Iacobi Fontani Sammaxitani medici, ... Practica curandorum morborum corporis humani, in quattuor libros distincta

발행: 1612년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

lio I Ac OBI F ONTANI& robustis post 14. dies antiquum re rubrum. Ira commoueatur omni artificio , eo enim modo peritus medicus,Titi Vespasiani filium paralysi laborantem liberauit. Timor vehemens idem praestare potest, Venerem fugiat ut pestem. De comuulsione. C A P. X XV. IN artibus practicis omnis contemplatio praxis gratis suscipitur: Ars medica Ges .initio de constrar. est activa siue operativa; Quare in illa omnis contemplatio de causis morbi, de subiecto, & alijs referri debet ad curationem ut scilicet sumptis indicationibus ab his quae in contemplativa parte exposita sunt,curatio commode ad salutem aegrorum instituatur. Hipp. aph. 39. l. 6. scribit conuulsionem fieri a repletione, aut inanitione, ex quo sequitur necesse sario conuulsionem curari inanitione & repletione. Hipp. namque aph. Ιχ. l. a. a. it ,qui a plenitudine fiant morbi euacuatione curantur, in qui ab manitione proficiscuntur repletionesnantur, ceterorumque contraria sunt remedia.

Perquirendum num causa omnis conuulsionis sit repletio & inanitio, & si non omnis, an per analogiam quamdam pollit referri ad repletionem &inanitionem. Huius per uestigationis occasione in nobis subministrarunt antiqui ut in progrestu declarabitur. Deinde subicctum conuulsionis peruestigandum; ut enim causarum ablatione tolluntur morbi, ita subiecti, in quo morbus est, corrobor tione, conseruatur natura & temperies illius.

Veniamus ergo ad inuestigationem causae in qua

122쪽

MEDI INAE P R A C t. LIB. I. III

nulla Hippocratis iniuria fiet, si studio veritatis &mortalium salutis hanc ineamus diquisitionem. Neque nos primi hanc mouimus controuersiam. Multo enim antea Erastus nostris temporibus firmillimum propugnaculum medicinae Hippocraticae, contia vesanas paraceis starum imaginationes hanc excitauit & soluit dubitationem. Verum quoniam conuulsionis nullam curationem instituit in suis thesibus, secundum ea quae in theori fuere proposita , omnes fere qui praxim hodierna die exercent ea ratione in Erastum inuehuntur, quod aliter debeat curari conuulsio quam eius ferat doctrina. Nobis itaque est constitutum curationem conuulsionis instituere praescriptis

Erasti conformem.

Causa conuulsionis pervestigari nequit , nisi subiectum siue partem affectam dignoscamus. Cum enim morbus sit accides aut symptoma, lato sumptum modo,in subiecto aliquo recipiatur oportet. Nec omne subiectum cuiusuis accidentis capax est. erysipelas itaque Oilibus non accidit. Oportet ergo, quaerere subiectum conuulsionis : licet autem conuulsio , morbus non sit, est tamen in parte

in qua morbus sedem habet, nisi per consentum

nascatur.

In conuulsione omnium iudicio musculi retr

Iuntur versius suum principium contra naturam. Est namque una eorum retractio naturalis,in motu voluntario, altera violenta de praeter natura .Quocirca huius retractionis contra naturam causa aut

est in musculo, aut in alia parte, quae cum musculis consensum obtinet. 3In musculis causam conuulsionis reponunt ,qui

123쪽

H2 IACOBI FONTANI a repletione aut inanitione eorum conuulsionem excitari contendunt. Hi suam confirmant sententiam, similitudine ἀucta a fidibus quae repletae aut inanitar breuiores redduntur. Fides autem illae in nausculo neruos elle autumant qui aut oppleti aut inaniti sunt causa contractionis musculorum. Perquirit ergo pi imum Erastus num propternem nemorum aut nianitionem nauiculi tantur, & probat id non posse fieri. Gal. c b. l. I. delo. assi &c. 3. l. I 2. de vis pari. probauit musculos a neruis non moueri tribus argu malis. Quod non cernantur moueri motis inii Dculis in viventibus. Quod in mortuis manibus nostris tracti, non sic percipiantur ad se musculos attrahere, quomodo hos tractos esse videmus attrahere, vi cap. 8. lib. 6. de Plac. Hipp. & Plat. inquit c cibo siue operatis propriae partis cuiuslibet sequitur pra-prium substantiae speciem , nec pra diuersitate locorum mutatur , sed eadem in omnibus locisseruatur, nec locu mutat sub stantiam rei, proindeque nec operationem. Atqui nerui nec intra cerebrum contrahuntur in seipsos, ut partes aliquas moueant motu arbitrario, quamobrem nec extra ipsiuia per musculos disseminati, hoc motu vel musculos vel partes alias mouent. Non enim cxtra caluatiam nouam acquirunt substantiam priore deperdita. Praeterea alijs partibus quam ipsis musculis sunt tributi nerui, ut intestinis, Ven triculo, utero, vesicae, renibus & alijs multis, quae tamen non contrahuntur a neruis, ergo neruorum contractio motum musculorum non

