Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Quamobrem iure quidem praecepit Ecclesia, ut publicis pre

cationibus in sua quisque Ρaroecia Fideles intersint. Huiusce rei necessitatem aequitalcmque vobis ostendi in illa pasti rati Epistola , quam Dioeceseos cathechismum proponens de Religicine conscripsi. Non hic ego plurima quae inde proficiscuntur spiritualia bona commemorabo ; de iis enim tunc dictum est satis. Illud unice animadvertatis oro, in Ρarochiali Ecclesia contrahenda praenunciari Matrimonia , eorum qui sacris ordinibus initiandi sunt, praeconia fieri, festos dies, ieiunia , Episcopi monita et quaecumque nosse populus debet, edici. Nisi Missae aliisque sacris rebus adestis, quinam fieri potest, ut dirimentia Matrimonium si qua sunt prodatis impedimenta, adhibeatis pro nubentibus ad Deum preces, quibus tantum de causis Matrimonia praenunciano tur Τ Idem de clericis ad Ordines provehendis dictum esto, qui quales sint sedulo inquirit Ecclesia, et ad Deum exorandum Fideles hortatur , ut in ea dignos Sanctuarii miniis stros instituat. Si festos dies, ieiunia, vestrique Ρastoris

documenta et monita servare negligitis , aut haec non ita animo affecti servatis , uti Ecclesia postulat, non Vos a culpa eorum ignoratio liberabit, si ad sacra loca, in quibus ea omnia publice proponuntur , accedere praetermiseritis . Si quis Vestrum conquestus est, hactenus Ecclesias tot sacris ministris haud esse instructas, quot fidelium pietati satisfacere possint, nullus amplius relinquitur huiusmodi querimoniis Iocus, postquam summa religiosi 'sapientissimique principis munificentia suppeditavit, unde huic inopiae consuli facillime possit . Statis certisque horis et populo commodioribus Evangelii explanatio fiet , Christiana tradetur institutio tum pueris tum provectis aetate hominibus; is in qualibet Paroecia erit ministrorum numerus, qui pietati Fidelium

sufficiat. Qua maxima potest dignitate ac nitore sacrae res peragentur ; humana aberit omnino pompa I et cum Ρar chorum et coadiutorum victui fuerit iam satis abunde provisum , nunquam lucri cupiditatem in eos dominaturam, sed pauperibus aeque ac divitibus amantissimi Ρatris et Ρastoris loco eosdem futuros, Deo adiuvante, confidimus . Ome cum primis beatum , si has contigerit intueri alIquando Paroecias totidem familiis non dissimilas, in quibus alter curam alterius gerat, pauperis fratris inopia moveatur dives , eique suppetias serat, bene de se meriti divitis charitatem Paver agnoscat , eumque suis adiuvet ad Deum prec

82쪽

tioniblis i Si quis aegrotat aut animi tristitia angitur, non

eum vicini deserant, sed corporea et spirituali ope recreent, in aerumnis solentur atque erigant, optimis consiliis moderentur . Eximiam habet solertiam et industriam charitas. Ea vos vehementer inflammet, neque illius exersiendae deerit vobis unquam occasio vel in nosocomiis vel in carceribus vel in

ipsis tabernis .ac domibus ; ubicumque egens auxilio frater occurrerit, feratis eidem opem; et si quem ex hac vita evocet Deus O. m. ne illo pudeat vos ossicio perfungi, quo piissimus ille senex Tobias Dei amorem heneficentiamque sibi conciliavit. Quae non sine ingenti populorum bono et incitamento ad pietatem Nisericordiae Sodalitium exeriscet charitatis ossicia, ea et ipsi vestris praestate paroeciae fratribus, atque ita vobis spirituales illos thesauros comparate, quorum vos etiam eritis aliquando participes . Suis adhibitis in consilium Coadiutoribus optimos illos honestosque fide-Ies eliget quotannis Ρarochus, qui diversis charitatis ossciis et sacris peragendis in Ρaroecia rebus operam impendant. Eius erit decernere, qui sanctissimum Eucharistiae Sacramentum ad infirmos deducere , qui sepelire mortuos , qui aegros adnosoc omium deserre et eos iuxta atque detentos in vinculis invisere et ope aliqua sublevare, qui demum comparara pamperibus subsidia debeant; atque hi vere dicendi charitatis Datres. Affluentes opibus obtestor homines, ne tam praecla. ra renuant obire munera, sed id sibi ducant maxime gloriosum, uti optimus ille senex Tobias, qui licet tam claro genere natus , licet cum suomet ingenti periculo, nullum tamen praetermittebat diem, quin eadem haec erga suos fratres charitatis ossicia exerceret. Hortamur Vero paupereS, ut secum amis mo reputent, eorum conditionem, cum in terras venit, praeoptasse Dei Filium; non igitur de ea conquerantur, nec iniquo animo ferant, sed in optimatibus divitibusque promun a amiserationem animum se gaudeant invenire. Dico iterum omnia hus, ipsi vos veluti fratres eiusdemque corporis membra hab tote . Quotquot Dei Ecclesiam constituunt, Sive adhuc vive tes, seu iam vita iunctos fideles diIigite: Id namque ex te Sanctorum communio. Sed praecipuo eos amore et benefi- Centia prosequamini, qui propius vobis adsunt, qui in eadem Ρaroecia veluti in una eademqtie lanuli a vobiscum degunt. Nisi diligitis proximos et eos in quos vult Deus opt. Max. , ut maxime benefici sitis ac liberales , quaenam mihi

