Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

N. XIV. Magni Etruriae Ducis de Pistoriareris urbis Paroeciis

Mandatum ,

JREGIA CELsiTUno secum animo reputans subditarum sibi gentium bonum, atque optimam Ecclesiae procuratio4nem pOStulare, ut ea, quae pro externo templorum cultu,

Sacrorumque ministrorum victu Fidelium pietas Deo devovearit, iuste apteque distribuantur, ne illud eveniat, uti, nonnullis rerum inopia laborantibus Ecclesiis, complures interea clerici nimiis reditibus affluant: crebris etiam pluria morum vehementer id conquerentium vocibus certior lacta in urbe praesertim Pistorio huiusmodi incommodum hactenus viguisse: in ea enim urbe quaedam saecularium sacerdotum sodalitia amplissimo utebantur patrimonio , quin populis, ut par erat, vel eos edocendo, vel Sacramentis administrandis inservirent; contra vero ex ingenti Paroeciarum numero complures sunt , et exiguis opibus instructae , et parum decenti parumque populis apto, atque idoneo loco positae, Pistoriensi adhibito in consilium Episcopo , ac rebus mature consideratis, ea, qua pollet, accepta Divinitus potestate ad populorum, quos ei regendos Deus ipse tradidit, tuenda Commoda , augendamque , quam se profiteri gloriatur, Religionem , tollere, atque abolere constituit, uti revera tollit atque abolet, trium Congregationum coetus, quarum altera Sancti Spiritus, Trinitatis altera, tertia S. Mariae in platea nomine ac titulo insignitur ; Urbanas item Paroecias ad minorem numerum redigi, ac rursus describi iubet, neo non delendas praecipit alias quaslibet tum clericorum, tum Laicorum sodalitates, eo prorsus modo , ea norma , iiSque legibus, uti in sequentibus articulis decernitur ac decla

ratur .

I. Mandat primo , ut deletarum congregationum sodalibus id statuatur stipendium , quod neque minus duobus ,

nec quinque , ut aiunt, scutatis maius Sit, quolibet mense pro cuiusque merito singulis erogandum . Quantum vero statui unicuique possit, proponat quam primum Episcopus ,

imposito singulis alicui Paroeciae sestis diebus inserviendi

92쪽

onere , aut aliud, quod ipsi videbitur, munus exercendi. II. Vivis adhuc sodalibus facultas esto nominandi puellas , quibus eae conferantur dotes, ad quas ius ante habuissent, modo eaedem Sorores sint, vel fratris filiae, praeterea nullas . III. In sodalium numero nequaquam habendi sunt Clerici nondum sacris Ordinibus initiati, licet ad obtinendum in Congregatione sodalis locum advocati, aut electi suerint. Vult tamen, ut aliqua ipsorum habeatur ratio, atque in admittendis in Ecclesiasticam S. Leopoldi Academiam Clericis , et in Ecclesiarum, aist Beneficiorum collatione praeferantur caeteris . si indubia vocationis, aut proni ad Ecclesiasticum amplectendum statum ingenii argumenta praebeant a IV. Ut eorum etiam ratio merito habeatur, quibus vo candi , seu eligendi Congregationis S. Mariae Sodales , vel fratres ius erat, tres singulis annis institui dotes iubet quarum singulae quindecim scutatis constent , puellis familiarum , quae t patronatus habent, vicissim , atque alternis Conserendas, et quo tempore nupserint, percipiendas . Si autem in patronorum familiis nullae sint puellae , quibus Conferantur dotes, quo tempore Congregationis S. Mariae Sodales vixerint, eorum sororibus, aut filiabus fratris idem lus esto. Ubi vero contigerit, ut vel patronorum extim antur familiae, vel nullae sint puellae, quae dotes huiusmodi consequi possint , ius alternis transeat ad puellas in iis Conservatoriis degentes, quae vulgo dicuntur dede -bandonate , e deste Croci'sine . V. Si congregationum Sodales, quibus stipendium aut pensio concessa est, parochi, aut Capellaru animarum curae inservientis munus obtinuerint, attributa iis pensio statim ce Sset.

