantur mortales Τ Qtii sane aequissimo Dei iudicio easdem illas veritates deseruerunt. quas tum parvi ducebant , et miserrimum funestissimumque lacerunt fidei naufragium.