superest spes fore ut eos , qui longe absunt, diligatis t

83쪽

ciatia Domisi nosmi Iesu Christi et therritas Dei et eom. 'municatio Sancti Spiritin sit cum vobis omnibus. D. Pau-

Ius a. ad Corinth. c. I 3. V. I 3.

Dat. Ρrati postrid. Non. Ianuar. 178 . N. S. EphesIa ad omnes Vicarios Foraneos ab Episcopo data, cum Libriam ad eos misit qui inscribitur: Traitato Storico-Dogmatico-critico delle Indulgenete.

Cum in iis quae ad poenitentiam pertinent imminuta

admodum sit ac remissa Ecclesiae disciplina, hinc factum est, ut Christi fideles nisa et absurda sentiant de sacris illis expiationibus, quae Indulgentiae dicuntur, quasque M-clesia auctoritate clavium sibi a divino suo Auctore tradita per suos ministros iis largitur, quos vere illorum poenitet quae improbe ac nelarie admiserunt. Ad rem illustrandam , quam Schcilasticorum turba tot inanium disputationum spinis implicaverat, optimum meis precibus Sacerdotem adduxi, ut de ea librum conseriberet Christianis accommodatum etiam rudioribus edocendis, quibus curae est Religionem quam profitentur apprime cognoscere. Nonnulla huiusce libri ad te exempla mittimus , ut ea meo nomine iis distribuas, qui conventibus iIlis praesunt, quos statis quibusdam temporibus tui Vicariatus Parochi de rebus Religionem moresque spectantibus collocuturi habere solent. Cum de gravissima huiusmodi re in Synodo agendum nobis sit, ita vellem , ut in hisce Conventibus hic legatur attente liber, atque ita detur sapientissimis Parochorum animadversionibus locus . Id eos praemonere eo magis officii mei esse existimavi,

quod pastoralis quaedam Epistola quam quidam e meis De-eussoribus pluribus ab hinc annis in lucem edidit, quaeque Supplementis Synodalibus inserta legitur , intelligi perperam

poterat. Res nondum admodum clare patebant, et quasdam densis nimium tenebris superiorum temporum calamitas quasdam veritates obduxerat quas modo splendidiori in lumine collocatas divino beneficio intuemur. Falsae illae, quas nonnulli, qui vel stipem importune quaeritant vel fabulos av

84쪽

inanesque narrationes venditant, pietatis quidem specie, sed revera lucri cupiditate tacti rure praesertim dissemianabant Indulgentias, Pastorum saepius animadversionem diligentiamque excitaverant ; et eximium Religiosi Principis studium huic malo quam celerrime occurrit. Id duobus nondum elapsis annis revera lactum est ob falsas cuiusdam Congregationis Indulgentias, quam sub Trinitatis titulo furatim moliebantur inducere , nec non illarum causa , quae in quodam libello venditabantur , iterum Florentiae edito , in quo nonnulla non minus ridicula quam superstitiosa proponebantur pietatis officia ad celebrandum Christi Domini natalis diem se paraturis. Duobus hisce libellis permotus meum esse intellexi dare ad omnes parochos literas uti iam postrid. Non. Decembris an I 84. revera dedi . Sed neque Pastorum studium neque religiosa principis vigilantia

