장음표시 사용
71쪽
eesserunt, aliquid vel minus legitimum, vel ex lucri cupi
ditate proiectum, vel alioqui improbandum spectaretur. 46. Absit a vobis stulta, ac turpis quorumdam Concionatorum ratio , qui nonnullas prae caeteris omnibus sacras expiationes, sive Indulgentias venditant, atque in amplita Cando exaggerandoque hoc Ecclesiae thesauro toti sunt , interim vero edocere populum negligunt, quae ad obtinem das huiusmodi expiationes servandae necessario sint leges , a
quibus V dem Ecclesia recedere nullo pacto potest. Vos autem , cum de iis habebitis sermonem ad populum , ne praetermittatis ostendere , nimias illas , faciles , et quae Vellatissime patehc, vel praescriptis in Ρastorali Epistola postri.
die Id. Febr. an. I 6. a nobis data conditionibus carent . in totidem abusus converti, suae non parum dignitatis ami tere , atque a sincerae poenitentiae ratione , veraque Ecclesiae disciplina quam maxime abhorrere ; ita enim in quarto Lateranensi Concilio an. Iars. habito repraesentantur. AQuia Per indiscretas, et superfluas Indulgentias , quas quidam Ecclesiarum praelati facere non verentur, et Claves Ecclesiae contemnuntur, et poenitentialis satisfactio enervatur , decernimus , ut cum dedicatur Basilica , non extendatur Indulgentia ultra annum ... ac deinde in anniversario dedicationis tempore 4o. dies de iniunctis poenitentiis indulta re. MiSSio non excedat. Hunc quoque dierum numerum Indutigentiarum litteris praecipimus moderari, quae pro quibusluhet casibus aliquoties conceduntur, cum Romanus ΡontifeX, qui plenitudinem obtinet potestatis, hoc in talibus moderamen consueverit observare A . In his concedendis miseratio- Rem iuxta veterem, et probatam in Ecclesia consuetudinemiadhiberi praecipit Tridentina Synodus , ne nimia facilitate
Ecclesiastica disciplina enervetur . . . pravos quaestus cm
rara probis concedendis, unde plurima in Christiano populo Musuum causa fluxit , omnino Golendos esse: Caeteros ve-TO , qui ex superstitione , ignorantia, irreverentia, aut alia Unde quomodocumque provenerunt, cum ob multiplices Io- coriam , et proυinciarum , apud quas hi committuntur , comruptelas , commode nequeant specialiter prohiberi s mandat omnibus Episcopis , ut diligenter quisqtie huiusmodi abusus Ecclesiae suae colligat, eosque in prima Synodo Provincia-ἐi referat . . . ut ita Sanctarum Indulgentiariam munus Pie , Fiancte , et incorrupte omnibus Melibus dispensetur. In LXenti um usum sacrorum Conciliorum auctoritate probatum
in Ecclesia retinendum esse docet, ac Praecsit. 47.
72쪽
4 . Vestrum est igitur constitutas olim ab Ecclesia pomnitentiae leges penitus nosse, recte de sacris huiusmodi expiationibus sentire , earum ductam ab Apostolorum aetate originem , et continuatum posterioribus saeculis usum habere perspectum ; tum quibus mutationibus , et qua de causa obnoxiae fuerint; quae fuerit olim Ecclesiae mens , iterum Per memoratas ante Synodos sapienter proposita; qui demum tum iam elapsis, tum nostris hisce temporibus abusus irrepserint , ut ex indulgentiarum concessionibus , commendationibusque , quae per tot congregationes , ac Sodalitia distri-huuntur , aperte colligitur. Haec omnia clare vobis docendus est populus . Quantum potestis , Studio et labore contendite , ut ea removeatis , ac tollatis incommoda, quae persaepe Indulgentiarum occasione oriuntur, maXima hominum confluente multitudine, qui ea de causa sua officia deserunt , complures dies otiosi vivunt, noctes una simul nullo habito sexus discrimine traducunt; quibus rebus fit, ut sine ullo doloris, et contritionis sensu locum audiendis confessionibus addictum conferti ac frequentes adeant, atque ipsi Consessionis Ministro molestiae simul, atque avocationis animi causa sint . Interim vero neque in Poenitentis statum sedulo inquirere , neque triplex animarum Iudi cis , Magistri , ac Medici officium is exequi accurate potest. Hinc ad communionem viam sibi inordinate populus aperit, precationes Indulgentiae causa imperatas recitat, eamque in iam Consecutum esse gaudens ad cauponas genio industurus
convolat , ibique prima offendit peccandi pericula . Ratus
demum in gratiam se rediisse cum Deo domum revertitur , atque eadem patrare crimina impune Se posse existimat, modo rursus emcacissimo huiusmodi remedio utatur . 48. Numquam vos importunus ille timor incessat , ne idcirco Ecclesiae ornatus , et facultates, oblata missarum pro vivis, et vita functis Fidelibus stipendia, ne demum altari inservientium victus cultusque decrescat. Nunquam enim neque princeps , neque Episcopus sacris Ministris necessaria deesse patientur, modo Iesu Christi doctrina iisdem Cordi sit Matth. c. 6. v. 24-34. D. Ρaulus Ep. I. Timoth.