VI. Animadvertens quoque, nonnullos' iam in deletas congregationes fuisse 2dscitos, licet nullum ad certum 'usque tempus emolumentum inde posset ab iis percipi , REGIA CELSITUDO mandat, ut in couferendo aliquo Capellani oraclo iidem caeteris praeferantur, si tamen facto ante ipsorum doctrinae periculo ii deprehendantur, qui rite sancte. que huiusmodi munus exerceant. Secus vero , modo Sace dotes sint integritate morum, atque honestate vitae probati, et Episcopi decieto factum sit , ne sodalitatis iure , ac bonis fruerentur, veluti inieteri Congregationum Sodales h

93쪽

VII. Idem prorsus de iis praecipit, qui Substituti nomine complures annos earumdem Congregationum choris adis fuerint . VIII. Ea quoque Magni Ducis mens est, ut decem tantum praeter principem Ecclesiam in tota urbe paroeciae sint , nimirum S. Andreae, S. Ioannis extra civitatem,

S. Pauli, B. Mariae Virginis sub Humilitatis titulo , S. Vit iis, S. Petri Maioris , S. Bartholomaei , S. Leonardi , S. Spiritus , e S. Ρrosperi . Quibus vero finibus contineri , et quam late patere quaelibet paroecia debeat, Episcopi erit

constituere .

IX. Caeterae omnes paroeciae eo delendae modo, quo dicetur inferius , vel statim , assentientibus iis, qui eas in praesens obtinent, vel ubi primum contigerit, ut suis p storibus Vacent. X. Sed cum REGIAE CELSITUDINI maxime cordi sit, ut edoceatur rite populus, ac paroeciis Sedulo inserviatur in qualibςt Paroecia praeter eum , qui eidem est primo loco praepositus, quatuor vult Capellanos esse , qui una cum Parocho praeside , eiusque voluntati obsequentes curam an

marum exerceant.

XI. Huiusmodi vero Capellaniae immotae, ac perpetuast Sunto, neque Obtineri ab iis possint, qui sint alio Beneficio praesentiam atque aSsiduitatem Beneficiarii postulante instruo ii : neque per alium Capellani arbitrio electum , atque in suum locum suffectum exerceri valeant. Sunto etiam huiusmodi Capellaniae legitimus Ordinationis titulus. XII. In conferendis autem tum Paroeciis, tum Capellaniis, ex praescripto legum, quae adhuc vigent, publicum fiat competitorum periculum , aut examen, ad quod, si Ecclesiae bonum ac necessitas postulet, gdmitti etiam Regulares poterunt; modo antea id, ut par est, ad REGIA ΜCELSITUDINΕΜ deseratur . Et cum aequum sit, ut ratio habeatur illarum familiarum , ad quas duas illas Ecclesias conserendi ius pertinet , quarum altera dicitur di si malicet altera S. Petri in Strada , atquct in delendarum parOeclaruita numero utraque sit , agat cum iis Episcopus de patronatus iure iisdem concedendo id binas Capellanias animarumi curam habentes, ut eodem utantur, ex iis , qui per examen probati fuerint, quemcumque voluerint, eligente S.

XIII. Qui Archipresbyteratus dignitatem in cavaedrali Ecclasia obtinet, sit semper eiusdem - Lcclesiae Parochur;

94쪽

mae etiam dignitas per publicum examen, sive , ut euigo

dicunt, concurSum conferatur. Ut vero idem ipsi, ac sae

teris urbis parochis conficiatur stipendium , aliquod eidem dignitati Beneficium addici poterit.. XIV. Ρarochi vero Ecclesiarum S. Mariae , quae dicitur dei Lambino, S. Iacobi in castellare, S. Mariae in bor-go Strada, S. Salvatoris, cum huiusmodi Ρaroeciae delendae