esticit. denique propter exilitatem quam Gal. attribuit neruis cap. I. l. i. de motu muscu. & c. s. l. ra. de usu parti una non possunt mouere musculos. Animadue repletio-

124쪽

MEDICINAE PRACT. LI B. I. II

Animaduertendu etiam neruos non semper in capita musculorum inseri, sed aliquando in Ventres, nonnunquam in caudam, sunt qui oblique adeunt,& sinuolo accessu , ergo nerui non controuul

nausculos. U

Si quis autem obhciat Gai .sententiam in fine lib.

i. de Plat. Hipp.& Plat. quo loco comparat neruos

manibus,musculos autem vecti: Sicut pondera, inquit , quae manibus mouere nonpossumus vestibus adhibitis moliri consiueuimus, sic corporis membra cum neruis mouere non valeamus, ad ea mouenda musculis fumus consequuti. Respondet Erastys non esse consentaneum Gal. rationem , manus enim mota mouet Vectem, neruuS autem immotus mouet musculos, quod illis facultatem tantum mouendi largiatur. Quare si nerui musculos non moueant, per eorum contractionem repleti aut inaniti non erunt causa contractionis praeter naturam musculorum, proindequo nec conuulsionis ipsorum. Quod etiam rationibus probat Erastus: si neruus exsiccatus esset causa conuulsionis , senes decrepiti & hectica febre laborantes, qui sunt maxime sicci partibus solidis,

conuellerentur , quod tamen absurdum esse res ipse ostendit.Ergo a neruorum siccitate non nascitur conuullio. Respondent aliqui ob id non conuelli illos, quia siccatis paulatim in eorum corpora introducitur. siuasi vero , inquit Prastus , tensionis causa non esset siccitas ,sed subito introducta siccitas: quod falsum est. Nam coria, pili cordae , subito exsiccatae subito contrahuntur ; eadem sensim siccata sensim contrahuntur , non quia celeriter vel tarde exsiccantur, sed quia exsiccantur simpliciter. Praeterea a quo magis exsiccantur nerui ab eo

125쪽

ii IAco BI FONTAMI lmagis contrahi debent : at a senio & hectica distpositione magis exsiccan iuri, quam a morbis acutissimis , quia in his morbis ut plurimum reficire humectari demio possunt nerui , in decrepitis δc consumptis nequeunt : His possunt addi , cum ab aura in cerebrum sublata, aut a vapore venenato , aut ab humore vel a vehementi motu conuulsio oritur, quid tunc exsiccasse neruos aut repleuisse putabimus. Item cum puncti , vel a vaporibus mordacibus emorsi nerui convelluntur , neque adest musculorum repletio , neque exsiccatio. Ad haec in anasarcha replentur musculi , ut & in omni defluxione facta in musculos, & tamen in illis non convelluntur. Ergo conuulsio non pendet a repletione aut inanitione neruorum. Haec argumenta inimo agitata impulerunt medicos confingere conuulsio nis quamdam speciem proportionatam ad materiam , vel ut loquitur Erastus thesi Iso. quae non habet proportionem ad materiam, Quod scilicet ut idem

interpretatur, non requiritur ea copia, quae neruos dilatando contractiores faciat , secundum eorum opinio

nem.