C. 6. v. 6. 8. ad Hebr. C. II. V. I 3. ad phil. C. V. 8. C. q. II. ΡrOVerb. c. 3 o. v. 8. . Cur vero amori in Deum, vim tutisque, et aeternae salutis studio non.omnia devoveat ,
qui suae paroeciae hominibus est auctor , ut panis etiam frustum cum egenis dividat Τ Cur id nen aequo animo f Ε a cint,
73쪽
ciat, potiusquam adversus Dei legem, suaeque eonseientiae vocem quidquam admittat Nonne quaecumque illi supersunt , populi institutioni, veritati, liberali in proximos bene-Volentiae , et mentis animique religioni, impertiri necessario debet Nonne longe praestat Christiani populi charitatem erga illos convertere , atque excitare , qui Vera in pia laborant, quam in Sanctos, aut ad eroganda pro Missarum celebratione stipςndia 249. Caute vero , prudenterque a divino cultu removendum Curetis , quidquid pravum et absurdum 'infelicissimis ignorantiae saeculis superstitio atque avarities invexit. I decorus quilibet, vel ambiguus ornatus auferatur a DomODei , tum imago quaelibet, et ridicula quaevis spectacula , quae impedimento esse possent, quo minus Deus , cuiuSinfinita magnitudo est, et in quo nihil est concretum , nihil admixtum , eo , quo par est, honore colatur ἔ quaeque oculos tantum percellunt, sensus delectant et commovent. animum vero sanctitatis consiliique prorsus inanem reli
so si eam initis destruendi aedificandique rationem,
qua ad meliorem sanitatem ac Dugem vestri gregis mentem animumque revocetis; si eo illum adducitis, ut Deum vere colat, ut ipse se , et ea , ad quae electus et vocatus db Vinitus est, sua demum officia plane noscat, amore boni
in dies magis se praebeat Deo ipsi persimilem ; ex hoe r
igionis cultu illud necessario consequetur, ut mitescant mores, beatior universim sit hominum vita, sanctiora fiant ubique foedera , ratio ac virtus latissime pateat. HuiuSm di quoque religio animum universis addet , constantes effuciet , et in fiatres alia ac nos de nonnullis religionis rebus Eentientes ita affectos nos reddet, ut cum iis pacem et Commercium habere nequaquam gravemur ; humanitatem urbanitatemque latius per orbem protendet; conceptam anumo rerum futurarum spem confirmabit; omnem illam nobis tranquillitatem , et voluptatem asseret, qua frui possunt mortales in terris , atque ad eam felicitatem , quam oculus notaVidit, auris non audivit. et quae nunquam deficiet, facilem nobis Sternet viam. Haec suismet satis superque laudibus Commendabitur semper religio ; ea enim veluti firmissimum reipublicae praesidium, atque arctissimum suavissimumque societatis vinculum ab omnibus statim dignoscitur ; ea fidi
umis , impigris , ac necessariis Ecclesiae iuxta ac regni asti
74쪽
ministris existimationem omnium, atque Eonorem cones. habit .s I. Hoc sane pacto , Sodales carissimi, et In vinea Domini adiutores mei, in nostra Archiepiscopali Ecclesia post mille et ducentos ab eius institutione atque origi elapsos annos proximo Septembri octo dierum sunt celebranada solemnia. Illud efficite, ut tempus hoc memorabile fat; quod sane continget, si vestri officii magis , quam antea memores , vestri ministerii magis dignitate permoti, ardentiori nobiliorique in vestrum gregem amore incensi, de
vestra aeterna salute magis solliciti, maiorem opem, ac Vim, atque uberiorem scientiam implorabitis. Doceat unusquisque vestrum , quomodo vera , et in animi integritate cultuque praesertim posita colatur Christiana religio ; quam sancte digneque Deus sit in spiritu et veritate adorandus; quemadmodum denique efficaci illo rectoque amore diligendus sit proximus ; qui videlicet amor animum alienae inopiae et calamitatis miseratione facile permotum, taclae rei cogitatione de tentum , sui ossicii studiosum , rationem sequentem ducem, atque omnibus Christianae religionis praeceptis firmiter inhaerentem consequitur. - Ιnduite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam .... Super omnia autem
