Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Da Gallia Romanorum provinciis.

illas gentes barbaras ac seras vix magna eum molestia domitas, quis censet vel Latinitatis vel civitatis beneficio fuisse assectas 3 Quosdam populos, qui utraque etiam Plinii tempore caruerint, attulimus in Comment. epigraph. I p. 488, alios apertissime indicat Plin. nai. hist. ΙΙΙ, 20, eos, qui vel cives Romani volLatini essent, separatim nominans, quorum maiorem partem ab Hadriano domum ac deinceps civitati Romanae admotam esse

ex Torgostino titulo Fabii Severi discimus. Nihil igitur ost, quod etiam post legem Iuliam in Transpadana Gallia suisse

negemus populos, qui Latinitate carerent. Veruntamen ut quae de civitate Italiae data disputavimus,

paucia complectamur, Sio rem actam esse censemus. Tulit L. Caesar cos. anno 90 legem, qua consulibus et censoribus iisve,

qui censoria potestate essent, liceret omnes Italiae intra Alpes et fretum Siculum civitates, prout quae de imperio Romano bene meruisset, in civitatem Romanam recipero. Addiderunt insequenti anno M. Plautius Silvanus et C. Papirius Carbo tribuni plebis, ut etiam qui civitatibus laederatis ascripti suissent, eos sub certis quibusdam legibus civitate donare permitteretur, sortasso etiam de aliis civitatibus, quae minus bene merui88ent, iure Latii donandis. Ita civitatem acceperunt anno 89 multi

Italiae populi, primum Latini veteres, tum Etrusci, Umbri App. bess. civ. I, 49 , alii etiam Galliae Cisia pinae. Mox cum magna illa Marianorum et Sullanorum dissensio in bellum

erupisset, dum utrique amicitiam viresque Italicarum civitatum asciscere cupiunt, certatim omnibus Romana civitas oblata est, ut, postquam Sulla rerum potitus est, nulla Italorum Cispadanorumque civitas quae ea careret, reperiretur, in Transpadanis, qui remotiores a bello atque urbi minus periculosi erant, aliae civitate uterentur, aliae Latinitate a Cn. Pompeio impertita: quam Latinitatem postremo dictator Caesar in civitatem Romanam convertit, ut tamen etiam tunc intra ipsam Italiam quosdam populos serociores relinqueret nec civitate nec Latinitate praeditos.

Etenim ad ipsum hunc Cn. Pompeium, a quo hanc digressionem instituendam esse putavimus, pertinent quae Pliniusnat. hist. III, 20, 138 habet, in Transpadana Gallia civitates

52쪽

De Gallia Romanorum provincia. 41

4 attributas municipiis lege Pompeia reserens. Nam quod Savignius I. l. p. 326, quod civitates Latio praeditae municipia appellari non possent, de alio quodam Pompeio, velut cos. anni 3b vel 31 a. Chr. vel 14 p. Chr. cogitat, nec difficile tactu sit, ut

omnes illos huius legis auctores esse non posse demonstremus, et municipia etiam in Transpadana Gallia fuisse supra docuimus et denique Plinius ex suae aetatis usu videtur dicere , eum quas civitates per bellum Marsicum Latinitatem acceperant, dudum in ipsam civitatem receptae erant. Sed quae tamen

est illa lex 8 Vix enim video fieri potuisse, ut hic Cn. Pompeius similem aliquam legem ferret atque illae sucrunt, qua8 L. Caesar et illi tribuni plobis rogaverunt. Siquidem ex urbe profectus est continuo postquam consulatum iniit; nam in ipsa hieme Appianus bell. civ. I, in ab eo hostes ad mare superum