sint, Ecclesiae cathedrali intersint atque inserviant una cum Archipresbytero, atque ad eius voluntatem , nutumque confessiones audiant, aliaque obeant parochi munia , ac vel in Canonicorum aedibus, vel proximo loco sedes iisdem ultribuatur . Quas vero nunc huiusmodi Ecclesiarum Parochi percipiunt praebendas , sunto stipendium capellanorum , animarum curae in Cathedrali Ecclesia inservientium ; quibus etiam aeque , ac caeteris Capellanis distributiones, aliaque emolumenta percipiendi ius esto . Vicissim quoque , atque alterais haptigandi langantur officio, ubi primum defecerint. qui illud impraesentiarum exercent. XV. OUuod ad S. Bartholomaei Paroeciam pertinet, iisdem Monachis curae sit, ut praeter Parochum quatuor Sacerdotes adsint audiendis consessionibus idonei , qui ipsi Parocho in exercenda animarum cura opem ferant . Nec vero e X iis quisquam neque Θarochus amoveri possint, nisi consentiente Episcupo, cum quo decernendum etiam erit , quid erogari ipsis pro peculiaribus eorum usibus a Nonasterio deceat; REGI a enim CELSI Tu Do imperat, ut in eo, quod ad emolumenta pertinet, quae ossicii iure percipere hactenus consueverunt , ipsi etiam accurate servent , quidquid de ratione in aliis ecclesiis ineunda praecipitur .

XVI. parochialis S. Prosperi Ecclesia per Sacerdotes Congregationis S. Philippi, ut antea , adminiStretur, . et Si utiquo subsidio indigeant, ad omnia Paroeciae officia e X-plenda gratuito , quemadmodum de aliis Ecclesiis praecipitur . decernet Episcopus una cum congregationis Praefecto , quidquid sibi videbitur expedire .XVII. In Ecclesia autem B. Mariae Virginis , quae Humilitatis titulo colitur , cum quotidie mane Missa , Ve-

Sperae post meridiem sint celebrandae cum cantu, praeter Parochum , et quatuor Capellanos animarum curam una Cum ipso exercentes, sex alii instituantur Capellani confessionibus audiendis idonei , ac per examen , sive concursum e i-

gendi . . . N

95쪽

XVIII. Ecclesia , quae dicitur degli Umiliati , omnibus

paroeciae S. Vitalis usibus inservire poterit; de qua re esto facultas Episcopo agendi eum iis, cum quibus neces-

XIX. Ad paroeciam vero S. Leonardi quod attinet, intemplo S. Marci, si id videatur commodius, parochi alia munera CXerceantur, addita etiam huic paroeciae ea populi,

parte , quae intra urbis moenia continetur . XX. Tercenta Scutata annuum sunto Ρarochorum Stupendium; Capellanorum, vero , qui animarum curam cum iis gerunt, quadraginta quatuor supra centum . percommoda omnibus procuranda domus , nec non prima et magis necesSaria supellex, quae talis ac tanta sit, ut una simul vivere universi queant .

XXI. Per unionem vero Beneficiorum, et Capellarum , modo privati iuris patronatus non sint, tum ex distributionibus , quae in Humilitatis templo fieri Consueverant, sex aliis capellanis eidem Ecclesiae superadditis decem Scutato rum stipendium singulis mensibus exigent ab eiusdem Ecclesiae procurature , qui Beneficiorum , Capellarum , piorumque Legatorum huic rei inservientium fructus seu reditus adminstrabit. Singuli vero in eadem Ecclesia eiusdem onerisbus satisfaciendi causa Missam celebrare teneantur, qui nullum aliud pro huiusmodi celebratione stipendium umquam percipiant. XXII. cum stipendio . superius constituto urbanis tum Parochis, tum Capellanis sit satis abunde provisum, nil audeant umquam, nec pro celebratione Missae , nec pro Sacramentorum administratione accipere. Vetantur etiam quodlibet officii, sive , ut aiunt, Stolae emolumentum accupere , ac generatim omne , et cuiusvis generis stipendium vel pro funeribus, vel pro alia, quavis Parochiali functione etiam sponte oblatum . Quod cum praecipiatur singulis ita religiose servandum, ut sine culpa negIigi non posse Credant, in eam spem REGIA CELsITUDO et eorum ministerii sanctitate et Episcopi vigilantia adducitur , ut in exequendis paroeciae muneribus vacuus semper Iucri cupiditate

ipsorum animus, et sincera in omnes charitas elucescat.

