Iacobi Fontani Sammaxitani medici, ... Practica curandorum morborum corporis humani, in quattuor libros distincta

발행: 1612년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

uo IACOBI FONTANI Iduplicem .esse conuulsionem, unam vitio musculorum ; alteram nullo in ipsorum corpore vitio' existente, cuius causam inquirit. Vitio musculorum fit illa conuulsio suxae tibiarum quando musculue flatu crasso distenduntur, quam nostri appellant L erampe sine affectu musculorum fit conuulsio a frigore, nerui punctura, a venenato vapore, metu, morsu vehementi orificii superioris vetriculi, &ab alijs causis.

Quoniam vero in conuulsione contrahuntur musculi , ne quia existimaret omnem musculorum cpntractionem esse conuulsionem, enumerat omnes modos quibus musculi possunt contrahi, ut motus conuulsi uos ab alijs separet,& distinguat. Musculi, inquit, breuiores ni seu contrahuntur prae ter naturam eo usique ut extendi non possint quinque fere modis. Nam Q propter repletionem, em congeliationem CV dolorem , in ustionem CV oppositorum musculorum resolutionem. A dolore non est conuulsio, nam do lores extentionem potius impediunt musculorum quam cosuulsionem essiciant, non enim possumus extendere cum volumus, sed ad euitandum doloro nolumus: at conuulsione tunc dicitur musculus laborare, quando ex arbitrio nostro contrahere &extendere eu no possiimus, cum maxime volumus. Ab ustione quoque contractos musculos, nulli quod sic iam canuulsos iudicarunt. Et ut maxime conuulsos quia cotenderet, non tamen ea conuulsionis specie affecti essent, qua nos quaerimus: Vnde possumus colligere non negasse Erastum couulsionem fieri etiam contractione musculoru. Deinde, inquit, par ratio est ei' cotractionis que a tumoribus praeter natui a ab humore in farcto suscisatur.

132쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. I. I2I

Qui verb musculus, propter opposui musculi

resolutionem contrahitur,conuulsus quidem dicitur , sed improprie: facile namque manibus citra dolorem extendi, quoties cupimus potest. Reliquum est via frigore contradios arbitremur conuulsos, sed musculorum a frigore contractio profecta,admodum est insolens,& facilius conuulsonem parit frigus neruorum, quam lmasculorum. Promptius enim illis , quam his compatitur cerebrum. Sed & haec causa nota est, ut ostendat Erastus, se quaerere causiam eius conuulsionis, quae neca repletione, nec ab inanitione musculorum proficiscitur,cuius subiectum primum &iprimarium ab

enumeratione concludit esse cerebrum. Etenim, inquit in neruis non consistere siupra demonstrauimus, nunc musicularum corpora non inhaerere,nisi cum fati s distenditur , Ostendamus. Q sd igitur aliud dicemus quam cerebri morbum esse. Confirm)t suam sententiam authorirate Gai. qui comm. in aph. s. l. scribit de conuulsione succedente ebrietati fieri neruorum principio patiente, neque eum potest aliter omnino conuelli corpus, antequam id principium patiatur, vel primariti vel per consensum , altero

prius patiente membro ut comm. in sent. illam 2I.l. I. prog ridere dentιbus Cre. Galenus fatetur fieri stridorem principio neruorum in affectionem conuulsistiam adducto. In conuulsione autem cerebrum assici probat Erastus, quod per conuulsionem cuncti nonnihil delirant, & praeter consu tudinem obmutescunt, quod ipsum delirij signum est, at delirium est cerebri affectio. De oculorum

quoque obscuritate viriumque animalium exolutione, uniuersi fere prius conqueruntur quam ac-

133쪽

ω IAco BIFONTANI cidat conuulsio. Pueri etiam ex terrore subito frequenter convelluntur, at terror fit cerebro aliquomodo affecto ; quod terror fiat ex appraehensione mali imminentis,quod imaginationem perturbar, ea autem exercetur in cerebro. Denique plurimi spasmo laborantes conuelli se nesciunt in ipso pa-roxismo, quod affecti cerebri est signum euidens. Cognitio enim & memoria in cerebro existunt. Laborat autem in conuulsione cerebrum, aut per consensum aut per se: Per cosensum quidem a ner

uorum frigore,aut propter vehementem extensionem,aut inflamationem, aut vulnus, aut morsum,

vel , sanie.vel ab acri & putrido humore aut vapore profectum. Probatur hoc facile quod vulnere