magno proelio victO8 e8ge narrat; redi 88e autem eum in urbem

ex fastis cognoscimus a. d. VI Id. Ian. ad triumphum agendum comitiaquo proximi anni habenda. Quando igitur tulerit hanc legem, non reperio. Sed potuerit ferre, ut non potuit, qualem tandem Oam suisse putamus 3 Plinius ea quosdam populos Alpinos municipiis Italicis attributos esse scribit i. e. eos ita esse in horum ius ac potestatem redactos, ut ipsi nullam rempublicam haberent, Aed a praefectis, quos decuriones municipiorum iuridicundo praefecissent, regerentur. At hoc huiusque similia nunquam in imperio Romano iis legibus constituta sunt, quas ipse populus Romae Ennxisset; pertinebant enim ad provincialia vel municipalia instituta, quae nisi ab eo qui in locis ipsis versaretur,

recte administrari nequirent. Longum eat hanc rem argumentis atque exemplis, quae plurima reperiuntur, demonstrare, quam

qui rationem Romanam paululum tenebit, facile perspiciet. Nunquam dico eo quidem tempore, quo imperium Romanum latius patebat, rempublicam ullius civitatis ab senatu populoque Romano ita esse constitutam, ut is ipse quid de quaque re fieril,laceret praescriberet, sed vir fide dignus locorumque, quorum res agebatur, peritus eligebatur: ei mandabatur, ut quod ipsi consilioque eius, sive id ipse elegerat sive Roma missos legatos acceperat, placuisset, id constitueret, quare sere praeges prO- vinciae vel qui populum aliquem vicerat eiusque rationes o

53쪽

De Gallia Romanorum provinci

gnorat, eligebatur. Sic Sicilia, Hispania, Africa, Asia sunt constitutae, sic ipsa cum civitate donaretur Italia, sic denique quicquid deinceps mutandum videbatur esse, emendatum OEt, notaeque sunt leges Rupiliae, quibus inulta per Siciliam sancita sunt, lex Pompeia, qua Bithynia constituta est Comment. epigraph. Vol. I p. 7ti et saepius), Cornelia in ipsa Italia, aliae. Rite enim hae quoque, quae Ab eo, oui a populo mandatum est, dantur nam proprie dari dicuntur), leges appellantur, propterea quod ex auctoritate populi sanciuntur. De quo legum genere nuper Theod. Momnigenius, cuin de tabulis aeneis Salpensana et Malacitana diceret in commentationibus societatis litter. regiae Saxonicae anni 1855 Vol. III p. 390 , quaedam

di 8putavit: qui vereor tamen, ne et Omnino angustiores aliquanto fines constituerit quam suorunt et id praetermiserit, in quo imperatorum quidem tempore po8ita erant omnia. Neglexit enim discrimen provinciarum Senatoriarum et earum, qua3 imperator tamquam sibi propriag regebat. In his dubium non est, quin imperator, quid sibi vel de universae provinciae constitutiOno vel de civitatum republica placeret, ipse opera legatorum ita sanxerit, ut neo populi neque senatus auctoritato opus egset: in illis vetus consuetudo, ut senatus consultum intercederet non minus conservabatur, quam olim in libera republica, cum

leges Rupilias ex Sconsulto datas esse scribit Cicero in Vere. II, l6, 40 et II, 37, 90. Sed pluribus hanc quaestionem po soqui nihil attinet; apparet enim, opinor, legem illam Pompeiam, quae a Plinio commemoratur, non Iuliae vel Plautia Papiriae fuisse parem, sed ex eo genere, quod a provinciarum praesidibus dari soleret. Quare, ut tundem ab hac satis longa digressione ad hanc, quae proposita est, disputationem revertamur, Cn. Pompeium, cui Italiam provinciam evenisse diximus, eundem in Gallia et Cispadana et Transpadana cum imperio

Versatum esse demonstravimus.

