Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

' ao. En 'in emellentior pastoralibus vestris terenda la. horibus. Numquam vobis ante in Domino gloriari licebit,

quam vestra ipsa reddat conscientia testimonium , vestris vos muneribus satis fecisse , atque in iis obeundis viares omnes, omnemque curam adhibuisse. Huic fundamento Pergite snperstruere spirituale aedificium, ut in populis v suae fidei creditis christi corpus aedificetur, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Chri-ur Ep. ad Eph. 4. ra. I 3. . Absit a vestris exhortationibus quaevis 'vanae doctrinae ostentatio prurientis auribus , et quae a veritate abarrans ad fabulas convertitur a- ad Timoth. 4. 4. . Quaelibet etiam cupiditatis, suique commodi species a nobis religioso vitanda, ne iure etiam de vobis existimetur dictum, quod queritur vehementer Deus Osee 4. 8. Luc. 2Q. 46. 47. I. ad Timoth. 4. I. ibid. c. 6. a. ad Timoth.

ar. Caveto etiam diligentissime, ne dum publice sermonem habetis ad populum, aliquid proferatur a vobis, quod aeverissimum iudicium sustinere non possit. Turpissimura enim Ethnteorum Sacerdotum artificium fuit, ut per fabulas, et commenta maiori superstitione imbuerent vulgi animos, atque ex densissimis, quibus obruebatur, ignorantiae tenes bris faciliorem occasionem callide arriperent opes, commoditates , atque honores sibi comparandi; contra vero cogniti nem iudiciumque non reformidat, aut vetat, sed potius exigit Christiana religio. Ubi enim certum exploratumque est Deum hae, aut illa ratione esse locutum, suamque hominibus aperuisse mentem, nullus amplius dubitandi locus Telinquitur. Expendendum tamen , utrum in sacris literis doctrina aliqua, aut lex, vel sententia contineatur. Cui ut quidem rei ea christiano Philosopho exquirere argumentδlicet, si quis aliter docet , et non acquievit sanis sermoni bus dimini nostri Iesu Christi, et ra, quae secundum pietatem est, doctrinae e superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones, et pugnas verborum s ex quibus oriuntur invidiae , eontentiones, blasphemiae , suspicio'es. maeme, conflictationes hominum amente corruptorum , et

qui veritave privmia sunt , existimantium quaestum esse

putatem.

52쪽

dicet, quibus penitus persuadeatur. Innumeris profecto h minum millibus providentissimo Dei consilio ea evenit comditio. ut in lucem editi cum nutricis lacte fugerent verae religionis principia, ac procul ab occasione , et periculo abessent , ne his sollicitudinis , et angoris plenis dubitatio. nibus aditum in mentem darent. Si tamen vel sua , Vel aliorum culpa. aut alio aliquo casu vacillare pristina illa fides incipiat, qua integra antea , ac firma tenebantur in

sculpta animis religionis praecepta, tunc oritur cuique distigenter curandi necessitas, ut certa Omnia , ac persuas1 Penitus habeat, et quieto , omnisque vacuo perturbationis animo sit. Cum vero aut in locis finitimis . aut etiam internos homines existunt diversis de religione doctrinis imbuti , et quotinis cum iis necessario vivendum est; cum , qui veteri antea doctrinae inhaerebant, peregrinis opinionibus praebere aures incipiunt, atque ingens pudor, ac metus eos incessit, me decipiantur, dum quaerentibus , in quo potissimum eo-xum Spes posita sit, respondere nequeunt: tum populorum magistri, ac doctores auscultare maxime debent u Ρaulo a. Bd Timoth. C. 4. a. ista monenti: praedica Verbum, insta pportune, importune ; tunc ipsis omni studio- curandum, ut suas oves in fide eonfirment, atque omnem ab iis dubia rationem auferant; quod ut efficiant, haud spinosil , atque

implexia Theologorum disputationibus easdam implicabunt. sed divinitus tradita ab iis, quae excogitavit, atque ad te iv. humana ratio , ab opinionibus , atque hypothesibus dogmata. quae sum prima ac praecipua ab iis, quae postmodum .

'accesserunt, necessaria atque ad omnes spectantia ab iis .

sine quibus vera potest esse religio, et quae ad aliquos tantum pertinent, divina demum a disciplinae regulis praeo pia secernent; atque ita christianae religionis dogmata eriplicantes , ardentiori in dies eiusdem religionis amore ince dent populorum animos. ita ut in lege eius sit eorum v iuntas, atque eam diu noctuque meditentur Psal. r. a. Iidemum sermones vestri sint, ut docti viri eos. attente , et cum admiratione audiant; rudes vero ignarique eorumdem

suavitate . veritate , ac vi adeo commoveantur, ut domumveversi, quaecumque audierint, suae lamiliae referre sum,mopere gaudeant. ' .

22. Has inter curas nihil iucundius doctis , suique m neris exequendi studiosis parochis erit, quam essicere , n Sua paroedia communior . et familiarior in dies fiat M.

53쪽

mae Seripturae, novique praesertim Testamenti leotio, squod

trai tam livinitus doetrinam, ac legem continet, atque om eri adhibere euram, ut et intelligi rectius, ac perlegi uti l us possit. Quod anno superiore magni principis opera huius rei causa eslaetum est, pluribus iam abhinc annis ipsi nos perfeceramus; ut enim Christianus populus perutili saerarum litterarum lectione uti ncillime posset, novi Testameati libros ex optimis eorumdem versionibus in lucem ede ad ,s mantavi mas. Quod sane consilium eo praesertim suscepimus, quod ad pretiosissimum hunc, atque inexhaustum fontem . ex quo Christiana omnis sapientia, optima moru n doc rina , firmissima pietas et consolatio profluit, nondum satis expeditam patere viam, persuasum penitusndbis erat. Illud ergo futurum speravimus, ut vir lgata latius Sacrorum Librorum lectione . ab ignaris hominibus res divinae clarius perciperentur , fulsae , quibus imbuti erant, opiniones, erroresque cleponerentur, atque iidem se ad veram aceto te adam doctrinam magis dociles , et ad Christianas, ac civiles excolendas virtutes promptiores praeberent. Quamobrem humanus , et o vilis vitae cultus eo magis ubique

augeri m hi videbatur in dies , quo ad plures perveniebat

Sacrorum Librorum cognitio. Cum vero rudes, et ignari h mines auctoritate magἰs, quam ratione moveantur, nihil eos ad reo e facta poterit validius , quam auctoritas , et maiestas divini numinis excitare. Diutinis gravibusque morbis eo

secti, curis anxii , ipsi denique morti proximi nulla alia re

maiorem capere quietem, et . solamen possunt, quam ex maxime obviis Sacrae Scripturae sententiis antea bene perinceptis , atque eorum in mentem tunc potissimum revocandis , cum gravi animi moerore 6 acti tabescunt. Nihil ergo clivino hilius m nli libro charius, nihil sit vobis antiquius;

hunc. pluris habeto quam universas terrae opes; hinc quotidie hauri ais, quidquid ad vestrum instruendum, solandum, eonfirmandum lue gregem vobis necesse est. 23. plu ma in eo excelsa , et gravissima vobis legentihus occurrent tum ad pietatem colendam , tum ad obeundum fideliteit demandati officii ministerium incitamenta; ci rissima, atque eximia reperietis vobis ipsis, qui ad animarum gereniri in curam vocati estis , et quibus Dei honor cultu que cordi maxime esse debet, apprime accommodata exemea , pluri ita item singularis in vestrum gregem amoris, Sua- uatis , mansuetudinia , et magnanimi auarum eomoditatum

54쪽

esntemptus, nez non in commonendo arguendoque patiemtiae et docti inae a. ad Timoth. 4. 2. , tum constantiae, a

que animi divinae vol*ntati sese in omnibus subiicientis . semetipsum abnegantis , atque in adhibendis Deo precibus ferventissimi . Nostris itaque Decurionibus mandamus , ut in suis perlustrandis regionibus diligenter inquirant, an quisque parochorum Divinam Scripturam germanice versam quod quidem dubitare nolumus) tum aliquem eiusdem interpretem, Tirinum ex . g. me nochium, aut Calmetum sibi com-yaraverit , ac teneat; tum praeterea, utrum huiusmodi libri diurna nocturnaque manu ab iisdem versentur, ad nos deinde reserant. 24. Praeter Sacros Divinae Scripturae libros ad pietatem nutriendam , atque augendam ita publici cultus maiestatem

. et sanctitatem , ut ea populus vehementer commoveatur, optima patrio sermone conscripta cantica plurimum etiam v -

sent. Fuit olim populo in publicis privatisque precationibus sutiles quasdam, quibus nulla subiecta sententia erat, cantiones recitandi canendique libertas , ipsis maxime conniventibus parochis ; neque enim quales essent, Satis cognitum erat. Non ita pridem indocti quidam homines, et vano incensi religionis studio , veluti a Catholica fide abhorrentem notabant consuetudinem inducendi in populum consecta ger- .manice cantica ad rectam tum privatim tum publice pietatem excitandam. Illos quidem penitus latet, populi preces hymnis una simul recitatis persolutas, uti apηd D. Mati. c. 26. 3 . et apud D. Marc. c. I 4. 26. Scriptum legimus, fuisse ab eodem Christo Domino consecratas ; tum D. Paulum hor- 'tari Ephesios c. s. ut Spiritu Sancto repleti sibimetipsis loquerentur in psalmis, et canticis spiritualibus cantantes et psallentes Domino in cordibus suis; atque ita pariter ab eo.

dem colossenses moneri c. 3. I 6. A Docentes, et commonem

εο tes vosmetipsos Ρsalmis, hymnis, et canticis in gratia canis tantes in cordibus vestris Deo Illud fortasse etiam iKnorant,

allato Iesu christi exemplo niti veterem in Ecclesia Deum una abnui laudandi morem, atque ut Hilarius , chrysosto-

Hilar. in psal. 6ς. Audiat orantis populi consistentisque extra Ecclesiam voces, spectet celebreS 'mnoxiam tonituί.

55쪽

mus , Ambrosius ) , aliique testantur, quotquot sacris

aderant, viros simul ac mulieres, senes ac pueros concordi, atque elata voce Dei laudes concinuisse. 2 . Neque pro exiguo nostrorum temporum bono h bendum est, quod in catholicis omnibus Germaniae provinciis perutile exarserit optimos i sacrosque hymnos colligendi studium , quibus populus in publicis privatisque religionis OLficiis peragendis utatur. Nihil tamen de aliarum huiusmodi

collectionum laude detractum volumus, dum eam potissimam proponendam censemus , quae a nobis XVII. Kal. Sept. ann. ITT6. probata fuit , quaeque inscribitur : Sacer cantus ad divinum cultum in Catholica Romana Ecclesia . Habitis interim in hac urbe huiusce rei experimentis adeo sum delectatu S, ut nihil me a suscepto in universam hanc Archiepiscopalem Salisburgensem Diuecesim huiusmodi inducendi morem consilio deterrere umquam possit. 26. Mandamus ergo , ac praecipimus , ve statim ab inutio proxime insequentis anni 1 83. in omnibus Dioecesis nostrae Ecclesiis, in quibus cantu singulis diebus sacra non celebrantur Officia atque adeo Cathedralibus , et Regularium Ecclesiis tantum exceptis 3 sive pro Defunctis officia, ac preces persolvantur, sive cantentur missae , aut litaniae, tum ante , ac post vel sacras conciones, vel supplicationes vel scholas, et in quavis alia temporis opportunitate, memorati superius canantur hymni , exclusa alia quasi bet musica , vel cantu, ita ut si contigerit, ut ad eas Ecclesias aliquando me conseram, nullos praeter hos , qui in dicta superius collectione habentur, modos audiam. In eum finemo Has Pastorales literas Ρarochis , Concionatoribus, VL

- Chrysost. Hom. in I. ad Cor. Olim omnes in unum

congregati communi υοce cantabant, quod et nos hodie facimus. Item hom. in psal. I 4s. Feminae, et viri, S nes , et iuυenes, distincti sunt et sexu, et aetate, non. tamen distincti sunt ratione concentus: uniuscuiusque enim vocem spiritus temperans unam ex omnibns conscit melodiam .

'o Ambros. haxamer. lib. 3. o. Responsoriis Psalmorum, cantu virorum, mulierum, virg&um , Pa rvulorum com rians undarum fragor resultat.

56쪽

eariis, et co adiutoribus Deeani quamprimum distribuant,

atque omnes et singulos vehementer hortentur, ut omnia perficiant diligentissime . proXimo ineunte anno , ac deinceps quovis trium mensium spatio , antequam suam angaria- Iem relationem mittant, haec scripto tradita a parochis quaerant. Primo, an, et quc modo ipsi periecerint, quaecnmque a nobis in maiorem unice Dei gloriam nostraeque sanctissimae Religionis incrementum sunt constituta. Deinde ubi ea nondum exequuti fuerint, qua de causa id factum site explicent, tum quo pacto huic. rei OCCurri , ac tum salutaria pe fici consilia queant, proponunt. Ipsi etiam praeterea dicant, quod sentiunt; quaecumque habent cognita et explorata , referre non negligant , atque omnia ita scripto relata ad n strum Consilium mittant, unde ad nos etiam perveniant.bὶ Quae quidem manclata ex omnibus Archiepiscopalis

nostrae Dioecesis suggestis fuse ae dilucide explicanda, ac Proponenda sunt; atque ut mentem nostram populus facilius RSSequatur , ter continenter ad eum habebitur concio in illa D. pauli verba , quae proposito apprime conducunt, quaeque habentur in Epistola ad Coloss. c. 3. I . I6. c) parochi , Vicarii , aliique gerentes animarum curam , quam maximo possunt studio curabunt, ut quotquot in praesens Sunt musici, sese in nova hac canendi ratione sedulo exerceant; hanc statim ac bene didicerint, Ecclesiae cantores , atque adolescentes doceant, ut prius etiam quam proXimus annus ineat, Sacrarum huiusmodi cantionum usus

possit in Ecclesias induci . di Cum proximo Septembri mense habeat quoque finem

colligendae , quo tempore Christiana doctrina traditur, elemmosynae consuetudo, tum illam emendicare in posterum alia de causa non licebit, quam ad adiuvandum edocendumque populum , ae praesertim ad novum comparandum sacrorum carminum librum , qui ut quam minimi veneat, per nostrum consilium diligentius adhuc cavebitur.' e Ea quoque minuere stipendia non liceat, quae habendae in Ecclesiis musicae inserviunt, sed potius omni studio curandum erit, ut ipsimet musici memoratos hymnos omnibus ante dictis temporibus canant, et iubentibus id parochis EccIesiae cantores atque adolescentes discipulos instruere non graVentur.

et . Quam laudanda nobis sobria illa videtur musica , quae idoneo et tempore, et loco adhibetur, eo magis fa-

D a te ci

57쪽

teri cogimur plurima irrepsisse In Ecclesiasticos modos , et

concentus a religionis maiestate divinoque cultu penitus abhorrentia , eaque multis in locis plurimum adhue vigere Iure quidem nostra hac aetate iterandae videntur D. Chrysostomi querimoniae adversus Ecclesiasticae musicae cororuptore S . is Miserum , et aerumnosum te i quem par erat M pertimescentem , et trepidantem angelicas illas laudes care. ω tillare, et quidem cum ' timore Conditori confessionem is laudis offerre, et hac interposita veniam tuorum errat o rum comprecari. Tu vero mimos , et saltatores hoc in is loco imitaris , dum manus indecore sursum iactitas , et toto corpore exsultas, in gyrum usque te inflectis. Curis autem neque metuis, neque exhorrescis , Cum tanta Ora-- cula audacter prophanes ' An non tibi in mentem venitis ipsum Dominum , qui tamen a nemine conspiciatur , inn eo loco praesentem esse , et singulorum gestum , et mmis rem dimetiri, et quidem conscientiam ipsam Observare, et is intueri Τ An non cogitas in orbem huius mensae treme , dae Angelos consistere , eique cum timore inservire v , rum tu horum nihil intelligis , theatricis et cantilenis , n et Spectaculis dementatus . Hinc que adeo quae illis in is locis fiunt, cum Ecclesiae typis et figuris confundis atque is permisces r hine barbaris et inconditis vociferationibuxo animum tuum immoderatum et immodestum publice pron dis . Qtio igitur modo, quomodo, inquam, tuorum .pe is catorum veniam impetrabis' Quomodo Dominum ad misen ricordiam inflectes ' Quam contemptim preces tuas offeres. ω Miserere mei Deus , ais, et animum a misericordia alien num palam prae te fers. Serva me , exclamas, et te adis figuram quamdam corporis, quae indigna Sit salute , con-- formas. Quidam igitur manus supplices componunt, Subinis deque exiliunt, et sine omni decoro hinc inde discurrunt, , et quidem cum vociferatione vehementi, et violenta spuis ritus impulsione , ut inde vox obscura edatur necesse Sitis, 'Nonne illud quidem meretricum in triviis , hoc vero hi- ω strionum in theatris est uae igitur haec audacia est, . diabolica ludibria cum angeliea divinarum laudum celebratione permiscere 'Accommodate etiam ad nostram aetatem inquit Hier nymus , A Deo non voce , sed corde cantandum ἰ nec in a. tragoedor ta , modum guttur, et fauces dulci modulamineis cQuiniendas, ut in Ecclesia theatralςs moduli audiantur ,

58쪽

έ et eantica, sed in timore , in opere , in selentia Scriptna, rarum. Sic cantet servus Christi, ut non vox canentis , νε sed verba placeant, quae leguntur , ut spiritus malus, qui

h erat in Saule, eiiciatur ab his, qui similiter ab eo possi-- dentur, et non introducatur in eos , qui de Dei domo, scenum fecere populorum . ,

Accommodari etiam nostris hisce temporibus possunt Isidori pelusiotae verba I. lib. Ep. so. , importunas in Ez- , clesiis loquacitates Domini Apostuli coereere ac compriis mere studentes , modestiaeque atque gravitatis magistros, Sese nobis praebentes , ut mulieres in ipsis canerent, Sa- ω pienti consilio permiserunt . Verum ut omnia divina. do .n cumenta in contrarium versa sunt, hoc quoque quampluri- , mis in dissolutionem , ac peccati occasionem cessit. Siri quidem ex divinis hymnis non ingenti compunctione aLis ficiuntur , verum cantus suavitate ad irritandas , et exsti is mulandas libidines abutentes nihilo eam scenicis cantilenis, is praestantiorem esse e3istimant ἡ . Ea praetermittimus, quae Polydorus Virgilius de rer. inu. lib. VI. c. a. quae Maldonatus de Sept. Sacramen. Tom. .II., quae Durandus de ritibus lib. I. c. 2I. . quae demum pari vi, ac Religionis studio alii

complures scripserunt. 28. Quod si suavis, et constans affabre temperata sonorum Vocumque varietate concentus tantam doctissimorum

hominum reprehensionem subiit, tamquam a bonis moribus, et publici cultus ratione abhorrens ; quid de musica illa dicendum , quae in urbanis nostris ruralibusque templis a ditur , quaeque ingratissimis quibusdam clamoribus pias exanimo cogitationes abigit, abiectissimoque murmure inertem mentis a rebus sacris avocationem fovet Τ29. Optimi populares hymni remotissimis a nostra aeta, te temporibus magno apud maiores nostros in pretio habiti sunt, emolliendisque moribus non parum contulerunt; morum namque praecepta, leges, Dei laudes, gratique in eum an, mi significationes, res praeclare gestae , et clari ima malo rum Mexempla iis tradebantur carminibus , quae in religiosis ipsorum conventibus laetisque aliis coetibus cantitata memtem animumque erigebant. Celeberrima adhuc sunt Bardo. rum carmina , quibus et ad praelia alacriores , et Vel acerrimis larmidandi hostibus fiebant. Edocendi carminibus p pulum , ac Dei virtutisque amorem in eo excitandi com

Di mi

59쪽

antiqnissimus enim historiae seriptor Moses , et qui Iobi ib

brum conscripsit , plurima veterum hγmnorum loca pro,

ferunt.

3o. His aliisque pastoralibus monitis satis demonstrasse me arbitror , quantum mihi cordi sit, in id vos sedulo in. Cumbere, ut in Archiepiscopali hac Dioecesi Religionis prin.

cipia explicanda et servanda morum disciplinae praecepta Curetis. Pro certo enim habemus, in concreditum nostrae fidei populum bona omnia , ac prosperas cuiusque generis re in posterum profecturaS Sas'. c. 7. υ. I . Matth. 6. 3I. 3I. Suavius ac melius fortasse habere se poterit in rudi ignaroque populo indoctus tantum, negligens, et cupi dus pecuniae parochus: sapiens vero , ac sua fideliter otificia retinens, atque ab . omni cupiditate alienus, ipso edo ius rerum usu plane iam intelliget, humaniore cultu, candidiore ingenio , bonis moribus , disciplina , omnibus deni que Christianis civilibusque excultis rite virtutibus fieri, taex familiis , civitatibus, ac provinciis aliae aliis antecellant.

Quae sane virtutes licet quadam temporum felicitate alicubi esse aliquando possint, apud eos tamen potissimum florere animadvertimus , qui moralium facultatum usu maXime .po,

lent .

32. Iniusta aeque, ac noxia, suisqtie unice fautoribuS, nihil vero honestissimo colonorum coetui, atque ordini iniuriosa illorum opinio est, qui sentiunt supervacaneum prorsus iisdem colonis esse animi cultum , perspicax ingenium , rectumque iudicium ; eosque solunt naturae habitum dum taxat in agendo Sequi, et Superiorum temporum consuetudines , atque instituta temere imitari. Si animadvertere tantisper ita beat, cum quibus communionem, et quoddam veluti Commercium Colonus habeat, et quanta in eo facta sit mutatio rerum ; ac si considerare velimus , quanto sibi , Domino, Principi, reique publicae detrimento esse possit duratus laboribus agricola, qui nihil intelligat, nihil videat, inhumano , pervicaci, maloque animo sit; intelligemus profecto, quam ex humanae societatis usu sit eius intelligentiam ex-Cutere , atque eXpliuare . De industria enim, ac sedula in rebus administrandis agricolae cura non ipse solum, Sed Caeteri omnes vivunt. Pleraque is , et maiora fert societatis onera, Summaque prudentia indiget, qua subitos quosqam , et fortuitos eventus , qui extremam illi perniciem importare possent , declinare , eosque interdum in suam utilita,

60쪽

tem sapienter convertere valeat . Quid de eo fieret, nisi diversam soli nosset naturam, temporum mutationes praesentiret ,

calamitates a rebus domesticis ac pecoribus propulsandi loco eas stultis consiliis, ac superstitiosis quibusdam vulgi religionibus augeret Latere ipsum non debet, quemadmo dum fugiat in contrahendo fraudem , pravas opinioneS , consuetudinesque reiiciat, utatur solerter temporibus, ac fidus Principi subditus, patiens aliorum civis, quietus vicinus iniurias defendat, vitet omnino lites , quae rem familiarem perdunt, improbos monitores non audiat, Suaeque cum primis familiae curam gerat. Quo Vero labore, atque opere uxorem , liberos , mercenarios quibusvis anni temporibus, detineat, facile inveniet; otium , funestissimam illam vitio Tum, atque inopiae causam, abiget, atque aliis exemplo et incitamento erit ad laborem. Infortunia, morbos Suorum, mortem, et publicas calamitates magno fortique animo feret, alios confirmabit, sine ulla temporis et pecuniae iactura de- Core vivet, intelliget demum , quemadmodum vitae tempore recte uti, labores , et incommoda honestis lenire solatiis, omnia divinae bonitati referre accepta , Dei voluntatem in malis omnibus, inter effusos grandinis nimbos , ac saevientibus Contagiis suspicere ac venerari possit , nihil ab infernis potestatibus metuens , nihil a veneficis , nihil a sagis , lemuribusque ; quae quidem credulos vulgi animos vehementer Perturbant. 33. Verum ne vanis stultisque opinionibus , ne fraudulemtis vagisque hominibus, ne medicorum , aut pseudo-clericorum vulgo imponentium nugis decipiatur, sciens, providus, promptus, alacer, et multa tum christiana , tum civili vi tute Sit munitus, oportet. Innumera existunt damna atque incommoda ex falsis atque ineptis narrationibus, ex anilisbus , quae de larvis, et veneficis garriuntur, fabellis , ex pravis compluribus consuetudinibus , quas inter eam reponimus potissimum , quae hactenus apud nos viguit, ad sagas fugandas, et veneficia labefactanda in D. Iohannis pervigilio a vespere usque ad quartam matutinam horam Sacra aera pulsandi ; quod ne deinceps usquam fiat, omnino veta

mus a

3 . Sibi vero traditus ac relictus agricola , tot fractus

laboribus, qui hoc vitae genus necessario consequuntur, Satis animi, ac virium non habet, ut huiusmodi virtutis gradum attingere , ac tanta audere cunarique possit. Quis is,

SEARCH

MENU NAVIGATION