haec charitatem habete , quod est vinculum perfectionis.,, Et pax Christi exultet in cordibus vestris , in qua , et ,, vocati estis in uno corpore , et grati estote . Verbum se Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia, ,, docentes, et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, is et canticis spiritualibus , in gratia cantantes in oordibus, di, Vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo, aut in ,, opere , omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias ,, agentes Deo , et Ρatri per ipsum. D. ad Colos. c. 3. v.
Dati in Archiepiscopali nostra principe Urbe ac Sede Salisburgensi, SS. Ρetri et Pauli festo die, III. Kal. Iul. an. I 8a.
L. S. Ex commissione RRmi. ac Celsissimi 1 ni. Archia
episcopi et Princisis etc. etc. ut supra specialii Lubscissit. Antonius Memdus Menneri consistorii cancellarius .
75쪽
Ad praesidem, Moderatorem , cancellarium, et Consiliarios Ecclesiasticis rebus Praefectos
E p I S Τ Ο L A. . . ' caum facti certiores fuerimus post editam III. I al. Iul.
huiusce anni celsissimi ac Reverendissimi nostri Principis et Archiepiscopi Pastoralem Epistolam a nonnullis Parochis eam e Suggestu ad verbum, nullisque adhibitis animadversionibus fuisse perlectam ita ut quod praevideri ficile poterat fastidio afficeret alienaretque audientium animos,
qui eiusdem sensum , ac vim minime assequebantur , nec assequi mente poterant, neque enim ad eos erat, neque ad eorum captum accommodate scripta et nostrum esse duximus
et quam id aegre tulerimus ostendere , ac generatim monere, huiusmodi mandata, qualia quantaque Sunt, nequaquωm aegenda populo , sed quae populum praecipue Spectant, ex iisdem excerpenda , atque etiam opportunis animadversionibus explananda, ita ut quivis ea intelligere facile possit; quod procul dubio siet, si sapienter omnia, moderate , ac prudenter fuerint exposita , aliisque aeque validis, aeque populo gratis, utilibus atque animadversione dignis rationum momentis confirmentur. Alia etiam uno eodemque tempore ad eamdem rem pertinentia vobis mandata proponimus , a Principe nostro humaniter data, quorum vi Omnibus, et . singulis huius Archiepiscopatus Saecularibus iuxta , ac Re . .gularibus concio natoribus mandamus ac praecipimus ;L Ut uitente atque assidue ea omnia memoria repe4 tant, atque accurate studioseque perficiant, quae Regia Celsitudo Reverendissima vehementiori animi Studio, gravissimis verbis , et quae praecelsam eius dignitatem decent Cleticos monuit, ut populum instruant , in laudata Ρastorali
istola a num. I 8. usque ad .et a 3 I. ad qI. II. Ut in primis, ac Semper ea Sibi proponant, et tractent, quae religionem necessario Spectant, atque unum illud , et maximi momenti negotium, cuius gratia hic vivimus Luc. C. Io. v. 4o. quod vulgo maxime ignoratur, ac de quo permultos adhuc errores , absurdasque opiniones perspicere . nobis liεet. Quae vero maxima in Religione sunt, ea etiani ostendent referre maXimi, ac tum in Suis sermonibus, tum
aliis in rebus , quae ad religionem pertinent, id curabunt
76쪽
potissimum, ut perspicuam rectamque supremi Numinis
