Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Tasearissimi; id namque aeterna ipsa fallere. fallique nrael prom sit veritas; quod quidem promissum peculiarem quam Vis minime spectat Ecclesiam; et tenebrico a quaedam di, Venient tempora, quibus tanta erit Zietaniorum copia ut Pauci admcidum videantur boni , si comparentur cum i Probis; et tunc clamabunt et more correpti ἰ ialvos nos fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae stimueritates a filis hominum Psat. XL L . Haec autem

tantae cδIam talis tempora quae sua aetate iam adveni SSO D. Gregorio pontifici videbantur D Iob nonne merito uni nobis etiam pertimescenda ' Et cum tanta nobis sit timoris causa . Ecclesiae doc; rinam veritatesque negligemus Facile reiiciuntur, quae non habentur in pretio, numnquam vero in pretio habentur , quae nos penitus latent . Suom nosse Rel gionem sit an dicendus , qui eiu dem in dro numqtram adiecit animum , qui ea scire satis habens, quae a puero didicit et in quibusdam precationibuS , quarum Q mnino Vim Sensumque ignorat . in quibusdam falsis et rem CenS excogitatis resigionibus, in quas meus nuner vocem extulit Metropolitanus, et de quibus superiori anno Vos, ad monere non praetermisi, suam omnem pietatem ponita vos appello iudices , F. C., non vanos ibos doctores, qui Suum in eo studium collocant, ut pietatis simulatores p0tius , 'uam pravo aliis exemplo sitis, sed eos potius, qui Veram Molidamque pietatem colunt. qui sua maxime necessari .i di- unitus 9fficia edocti coram ipso gementes una cum Regio Propheta elamant: dellata quis intelligit 8 ab occultis meism da me FIgl. 18. I 3. . Hi iudices idonei erunt, qui eo firmare vobis poQrunt, multa et gravia admitti inscienter CrμInina . quae nimia ad ea excusanda nequam illorum hominum, qui casu istae vulgo dic uptur, facilitas, apud aeternae verit iis tribunal nequaquam delere in iis poterit, qui miserrime eorum doctrinis fidem adhibenε . praesertim si falsis quibusdam doctoribus crrorum et ignosantiae cupidis stulte aetζmere auscultantes propositis a legitimo Pastore veritatibus oculos clauserinti ab iis legendis cognoscendisque earumdem inductu persuasuque deterriti. Res ita se hibet. Fratres carissimi , maximique animi dolore dicendum est: hoc etiam Versatur et gi scit in Ecclesia malum; vera enim de Iesu Christi gratia doctrina ob gravem nimium deplorandamque negligentiam tantis involuta utque offusa te rebris est , ut

quRe improbata iam sunt, iterum apud Fideles in contr0

132쪽

Ia versiam adducantur . Novam et depravatae hominum naturae magis accommodatam doctrinae rationem Evangelio su rogare ausi sunt; ex quo nova etiam necessario extitit regula morum fovendis potius cupiditatibus quam coercendis idonea; ne autem quam doctrina illa falsa et absurda sit, innotescat, quum libet disciplinae et itistitutionis viam nutuntur praecludere . Maximas ergo Deo Ρatri , honorumque omnium largit0ri. gratias ago , quod meorum Decessorum cura studioque recta apud Clerum doctrina vigeat, et ingenti mihi solatio est tot eximios parochos et Sacerdotes acerrimos eiusdem propugnatores videre, dum singulari praestans pietate ac religione Princeps , tot tantaque quotidie adiumenta proponit, quibus ea stabilis perpetuo apud nos et firma permaneat; id, inquam, maximo mihi solatio est, Fratres carissimi. Sed quid ' Mihiner in aliorum tantum curis acquiescendum, quin vos ad studium illud vehementer excitem atque incendam, quod tot saluberrimis consiliis et institutis unice proinpositum est cuiusque aetatis et conditionis hominibus adeo necessarium ' Haud profecto ; numquam contra commemor re vobis desistam , Christianae Religionis professionem deteriori conditione debere non esse, quam caeteras, quibus tam sedulam operam impertimus. Ex his quae hactenus dicta sunt intelligere vobis licet, execrandam impietatem esse, intolerabilem amentiam, erroremque gravissimum, qui extremum Religionis molitur exitium , inani cuiusdam profanae atque arrogantis curiositatis praetextu, ab huiusmodi studio Fideles abducere. Nihil contra est, quod ad incredulitatem impietatemque facili