De consulibus anni 88 a. Chr. iam supra quaedam disputavimus , ex quibus L. Sulla postquam discordiam civilem utcunque composuit, ad bellum Mithridaticum, quod sorte acceperat, i. e. in Macedoniam' et Asiam provincias nam utrumque Mithridates occuparat , prosectus, Q. Pompeius cum

54쪽

De Gallia Romanorum provinci

Italiam et Galliam obtineret, opem Cn. Pompeii occi gus est. Anno 87 ambobus consulibus, Cn. Octavio et L. Cinnae suo- cessorique eius L. Cornelio Μerulae, Italiam obvenisse iudico, utramque certe intra Italiam substitisso scimus. Idque eo iacilius erat, quod cum duae provinciae ab Sulla obtinerentur cf. Commentat. epigraph. Vol. II p. lib), sex ipsae quae praetoribus dividerentur, reliquae erant. Sed hoa consules Gallia quoquo Cisalpina tamquam sua provincia usos egae docet, quod supra ex Appian. bell. civ. I, 66 et 74 commemoratum est, quod inde auxilia, quibus urbem tuerentur, arcessiverunt. Aliud eiusdem rei apertum testimonium exhibet Vat. Max. IV, 7, 5, qui ab Octavio cos. P. quendam Caelium Placentiae praefectum

ESSe narrat. Tum anno 86 cos. creati sunt L. Cinna II ot

C. Μarius VII, huic Idib. Ianuariis mortuo Liv. epit. LXXX

suffectus est L. Valerius Flaccus. Hi provincias ita inter se compararunt, ut L. Flacco bellum Mithridaticum, quod L. Sulla

gerebat App. l. l. c. 75; Liv. epit. LXXXV; App. Mithrid.

c. bl sq.), i. e. Macedonia et Asia, deeerneretur, L. Cinna Italiam acciperet, reliquae sex provinciae praetoribus anni praeteriti tradorentur. Sod Cinnam otiam in Gallia cum imperio fuisse docet Vat. Max. IV, 7, b, qui Placentiam Cinnano senatu occupatam esse scribit, id quod hoc maxime anno acciderit necesSe est. Insequenti anno 85 L. Cinna et Cn. PapiriusCaxbo cos. quo pacto provincias diviserint, non traditur. Sed etsi utrumque in Italia mansisse constat, ut copias Rique eXercitus ad L. Sullae adventum compararent, dubito tamen, an Cinnae exeunte anno Macedonia et Asia decreta sit. Etenim eum, qui anno superiore in eas provincias missus orat, L. Flaccum turpi seditione a. C. Flavio Fimbria occisum esse ne populares quidem, qui in urbe tunc dominabantur, aequo animo pati potuerunt exercitumque, quem Fimbria vi tenebat, decreto permiserunt Cinnae, qui cum in colligendis copiis severius ageret,

anno 84 Anconae a militibus occisus est Auct. de viris illustr. 69 . Verum Cn. Carbonem Italiam habuisse provinciam constat, eundem tamen in Gallia imperasse ex iis, quae Val. Maa. VI, 2, 10 do Castricio, Placentiae praefecto, narrat, intelligimus, quae ad hoc tempus reserenda sunt. Paulo plenior

55쪽

De Gallia Romanorum provincia.

anni 84 memoria superest, quo iidem Cn. Carbo et L. Cinna, tum hoc occiso ille solus consulatum gessit, qui quin Italiam

provinciam non armis modo, Verum sorte etiam Obtinuerit, non

est dubium. Iam de eius provincia sic narrat Cicero in Uere. libr. I, l3 do C. Verre dicens: Quaestor anno 84) ea senatus

consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. Addit

deindo pecunia accepta Verrein in Galliam ad exercitum consularem venisse, sed anno post, relicta Arimini quae supererat pecunia, ad L. Sullam transisse. In his primum animadvertemus exercitum consularem dici in Gallia misso, qui si suit, sequitur, ut consul ipse eam provinciam habuerit eamque cum Italia coniunxerit. Sed Operae pretium est etiam ipsa Ciceronis verba diligentius considerare, quae Galliam non sui Ese talem provinciam, quales fuerunt reliquae, aperte significant. Quam enim provinciam obtigisse ait Verri 3 Nimirum hanc ut esset cum consule: eum cum exercitu fuisse in Gallia. Iam laciamus Cisalpinam Galliam eius generis suisse provinciam, cuiua tune erat Transalpina, cuius Africa, cuius reliquae, consulique Carboni eam evenisse: nonne sic potius dicere debuit, Verri obtigisse Galliam Cisalpinam, quae cum con8ularis esset, Recidisse, ut cum Carbone esset y Notum enim est quaestoribus

non minus sorte datas esse provincias quam consulibus neque eadem fuisse quaestorum tempora ac praesidum, ut quaeStor maneret, eum praeses decederet, et contra. Quare cum Cicero

Verrem dicat consulis factum esse quaestorem, ei propter ipsum, quem gereret, consulatum Galliam Cisalpinam una cum Italia paruisse colligemus. Secuti sunt anno 83 L. Cornelius Scipio et C. Norbanus Bulbus, qui ita Italiae imperium diviserunt, ut Norbanus inferiorem, Scipio Euperiorem acciperet; nam illum Capuae constiti Ese, hunc auxilio approperasse App. bell. civ. I, 84 narrat. Cf. Plui. Pomp. c. 7. Eique rei convenit, quod Cicero in Verr. I, 14 M. Pisonem cum C. Verre com- Parans ait cum quaestor consuli obtigiaset, ad Sullae partes transisse, in quo Cicero si nomen provinciae adiecisget, minus significasset Galliam Cisalpinam cum Italia fuisse coniunctam. Habebat tamen etiam Cn. Carbo prorogatum imperium App.

56쪽

I, 82), imprimis, opinor, in hac ip8a Gallia versans. Itaque App. I, 86 consules ait, postquam cladem a Sulla acceperunt, novos exercitus ex Gallia Circumpadana collegisse, nullum qui provinciae ei praesuerit nominans, et Plut. Pomp. c. 6 Carbonem in Piceno multum valuisse tradit. Item anno 82, qui ultimus Marianae dominationis suit, eos. C. Marius et Cn. Carbo easdem provincias obtinuerunt, adiuncto quidem Norbano, cui imperium prorogatum erat App. I, 90). Ac Marius quidem mox Praeneste inclusus est, Carbo autem et Norbanus praecipue in Cisalpina Gullia cum Metello Ρio ot Cn. Pompoto pugnarunt App. I, 90 sq. ; commemorantur enim Carbonis pugnae ad Fidentiam, Faventiam, Placentiam ac tandem hoc effectum esse scribit App. I, 92, ut Carbo universa Gallia, quae a Ravenna ad Alpes pertinet sibi erepta in Africam profugeret. Nulla in his fit mentio, ut peculiarom Galliao Cisalpinae praesidem fuisse debeamus statuere, nihil do sortitione, nihil de mandata consulum alteri provincia, sed omnia prorsus ita narrantur, quasi commune ac permistum in Italia et Gallia imperium consules habuerint. At Transalpina Gallia quo iure per haec tempora utebatur 3 Εam iam supra Suum rectorem habui Ego ostendimus, sed commemoratur etiam a Cic. p. Quinci. o. 7 C. Valerius Flaccus, quem quod imperator Vocatur, bella feliciter gessisse intelligimus. Iam L. Cornelius Sulla postquam rempublicam vi subactam legibus constituit, nonne nova quaedam etiam de Galliis provinciis sanxit 8 Paucao enim omnino sunt reipublicae partes, in quibus nihil ille novi decrerit, atque ipsa haec, quae ad provincias pertinent, accuratius ab eo constituta esse invenimus. Ac multa sane Sulla in republica quam inveniebat, vel immutavit vel sanxit, sed magis tamen in eam partem, ut ea quae in moribus ac legibus veteribus erant, confirmaret quam ut nova prorsus induceret. Provinciam quidem novam ab eo nullam tactam esse reperio praeter Ciliciam, quae cum Vel nondum subacta vel cum Asia coniuncta fuisset, anno 80 a Cn. Cornelio Dolabella, praetore superioris anni, tum anno 79 a P. Servilio Vatia recta est. Galliarum autem quamdiu Sulla dictaturam gessit, nulla omnino mentio fit, nisi quod Dissiligod by Cooste

57쪽

De Gallia Romanorum pro in i .