satis validum sunt adversus etiZaniorum satoris artes fraudesque praesidium, nisi hominum mentibus Iesu Christi gratiae lumen affulgeat. Quod ut impetremus, ardentissimia Precibus Deum exoremus; ac ne interim quantum in nobis est omittamus, tibi, admodum Reverende Domine, curae erit, ut a tui Vicariatus Parochis chartae quaelibet tollantur, quibus falsae essent Indulgentiae propositae ; efficiesque, ut eas omnes descriptas habeam , quae in quavis paroecia reperiuntur, atque interim meae etiam Curiae Ministris manadabo , ut nulla deinceps Indulgentia nisi diligentius expensa concedatur. Ut has redditas tibi fuisse literas significes, expecto, et me observantiae erga te plenum esse profiteor g

Admodum Reverende Domine,

. Pistorii XIII. Kal. Iun. I 786.

NUM,

85쪽

ga N. M. Epistola Secretarii Regii Iuris de casibias reservatis. Etsi optimum sanctissimumque esse possit quidquid in gravioribus reservandis criminibus sibi Ecclesia proposuit , ne scialicet eadem remittendi omnibus omnino confessionis Ministris tribueret facultatem; cum ta non REGIA CELSITUDO intelligat, quanto oneri, quot sumptibus ot incommodis, fortasso etiam spirituali detrimenta subditis sit, eo se se conferre , ubi Discopi resident, quoties in huiusmodi culpas miserrimo prolabuntur, magnam spem habet, eosdem Episcopos proinvidentissimis paterni illius animi curis consiliisque inhaerenter facturos , ut auae Dioecesis fideles perquam commodo possint suae quisquθ conscientiae officiis satisfacere. Integra ergo relinquens eorum auctoritatis iura illud expedito pluriamum censet, ut omnest Magni Ducatus Episcopi, aut qui, liem extra eiusdem fines sedem habeam, ibidem tamen spuritualem iurisdictionem exercent, omnibus omnino parochis reservatas in suis dioecesi a cuIpas remittendi iaculiatem delegent.

Hae e piissima Magni meis consilia tibi significare honori mihi est, et certo futurum confido, ut iisdem inhaerens ad conficiendum edendumque delegationis decretum statim devenias. Oro tamen te , ut cuiuslibet vitandi impedimenti causa eiusdem decreti exeniplum ad me antea mittas . Τ. interim plurimi faciens, et observantiae erga te plenus tui me esse profiteor,

Illustrissime ac Reverendissimo Praesuἶ ,. Florentiae ex Regii Iuris Secreti Kal. Febr. 178s. Ad pistoriensem et Ρratensem iscopum . Addictiss. Obsequentiss. Servum VINcENTIUS MARTINI .

N. XII.

86쪽

, N. XII.

Episcopi de Casuum reservatione Literae. Seipio de Ricciis divina miseratione pistoriensis et pratenis is, Episcopus carissimis sibi parochis Spiritum sapientiae et

intelligentiae. i. Et si publicam poenitentiam per Sanctos Ecclesiae canones in graviora quaedam Crimina constitutam c lamitate temporum ferme penitus Oblivio delevorit, aliquod tamen extat adhuc necessariae huius ac perutilis, quae olim erga poenitentes servabatur , disciplinae in Casuum reservatione vestigium. Quo tempore Pioeceses instar amplissimae paro oiae erant, adhibito in consilium Clero, poenitentiam imp nebat Episcopus, et postquam peccatores in totius Ecclesiae conspectu per diutinas preces et actam severe et laboriose vutam admissas culpas expiaverant, adstante Coadiutorum coetu. reconciliationis beneficium eisdem impertiebat. Cuius quidem veniae concedendae ficultatem canones ita asserebant uni. Episcopo, ut id liceret praeterea. nemini, nisi idem vel iussisset, vel abesset Episcopus', vel necessitas postularet.

Aucta Fidelium multitudine, prolatis longe lateque et divisis

in suas Ρaroecias Dioecesibus, tum locorum distantia , tum rerum, quae passim contingebant, Dequentia et varietate factum est, ut et saepius et magis necessario secundi ordinis. Pastoribus hanc publicos Poenitentes reconciliandi faculi item debuerint Episcopi delegare . Remisso interim hoc saluberrimo poenitentiae rigore ab imponenda publica pro occultis criminibus poenitentia paulatim cessatum est. Si quid semel remissum de ahqua re fuerit, plerumque fit,

ut plurima remittantur; eoque iam ventum est, ut Ecclesia satis .habeat optare vehementer instaurationem felicissimorum illorum temporum, quibus publica poenitentium reconciliatio iucundissimum hominum ad Deum vere conversorum spectaculum praebebat. Huic disciplinae remissioni , quae ex eo originem magna ex parte ducit, quod nullae amplius, vel r ro admodum Dioecesanae vel provinciales habeantur Synodi, occurri aliquo modo posse visum est, si casuum augerentur reservationes . Sed cum in malis gravis-- - F simis

87쪽

82simis validissima etiam, nisi recte adhibeantur, vel noxia

vel irrita remedia fiant, ita nunc reapse contigit; maior enim reservationum numerus in causa fuit, ut quaedaia crimina videantur minus graviora , et quorumdam poenitentiae Ministrorum in ea potestate, quae interdum ipsis delegatur , exercenda facilitas atque indulgentia in eam opini nem Fideles adduxit, ob speciem tantum disciplinae eam postulari. Pluribus huiusmodi incommodis spero nos aliquod remedium adhibituros in Synodo, quae, si Deo placet, habebitur. Ad hoc Ρrincipis nostri Religio per ea, quae

sapienter providet, Continenter nos excitat; atque idem Romanus pontifex, cui in unitatis argumentum retuli, quo huius Dioecesis res loco sint , plurima illa quae principis auctoritate ac praesidio gesta et provisa sunt, laudans , prOPter illam, quam habet, omnium Ecclesiarum sollicitudinem me ad eam celebrandam adhortatur , sapienter animadvertens, quam utile sit una simul convenire pastores tum de Ecclesiae bonis, tum de malis, quibus ipsa obruitur, coli euturos . Hliic rei, fateor , partim occurritur, dum una simul Vicarii Foianei quotannis conveniunt et de cui utque Paroeciae statu referunt; sed huee video longe minora esse remedia malo. Dum interim tempus illud expectamus , quo

ab universo pastorum coetu ea decernantur, quae magis Videbuntur expedire, memorato veterum Episcoporum exemplo inhaerens, et maximam in prudenti meorum Adiutorum studio positam spem habens eorum singulis delego suae Paroeciae fideles a reservatis criminibus absolvendi potestatem. Quam potestatem ipsis unice tribuens, ut illam ubi opus fuerit, in suae quisque paroeciae Fideles exerceant, Spero eos deinceps ad spirituale animarum bonum eadem usuros ἔet ideo assiduis Deum exorabo precibus, ut in servandis Christianae poenitentiae regulis ' intelligentiae spiritum omnium animis immittere dignetur, quo sperari merito possit futurum , ut peccatores Deo plenissime reconcilientur. Det nobis Dominus sapientiam ad discernendum iusi

N. m.

88쪽

N. XIII. De Inquisitionis Tribunali in Etruria Golendo

Edictum .

DIvINA MISERATIONE R. HUNGAR. ET BOHEM. PRINCEPS

ARCHI DUX A Us TRIAE MAGNUS ETRURIAE DUX etc. etc. etc.

Cum persuasum penitus habeamus nostri adeo muneriS esse

ea omnia adhibere remedia . quae a Regia ipsa auctoritate nobis suppeditantur, ad tuendam conservandamque sanctissimae nostrae Religionis integritatem, ut hoc a Regni pro- euratione Seiungi nequeat, attento, quo par est, animo expendere constituimus Tribunalis illius iura, quod S. Officii nomine nuncupatur, nec non suscepta diversis temporibus in nostra hac felicissima ditione consilia ad illius 'inistros iis finibus continendos, qui vero religionis studio et veterum Ecclesiae temporum exemplo praescribuntur , ubi curae erat perditos homines atque a recto virtutis verique tramite miserrime aberrantes non torquere suppliciis , sed lenitate ac benevolentia ad fidem bonamque frugem revocare. Quod si duodecim iam elapsis Saeculis Ecclesiae visum est a sancta huiusmodi lenitate aliquantum recedere, et Trubunalia quaedam erigere severis praeter morem editis legibus, quaecum Episcoporum auctoritate certe componi non poterant, quippe qui fidei causas amplius cognoscere vetabantur, eam ad id novis omnino circumstantiis atque ipsa temporum calamitate adigi potuisse animadvertimus . Iis vero sublatis e medio causiS.