rem sternat viam, quam ignorantia . Ρaucis etiam, quae levia ter attigi, satis demonstrasse me arbitror, eos omnes, nemune prorsus excepto, qui aeternam assequi vitam cupiunt,

optimos Christi fideles esse non posse, nisi quam profitemtur Religionem, studeant apprime cognoscere . Igitur neque minus a veritate alienum es , neque minus inutile, quod nnonnullis praetenditur, huiusmodi scilicet studium ab omniabus nequaquam exigi, nec vulgi hominibus esse et multitudiani a commodatum . Cum autem quid sit suam probe nosse Religionem superius exposuerim , ipsi vos iudicate, an Deo impie maledicant, summainque sanctissimae eiusdem legi

iniuriam inferant, et maximum illud in dies magis profi-eiendi in virtutibus ossicium oppugnent, quicumque hoc

133쪽

stuuium omnibus ae commodatum non esse contendunt. Verum cum huiusmodi incommoda ac di facultates ex eo potissimum proficiscantur, quod quae huiusce studii ineunda ratio sit ignoratur, et praescriptae rationis neglectus in causa fuerit, ut plurimi a recto tramite aberraverint, d hoc videtur deinceps mihi esse dicendum . In hoc autem p tissimum versatur ea ratio, ut publicis Ρarochorum, eorumque , qui legitime missi sunt, institutionibus assidue fideles intersint, optimosque libros, praesertim vero divino assianto numine conscriptos, famas nimirum literas attente legant Quod ad institutiones pertinet, quae in Ρarochialibus Ecclesiis habentur, quin vobis, carissimi Fratres, Commemorem, quibus de causis factum sit, ut in tanti momenti re Ecclesiastica dissoluta fuerit disciplina , cuius vi praeteritigSaeculis communicare vetabantur , qui tribus continentibu Pstis diebus ad suam quisque Ecclesiam sacris rebus adfuturi convenire praetermisissent, neque tam facile aIterius Ρameciae fidelibus dabatur in Ecclesiam aditus, quin vobis,

inquam, funestissimae huius mutationis causas commemorem,

habebo satis Τridentini concilii iussu, a quo id muneris

demandatum Episcopis fuit, admonere vos, ut frequenter diebus saltem dominicis festisqμe maioribus vestram quisque Paroeciam adeatis . Moneant etiam eumdem populum , Ut frequenter ad suas Parochias saltem diebus dominicis , et maiorius festis accedant s. Sess. 22. Decret. de obserυ. et eυitan in celebrat. Missae) . Ibidem cum vestro pastore congregati una simul adhibeatis Deo preces; eidem admira-hi Io augustissimumque sacrum conficienti adeste divinam et ipsi per eum aeterno Ρatri hostiam offerentes ; spiritalem cibum corporis Iesu Christi, eo ministrante, tum divini verbi pabulum , ipso docente, sumatis . IlIud attento reputotis animo ,

Fratres carissimi, hominum natura suscepta aeternam advenisse Veritatem in terras , et per Apostol eorumque Sucincessores nempe Episcopos sese longe lateque protulisse, Aucta vero Christianorum multitudine et addictis cuilibet Paroeciae presbyteris, cum in complures Ρaroecias divisa quaelibet Dioecesis fuit, hi in concrediti universo pastorum coetui depositi partem voeantur , ut subiecti Episcopis illud legitime fidelitetque distribuant . Ab his Dei verbum in Ecclesiis ad populi captum usumque, qui nemini magis innotescit quam Parocho, accommodate legitur atque explicatur.