XXIII. Quoties vita functis vel pauperibus, vel divitibus atque optimatibus iusta sunt persolvenda , totum in Rituali libro praescriptum per Parochum, et Capellanos Ce

Iebretur officium, quin, ut paulo superius dictum eSt,

96쪽

ythliquid exigere iisdem liceat. Suadendi vero, hortandique

a se hientes Opibus. homines, ut in pauperum paroeciae arculam stipem. aliquam conferant; in qua etiam collecta ex venditis cerae ad templum tunc temporis allatae reliquiis eponenda pecunia est: salva tamen atque integra manen- . te , ubi vigeat, eas tradendi consuetudine suis cuiuslibet Ec-CIesiae, ut aiunt, operis aut coetibus, quorum est ipsius Εcclesiae usibus necessitatibusque consulere .

XXIV. Parochus, et Capellani in suu quisque Ecclesia Nissae sacrum faciant; neque ab ea sine Episcopi aut eius vicarii facultate discedere umquam possint. missae vero horis diversis , atque in tabula Episcopi subscriptIoncim unita descriptis celebrentur ι ac diebus festis canenda mane missa , Vesperae post meridiem . XXV. Quolibet festo die Ρarochus , vel Capellanus aliquis parochialis missae tempore concionem habebit ad populum , in qua perlectum in Missa Evati gelium exponet: post meridiem vero non modo tradentur pueris , atque alio seorsum loco puellis praecipua Christianae doctrinae rudimenta , sed fiet etiam Cathechismi ad Dioecesis usum propositi explanatio . XXVI. prima cuiusvis mensis die non impedita Nocturnus , ac missa pro vita functis Fidelibus canitor. XXVII. parochi autem, eorumque Capellani in iis . quae Religionem spectant , ubicumque episcopo expedire videbitur, adsint Nonialibus, quae eorum paroeciae finibus

continentur, quin ullum pro hac re emolumentum exis: repossint; atque in earum Ecclesiis sacra omnia ossicia peragant iis diebus , quibus deletarum congrega domum erat eadem celebrare; nisi tamen sedulum par oeciae ministerium impediatur .

XXVIII. In qualibet parochiali Ecclesia capsula esto ,

in qua erogata paroeciae pauperibus subsidia reponantur . parochus vero adhibitis capellanis , et consulto Episcopo eadem distribuat. XXIX. In cuiusvis parochialis Ecolesiae sacrario tabella adsit , in qua omnium de singulis paroeciis Congregationiis hiisque meritorum optime hominum inscripta sint nomina , praecipuam ipsorum tum parochi, tum capellani in conficiendo Sacro, aliisque publicis precationibus mentionem faciant. XXX. Tum multis Cupellis , piisque Missarum , et Ce clarum Legatis , quibus satisfaciendi unius cons regationum ,

97쪽

ac paroeciarum patrimoniis erat impositum , satis faetum esse intelligatur per parochos , et Capellanos eo prorsus modo, quo Superioribus articulis est constitutum; idemque episcopus significare , declarare opportune poterit . .

XXXI. Unum dumtaxat in qualibet paroecia Sodalitium

esto . Ad parochum vero pertineat virorum mulierumque eidem adscribendarum delectus, quibus etiam diversa obeunda quotannis attribuet charitatis officia . Nulla iis imponetur Solvenda pecuniae summa, nullum celebretur ab iis festum.