cognitionem audientium animis ingerant, eosque ultro a que alacriter eidem obtemperantes, eiusque beneficiis gratos efficiant, atque ad essicacem in hiruunes benevolentiam adhortentur. Raro autem , ac minori studio, et tunc polum, cum id res postulare videbitur , ea attingent, quae religio- , ni extrinsecus accesDerunt, ita tamen, ut de necessariis eiusdem rebus ne minimum quidem detrahatur, et ad eas reliqua omnia caute referant, atque accessoria tantum ab iis, quae prima ac praecipua in religione sunt, semper fid literque secernant. III. Cum omnium librorum optimus ac praestantissimus, divina nempe Scriptura, doctrinis atque exemplis affluat, narrationes omnino fugiant ex pravis quibusdam historiis , et miraculorum collectionibus nullo delectu lactis, nullo iudicio, atque ex veteri illo proverbio : in exemplis non requiritur veritas : excerptas, quibus superstitio , impo Lientia , atque animi rusticitas, et ignorantia fovetur; atque ita Sese gerentes suomet exemplo vera esse demonstrent illa Domini verba apud Ier. c. I. v Ecce dedi verba mea in
IV. Ne iis rebus, quibus iniustitia ac turpitudo inest , populi plausum captare studeant; Velut si incertas, quas
modo diXimus, narrationes proferrent, nimio ac severiori zelo uterentur, aliorum fimam atque existimationem vel revocarent in dubium, populi querimonias adversus magistratus eorumque decreta foverent; sed verbis simul factisque doceant, quemadmodum ingenuo veritatem amore prosequi, proximi existimationem tranquillitatemque religiose colere, in omnes mitem ac mansuetum, 'incipi aliisque omnibus , qui eiusdem personam' ac vices gerunt, fideliter obsequentem Sese praebere quisque debeat. Deuteron. c. I. V. II. Ier. C. 27. v. I 2. ad Rom. c. I 3. V. I-IT. ad Eph. c. 6.
Tit. C. 3. V. I. E. I. Pet. c. 2. V. I 3 I4.
V. Dei verbum a Concionato ribus Christiani accipiant, ut ait Apostolus I. ad Thes. c. a. v. I 3. non tamquam h minum Verbum, sed tamquam verbum Dei uti revera est. Dum igitur Christianae Religionis dogmata ac praecepta iis explicant, qui esuriunt ac sitiunt iustitiam , atque ex Con-eionatorrem ore verba vitae cupide expectant, tumentes fugiant inuti besque locutiones, translata audacter verba, ni/
77쪽
inis exquisitas, reique parum persaepe aptab allegorias , sub
tiles , inanesque 'verborum argutias, quae dum aures peramulcent, nihil meditandum percipiendumque menti offerunt ; verba omnia reiiciant, quae auditores Oblectant, et risum magis , quani pietatem commovent : neque per propositionum , ac divisionum aenigmata adeo obscuri fiant, ut nequeant intelligi 1 neque declamationibus, ac nimis exquisito vehementiorique gestu auditores percellant, ut scenicorum , et Circulatorum mos esu, qui admirationem facere cupiunt neque parum castigatis exemplis , interpretationibusque utam tur , ne vitiorum magistri evadant, qui ad ea fugienda debent potius auditores hortari. Absit quam longissime ab eis intolerabilis illorum arrogantia, qui totidem veluti divina decreta venditare vellent stultissima aestuantis ingenii commenta , et Dei irae atque ultioni tribuunt, quaecumque naturae Vi, ac lege minus prospere eveniunt in terris. Caveant insuper ne plenis strepitu , terrore, imprecatione Concionibus populum terreant; ne suo arbitrio explicent divinae Scripturae loca, atque ad sensum Ecclesiae menti, sanioribusque regulis contrarium detorqueant; ne concionandi officio in Ecclesia admodum sapienter atque utiliter instituto turpiter abutentes animarum salutem impediant; veluti cum arduam nimis, tetricam, ac diffieilem poenitentiae viam peccatoribus repraesentant animosque horrore magis complent, quam incitant ad eam
alacriter ingrediendam ; atque a contriti humiliatique cordis sacrificio avertunt populum mavis compluribus futilibusque rebus , quae sanctissimae nostrae religionis hostibusnestissimam eius contemnendae deridendae lue oscasionem praebent. Denique Iesum Christum , et hunc crucifixum si hi unice agendi loquendique normam et exemplum Proponant. Ep. I. ad cor. c. v. a.