Adeo tis quidem, Fratres carissimi, Missae Sacrificio aliisque

134쪽

risque non intelligitur . Quis Vero melius , quis ordinatius et opportunius quaecumque ignoratis exponere vobis poterit quam parochus, atque ita letifera illa quae . peccati poena est a vobis ignorantia depulsa universos in Ecclesia veluti unius familiae liberos pastori illi coniungere , cui divinitus fuit animarum vestrarum cura Concredita 2 Ita una simul Congregati piam gratamque peterno patri vestris precibus vim, ut ita dicam, inferetis, qui per summi et unius Pastoris merita sui in vos divini spiritus gratiae thesauros effundet . Ad Sacella, aliasque sacras aedes tanta minime com fueret multitudo , nisi divini verbi fastidio gravissimorum qite officiorum ignoratione in eam opinionem adducerentur fide. Ies , neglecto iam, quo feStorum dierum celebratio imperatur, praecepto fieri ab eo Satis , qui Missae celebrationi corpore adsit, uti adversus praeclara eminentissimi Bononiensis AN chiepiscopi documenta , prudentissimumque quo flagrat Reli. gionis studium , quidam nuper incredibili temeritate conten. dere ausi sunt. Imitari hoc est veteris Legis pharisaeorum exempla , adeoque eamdem Sibi reprehensionem damnationemque contrahere . Ne, quaeso , Deus Optime , umquam permittas, ut eorum quisquam, quorum severissima mihi aliquando reddenda ratio erit, eo Caecitatis deveniati Ipsi autem , carissimi Fratres , quos in Christo Iesu, a quo mihi fuistis concrediti , vehementer diligo, tantum nolitis afferre dolorem Episcopo, qui nullam admittere consolationem de-het , si qua e suis ovibus fortasse perierit . Spirituale divini verbi pabulum ad animi vitam tuendam haud minus vobis necesse est quam terrenus corpori alendo sustinendoque cibus . Hoc reparantur damna, quae corpus ad sui dissoluti nem properans quotidie patitur, et saepe corpus ipsum ad interitum citius urgetur; illius autem Vi ac munere immoria talis vita comparatur. Mea nunc ad vos, venerabiles Sacerdotes, et in re una atque gravissima quam agimus, ut nempe in omnium fidelium animis Iesus Christus formetur , Adiutores mei , sese convertit oratio. Nunquam fiat, ut de aliquo vestrum dici ancrito possit: parvuli petierunt panem et non erat qtia fangeret eis. Frustra apud Suam Ecclesiam quisque vestrum praesto adesset, nisi panis vitae, quem laborans fame populus a Vobir Pretit, oidem praebeatur. Quam vero iucun-

I dum

135쪽

dum est mihi, eommune hoe nostram omnium os eium adeo recte a vobis diligenterque praestari l Optima illa doctrinae praecepta ex conscriptis pie et sapienter libris a vobis hausta manabunt etiam in populum, qui ingentem ex vestris institutionibus utilitatem percipiet, studiumque illud, quo hanc ministerii partem exsolvitis, magnam optimi exitus

spem facit. Ut vero tam grave obeatur accurate munus , in quo nulla vel maxima supervacanea diligentia est, ad fidei et docitrinae consensionem, constantiamque in posterum etiam servandam, institutionum rationem, quam potissimum sectemini, vobis proponere haud minus necessarium eSse existimavi. Universis Christianae doctrinae libris Romanus , ut no-Εtis , omnium consensu prae&rtur. Quantae ille auctoritatis

ait , quanto habendus in pretio liber Tridentinorum patrum

iussu consectus, a Romanis Pontificibus probatus, et iterum iterumque propositus , a celeberrimis Ecclesiis cupide exo Plus et per nostras Synodales constitutiones peculiariter Commendatus, supervacaneum arbitror dicere , ea aequo luhentique animo renovans, quae de hoc Decessores mei s pienter curarunt. Sed cum vel difficultas sermonis , vel somtasse nimium sublime dicendi genus in eausa sit, ut imperiti et minus exculti literis homines eodem uti nequeant, mihi vusum est alium praeterea omnibus accommodatum recipere , qui cum Romani Catechismi doctrina apprime consentiens ita unice potest non probari, qui rectam quae in eo continetur doctrinam oppugnare volunt. Cum ergo sit et patrio Sermone et ad Iudiorum etiam hominum captum accommodate conscriptus, mihi ferendum omnino non esse censui, ut creditus mihi populus tam opportuno praesidio careret. Εditus iam Neapoli, Genuae . nuper autem Venetiis est atque etiam ultra montes hoc titulo : Educ ione ed istructione cristiano Ossia istruatone generale stille verita Cristiane in forma dicatechismo . Iterum nunc ad Ecclesiarum mihi Concreditarum usum utilitatemque, me auctore, vulgatur, eoque vo&uti valde iubeo, ad maiorem populi commoditatem, quem ad eum legendum vestrum erit vehementer hortari, rerum ordinem accurate sequentes, quae ibidem ex Romani Cate-ehismi doctrina vobis occurrent, apertissime planissimequae explicatae. Iuniores vero clericos, qui vestras paroecias i colunt , admonebitis, hunc fore in eorum doctrinam inquisitionis caput. Quod vero ad Sacerdotes in Sacellis intra v.