Huius quoque Sodalitii sit Sanctissimum Christi Corpus ad

infirmos deferendum , nec non in publicis supplicationibus prosequi; pauperum subsidia colligere; sepelire mortuos;

Paroeciae aegrotos, aut carcere detentos inviseres omnia demum ex praescripto Episcopi pietatis, . et charitatis munera

XXXII. Quaevis paroecia praeter principem Ecclesiam

aliam habeat aediculam , aut sacellum , quo Sodales ad sua obeunda pietatis officia convenire possint , et ubi pueri seorsum a puellis in Christiana doctrina erudiantur . XXXIII. Animadvertens vero, quanto populi malo parochiales deserantur Ecclesiae , contraque intelligens . illud maxime ex tam multis sacellis , Sodalitatumque conventibus proficisci ; alias omnes Sodalitates in urbe .aboleri abrhgarique iubet. Salva tamen, atque integra maneant iura omnia, Praerogativae, privilegia , actionesque quarumdam Familiarum in huilasmodi Sodalitatum patrimonia . Quare Communitatis Cancellario praecipit, ut referat, quae ineunda ratio sit, ut nemo inde quid detrimenti capiat, vel perceptis hac tenus . legitime proventibus fraudetur . uidquid vero reliquum fuerit, in publicum bonum pro pauperibus erogari , impendique possit. Interim vero, donec aliter decernatur, idem , qui hactenus , huiusmodi patrimonia, aut reditus administret ; eaedem distributiones, seu erogationes fiant; eadem pauperibus praebeantur. subsidia; quorum Omnium pu-hlico urbis Magistratui reddenda mox ratio erit.' XXXIV. Vult tamen , ut unum, quod dicitur, Misericordiae Sodalitium maneat , et Christianae pietatis pergat CXercere munera; atque, ut praecipua eiusdem pro iis, quae assidue praestat, officiis habeatur ratio , eidem addici ubet deletae Congregationis SS. Trinitatis templum, quo

Convenire congregarique possit. Locus vero, in quo Suos

hactenus conventus habere consuevit , proximae. S. Ioanara

98쪽

Paroeeiae commoditati inserviat. Sumptus vero vel ad emportationes , vel ad alios Sodalitii usus a Regio Ecclesiastici Patrimonii Ρrocuratore Suppeditentur , qui etiam , ubi alii desint proventus, alias omnes Sodalitati necessarias impensas suppleat; vult namque, ut nulla huius quoque Sodalitii sociis imperetur pecuniae summa. XXXV. Omnia vero sacella , sacrae omnes delatarum Parsectarum, Congregationum, Sodalitiorumque aedes, quae nulli usui paroeciis esse videbuntur Episcopo , ubi spoliatae religione fuerint, veneant , et redactum ex venditis Sodali. tiorum sacellis pretium in utilitatem cedat Conservatorii quod dicitur desie Abbandonate . XXXVI. Cum ut spirituali populorum procurationi sit melius ConSultum, nova extra portam, quae vulgo at Borgo dicitur , instituenda Paroecia sit, quae illius populi partis urbanis nunc Paroeciis obnoxiae commoditati inserviat, eam in S. Luciae Sacello , aut alio magis idoneo loco erigi iubet ; eiusque Parocho duodecim scutatorum stipendium in

singulos menses ConStituatur.

XXXVII. Detur tantumdem S. Mariae Virginis parocho extra portam, quae vulgo Cariatica dicitur . Utrique autem quivis alius proventus cesset, cum et ipsi ea servare Relugiose debeant, quae num. 22. 2L 28. 29. PraeScribum

tur .

XXXVIII. Qiod vero ad S. Marci paro eciam pertinet,

ea populi pars , quae e Xtra urbis moenia versatur, finitimis ruralibus paroeciis addicatur , nisi nova instituenda videatur Paroecia. Tum enim assignari eidem poterit Capella, seu ut aiunt, O latura Pagnoaes, cui Congregatio S. Mariae in Platea satis faciebat. Sit vero Monachorum S. Bartholomaei supplere, caetera , quae congruum parocho stipendium confi

XXXIX. Sacra paroeciarum , i Sodalitiorum, Congregationumque deletarum supellex , sumptis sepositisque ab Episcopo, quaecumque non ad inanem pompam, sed ad decentem omnium urbis , ac totius Dioeceseos Ecclesiarum ornatum necessaria videbuntur, a Regio , Ecclesiastici Patrimonii Ρrocuratore vendenda curetur , atque in eiusdem Patrimonii bonum redacta inde pecunia cedat. XL. Congregationum patrimonio coagmentetur omnium etiam paroeciarum Patrimonium; cuius quidem Regius procurator Statim possessionem adeat, si Parochi cInsentiant;