Transalpinam anno 82 Marianarum partium alicui duci paruisso intelligimus ex Sertorii rebus, quem cum Plut. Q. Tpraotermisso itinere Gallico narret ex Italia in Hispaniam iteriacientem in Pyrenaeis tantum montibus aliquas a barbariagontibus difficultates superasso, nullis armis in Gallia occurrisse existimamus. Neque mirum est Cisalpinam Galliam non commemorari per dictaturam Sullae: qui, si Verum est, quod videmur docuisse, nullam eam fuisse propriam provinciam, quoniam summam omnium rerum in Italia potestntom habebat, facito in ea quicquid placebat, administrare poterat. Videntur otiam nonnulla in re agraria per Cisalpinam esse innovata; nam quia hoc imprimis agebatur, ut urbs ipsa quaeque regiones circa eam erant, militum praesidiis munirentur, multas in caoolonias deduci inutile erat. Vide commentationum opigraphicarum Vol. I p. 250 sq. Sed postquam L. Sulla ineunte anno 79 diotatum soso abdicavit, quia libertas rei publicao restituta

erat seditioneEque eius potentia oppressae reVixerunt, continuo

utriusquo Galliae mentio fit. Etenim cum anno 78 a factione Μariana ad consulatum evectus esset M. Aemilius Lepidus collega Q. Lutatio Catulo, quem optimates tuebantur, consulibus futuris ex nova lege Cornelia provinciae decretae sunt Gallia Transalpina et Italia, ex quibus illa sorte evenit M. Lopido

App. bell. civ. I. 107), haec Q. Catulo. Qui cum vehementer

de republica dissiderent, senatus eos iureiurando obstrinxit, lare ut nullas res novas molirentur, qua fide quia Lepidus se tamdiu teneri existimabat, dum congulatu iungeretur, ante eXaetum magistratus Eui annum urbe exiit, ut et comitia in annum insequentem facienda prohiberet vacuamque magistratibus Romam deprehenderet quare anno TI per interreges demum consules creatos esse ex Sall. hist. orat. Phil. libr. I fr. blextr. discimus et quae ad bellum opus essent, compararet. Optimates intem cum Q. Catulum registere iu8serunt, tum extra ordinem Cn. Pompeio, qui nondum ullo honore ornatus maximas tamen res gesserat, imperium detulerunt Plui. Pomp.

c. 16 . Iam Livius epit. XC sio ait: M. Brutus, qui Cisa pinam Galliam obtinebat, a Cn. Pompeio victus est, unde facile aliquis Galliae Cisalpinae tunc peculiarem aliquam provinciam

58쪽

De Gallia Romanorum provineta.

