Iacobi Fontani Sammaxitani medici, ... Practica curandorum morborum corporis humani, in quattuor libros distincta

발행: 1612년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

i, o IACOBI FONTANidam iudicet, etiamsi hoc adeo fiat obscure & confuse, v t a nobis non bene percipi possit, aut eo rapiamur inulti: ut si qui nollent imaginari terrifica,

ct tamen non possunt non imaginari. Modum autem huius actionis explicat thesi D S. etsi enim propter animae unitatem eodem prope momento illo quo percepta species est, appetitus vel repetat vel fugiat aliquid: tamen natura ipla perceptio obiecti praecedit appetitionem & fugam. Sic eodem fere puncto temporis & expunctione nerui dolorem percipimus,& membrum retrahimus, priusquam scilicet ratio,aut imaginatio videatur decreuisse fugiendum. Ita uno simul tempore, & rem terribilem videmus,& concutimur. At in punctura nerui nulla videtur mala affectio cer ebri,nisi per consensum,quae licet dolorem adferret, non postet tamen corrupere imaginationem ut representet rem impellentem appetitum irrationalem nobis inuitis admotum edendum conuulsivum. Aberrat imaginatio propter magnitudinem doloris repente suborti, qua eo motu se posse euitare putat,aut leuiorem reddere. Aberratio autem illa contingit ex repentino ortu & magnitudine doloris, ut in timoribus

magnis & falsis, in quibus fugiunt quidam nemine

persequente.

His positis superest indagare ex quo genere morbo tum sit conuulsio. Dissicilis est perquisitio,ut ex discrepantibus opinionibus colligere licet;& quod multi hanc rem inuestigare sint orsi. In quo perfici edo sese excusat humaniter Erastus, inquit enim, ut maxime hic scopum perinde vi in Fupradictu non attin-

qum,non tamen non debui alijs νι ampraestituere conari, o

ad eius inruisitianem faeliciora ingenia militare. Ex qui-

142쪽

. MEDICINAE PRACT. LIB. I. isibus intelligi potest Erastum nullo fastu efferri ob

inuentam hanc opinionem, nec sibi persuasisse in omnibus se veritatem assequutum. Si quis ergo aliquantulum deflectat ab elue decretis, puto a manibus eius facile veniam impetraturum. Inuenitur facile genus morbi,si consideremus quales na actiones sint laesae imaginatio & appetitio. Si enim similares ponas, similaris erit morbus eas primo laedens.Si instrumentales statuas, ab insitu meti vitio

eas impediri statuere oportet. Participare autem naturam instrumentalium actionum,ex eo probatur quod actionis instrumentalis, nem pe motus secundum locum sint authores. Quare conuulsio cuius authores sunt imaginatio dc appetitio arrationalis est instrumentalis morbus cerebri; licet ab intemperie quoque induci possit, cum hucusque aucta impressaque est,ut spiritus animales aut aliud quidpiam ad cerebri structuram pertinens, perturbent aut labefactent,thesi i 37. fassiis est illas operationes elle mixtas , ut probauit in disputationibus doctissimis contra Paracelsum. Equidem spirituum opera praecipue obeuntur actiones animales uniuersae , tamets reliquis apparatus inutilis non sit. Intelligamus vero Oportet esse in cerebro morbum , aut per se aut per consensum. Nam in neruo puncto, in punctura scorpionis si statim conuellatur corpus, cerebrum nondum est affectum per se , sed solo consensu , quod scilicet aut dolor aut aura venenata communicet ut cerebro. In sim-

eici punctura nervi ab acu facta v. g. cererum nulla intemperie laborat , qua spiritus