ε secus Dissiligod by Cooste

99쪽

aeeus Vero , ubi primum Suo Pastore Eeelesiae viduentur XLI. Operae sumptibus, ubi ea adsit, tum cereae fa ces , tum Sacra supelleX comparetur, nee non templi fabri ea , atque ipsae parochi aedes sarciae tectae serventur . Sin Opera desit, vel huiusmodi sumptibus illius non sint reditus pares, ea, quae desunt, Regius pro urator suppeditet. Illud tamen REGIA CELSITUDO futurum sperat, ut sublatiSomnino Supervacaneis , nimiumque splendidis sumptibus nullo paroeciae subsidio indigeant, si una S. Nar1ae Virginis extra Florentinam portam paroecia excipiatur . XLII. Dotalia subsidia, quae ex deletarum paroeciarum,

congregationumque patrimoniis conferii consueverant, eroeentur, ut antea, iis, quibus debentur; qua de ro Regius Procurator collocutus cum parochis opportuno tempore re

ferat .

.. XLIII. Si ex administratis deletarum par clarum, Congregationumque patrimoniis ea supersint, quae Satis esse pOS- Sint , eadem proportione , ac legibus Superius constitutis , cum de Ρaroeciis urbanis ageretur, REGIA CELSITUDO iubet, confici inde stipendium aliis dioeceseos parochis iis praesertim . qui in montanis oppidis Ecclesias regunt, ita ut praeter domum Plebanis ducenta quadraginta scutata, centum vero Capellanis in singulos innos assu

gnentur . v

TUDO Vult maxime consuli , quaeeumque ex , huiusmodi patrimoniis redeunt, a Regio Ecclesiastici patrimonii, procuratore apud pistoriensis urbis Ρium Montem deponi iubet, ea tamen lege , ut nullus amplius exigatur Buctus, Seu merces, nisi pignora sint decem se utatis maiora . Quam legem nisi pii eiusdem Montis administri se aecepturos Profiteantur ac spondeant, alibi, ubi tuta esse possit, redacta ex Patrimoniis peeunia Regius idem procurator, omni adhibita cautione, deponet. Tum vero lieeat praesecto Divinae Proυidentiae Conservatorii , in quo recens instituta est lanariae ossicina , eadem pecunia uti ad lanificium ipsum in pauperum bonum augendum , ita ut maior opifi-eum numerus oecupari p sit. Regius tamen procuratore aveat, ut eam penes se habeat pecuniae summam, quadi

solvendo sine mora singulis mensibus cuilibet Parocho vel capellcino suo stipendio sussidiat.

100쪽

XLV. Nisi parochi ac Beneficiarii ultro Msentiant, ut delaantur unianturve paroeciae, aut Beneficia , quibus in praesens utuntur, quidquid de iis constitutum est, tunci efficiatur, cum Paroeciae ipsae, aut Beneficia vacaverint .

XLVI. Quod vero ad Congregationes. Sodalitatesque delendas pertinet, id omnino fiat Kal. Augusti, ex qua die menstruum sodalibus stipendium procedere incipiat. XLVII. Quin autem vel quo tempore, Vel qua rati ne perficienda sint caetera, speciatim decernat, tribuit Episcopo ea exequendii facultatem ubi primum id ei videbitur expedire, iis omnibus , quae superioribus articulis continentur, accurate servatis. Ad ea autem exequenda cum Episcopo Regius Procurator conspiret. Sibi vero REGIA CELSITUDO reservat iis omnibus consulendi curam , quae res tempusque necessario postulare videbitur . Sit publici Cancellarii haec mandata exequi in iis omnibus, quae speciatim ipse iubetur peragere . Atque haec est Magni Ducis mens , quae ut plenissime adimpleatur, ipse praecipit, contrariis quibuscumque mandatis, legibus, decretis hac vice deroςans , quantum necesse fuerit. Dat. XII. Kal. Aug. 1783.

PETRUS LEOPOLDUS . V. AMERTI

F. SERATTI .

SEARCH

MENU NAVIGATION