VI. Cum princeps, et Archiepiscopus noster ob ingentem suae Dioeceseos amplitudinem et plurima alia, quibus assidue distinetur negotia gravissima , populi institutioni ipse per se dare operam nequear, uti Episcopi dignitas , et
munus postulat; vult tamen fieri certior , et quam accuraatissime potest, cognoscere , quemadmodum, qui in Ρastora-Ii munere eum adiuvant, ossicio suo satis faciant, quemadmodum Dei verbum exponant, et Ecclesiae filiis panem frangant. Suas igitur scriptas deinceps conciones habeant, ut eas statim ad Decanos , sive etiam ad supremum Consti-Iιum , vel, ut aiunt, consistorium, quoties iussi fuerint,
78쪽
Scripto etIam ad ealcem cuiusque concionis signitiveat, an eas ipsimet elucubraverint, an eX aliquo sumpse sint , quem patefacere , atque indicare debent. Librorum etiam quos penes se habent, indicem sua ipsorum manu signatum in promptu habeant, ut iussi statim eum proferant, neque eorum tantum, qui ad eos itire pertinent, seu etiam, qui ad suceessores transire debent, quique his verbis notandi , secernendique a caeteris sunt e ad Paroeciam, Vicariatum, canonicatum , inadiutoriam etc. Nectant;
Eraneiscus xaveritis mctib&hlae Sirector. Antonitis Medaraeus Memercancellarius.
ti novis erigendis in pratensi Urbe FaroesisPastorales Episcopi literae, ocipio de Riceiis divitia iniseratione Pistoriensis et prate
sis Episcopus institutarum recens in Urbe pratensi paroeciarum parochis Ρopuloque, spiritum christianae charitatis. Omnia honeste inquit D. Paulus , in L ad Corinth. c. 14. Ao. et secundum ordinem fant. Hoc generali praec sto ea plurima concludit Apostolus quae de Ecclesiasticis conventibus corinthios monuerat. Haec sane tuendae in Ecclesia paeis, veritatis, ac diseiplinae via est; ad hanc vos, carissimi fratres ac filii, ex animo ac vehementer hortamur. Servandus in rebus omnibus , in iis praesertim quae ad religionem pertinent, ordo postulat, ut cum paroecia quaedam veluti familia sit suo capiti patrique . nimirem parocho Obtemperans ἱ quotquot eamdem Paroeciam . Gunstituunt eo
79쪽
magis habere se invicem debent veluti fratres , qui eadem
utuntur mensa, eadem amantissimi atque Optimi. Patris voce manuque Spiritualiter enutriuntur. Vestrum neminem latet primis illis Ecclesiae temporibus , antequam populis nati Oni-husque Evangelii lux affulsisset, consuevisse universos Cuiuslibet civitatis fideles cum Episcopo aut presbytero, qui
eius locum teneret, in unum locum convenire sacra simul
mysteria celebraturos . Unus hic legitimus erat fidelium COnVentus: corpus sumus inquit Tertullianus Apolog. 39 de conscientia Religionis et disciplinae divinitate et spei
foedere . Coimus in coetum, et congregationem facimus , ut Deum quasi manu facta precationibus ambiamus . Haec vis Deo grata est. Oramuy etiam Pro Imperatoristus , proministeriis eorum , ac potestatibus Saeculi, pro remm quiete , pro mora Mis. Cogimur ad literarum diυinarum commemorationem si quid praesentium temporiam qualitata austpraemonere cogit alat recognoscere . certe fidem sanctis υ cibus pascimus, spem erigimus , fiduciam Mimus, discipliamam praeceptorum nihilominus in ca uisationibus densamus . Vel ab Apostolorum aetate apud S. Lucam scriptum legimus Aet. c. go. v. 7. omnes una simul fideles ad sacra mysteria celebranda divinumque audiendum verbum convenisse . Uterque ibi frangebatur vitae atque intelligentiae panis , et per Pastorem qui conventui praeerat fidelibus dispensabatur . Aucta