suae

136쪽

strae parseciae fines positis nissam eelebrantes pertinet omnibus diebus festis huiusmodi institutiones post Evangelium ordinatim iisdem legendas praecipimus , vobisque in

eum finem mandamus, ut in id inquiratis attentius , et quotannis, cum Foranei vicarii una simul conveniunt, referatis, ut si quid in ea re peccatum fuerit, possit adhiberi remedium , quemadmodum iacere mihi certum est, ipsorum etiam Sacellorum interdicto . Quippe Religionis historia , Ecclesiae doctrina, eiusque in precationibus, ritibus , et caerimoniis mens, certae morum regulae , Iesu Christi documenta , omnia demum in hoc Catechismo simpliciter dilucideque explicantur , ita ut hunc ex multis mihi eligendum esse existimaverim: Cum vero perillustris meus Decessor, intellia gentissimus huiusmodi rerum aestimator, tam bene de illo iudicasset, cum Vestrum nonnullis, qui eodem utentes utilissimum experti sunt, probatus maxime fuerit, plurimique ali tum Dioeces eon parochi uberrimos inde fructus perceperint, eo magis adductus sum ad hunc proponendum Christianae doctrinae librum omnino a vobis in populorum institutione adhibendum, qui una eademque nimis quidem necessaria doctrinae ratione ad totius Religionis cognitionem utiliter tandem pervenient. At si in huiusmodi re, quae adeo mihi curae est, par chorum charitatem diligentiamque pro certo habeo non defuturam, an vero Populos eadem utendi studiosos lare aeque possum confidere Τ Ne quaeso in re tanta, quantum Religionis quam colitis studium est, errare velitis, Fratres carissimi. Ne vos nihil amplius necesse habere putetis, ubi per totum Esurialium seriarum tempus sacras conciones audiveritis. Religionis studium totius vitae studium est . Institutiones praeterea, quae per parochos in Christianae doctrinae Scholis, vel per alios quibus legitima auctoritas est, in iis quae missiones dicuntur vel certis quibusdam piarum eXercitationum diebus habentur , aptiores quidem utilioresque sunt, quam tot illae conciones, in quibus non meditanda proponi-' tur Iesu Christi lex, sed complures tam sancto abutentes ministerio hominum commenta proferunt, ita ut mirum nemini esse debeat, adeo tenuem brevique periturum colligi ex iis fiuctum, in quibus lucrum tantum spectatur et gloria . Haud inficior multos esse Apostolicos viros , qui magno Dei Ecclesiae praesidio et adiumento sunt, eorumque

labore atauet opera populi pietatem augeri maxima animi

I a mei

137쪽

I ames laetitia, ae voluptate conspicio . si quidem rion e struunt, sed aedificant; his maximam habeo gratiam, atquθut magna eorum aliquando sit merces , aeternum pastorem

enixe precor At huiusmodi ne , Fratres carissimi , univerSi sunt Τ Si res ita se haberet, eadem exactis esurialibus seriis

atque antea non adeo cerneremus dominari vitia; suorum aeque officiorum ignara multitudo non esset , atque anto auditas conciones; noque fortasse pravas quasdam de Sacramentis , de recta illorum suscipiendorum ratione , de

sacris cxpiationibus sive Indulgentiis , de Purgatorio, de originali peccato opiniones imbibisset. Quam raro contingit , ut audiantur e suggestu, qui recte de oficiis illis disse. rant , quae Subditis erga Ρrincipes , in parentes liberis , Ecclesiis erga alias Ecclesias mutuo praestanda suntl A qui plurimum isthaec Religionis intersunt. Huic igitur malo gravissimo occurrendi eausa, ex quo interdum fit, ut

aliqui nequam Apostoli a legitimis pastoribus aedificata duruant , Religiosis inhaerentes sapientissimi piissimique Ρri cipis nostri consiliis, qui vere Christianum hominem Subdiatorum omnium longe esse fidelissimum habet animo per- Suasum , edicimus, ut nem a deinceps praeter Parochos a deat habere conciones vel institutiones ad populum, nisi Scriptam antea obtinuerit eius rei lacultatem ex Cancellariis Pistoriensi et pratensi gratuito dandam, quam quo libentius ultro iis offeram , quos mihi aliunde compertum est offici suo facere satis , eo cautius, immo potius nullo pacto ignotis mihi hominibus concedam nisi facto prius eorum doetrinae , pietatis, ac prudentiae periculo. His ergo constitutis optime rebus nemo, carissimi staintres , merito dixerit, sibi adiumenta deesse , quibus Religionem, uti par est, possit Cognoscere. Sed alia praeterea Sunt, optimi nimi tum libri , quorum lectione adiuvari quisque m Nime poterit. Sacra Scriptura ille praecipue liber est omnium Fidelium manibus assidue terendus. Eadem in patrium Sermonem extat fidelissime conversa, ne tam utili lectione careant, qui alias praeterea linguas nequaquam intelligunt. Hanc etiam ob rem Metropolitanus meus do Italica Ecclesia est optime meritus , cum postremis hisce temporibus primus vanam illam opinionem comtempserit, qua pretiosissimus hic aeternae Vitae panis subtrahebatur populo , sacros omnes libros .ccuratissime vertens et idoneis illustrans interpretationibus ,

ita ut fuerit ipso Summi Pontificis ore merito laudatus.

Itali

138쪽

quoque Iacs totius versio iam in luceni Ej ita saluaberrimum praebet Fidelibus pabulum, qui praeterea piam id

illo literatis et spiritualis sensus explanationem invenient et Sanctorum patrum , Scriptorumque Ecclesiasticorum libris exceptam . Veteris autem Testamenti histuriae epitome ab eruditissimo piissimoque Mensanguyo elaboratas , qui iam Italice redditus vincentiae , prostat et Ecclesiastica Racinii historia, cuius Etrusca versio Religiosi Ρrincipis auspiciis paene iam edita typis est, duo libri sunt, qui totius contunent Religionis historiam tanta pietate tantaque elegantia Conscriptam, ut ad eos comparandos et quotidie legendos nequeam satis Christianas omnes familias hortari. Non ea eSt, Fratres carissimi, Ecclesiae Chrsstianae historia , quae nulli curae vobis esse debeat. Impleta ibidem vaticinia et promissa narrantur, nec non diversa, quae Deus in Suam gentem Saeculorum decursu exercet, modo iustitiae qua vel ad puniendos improbos vel ad faciendum electorum periculis, mala permittit aut inseri , modo plenissima misericordiae et amoris iudicia, qua bona opemque largitur , et in electorum salutem suaeque Ecclesiae decus mala ipsa convertit.,, Messiae gloriam maiestatemque in divulis literis tantum ,, agnoscere ait eximia doctrina et sanctitate Episco- ,, pus ) neque ..immensam eiu sum cruciatuum probrorum- ,, que Vim introspicere ; en scopulus quem offenderunt Iu- ,, daei . Facta a Christo Iesu mystico suo Corpori promissam Spectare, et ne minimum quidem ad praenunciata pariter ei- ,, dem mala mentem intendere , magnum et grave est homin I,, Christiano perio ulum ; illis enim pravis notionibus dece- ,, mi vel ob ea quae patitur mala ignoramus Ecclesiam, vel ,, Ecclesiae decus et gloriam mala ipsa dusimus . Nequa- ,, quam Seiungenda, quas in Religionis ratione coniuncta

,, sunt Sibique cohaerent ; et ad veram concipiendam status,, Ecclesiae notionem promiSSa et vaticinia simul Spectanda, ,, diversa conferenda simul oracula, neque dubitandum, quin ,, Omnia sint accurate perficienda se si . Nullos ad hanc rein laudatis superius Mesanguyo et Racinio magis accommodat Proponere vobis me posse libros eXistimavi. Hos comparare est rum Compluribus grave nimium nequaquam erit, modo serio animadvertere vobis lubeat, bene meritoque esse huic lain

