Fr. Baconi de Verulamio Sermones fideles, ethici, politici, œconomici sive interiora rerum. Accedunt faber fortunæ, colores boni et mali, &c

발행: 1659년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rerum s

In Causis capitalibus,decet Iudicestum Lex permittit) in Iudutio ine minisse misericordiae, & cum severitate Exemplum , eum pietate Personam intueri. Quantum ad Advocatos qui Causas agunt; Patientia, & Gravitas,ut Causis auia diendis, pars essentialis, & --dex nimium interloquens minime est Cymbalum benessonans. Non laudi est D.

diei si primus aliquid in Causa inveniat,&arripiat, quod ab -voeatis,suo tempore, melius audire potuisset:aut acumen oste tet in probationibus vel Advocatorum Perorationibus nimis eito interrumpendis; aut antieipet informationes Quaelii nibus licet ad rem pertinentibus. Iudisis parres in audiendo sunt quatuor: Prob tionum seriem ordinare; Αdvocatorum,&testium, prolixitatem, repetitionem, aut

sermones extra rem moderari; Eorum ,

quae allegata sene, medullam , dc quae maioris momenti sunt; recapitulare, seligere, i & inter se componere:Et demum Sententia ferre. Quicquid ultra hare est, nimium est ; & oritur aut a gloriola & loquendi aviditate; aut ab audiendi impatientia; auta memoriae debIlitate ; aut a defectu attem ηi is sedatae, de aequabilis. Saepenumero mirum

292쪽

Da Osricro Ivorcis. glamirum est visu, quantum Advocatorum audacia apud Iudices valeat; ubi contra, Iudices. ad imitationem Dei, sin eujus Tribunali sedent, superbos comprimere, humiles erigere, deiatent. Sed etiamnum magis mirum est, Iudivis Asiae ris quibusdam prae caeteris immoderate& aperte favere Quod necesse est ut mer-ees Advocatorum augeat & multiplicet. atque simul suspieionem eorruptionis de obliqui ad Iudices aditus inducat. Debetur Advocato a Iudice laus aliqua,& commendatio , eum Causae bene aguntur, & tractantur:praesertim,si Causa sua eadat; Hoc enim apud Clientem, ExstiuiationemAdvocati tui tuetur, 3c simul opinionem ejus de Causa sua prosternit. Debetur etiam Reipublieae, reprehensio Advocatorum moderata; ubi eallida nimis praestant con- . filiae aut supina apparet neglisentia, aut lavis informatio,aut indeci ra importunitas ut impudens defensio. Admocatus a . tem illud tribuat Iudiri, ne illi obstrepat, aut se rursus in Causam agendam callide

insinuet.postquamIudex de re pronuntiaverit. Econtrario autem, Iudisse Causae mediae, de nullatenus peroratae, non ingerat ; nee Clienti oceasionem praebeat, ut Advocatossuos , vel probationes, ad plenum non auditas, eonqueratur.

293쪽

1s1 Dε orricio Ivo Icra Quantum ad Scribas & Miniseros, Sedes Iustitia , veluti locus sacratus est; ubi non tantum sedes ipsa, sed & subsellia ,& praecinctus sedis a catulato 6 eorruptelis vacare debent. Etenim ut ait Seri ur non colliguntur uva exstinis eneq; Iustitia suaves suos fiuctus edere potest inter vepres

de dumeta Scribarum & Ministrorum rapacium , 8e lucris inhiantium, Curiarum ob lecta pravi, sunt quatuor. Primo Semina- rores litiumrqui Curias tumescere faciunt.

Populum tabescere. Secundo, qui Curias contentionibus eirotari utionam impli- eant meqne vere sunt ut habentur).Arnies Curiar sed Parasti Curia: Curias instando ultra terminos; propter micas & eompendia propria.Tertio, ii, qui possunt censeri tanquam Curiarum manus sinistra: Homines, qui Curiarum proeessus legitianos diverticulis,& versutiis, distorquent;

Iustitiamque in lineas obliquas,& labyrin-

Lbos, trahunt. Quarto. Explicatores Sc EMGctores Foederum, qui tritam Similitudinem confirmant Curiarum ad rubum:quo dum ovis tempestatem fugiens, se recipit. velleris partem amittit. Contra, Scriba antiquus, in anteactis Curiarum peritus, in actis ipsis eone ipiendis cautus,& in negotiis Curia soleis , digitus est Curia egregius ι Et saepe Iudiei ipsi viam monstrat.