suisse ac Μ Brutum, patrem eius, qui postea dictatorem Caesarem interfecit, cum praeesset ei, cum Lepido coniunctum contra Pompeium optimatesque bellum movisse coniiciat. Sed accuratius longe narrat Plutarchus Pomp. o. 16: ἀπεδενχθη Πομπιμος οτρατευsxαeto ς υεμων ἐπὶ ethv Λεπιδον, ηδη Mλλα προ 'Iταλίας νεvtκηκοτα καὶ et v lvethc 'Aλπεωv Γαλαettαv κατεχοντα ot αBρουτου στρατευμαett. Quae Verba Ostendunt M. Brutum legatum suisso Lopidi praemissumquo ab eo illam Italiae partem Oeeu-Pa8se. Ipse adoo M. Brutus dubium est utrum praetorius vir fuerit necne, qua de re cf. commentationes epigraph. Vol. ΙΡ. 245. Αο si fuisset proprius Galliae Cisalpinae praeses, nonne is, cum Lepidus OX sua provincia armatus prorupisset, imprimis excitandus sto contra eum mittendus erat 3 At missus est Pompeius ac L. Philippus apud Sallust. hist. 1 D. 5l haec censet: υI Appius Clauditis interreae cum Q. Catulo proconsule et ceteris, quibus imperium est, urbi pruesidio sint. Accedit, quod idem Philippus, qui, si Brutus suo iure Galliam obtinens arma cum Lepido consociasset, hunc, quippe maxime vicinum Italiae atque urbi ipsi imminentem, prae ceteris nominare debuit, unius M. Lepidi, tamquam hostis Patriae, mentionem facit, Brutum, ut illius administrum, prorsus silentio omittit. Quo maior fuit Cn. Pompeii, qui ipso capite seditionis expulso satis reipublicae consuluisse videretur, in M. Bruto crudelitas, quae vehementer ab Omnibus scriptoribus exagitatur Plui.

Pomp. 16; Brut. 4; Cic. ad Att. IX, l4, 2,. Excepit autem M. Lopidum in Gallia Transalpina L. Manlius,

quem Plut. Sert. c. 12 narrat Q. Metello Pio aegre contra Sertorium bellum sustinenti auxilium tulisse, victumque ab Hirtuleio, quaestore eius, recessisse. Quae res cum et a Livio epit. XC illo ordine roseratur et a Plutarcho accidisse trada tur, antequam Pompeius in Hispaniam pro eos. mitteretur, in cidat necesse est in annum 77, ut L. Manlium eodem anno quo Lepidus victus est neque enim is in provinciam revertit,

sed in Sardinia periit) suffectum esse videamus. CL etiam Caes. bolI. Gall. III, 20. Confirmatur igitur quod diximus, in Galliae noc Cisalpinae nec Transalpinae ratione quicquam a

L. Sulla esse mutatum: mortuo enim eo haeo non minus a Diuitiam by Cooste

59쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

pinosidibus Roma missis regebatur, illa non minug iisdem quibus Italia ipsa parebat. Nec hercle reperiri potost, cur Cisalpinae quidem ratio mutata esse videatur. Nam si quis dicat Sulla dictatore constituendum suisse, si quid propter civitatem Romanam Italiae datam in republica imprimisque in provinciis mutandum esset, certe hoc non eo pertinere potuit, ut Gallia Cisalpina ab Italia sciungeretur propriaeque provinciae ius a formum acciperet. Numquid enim Italia excludi oportobat, quidquid civitato carobat 3 At ante legem Iuliam in ipsa Italia et municipia colonia quo et Latini et foederatae civitates fuerant, eadem prorsus iuris diversitate, quam post legem Iuliam Gallia Cisalpina exhibebat. Atque eX hac ipSa partem tunc constat

usum esse civitate, partem Limini lute, Partem neutra praeditam communi suisse sociorum iure, ut in ea quae Statueretur prO-

vineta Gallia Cisalpina, eadem condicionis divorsitas reperiretur, ipiae nunc in Italia invenitur. Veruntamen post Sullam nam ab ipso unam modo Ciliciam novae provinciae iure constitutam osse diximus non Paucae extiterunt novae provinciae. Earum prima suit Cyrenae, quas cum aliquamdiu libertate usae esseni, anno 25 P. Lentulo Marcellino quaestori propraetore traditas esse discimus ex Sallustiano fragmento apud Κritz. Sall. fragm. I n. 47. Altera fuit Bithynia, quae postquam anno 74 Nicomedis tostamento ad Romanos pervenit, in provinciae larinam redacta est ab L. Iunio Silano, qui idem Asiae praeerat, coniunctaque mansit cum ea provincia sub L. Octavio,