Postquam Erastus directa ratiocinatione probauit conuulsionem non pendeIe a contractione neruorum , propter repletionem aut inanitionem. Idem confirmat per incommodum hoc pncto. Si repleantur nerui aut pori neruorum dumtaxat vel tota substantia. Si primum concidatur laxiores potius esticientur , instar spongiarum coriorum , dc ligamentorum, quae imbuta humore, laxantur. Si postremum ponatur, non conuelli sed resolui eos oportet. Ete-

126쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. I. Iunim nec possibile est , nec imaginabile neruos Imateria quantumuis tenuissima , sic absque obstructione dilatari , ut manifeste breuiores eousque fiant , ut musculos contractiores efficiant. Quod si ab humore crasso in farciri ponas , nihil effeceris. Crassus enim non facile in totam neruorum substantiam per angustos meatus subit. In poris autem haerens remissiores , non intentiores faciet. At positum est eos sic repleri , ut propter distensionem in latum , tantum longitudini decidat , quant sim ad musculi contractionem requiritur. Quare id accidere neruis non potest citra obstructionem , ergo nec a crassio , nec a tenui humore eo usque repleri possunt nerui , ut dilatati breuiores esticiantur, quin simul fateamur eos obstrui. Quo dato cogimur fateri paralysim contrarium: nuulsioni affectum in neruis nasci. Quia etiam opinetur cra IIum.humorem tam cito in profundum neruorum penetrare , indeque rursus exi re , quam cito sapae conuulsiones oriuntur αdesinunt. Quocirca subit Lepe mirari hae in re Mercurialem doctissimum virum , qui cap. de conuulsione scribit. Si nerui repleantur secundum cauitates fiunt necessario breuiores quia dum latera dilatant ut de discedunt a se inuicem necessarioversus sutim principium contrahuntur; si autem repleantur secundum substantiam, dico quod nerui distenduntur potius atque molescunt. Primo erat satisfaciendum argumentis Erasti quibus probat non posse contrahi musculum per neruos. Secundo parres eius erant contemplari Erastum

127쪽

Π6 . I ACOBI FONTANI supponere, contra ea quae certo constituebat, neruos mouere musculos, non tamen inde sequi conuulsionem fieri ab eorum repletione aut inanitio- .ne. Tertio, oportet responsionem mercuralis examinare. Si nerui repleantur secum dum cauitates fient necessario breuiores. Certe quae replentur, cum antea vacua essent, breuiora neri, ut intestina&similia , sensus & ratio suadent. Nam cum non detur dimensionum penetratio replentis dilatant id est, extendunt latitudinem corporis: Ideo longitudinem eius latumdem decurtent est necessarium. Hoc verissimum est , sed non respondet consequentiae Erasti de laxatione nerui & paralysi, nam si repleatur pori, siue meatus,inquit Errastus,

laxabuntur more spongiarum& coriorum . si tota substantia , resoluentur non conuellentur. In pororum & meatuum nomine video latere aequi-uoςationem. Nam poros forsan Errastus intelligit vacuitates neruorum, quae replentur spiritu & vaporibus. Mercurialis autem ductum per quem fertur spiritus, & facultas animalis, quemi negat Gal. praeterquam in neruis opticis ; licet distinctione corporum vivorum & mortuorum possit explicari Gal. sententia. Si hoc pacto in tellexit mercurialis, ut probabile videtur, fiet in neruo obstructio , proindeque paralysis. Sin autem per meatus poros subintelligat , laetari neruos estinecesse , ut probauit Errastus exemplo spongiarum & corioium. Nam imbibitione humoris nerui fiunt molliores , Omne enim corpus humidius effectum mollius redditur, mollia autem laxantur & ductilia sinat, omne namque molle ductile ex Aristotelis q. meteor. Haec