294쪽

Det Orsiclo JvDICIS. Quantum vero ad Principem, aut Starum; Iussices, ante omnia, in memoria fixum tenere debent verticulum ultimum Duodecim Tabularum Romanarum: Salus Populi suprema Lex e dc pro certo ponere, Leges, nisi sint in ordine ad eum finem, res esse captiosas, de oracula male inspirara Itaque bene suce edit, eum Res aut Status saepius cum Iudicibus delabeiat ;& Iulius, cum Iudices Principem & Sratum sepius consulant. Ille, cum inter deliberationes Politieas interveniat Quamo Iώ- : Hi eum in Subjecto Iegali interveniant considerationes Status. Contingit enim haud raro, ut res in Iiadicium adducta, verseture irea Meumde Tuum,3e nihilominus com sequentia ejus ad rationes Status penetret. Intelligo aurem, ad rationes Status pertinere , non solum, si quid ad jura Rualia impetenda lectet. verumetiam si quid it

novationem aliquam minus tutam, ut ea

emplum periculossim , introdueat, aut si manisesto portionem aliquam PopuIi m 1orem gravet. Neque quisquam infirmi Iudieii existimet, justas Leges adversias Po- Iitica veha, aliquid antipathiae habere. Sunt enim hare duo veluti spiritus & nervi quorum alteri in alteris moventur. Reeordentur etiam Iudices SalomonisThronumLe

nibus utrinque sustultum fuisse: Sint sane

Leonis, l

295쪽

xs DS IR A. . Leonessed Leones sub Throno:caveretes, ne aliquid ex juribin Regalitas impetant aut convellant. Postremo, ne sint Iudices tam ignari juris, & praerogativae suae, ut cogiatent, non sibi relinqui, tanquam muneris sui partem principalem, sanum de pruden rem Legum usum, dc applicationem. Et- . enim in animum revocare poterunt dictu lillud Apostoli de lege humanis legibus majore ; Nos scimio quia Lex bona es, modo ,

I Ram penitus extinguere velle, oste ratio quaedam Stoicorum est. Meliora nos nacti sumus oracula: Irascimini, nolite pectare: Sol non occidat super iracundiam vorram. Limites Da apponendi sunt, de quousque, de quamdiu. Dicemus primo,quibus modis inelinatio naturaia, aut etiam Habum irae, temperari possit,deleniri. Seeundo, qualiter particulares motus ira reprimi possint, aut saltem citra nocumentu eohitari. Tertim, quitas in . dis ira excitari possit, aut sedari.in at iis. Quantum ad primum;Non alia se osten- . ldit via, quam ut serio ia animo revolvas mala bc ealamitates Ira: εe qha vehementer vitam humanam perturbat, R infestat. Lluc autem tempestivum fuerit maxime,

296쪽

DE IRA. 2 3' Ia poire nos respiciamus,quam primum im perus ira resederit. Elcg.anter Seneca, iram ruina similim esse, quam aliud cadendose ipsam comminuit. stangit. .HOitatur Scriptura: Vt animas nostras in patientia 'possideam-. Certe , quicunque patienti

excidit , de anima suae possessione dejicitur. Homanis non est. Animas qua in vulnere ponunt.

Ira sane. si quila recte attendat, res humilis . est,& infra dignitate hominisci ioc lique bit,si illos intueamur,in quibus ira regnat: qui plerunque ex infirmioribus sunt vera. mullares, senes, agroti. Itaque. eum irasci contigerit, caveant homines, si modo dignitatis suae velint esse memores, ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur. sed eum eonitemptu, conjungant; ita ut

injuria seperiores potius videantur, quam inferiores: Quodno dissicile sinu foret,siquis iram sitam paesuiu regat, & inflectat. inantum ad Seeundum; Cafa,& Motiva impraecipue tres sint. Primo si qui nonm sit ad sensum injuria, nemo enimi assitur, nisi qui se laesum sentiat. Itaque teneri qui sunt, de delieati, ut subinde si a. scantur, necesse est; & tot se offerent quae illis molestiam exhibebunt, quae a Naturis robustioribus vix sentientur. Seeundo , siquis.curiosus 3e persicaxst in interpretatione

297쪽

D s I R R. rione injuria illatae . quatenus ad Circum stantivi ejus , ac si contemptum spiraret. Opinio enim contemptus , iram excitat &acuit, plusquam laesio ipsa. Itaque mi semianes ad ista ingeniosi sint , iram mir Is m dis incendent. Ultimo, opinio contumelia,

sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur & perstringatur ', immintendie & multiplicat.Cui rei accedit Ra- medium praesentaneu, Ut quis utatur quod Consatam dicere solebat tela honoris cras. sore t Sed in omnibus Da seaenationibus, optimum est, tempus luerari, & sibi ipi, persuadere, holam vindictae nondum adesse . sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam majorem ; atque hoc

pacto, motum animi interim compescere, de se in tempus aliud servare. Ira autem, hi chra noxam erumpat, ureunque hominem obsederit, duo sunt, quae maxime cavenda. Prius est, Acerbitas verborum,praecipue aculeatorum, &ei, quem serimus, propriorum Communia enim maledicta

mordent mis . Atque rursus, Secretorum

revelatio e Hoc enim sesietati quemvis ineptum reddit. Posterius est,ne quis,dum ira fervet, negotium, quod in manibuε est. abrumpat : sed, uteunque ira fraenum lavet , nihil tamen agat, quod revocari non possit.