1 Instructiori pastorale de Mons. I' E que de Senea stari' autorite infallibla de l'Eriise etc.

139쪽

ldoneo ad stud um tantopere necessarium adiumentorando impensum, quidquid in voluptates inanemque Orna tum cultumque profunditur . Iis vero , quorum id facultates captumque superat, lau datus superius satis esse poterit catechismus in huius Urbis et Dioeces eos usum propositus; nec non aureus ille , cuius Nesanguyus est auctor, pougeti institutiones doctissimi Arachiepiscopi della Gherardesca auspiciis in Etruscum serm nem versae , nisi tamen immutatae fuerint atque corruptae . item clarissimi Bossueti catechismus nuper Liburni iterum editus s qui omnes sane libri Ecclesiae doctrinae apprum e consentiunt in Romano catechismo preclare et sapienter expositae . Fleuryi autem Catechismus, qui tam facile comparari ab omnibus potest, quique Sacram historiam Christi namque doctrinam paucis complectitur, nec non eiusdem

in Ecclesiasticam historiam sermones duo sunt parvi quidem voluminis libri sed quantivis pretii. Liber praeterea qui in scribitur : Ei essioni morassi sopra P Istoria dei Vecchio entio υo Testamento cavate dat Santi Pasi; cuius Royau

montius vulgo perhibetur auctor, quam recta ac preclara cuiusque conditionis fidelibus regula morum est i Bossueti etiam in universam historiam sermo nunquam satis laudabitur . Eiusdem quoque Auctoris extant mentis in Deum erecatae et divina mysteria contemplantis affectus , nec non ita Evangelium meditationes; denique morum scientiae specumina a Nicolio elaborata, Iesu Christi imitatio, hominis Christiani officia, aliique complures, quos in tertio Catechi mi volumine indicatos reperietis; qui sane eiusmsdi Omnes libri sunt, ut et incitamento ad pietatem et utilissimo documento esse Fidelibus possint, atque ita dicendum m rito sit non doctrinae adiumenta Christianis deesse, sed eiusdem percipiendae voluntatem .

Ne tamen putetis, Fratres carissimi , cum hos libros Imperitis, licere vobis Christianae doctrinae Scholis et Institutionibus, quae habentur a Parochis aut ab aliis qui missi legitime fuerint, non interesse . Voluit namque Deus , ut per eos saluberrimum sui verbi sumeretis pabulum; quam constitutam divinitus viam legemque deferentes praecipites rue re possetis in gravissima illa mala , quibus tot miserrime adhuc obno ios dolemus fratres, qui a nobis ea potissimum de causa discesserunt, quod non fuerunt in Ecclesia, neque

kb Ecclesia Religionem edocti. Piissima tamen huiusmodi

140쪽

Τibrorum lectio in iis vos confirmare doctrinis plurimum po.

terit, quas eo ordine accepistis, quo in catechismo digestae occurrent; qui sane ordo felicissimis Ecclesiae saeculis fuit semper adhibitus et cuius eximium nobis exemplar praebet mira praestans sanctitate Sapientiaque Augustinus. Oh me cum

primis beatum, si fideles his ad Religionis studium adiumentis utendi studiosos videre contigeriti Quantum solatii capiam audiens legi cupide ab omnibus optimos libros, paro-rochorum institutionibus frequenter Fideles adesse , ac rura etiam, ubi semper aliquis adest legendi peritus, a bonis Ρatribus-familias aliquod de Religione doctrinae caput coram omnibus legi, futilibusque nugis et fabulis pravisque solatiis et voluptatibus pium aliquem subrogari librum, cuius ope Religionem , quam profitentur, rite cognoscant, et Ecclesiae mentem in iis precationibus percipiant, quae saepe proferuntur ore, quin earum Vim sensumque assequantur, eo

quod religiosum ' sacrumque habetur easdem ignoto sermone persolvere. Finem vos adhortandi faciam, Fratres carissimi, spiritualem illam sapientiam intelligentiamque a Deo enixe vobis implorans , quae necessaria est, ne parta a vobis cognitio in ieiuna ac sterili rerum contemplatione consistat, sed ube rimos fructus ferat, ciusque ope divinae legis praeceptis con-Bonum adeoque summo eiusdem legis auctore dignum teneatis vivendi cursum , in spiritu et veritate ipsum adorantes, omnia Religionis ergo atque ex Religionis mente suscipientes quaecumque agitis . meam hanc pastoralem epistolam suo quisque coram

populo parochi legant, ubi primum reddita iisdem fuerit,

eiusque iteranda ipsis lectio est, quoties harum rursus institutionum cursum instituent. Suae gratiae munere omnium illabatur animis luminum pater, ut ipsius legem discere ac nosse possimus, eidemque congruenter vivere.

SEARCH

MENU NAVIGATION