vero i brevi credentium multitudine Ecclesiam aut Dioecesim in multas Paroecias distribuere necesse fuit; et unicuique praefectus est Sacerdos , qui eam administraret, panem vitae populis praebens eiusque mysteria et sanctitatem detegens , eosque adiuvans, ut Codem rite sancteque uterentur. Quod ad Ephesios scribens dixerat ollin D. Ignatius , scilicet non adesse conventibus cum Episcopo arrogantiae ac Superbiae argumentum esse, et idem esse prorsus atque a reliquis fidelibus discedere, hocideinceps Ρatrum omnium ore usurpatum est, hoc in Conciliis declaratum in eos, qui Festis praecipue diebus a sua Ρaroecia aberant. Veteres de hac re Tridentura Synodus renovavit Ecclesiae canones, mandans Episcopis, ut illius om-cii Fideles moneant, quo ad suam quisque Ecclesiam tenentur convenire, et sacris qui in ipsa habentur sermonibus interesse. Quae quidem Ecclesiae Studia eo unice spectant ,
ut cum legitimo pastore oves congregentur, ut una cum eo
Deum exoreat, Sacrificium offerant, et ab ipso tum Iesu. Chri.
80쪽
christi coipus, tum spititualem divini verbi cibum accis
Piant. Perspicua haec ut videtis, carissimi fratres ac filii , imago est tum unitatis Ecclesiae uni capiti et pastori, qui est Christus Iesus, subiectae , tum illius animorum coniunctionis, quae inter huiusce corporis membra eodem spiritu animata intercedat necesse est. Quisquis a sua Ecclesia et a suo Pastore disgedit , hanc quodammodo uuitatem et coniunctionem dirimit. At aliquis fortasso dixerit; cum una sit Ecclesia et ob charitatis vinculum spiritualium honorum communicatio fiat, referre parum , utrum cum his e nostris fratribus, an cum illis ad precandum Deoque gratias agendas conveniam . Sed meminisse oportet instructo praeterea in aci:
exercitui nos in divinis literis comparari Cant. 6. 9 θ .
Praecipuum vero aciei decus ac robur ordo est; cum scilicet suum quisque miles locum tenet, sua Signa i Sequitur , ad nutum et in conspectu imperatoris sui pugnat . Unum sane corpus milites universi constituunt; sed nisi,serventur ordines, nisi suo quisque Imperatori dicto audientem se praebeat, Omnia Sint Oportet permixta ac Per
turbata. Idem prorsus in Dei Ecclesia fiet, si quis alteri capiti et pastori subiectus degere in alia familia velit, quam in ea, in qua divinitus est constitutus. Iesu Christi fratres universi sumus , qui per eum unum agnoscimus caelestem patrem, ad quem semper vota nostra ac postulata Convertimus . Sumus omnes eiusdem corporis membra, nem. Pe Ecclesiae, cuius caput est Christus Iesus; omnia autem . membra ad Rom. I a. s. non eumdem actum habent, quemadmodum non omnes unius familiae fratres eodem ossicio funguntur. Omnia igitur honeste iterum vobis dicam et secundum Ordinem fant. Animarum Ρastores ducibus sunt non absimiles, quibus pars copiarum commissa eSt ;i sunt fidissimi quidam veluti servi, quibus princeps pastor Christus Iesus gregis partem tradidit custodiendam . Animadvertite, quaeso, quemadmodum, cum comitem turbam fame Consectam recreavit, ex cuiusdam interpretis mente servandi in
Ecclesiis paroeciisque ordinis ac disciplinae specimen quoddam et exemplum praebere nobis voluisse visus est. Iu Ssit enim Discipulos monere populum, ut in plures turmaS, quarum singulae quinquaginta vel centum hominibus ConSta rent, divisus discumberet; omnesque separatim Apostolorum Discipulorunaque ministerio alebantur , qui eisdem ac-
.sstrium a dummo Pilatore Christo Iesu Pgnem distribuebaot. Qui