298쪽

D E IR R. Quantum ad excitanduin aut sedandam

iram in aliis: fit hoe maxime per temporum electionem prudentem. Cum subtristes homines sunt, aut aliquantulum morosi, tempus estisam incendendi. Deinde, 'ut antea diximus decerpendo,di inculcando, quicquid contemptum arguere aut aggravare possit. Rursus. ινιι sedatur per eonintraria hisee. Primo deligendo tempora se-iena.& ad hilaritatem prona .in quibus negotium aliquod ingratum . Si ad iracundiam provocans, aperias: Prima enim impressio plurimum valet. Deinde utriquantum fieri potest, injuriam a contemptu se-ςUes;eam imperitiae timori, animi eon gustioni repentinae,aut simili cuipiam imputando.

LVI. Da v I cIss IrvDIN ll R Ru M. SAlomon inquit; Nihil novum super ter Itaque quemadmodum Plato opinatus est; omnemmentiam nihil aliud esia, quam reminiscentium: Sic Salomon pro- nclat; omnem novitatem nihil aliud es.se,quam oblivionem. Ex quo cernere posisis; fluvium Lethes, non minus stiper terram,quam subter terram, decurrere. Iogus quidam abstrusus,& parum notus, as

serit: Nisi in eausa fuissent res dira confun-

299쪽

118 DE VI e IssITvDINE RERUM.tes, una, quod elia a aqualem inter se distantiam perpetuo serυent: nec unquam propivssbi invicem accedant. longius a se abscedant: altera, quod motu snon variet: ne momentum quidem ιι oris individuum aliquod durare potuisset. Illud eertum est, materiam in perpetuo fluxu esse, neque unquam consistere. Atis qui, magna illa lintea sepulchralia,quae omnia oblivione involvunt, duo sunt ι Diluvia,-Terra. motus. Quatenus ad Conis

flagrationes, & Siccitares magnas, illae P putu penitus non absorbent, aut destruunt. Fabula Phaetontis, brevitatem conflagrationis , ad unius tantum diei spatium, repraesentavit. Atque triennalis illa a pluvia cessatio, tempore Elia, particularis tantum fuit, & multos superstites reliquit. In cenissiones illas loqueris,quae per fulmina & ALgura apud Indivi Orientales fiunt Anguilae quidem sunt, nec magna spatia occupant. Psilentim etiam praetereo, quia nee illae totaliter absorbent. Verum . inmemoratis illis duabus ealamitatibus Di

Iuviorum, & Terra. motuum, Minsuper notandum est ; reliquias populorum , quas emergere eontigerit, plerunque homines rudes & montanos esse, quique temporum praeteritorum memoriam posteris tradere non possint; Adeo ut oblivio non minus omnia

300쪽

Da VI cIssITvDINI RER UM. 23somnia involvat, quam si nulli proras Q- perstites remanerent. Si quis attente introspicia Indorum Oeeidentalium condition est, . stinabile reperiet, eos populum iuniorem esse & reeentiorem quam populos orbis veteris. At longe verisimilius est. desolationem illam quae illos olim invaserat,minime per Terra. factam, contra , quam narrabat Sacerdos AEnptim, in colloquio cum Solone de Insula Atlantideream, seit icet, aTerem motu absorptam esse: sed potius per diluvium partiιulare. Temra- motus enim in illis Regionibus raro

eveniunt. Verum e contraria parte, tam .immania plane de vasta habent flumina, ut fluvii Asia, Astiea, Se Europa, prae illis, instar rivulorum sint. Quin & Andes ipsorum . sive Montes, nostris longe sunt altiores: Unde credibile est, reliquias stirpis hominum, apud eos, post tale diluvium partitulare, conservatas suisse.' Quantum vero ad observationem Machia vestir nimirum , zelotypiam & aemulationem Seiactarum, ad extinguendam rerum memoriam, multa molitam: qui Gregorio Magno notam inurit, ae fi pro viribus suis Antiquitates omnes Et leoma supprimete annixus fuerit: Non video certe , hujuc modi retos aut notabile quidpiam essicere,

aut diu durare: Id quod liquet in succes.

SEARCH

MENU NAVIGATION