89쪽

oeeurreretur , plerique prineipes ac Respublieae vel saneti Officii Tribunali penitus abrogato , vel eiusdem temperatis

legibus atque institutis, publicae tranquillitati consuluerunt. At prae ceteris quidem omnibus, quae suscipi poterant, consiliis illud prudentissimum efficacissimumque habendum nobis esse existimamus, quod Augustissimo patri nostro gloriosae memoriae principi An. i ις. inire placuit; ex quo tempore irregularis atque tyrannica agendi ratio, qua Saepe antea Inquisitores in Etruria usi fuerant, cessare visa est. Verum S. Ossicii Tribunalia nullius in Etruria utilitatis es se Considerantes; tum sacrum fidei depositum fuisse divinitus Episcopis traditum; inferri iisdem inbiriain, si quod in eorum auctoritate gravissimum est, commune aliis fiat; eademque auctoritate maiori studio et qua maxima poterunt vigilantia eosdem Episcopos usuros, si ipsis unice reddenda Deo ae Principi huiusce rei latio sit; haec nempe considerantes

animoque reputantes.

Inquisitionis Tribunal in Rheissima ditione nostra penitus aboleri constituimus , uti revera omni illa suprema qua pollemus auctoritate tollimus atque abolemus, imperantes; I. Ut statim ac promulgatum fuerit hoc Regium Edictum; Inquisitores eorumque Scribae , Vicarii Foranei , et quivis alius S. Ossicii Administer omnem prorsus auctoritatem amittant, cuius usum nobis hactenus tolerare placuit. II. Ut sublato protinus ac deleto ex foribus exteranis illarum aedium , quae Florentiae. Senis, pisis addictae Inquisitionis Tribunali erant, quovis epigrammate, titulo, Vel alio signo , ex quo ibidem fuisse olim Inquisitionis sedem possit argui, eaedem illae aedes singulis adeo iungentur includenturque coenobiis, ut nullus alius quam per commune Coenobii ostium ad illas aditus pateat.

III. Ut Florentiae summus magistet tus , Regius Auditor Senis , Pisis vero et Liburni Auditores Vicarii bonorum mobilium atque immobilium, quae ad S. Ossicium pertinent,

nostro nomine possessionem adeant.

IV. Ut statim Inquisitores et quivis alius Administer et Vicarius Foraneus nisi in tegiam nostram indignationem velint incurrere, Tabularia, Acta, causarum inStrumenta , et aliud quodvis scriptum , quod ad abrogatum ipsorum munus utcumque pertineat, suis quisque Episcopis tradant, certum exigentes traditionis testimonium, quod ad Auditorem,

. qui a secretis Regii Iuris est, quamprimum mittent.

90쪽

V. Ut landi ac reditus, quos Inquisitionis Tribunal in

Etruria possidebat, vel qui eidem fuerant attributi , Paro. ehialibus illis addicantur , atque erogentur Ecclesiis , quadvel instauratione vel maiori stipendio indigent. VI. Ut quod occupatum iniuste fuerat, Fidei causas cognoscendi ius omnino restituatur Episcopis; et in iis agendis eadem omnino λrma et ratio servetur, quae iacaeteris omnibus Ecclesiasticis, quae de crimine habentur, quaestionibus Servari solet.. Confidimus autem Episcopos hanc sibi legem sponte facturos, ut Semper meminerint Severissimam et terroris plenam quaestionis et damnatorii iudicii rationem peioris i terdum exempli esse , quam sit error imprudens ; corrigendis sontibus, aliisque edocendis multo aptiora esse monita, hortamenta , et quidquid pastoralis illa moderatio et charitas suadebit, quam in illum etiam finem colere ex officio debent, ut optimo aliis exemplo sint. Quod si res poStulabit, ut adhibeatur severitas, et Regiae potestatis auXilio opus sit, quoties facti certiores fuerimus , memorata superius frustra adhibita fuisse remedia , illud etiam auxilium praebere nostri esse officii existimabimus. Ea nobis mens ac voluntas est, quam ab omnibu' observari inviolate iubemus , quibuscumque legibus, mandatis , consuetudinibus, ac privilegiis huic nostrae Constitutioni quomodocumque contrariis, tota qua pollemus Regia potestato

derogantes. R

Dat. III. Non. Iul. Anno millesimo septingentesimo Oz-togesimo secundo.

PETRUS LEOPOLDUS

V. ALBERTI

SEARCH

MENU NAVIGATION