128쪽

ME DI CI N AE P R A c T. LIB. I. x IIT

omnia ipse fatetur mercurialis. In secunda parte responsionis, neque tota substantia potest: repleri ipsius nerui , sine obstructione. Nam sit ex Gal. sententia vapor crassus potest obstructionem generare , tanto magis humor tota nerui substantia effusus. Obstruitur ergo semper neruus secundum mercurialem, & paralysis erit comes conuulsionis, quod est ablardum. Ex his itaque perspicuum euadit neruos non esse subiectum causae conuulsionem committentis, cum neque resiccabis illius partibus, neque inanitis conuulsio sequatur. Neque proinde negat Errastus' doctrinam Hipp. scribit enim then uer. Ego persuasi mihi recte ab Hipp. dicium conuulsiones a repletιone excitari , a nemorum repletisne σ siccitate , per eum vero modum qui vulgo medicorum probatur nondum mihi persuadere potui. Explicat autem quomodo intelligi debeat sententia Hipp. thesi 67. Pro conuulsione, inquit addamn quam Hipp. scripsisse quantum memini , conuisonem a repletione σ.euacuatιοne effici nemorum , quatenus inroque modo contra tiores facti musculos ad se per vim attrahant, attractosque retinent. Sed dicit ab his causis prodire quomodo ab eissem producitur singultus. Atqui singultus non generatur a repletione aut inani-xione neruorum orificij ventriculi , sed potius ab acrimonia, & prauo vapore. Atque ut hoc vorum esse aperte demonstremus ; Quid enim aliud intellexerunt antiqui per eam conuulsionis formam quam non proportionatam ad materiam appellarunt, quam illam quae ab Erasto inuestigatur. Cum enim quaedam nascarur extra reple-

Hiij

129쪽

tig IAco BI F ONTANItionem & inanitionem musculorum , illam non proportionatam ad materiam vocabant quam tamen reducunt ad prima duo illa genera. Galenus enim comm . in aph. I. l. s. conuulsionem a repungente genithm fieri siccitate scribit. Illam sententiam Mercurialis consutauit in opere practico. Quia, inquit, licet cum re mordente iungatur quandoque siccitas, fit etiam quandoque sine siccitate, ut non possit semper reduci ad sicςitatem. Deinde siccitas quae facit ad conuulsionem longo tempore introducitur ue conuulsio facta a re pungente fit subito. Quare Auer. 3. coli. non esse Ve- ram conuulsionem, sed potius quandam expandidationem , ita enim loquitur. Ego autom inquit Mercur. puta si hoc genus conuulmnu reducendum est ad allu: i nominatum ab Hipp. debet reduci ad repletionem, quia νbι punguntμr nerui, facultas expultrix μ-pe mittat humores ad locum punctum, propter que bitum confluxum replentur nerui, atque es itur in m matto , ab infammatione, δειnde tanquam a causa replente fi conuulsio. Videat si placet num sint contradicentia conuulsionem a re pungente fieri lubito,& eam a confluxu fieri de ab inflammatione tanquam a causa replent e,quae subito fieri iam potest. Fluxusenim cum sit motus in tanto tempore peragitur quantum & quale est spatium inter duos terminos,neque humor effluxus statim i iastum matur. Sut ergo iam duo tempora quae subitum illud tempus puncturae consectarium, consequi breuitate Non possunt. Cum ergo non possit reduci ad siccitatem , propter breuitatem temporis , neque ad repletionem propter eundem , conuulsio apunctura nerui nata, neque ad inanitionem,nequς

130쪽

ad repletionem reuocari poterir. Quomodo au tem referantur ad inanitionem & repletionem explicat Erastus thesi Iso. Omnis sinquit Conuul-- , quam aut humor , aut vapor quantumuis paticus

fusicitari, a repletisne, id est redundante re inutili skbsantia profecta dicitur : ab inanitione vero oritur quae ob defectum innati stiritus , Cr humoris cerebri accidit. Ex quo licet colligere exastum , ut paulo post probabit constituere cerebrum subiectum conuulsionis primarium;& repletionem illius , aut inanitionem causas. Sed tota dissicu l-tasconsistit in modo,quem pervestigat hoc pacto.

Ad motum voluntarium concurrunt cerebrum, spinalis medulla, musculus & neruus. A cerebro facultas desertur per neruum , ea vero mouet totum instrumentum scilicet musculum. m autem musculus contrahitur in motu voluntatio,vt & in motu praeter naturam conuulsi uo: an causa contractionis est in toto musculo , siue in eius praecipua parte, quae caro est secundum Erastum, quia . carne contracta contrahatur musculus , 'ea namque maxime apta est ad contractionem ad extensionem, quod sit spongiosa, atque ideo carnem praecipuam musculi partem constituit. Verum neruus praecipua erit pars quatenus desert facultatem , sine qua actio fieri non pox est. Totus vero musculus contrahitur a facultate. Ratio vero contractionis, quatenus fit per partium

collectionem in se, & aggregationem, ut loquitur Aristoteles , debetur certae parti spongiosae &molli. de hac re disputauimus in libro nostro de musculis gallicae scripto.ut autem hoc intelligatur animaduertenda quae scribuntur thesi 8. nimirum

H iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION