Fr. Baconi de Verulamio Sermones fideles, ethici, politici, œconomici sive interiora rerum. Accedunt faber fortunæ, colores boni et mali, &c

발행: 1659년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

flandam invidiam,& odia concitandi; pessimum geum inimicorum laudantium; ut ait ille: Adeo ut apud Gracos in Proveriabium exierir, Et qui in malum suum λι--υι- , -tula nari continuo adnascituram et Sisut apud nos vulgo dicitur; Cum quis mentiatur metuendum ne uin lingua scabies propediem oboriaturi Illud asserere licet, Laudes moderatas, tempestive irro. gatas,& minime viri ares,honori vel maiaxime esse. Dictum en Salomonis ; 'ρι benedicis proximo sevo voce grandi , is nocte consurgens,malediceti similis eriti Etenim, veIhom haem,vel rem aliquam, ad coelum usque evehere, contradictionem irritat,&derisui eisonit. Veruntamen, ut seipsumi dare, larvato decoro, vix conceditur, niti in casibus admodum raris: ita vocationem suam.& munus quod gerit aut studia quibus se addixit, laudare quis eum venia posta .imo ni specie quadam magnanimitatis. Cardinales Romani, Tlaeologi sunt. & Fratres & Sebolastici.ὶ verbum usurpant ζ, extremi contemptus 3e convitii. erga negotia Civilia; voeant

enim negotia Civilia, velivi, Belli Legationum, iudieiorum. 3e hujusmodi. Hi-ssanira voeabulo, Surrarias; quod sinat, Munera Li'orum & Seribarum. Ac si a res illae meatraratae,magis ejusmodi hominess

282쪽

nes quam insistidioC-is alatus positos. decerbit. Et tamen si res rite pondere- tut) speeulativa cum Civilibus non male miscentur. Sanctus Paulas, cum de se ipso gloriatur , illud nonnunquam interponit; insulam loquor: At eum de Vocatione sua verba facit , nihil veretur dicere 1 --anificabo Apostolatum meum. LII. Da VANA GLORIA.

sedens super rarium rota currua lase cum ς 2ιantum pulverem moveo ' Similiter exiliunt quidam sutiles & vani, qui, cum aliquid vel sponte procedit,vel manu Potentiore cietur, si modo ipsi vel mini-Dram rei partem attigerint . continuo putant se machinam totam vertere. Gloriosi

semper Factiosi; Etenim nulla ostentatio sine comparatione sui est. Quin & violenti ut lint, necesse est, ut quae verbis jactitaruor, revera praestent. Neque tacitur ni omnino esse possunt; ideoque opere, ut plurimum destituuntur ε, Sicut Gallis in Proverbium abiit; Beaucoupis brutrierade stulteStrepitus multum, suum parum. Attamen sine controversia iurusmodi in-Ieniis, in Civilibus , aliquando uti pro- est. Silama excitanda sit, vel optulo late L - spar-

283쪽

α 1 DE VANA GLORIA. spargenda. sive virtutis . sive potentiae, istiusmodi homines Buccinatores egregii

sunt. Rursus; sicut prudenter notat Li- vim , circa Tractatus Antiochi de AEtolorum e Meniacia reciproca,'ex utraque' parte, quandoqua magno usui esse possunt:

veluti, cum quis inter Principra duos negotietur, ut eos , ad bellum indicendum. Principi tertio concitet; atque hoc ut efficiat, unius copias apud alterum, supra modum, & veritatem , vicissim artollat.

Quin & hoe fit quandoque, ut qui inter privatos tractet, apud utrunque existimationem suam augeat, artificiose insinuando, se apud alterutrum plus posse.' quam revera mest. Atque in his. &huiusmodi, haud raro accidit, ut aliquid ex nihilo producatur: Mendacia enim opinionem ingenerare sufficiunt, Opinio a tem rem & substantiam prcgignit.In Ducibus, & viris militaribus, glorio messe, non inutile est i Sicut enim ferrum acuit ferrum , ita per gloriam hane animi invi-eem acuuntur . N excitantur. Insuper, in

actionibus magnis, quaesumptibus, & periculo privatorum, suscipiuntur, insenta iactabunda vivaeius negotia impellunt ;Qui enim ingenio sobrio sunt, & sblido. plus habent saburrae, quam veli. Rursiax in existimatione doctrinae dc literarum

284쪽

Da VANA GLOMA. 1 3 cujuspiam , non volitabit Fama illius per ora virum, neque bene alata erit, sine plumis at iquibus ostentatisnu. de coni

nenda gloria libros scribunt, nomen suum inscribunt; inquit ille Socrates Ari, toteles, Galenm, magna nomina, ingenio jactabundo erant. Certe Gloria vana, ad propagandam & perpetuandam memoriam, magnopere juvat: neque Viram ipsa, tantum humanae naturae debet, propter nominis sui celebrationε, quantum sibi ipsi. Fama siquidem Ciceronis. Seneia, Plinis

Secunήi, hunc usque diem vix durasset, aut saltem non tam vegeta, nisi conjuncta suisset eum aliqua Vanitate & Iactantia, in se ipsis. Iactantia enim, instar ve scis videtur esse, quae ligna non solum splendere sicit, verum etiam durare. Atqui, dum ha ede vana gloria differo, minime eam Qualitatem intelligo quam attribuit Taetim Muciano; omnium, qua dixerat. feceratque, arte quadam ostentator: Haec enim ex vanitate neutiquam procedit, sed ex arre, & prudentia, eum magnanimitate quadam conjuncta: & in aliquibus hominibus,qui natura veluti eomparati ad eam sint, res est, non solum decora, sed & gratiosa. Excusationes enim decorae, eoncensiones tempestivae, quin & modestia ipsa bene temperata, nihil aliud sunt, quam L i Ostin

285쪽

α Da HONORE &ΕxIsTIMAT. entationis artes. Neque inter artes hacce reperitur aliqua felicior, quam illa, de qua loquitur Plinius Secundus: Hoc est ;Liberaliter & copiose id in aliis laudare, in quo ipse emineas. Nam ad hunc modum ille ingeniosi: satis: In alio laudando, tibius minis 3: Is enim quem laudas, . aut superior tibi es, aut inferior 3 Si inferiori

tamen latidandus , tu multo magis a Si superior, neque Iure laudandus, tu multo

minus. Gloriose prudentibus derisui senti stultis admirationi; parasitis praedae & es. cae; sibi ipsis, & gloria vana, mancipia. LII I. DE HONORE & ExasTIMATION1. Honoris & Existimationis vera,& jure optimo,acquisitio, ea est; Vt quis virtutes, & facultates suas , dextre dc absique detrimento, revelet. Nonnulli enim in. actionibus suis Proci Fama sunt, & veluti venatores: Quod genus hominum, se monibus plerunque celebratur, sed interiorem animi reverentiam vix assequitur. Alii contra. virtutem stram, inter monstrandum , obscurant , Ex quo fit, utiopinione minores sint, quam merita ipsorum postulant. Siquis rem suscipiat, simulque perficiat, quae prius intentata suerat; autisntata quidem, sed deserta; aut ad exitum

286쪽

quam si quid perseeisiet gravioris sane di Diaultatis & momenti; sed in quo alterius tantum vestigia,& non ultra premeret. Si quis actiones sitas ira inter se committat,& contemperet, ut in aliquibus earum,singulis factionibus, vel populi combinationibus . satisfaciat. Harmonia erit tanto perfectior. Honoris sui minime frugalis dispensator est, qui rem quamvis suscipit, in qua dedeeor i. plus fuerit,votis excidere, quam obtinuisse honoris. Honor, qui compararivus est & alium praegravat, reflexionem habet maxime vividam; instar Ada in antis aut Carbune uti cum angulis multiplicibus secti. Itaque, enixe hoe aga . ut Competitores tuos , si modo possis, etiana in iis, in quibus ipli summe gloriantur,su peres. Servi, dc amiei familiares, prudentes modo sint δἰ ea mi ex stimationi cujuspiam hon modicum prosunt: ita Cicero; omnis fama a domesticis an auat. Invidia, quae honoris veluti linea de teredo est optime extinguitur, si quis id sibi praestituere

videatur, ut meritum potius ambiat, quam

famam: & successus sitos prosperos, magis providentiae Divinae & selieitati euidam tribuat, quam artibus aut virtutibus propriis. L 3 Grain

287쪽

, c Da HONORE & Ex IsτiMΑΤ. G Honoru Imperialis sic vere dc optime ordinantur. Primo luco statuendi, Conditoνos Imperiorum ; quales fuerunt Romulus, Cynos, Iulivi CUM, Oιtomannm Ismaὲl. Secundo loco . Legumlatins; qui etiam vocabantur Conditores Secundi, aut Perpetui Principes; quoniam Legibus sitis, etiam post mortem, Imperia administrant; quales, suerunt Ucuum, Solonam sinianus, Eadga, Alphissus Castili nud, cognomine prens,qui SepsemPauseriones edidit. Tertio loco Liberatores,vel Servatores Patriarum suarum; qui bellis intestinis diutinis finem imposuerunt, aut patrias a servitute alienigenarum vel tyrannorum liberarunt : veluti, Augusim Casar, Vesta nM, Auretanudi Thodorlem. Henricus Septimu3 Rex Anglia Henricus quartus Rex Gallia. Quarto loco, Propagatores, sive Propugnatores Imperii ;qui bellis honorificis fines Imperii protulerunt; vel de sensione strenua & nobili navasoribus restiterunt. Ultimo loco. Patres Patria: qui juste imperant,& tempΟ-ribus felicibus , quamdiu vivunt, Cives suos beant. In his ultimis duobus exempla non adduco, quandoquidem tanto numero sint. Honoram , qui Subditu competere possunt, gradu. hi sunt. Primo statuendi Principes curarumili nimirum , quorum

288쪽

DE HONORE & ExisTIMAT. 247 meris praecipuum pondus rerum suarum Principes imponunt: Uulgo appellamus Manus Regum dexteras. Secundo. Duces belL: Regum suorum intelligo Lo- , cum tenentes:qui operam eis egregiam in

bellis praestant. Tertio, Graιis: eos voloqui non ultra hoc potentes sunt, quam ut ' Principi latio sint,& Populo innoxii. Quarto, Negotiis pares: qui magnos sub Principibus serunt Magistratus: in quibus iuste dc prudenter versantur. Est & genus quoddam Honoris,quod raro contingit; δc tame inter maximos redini meretur: Hieest eorum , qui se morti δc periculis devovent . & saerificant, propter bonum patriae Quod secetunt Marem Regulus, M

L I U. DE Ops I cIo Ju DICI s. MEminisse debentIautices,e tuneris sui, Ius direre, non aute Ius darer Leges inquam interpretari, non condere. Aliter, deveniet eorum auctoritas simile . quiddam auctoritati illi, quam sibi vendicat Ecclesia Romana: quae praetextu Interpretationis Scripturarum, etiam addit

289쪽

a 3 Da Ops Ie Io IVDIcrs. . oportet esse, potius erud itum,quam ingeniosum ; venerabilem , quam gratiosum; magisque deliberativum,quam confideptem. Ante omnia integritas, Iudicum quasi portio est . vii tusque propria. Maledictus si inquit Lex qui terminum terra movet AEntiquum. Sane qui lapidem, fines distinguentem,transponit, culpa non caret. verum Iudex injustus ille est, qui praeeipue

Terminos immutat, cum de terris & reruproprietate iniquam seri sententiam. Unaeerte iniqua sententia plus nocet, quam exempla plurima. Hareetiim rivulos tan- . tum inficiunt, illa autem socies. Ita ait

Salomon: Fons turbatus, vena corrupta,esjusius cadens , .n eausa sua, coram a versario. Ossicium Iudieis relationem habere possit, partim ad Litigantes: partim ad Advocatos: partim ad Scribas & Mini-sras Dulcia subtus, partim ad Principem vel Statum supra. Primo quantum ad Causas 3 Lbigantes. sunt inquit Scriptum qui judicium vertuna in absinthium: Sunixtiam certe.qui illud vertunt inaeetum. Injustitia enim illud reddit amarum di mora acidum. Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut vim & dolum compescat: quorum vis magis perni- setosa est, quanto apertior; dolus, quant tectior &oee ultior. Adde etiam Lites con

290쪽

m Orpre Io IvDPCIS. tentiosas; quae evomi debent, ut erapula Curiarium. Iudicem decet viam parare ad justam sententiam qualem Deusparat; vaiatis exaltando , colus deprimendo. Eodem' modo, quando ex alterutra parte videt Iu-ὐχ manum elatam, veluti in prosecutione importuna, captionibus malitiosis, eo m-binationibus, patrocinio potent tin , Ad vocatorum disparitate, &similibus; tum elucescit virtus Iudicar in aequandis iis quae

sunt inaequalia ut Iudicium suum veluti in area plana fundare possit. scii fortiteν

emungit, eliciisanguinem: Cumque toreulae vini premitur sortius, vinum prodie acerbum,acinum sapiens. Itaque caveanti sibi Iudices ab interpretationibus Legum duris, & il Iationibus alte petitis. Neque enim pejor est tortura. quam tortura Legum. Praecipue in L egibus poenalibus curae iis esse debet: ne, quae in terrore latat' sunt, vertantur in rigorem: neve in Populum superindueant imbrem illum de quo Scriptura: Pluet super eos laqueos. Etenim gra poenales, si severe executioni demandentur sunt similes imbri laqueopum, cadenti super Populum. Itaque hujusmodi. Leges, si vel dormiverint diu, vel temporibus prudentibus minus quadrent, a Iudiei

bus prudentibus,ta executione earum. Iz- 'primantur s

SEARCH

MENU NAVIGATION