tum L. Lucullo et M. Aurelio Cotta, qui bellum adversus Mithridatem communiter gesserunt, sub M.' Acilio Glabrione, sub Cn. Pompeio, a qua postquam provincia lege Pompeia Plin. opist. X, 83 et it 3 et tib et Comment. epigraph. Vol. Ιp. 1ll et 123 et saepius constituta est, primum proprium sibi rectorem habuit per biennium ab anno 6l a. Chr. C. Papirium Carbonem Echhel. Doctr. numm. II p. 369). Tertia fuit Syria a Pompeio capta, quarta denique Creta, de qua disputavimus in Commen'. epigraph. Vol. II p. 240. Sed omnium harum

provinciarum ratio diversa erat. Duae enim ex iis testamento Romanis relictae erant, duae armis expugnatae, ut cauSa constituendi appareat. Talis autem cum nulla fuerit in Gallia Dio iam by Cooste

60쪽

Do Gallia Romanorum provineta.

Cisalpina, ex ipsius rei natura ne post Sullam quidem eius rationem mutatam esse poterimus colligere. Accedit aliud, quod intor Galliam hanc Cisalpinam, quae putatur, et inter reliquas populi Romani quae vere fuerunt provincias magnam quandam diversitatem fuisse significet. Etenim reliquas, non

modo Parvas atque inermes, Verum etiam magnas ac populis bellicosis vicinas, aliquando ab iis administratas Psse videmus, qui praetores tantum fuissent, non con8ules. Nam ut in eo temporis spatio, de quo agimus, consistamus, Macedoniam, cuius plurimos rectores novimus, ex praetura obtinuit L. Rubrius

Culleolus Comment. epigraph. Vol. II p. 184ὶ, C. Octavius ibid. p. 194 , L. Appuleius Saturninus sibid. p. 194 , Q. Ancharius sibid. p. 20 l), Africam L. Licinius Lucullus Cio. Acad. Π, i), L. Sergius Catilina Cic. p. Cael. 4), Q. Pompeius Rufus Cic. p. Cael. 30 , T. Vettius Iudex aliique,

quorum nomina ignoramus; perpauci enim Vel nemo ex consulatu hanc provinciam sortitus est. Hispaniam autem citeriorem proxime ante Cn. Pompeium ex praetura rexit Q. Calidius Cic. p. Planc. 29ὶ, tum M. Pupius Piso, P. Cornelius Lentulus Spinther anno 59 Caes. bell. civ. I, 22), ulteriorem Antistius ille Vetus, cuius quaestor fuit C. Iulius Caesar Plui. Caos. 5), C. Cosconius Cic. in Vat. bin, ipse C. Caesar, Sex. Quinctilius Varus, alii. Sardiniam et Siciliam post Sullam

quia quietissimae erant, nemo, qui consulatu functus esset, uecepit, nee magis Asiam, si L. Lucullum et M.' Acilium Glabrionem excipias. Ciliciam ex praetura tenuit Cn. Dolabella, de quo diximus, Bithyniam, postquam Mithridate victopacata est, C. Papirius Carbo, C. Memmius Gemellus, alii. De Narbonensi denique Gallia infra saepius disputabimus. At

Galliae Cisalpinae cum nullus Omnino praeses, quin consulatum geSSerit, commemoretur, neque ea aut eiusmodi suerit in tanta urbis propinquitate, ut qui bene eam etiam eX praetura administrasset, latere posset, aut tam plena armorum ac belli, ut nisi a consulari viro et magno cum exercitu regi non posse videretur, efficietur, ut etiam post Sullam diversam regiminis rationem habuerit ac reliquae provinciae. Quae cum ita sint, etiam deinceps alter consulum, qui Italiam provinciam sortiendo

SEARCH

MENU NAVIGATION