aut in flammatione curata, vapore aut humore ini mico sublato, neruo praeciso continuo cessat conuulsio. Qui enim fieri potest, ut affecta una sola

corporis. parte, totum corpus conuellatur, nisi cerebrum trahatur in consensum, quo male affecto. generatur affectio in toto corpore, ut ipsum cerebrum colentit,cum omnibus partibus, utero, Ventriculo , intestinis membraueis partibus & non nullis alijs. Huc referuntur omnes illae ex quibus venenata aura aut inimica cerebro.vel qualitas ad caput porrigatur conuulsionemque vel simplicem vel epilepticam concitat,licet neruis, quos attingit nullam molestiam afferat.hoc scribit Erastus quod non existimet cerebrum parere conuulsionem propter iensium,sed quod laedatur imaginatio quae la sa iubet motum conuulsivum deprauatum. Cerebrum laborat per se aut per contensum. Assectio per consensum cerebri duobus modis contingit.

Nam vel humor, vel substantia halituosa, mordax,

134쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. I. ias

Putrida venenara aliterve cerebro inimica in caput tollitur, vel qualitas duntaxat realis, sic cerebrum vellicat, ut conuulsiones inde nascantur; non propter vellicationem solum sed ob phantasia ru, vel appetitum affectum scribit thesi 2 os. non enιm ob ad contru huntur musculι quia vel nemι υel cerebrum in se coeant sil quia moti talem perperam imaginatio mand t. His positis progreditur ad definiendam conuulsionem, suppositis ijs quae probata sunt, & alia in Q. quirendo probanda. Probauimus neruos peI con Mulsionem potissimum in hac de qua, agimus obstructos non elle, sed virtutem mouendi libere deportare. Tum eadem vi conuulsiones excitantur, cerebro praeter naturam affect o,qua dum naturaliter dispositum esset voluntarij motus efficiebatur. in qua totus rei cardo vorsatur, dc cum dubia ressit ea est agitanda. Sanitas & morbus quatenuS circa unam eamdemque actionem versantur, unum idemque instrumentum vicissim occupat, morbus

laedendo, sanitas actionem eius perficiendo. Cum aute a morbo solo possint retrahi musculi, ut Erastus admisit. inconuulsione qua vocamus lacrampe non sequitur conuulsionem fieri iussu volutatis siue imaginationis deprauatae . Verum meminisse oportet illius distinctionis iapostae, in eam quae sit vitio musculoru & in ea quς nascitur cerebro mali affecto, in qua couulsone fieri per imaginationem probat sequenti argumento Erastus. Anima sicut& aliae naturales formae, sine instrumeto corporeo ut loquitur Aristoteles, neque mouet, neque aliam operationem exercet. Conuulsio igitur si est actio animalis deprauata no sine vi efficietis animae editur. Cum vero per conditione sit loquutus, sequeti

argumeto id e probat deducedo ad inco modum: Si

135쪽

ri IAco BI FONTANI 'animam non coagere ponas, necessarib fateberis vel couulsionem non este operatione animalem, siue nostram ; vel actionem aliquam animalem siue animae cooperatione , a solo instrumento edi Vtrumque ex his est , quae fieri nullo modo posia sunt , Quare conuulsionis effectus causa est anima sue virtus animae mouens quam x Vixta philosophi dicunt. Cum enim iam costitutum sit aliquam esse conuulsionem,in qua musculi nulla affectione laborent,quid mouere poterit illos musculos praeter animam. Cum vero moueantur praeter naturam , Oportet aliquam dispositionem esse causam illius deprauati motus non in musculo, supponimus enim in hac, de qua sermo est institutus, nullam esse malam affectionem in musculo;ergo in cerebro sui est necesse,cum motus musculorum a facultate animali motrice proficiscatur. Causa d prauatae illius motionis est morbus, ex definitione morbi, morbus namque est habitus vel dispositio partis praeter naturam actionem l dens,pars autem quae mouet imperando est cerebrum,ergo in cere, bro erit morbus siue causa conuulsionis. Quia v rb Gal. 6 omnes alii, qui censent conuulsionem pendere a musculi dispositione praeter naturam fateantur oportet illam pendere a solo morbo , ut loquitur Ges.c. a. l. a. de sympl. cau. Erastus probat morbum non esse causam laesis actionis, sine interuentu actionis alicuius, quae ab illo laedatur.

Constat parro Jnqim, propter habitum aut dispositio mres non agere sed melius aut deterius , facilius aut difffcialius agere. quare cum morbi effectrix causa aviue intestientu morbi amonem Ddere nequeat, certum eis actionis causam cluatevus actio est,nec morbum rec eius causam exi.

136쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. I. ra,

nis simpliciter. Oportet ergo actionem concurrere

cum morbo, quod verum eis in actione diminuta de deprauata, in ablata falsum. Nam in cecitate nulla est visio,& tamen morbus est. Qecitas laedit, ergo actionem sine interuentu actionis. Sed Erastus intelligit de deprauata actione, priuatio namque actionis non est actio: cuiusmodi est conuulsio est namque motus activus,qui si non pendeat a musiculo, ab anima proficiscitur, motum iubente deprauatum propter morbum. Inquit ergo ante morbi accessionem actio partis perfecte edebatur. Itaque nisi ab externa re musculus per vim contrahatur in conuulsionibus , necessario ab anima contrahitur: Atqui non contrahitur a re externa musculus ut probatum eist faciliori argumento rem confirmat. Differunt actio & actionis vitium, at morbus est causa viiij actionis non actionem, Quare impossibile est ut morbus, causa sit tum actionis, siue motus qui ab effectrice eius causa producitur. tum actionis eiusdem viti;. Neque illa actio causae morbi sicae attribui potest,quia non laedit actionem sine morbo. Quocirca cum morbus modi dumtaxat seu viiij actionis causa existat, non poterit cause plus tribui quam ipsi morbo. Si quis vero dicat esse causas aliquas morbificas solas quae actiones siue motiones edunt, ut in conuulsione quae sit vitio musculorum & in palpitatione: respondet Erastus illas actiones non habere contrariam , aqua solo vitio differat, sed priuationem tantum sue quietem ; sic motui palpitationis non

est motus aliquis contrarius, viiij expers, siue naturalis, ut motus musculi secundum naturam editus,

137쪽

116 1 Aconi FONTAN 1 sed quies naturalis seu motus priuatio . hρc verum est de palpitatione. Sed couulsio quae fit morbi causa existente in musculo,quae vocatur scrampe)nunquid habet motum musculi naturali contrarium,qui tamen quies non est ZRespondemus mus. culi motum praeter naturam haberς contrariam quietem naturalem dc motum ; sed diuerso modo Vt enim musculus est pars corporis quiestes, quies illa habet motum contrarium a solo morbo pendentem , ut vero est instrumentum facultatis motricis liberi, quae secundum diuersam dispositionem musculi,diuerso modo moliet illi diuersi motus dicuntur contrarij non terminorum opposi-'tione, neque priuatione ; sed modo, nam unus est

praeter natisra,alter vero secundu naturam. Quod

aute sint cotrarij, probari facile potest; sunt naque sub eodem genere, & max me a se inuicem distant. Conuultionem vitio musculi contractam definierunt nerui, motum iniussum earum partiti quaenissu nostro mouentur,pendet enim a morbo solo, vi si musculus ureretur, ustioneque contraheretur,

esset illa contractio iniussa. Verium motus ille qui proficiscitur a cerebro male affecto, est motus iussus, sed deprauatus earum partium quae nostro ius sumo uentur. Qtusquis ergo intelligit quae cerebri facultas per sanitatem motus praecipiat musculis congruentes, is simul intelligit eamdem hanc potestitem per morbum praecipere motus depraua ros. Atqui Arist. c. a G. l. 3. deant. scribit appetitum& imaginationem esse principia motus editi a musculis; ait enim , meim ipsa non sine oppetitu movere via tum, voluntas namque quida est appetituσ, ω' cum ratione duce mouetur,mpestur,motus issi in volutarius est. A p-

138쪽

MEDICIN AE PR AC T. LIB. I. III petitus auten cum mouet,non in eo rationem ducem sequitur. Ac meus quide omnis ratio est,appetitus autem ac visio siue imaginatio tum recta tum non tecta,hqc vero sede obtinet in cerebro. In motu aute illo voluntario siue appetitiuo tria animaduertuntur,n Cpe quod mouet, quo mouet & quod mouetur; ac mouens quidem est phalasia vel appetitus; Quo mouet sunt spiritus,certo affecti modo. Quod mouetur est musculus. In couulsione appet, tus irrationalis motu imperat. Volutas enim nunquam mebra conuelli iuberet, quod ille motus non sit rationalis. In conuulsione ergo est morbus eius partis cerebri, quae appetitus proprio instrumento

musculos mouet. Verum cur voluntas non imperat conuulsiones,

cum iam sit constitutum ab ea de facultate fieri morum musculoru secundum natura, de deprauatum' Appetitus cum sequitur ratione voluntas dicitur simpliciter,cum vero ea no sequitur appetitus irrationalis.' In couulsione aute no sequitur rationem. Ecquis enim rationaliter sibi dolores incuteret, dcearu partiu deformitate sibi csi pararet, quae in conuulsione cernitur. Oportet ergo appetitu irrationali cocitari conuulsione propter aliqua affectione in cerebro existente. Non desunt qui motu conuulsi-uum reserat ad actiones facultatis expultricis naturalis. Quorum opinione repellit Erastus: licet vero, inquit, aliqui aserant motus canuti Los ab expultrice na-trara lι prodaci, ut tremores concussones corporis, singultin, sternutationes, longe tamen hi motus diserunt a conuulsione ; sunt namque motus vi, expultrice ediri turbu-luti, intercisi breues cocussiones seu quassationes, seu iactationes potius,quam musculoru moliones,

naturalibus siue voluntarijs similes. Absurdum

139쪽

118 IACOBI FONTANI praeterea est actionem laudabilem ab una facultate,& morbidam ab alia. Vt si sanguis bonus a natui ali facultate producatur,corruptus vero ab animali. Neque vero absurdum est naturam & imaginationem concurrere. Nam in epilepticis quibusdam motus vibrantes sunt naturae distoi siones, membrorum sunt imaginationis. In excrementorum naturali euacuatione concurrit animalis secultas aperiens musculum sphincterem , & naturalis excretrix intestinorum. Sanitas & morbus circa idem subiectum versant ur,a qua facultate & instrumento actio secundum naturam proprie & per se editur , ab eisdem quae praeter naturam fit, pendet, exemplum vertiginis pulcn re confirmat rem propositam, sicut enim illa facultas, quae dum valemus rectos nos seruat, vertigine autem correptos, in gyrum agit & sternit ita potentia eadem quae in sanis mouet musculos. In conuulsione membra distorguet. Vnde vero proficiscatur illa praua imaginatio quae iubet musculos mouere deprauate docet a limili. Vt enim in fame quae contingit corrugatione tunicarum oris ventriculi: A frigiditate famis species excitatur, quae fames reuera non est, non enim

adest luctionis sensus , sed aliquid suctui simile,

nempe corrugalio. Ira in conuulsione irrationalis appetitus iubet motus, excitatus specie falsa , quia

vero praue imaginatur, praue mouet.

Verum si fiat conuulsio nobis inuitis non proficiscitur ab imaetinatione fit ab imaginatione deprauata,& ramen nobis inuitis exercetur,nim Irum ratione no iubente , aut volente appetitu rario na-li. Maximum enim est discrimen inter appetitum ratione

140쪽

ratione carente de facultatem recte iudicante, quia una facit quod alteri displicet. Esse aut e differentes& indiffetentes probatur quod ratio aliquando iubet non imaginari Talia,ut in multis melancholicis experientia docet, qui non tant vim volunt non in-uagmari, sed procurant deo preces fundendas, Ut ab illis molestas & importunas imaginationes au Cer, tamen non possunt non imaginari. Idem probat Erastus de gestis ineptis de indecoris, quos qui

faciunt vellent non exercere, in eos tamen nolentes incidunt,aut quia non aduertunt, aut quia consuetudine confirmarunt. Ita contingit per morbum in phantasia aegra,aut deprauata, ut conuellantur partes corporis nobis inuitis, aut nondum aduertentibus Gai. c. s. lib. a. de motu musta scribit eorum operum quae motu voluntario fiunt,alia

quidem libera esse, quae fiunt a nobis sne impedimento, ut ire in aliquem locum;alia affectibus cor Poreis seruire, ut urinam reddere. In conuulsione appetitus siue voluntas seruit affectui corporis 1 quo deprauatur,nec liberum illi est non facere quo imaginatio impellit, propter aliquem finem licet falsum. Si ergo conuulsio est actio iusta, sed inuitis nobis, a phantasia corrupta nascitur, quae cum sedem habeat in cerebro,cocludit Erastus thesi ias necessarium esse ut in conuulsione morbida quaedam cerebri dispositio,sic fere spiritus, de per consequens phantasiam siue appetitum impellat ad male agendum , quo modo sanitas eamdem bene dispositam ad persequendum bona & fugiendum

mala naturae congruenter excitari: ut enim appetiatus moueat, excitari eum ab specie imaginationi

impressa oportet, quam vel expetedam vel fugien

SEARCH

MENU NAVIGATION