143쪽

iv IACOBI FONTANI perturbentur aut labefactenturi; morbus namque est in neruo puncto ; consentiens vero cerebrum , recipit sensus illius tristis speciem quae

imaginationem commouet & appetitum ad retrahendos musculos,quo fugiat aut expellat et ulmodi dolorem.Non fieri autem sine cerebri consensu argumento est quod alij musculi conuellantur extra illum, cuius neruus punctus est, aut qui non est in musculo , ut in erosione orificij superioris ventriculi. Morbus ergo instrumentalis erit non cerebri,

in quo nulla laesa sunt instrumenta dissimilaria per se,sed musculi & nerui, huius quidem in solutione

continui, illius veto in figura deprauata. Cerebri vero per consensum per quem Leditur cerebrum,& eius functiones deprauantur: In affectu autem cerebri proprie laeditur cerebrum tum spiritus primario. Designari autem non potest causa coniuncta conuulsionis nisi dignoscamus dispositionem cerebri & spirituum naturalem, quae causa est rectae imaginationis, hanc Erastus fatetur se ignorare, laudabileque esse quaedam nescire velle, quod scilicet captum humani ingenii superant. Quae de diuinis apte sint pronunεiata. Res humanae plurimae

ignorantur,ut proprietatum occultarum causae. At

si imaginatio sit facultas organica ut ipse satetur, exercebitur per laudabilem constitutionem cere

bri, & spirituum ; laesio autem illius pendet ab ijs.

dem effectis praeter naturam . Causae vero assectionum cerebri & spirituum non ignorantur sed in san modi causarum. Scimus namque succum me lancholicum causam esse imaginationis depraua-

144쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. I. I

tar, nimirum metus falside naueroris in melancholico. ignoramus tamen modum, & disIentientes ea de re medicorum grauissimorum lententiae fidem saciunt. Deprauatae imaginationis causa proxima est spe .cies deprauata, id est relata modo extraordinario. Ita dolor extremus imaginationem peruertit, quae deprauata iubet motum deprauatum , sub specie falsa vitandi aut repellendi dolorem. Neque tantum imaginatio laesa conuulfionem excitare potest, sed etiam mortem: in fuga enim Alemanica

prope Regium prouinciae, inuente fuera circiter quadraginta milites vita functi sine ullo vulnere, solo timore perempti. Ex his tandem concludit Erastus conuulsionem esse morbidam spirituum & cerebri dispositionem, qua imaginatio appetitui lucta sic vitiatur, ut musiaculis violentam illam contractionem per quam membra inuitis nobis distorquentur, impereta. haec vero definitio generalis de omni conuulsione intelligenda quae nascitur extra repletionem musculia vapore crasso.

Problemata quae ab Erasto suere post definitionem proposita dedita opera praetermisimus, qud dexercitationem prachicam meditemur. Inhaesimus autem contemplationi causarum,& subiecti inuestigationi, quatenus illa nostro instituto erant accommodata.

Conuulsio illa quae accidit a repletione musculorum dignoscitur cotractione peculiari quorumdam musculorum,&potissimum surae. In ea autem quae vitio cerebri cotingit ut plurimum aut totum corpus conuellitur, aut altera eius pars. Illa vero

145쪽

33 IAconi FONTANI' quae per consensum oritur,ab ea quae excitatur primo & per se affecto cerebro separatur, quod illa succedat affectioni alterius partis corporis quam

cerebri,ut ventriculi, uteri, nerui,aut alterius cuiuia

dam ; tum quod illa leuior multo existat ; haec vero

grauior.

Causia conuulsionis intelligitur. aut antecedens, aut coniuncta vel pro catartica. In ea quae musculi vitio cotingit, causa est vapor crastus, replens mus culos conuulsos. In ea quae fit vilio imaginationis, videndum an sit proca tartica, ut terror Vehemens, quae ab adstantibus rescienda est, ut & refrigeratio neruorum . Aut antecedens ut erosio interna ner-ui,aura sive vapor malignus,aut dolor partis membraneae vehementissimus. Coniuncta est ipsi cerebro inhaerens primo. Pendet nonnunquam ex vulnere capiti inflicto. Vidi ego conuulssionem quadraginta dierum, ortam ex vulnere insigni capitis, per quod impe se refrigeratum fuit cerebrum. Uulneratus enim ille post vulnus inflictum , quo effugeret hostili manus sine ullis remedijs peregii iter triginta leucarum, cubans sub dio seseq ue nutries, uuis immaturis. C'gnoscitur etiam ex signis intemperiei cerebri, quae capite de morbis cerebri recensuimus. Ea vero potitumum est frigida corrumpendi imaginationem eo pacto habens potestaten ut musculos i plos retrahat nobis inuitis, aut non aduertentibus: frigidam suspicamur, quod a r frigeratis neruis per consensum nascatur. Potest etiam oriri a venenato humore concepto in cerebro & assiciente illud , eodem pacto quo diximus, ab inanitione rendere ob defectum in nati spiritus ac humoris cerebri , ut scribit Erastus thesi

146쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. I. ISFiso. dignoscitur ex euacuationibus non propter siccitatem neruoru in , sed quia in phantasia producitur species quae concitat appetitum ad mouendos musculos nobis inuitis , ut in superpurgationibus, & vulneribus in quibus magna sanguinis copia effunditur. Imaginatio perueri itur ab inanitione cerebri , propter spiritus deperditos, ad quorum abolitionem sequitur cerebri refrigeratio, quae causa est imaginationis deprauatae conuulsionis , quod doctrinae Erasti est consentaneum. Ipse enim thesi I i. quaerit cur omnes fere ante mortem , parte aliqua corporis, maxime

circa faciem conuellantur: respondet thesi I 2. causa huius accidentis est quod cerebri temperies extinguitur& emoritur,ex qua re molestia quadam singulari assicitur,quod etiam spiritus naturae congruentes affecti non sint, admonitione opus non habet.

Magna est affectio symptomatum magnitudine, dolore nempe, vigilijs, nutri meriti, ut plurimum priuatione. Quae si ortum ducat a cerebr' primario affecto , partis obsessae praestantia magna censebitur. Conuulsio a repletione sanabilis est materiar

euacuatione, exicap. vir. l. Ia. meth. med. & partis laesae corroboratione, tum febre superueniente. Quam ob causam Hipp. aph. 26. l. 2. scribit, febrem conuulsioni succedere sitius est quam conuiisonem febri. Si ab inanitione nascatur conuulsio, siquidem ea fuerit extrema insanabilis putatur ob dissipa tionem spirituum. hinc pendent multorum aphorismorum probationes: nimirum conuulpa ab elydο-ra Libriis c ' a vulnere tithasis,propter euacuation c

147쪽

ruet Iaco BI FONTANI extremam, qua exhauriuntur spiritus. Conuulsio quae primario cerebri vitio contingit ab inanitio ne & repletione indicationes suggerit ex Hipp.

euacuationis & repletionis cerebri & totius corporis. Nunquam enim in conuulsione cerebrum oppletum aut inanitum est,quin totum corpus repleatur simul & inaniatur. Euacuandus humor qin repletionem parit, & cerebrum corroborandum: si plethora adsit cum virium robore, sanguis est detrahendus ex basilica dextra, quae magis consentit cum partibus internis cerebri, quam cephalica; deinde agarici in panno raro ligati cum pauco Zinribere 3j. turbith electi 36. senae orient. 8j. semi. cartha. 3 iij. gario ph. 36. betonicae , stoechados,rorisma. an. m. 6. radi c. paeoniae masculi J 6. semi. paeoniae usi. florum rosa. stoechados, anthosan. p. I. fiat decoctio,in collat. Lq. infunde rhabar.

3jg. expressioni adde electuarij diacarth. gg. sy- rupi de cichor. cum rhabar. Jj6. fiat potio,capiax

mane.

dos, betonicae, salutae, rotisma. an. m. i. semi. anisi, sceniculi,am eos, amomi, gario ph. ap. 3s'. seminis paeoniae 3j. florum rosa. anthos, saluiae,stoecha. an.

p. r. fiat decoctio in collat. lbj6. dissolue saccharis iij. strupi de stoechade S ij. fiat a possema clarifica-

Ium &aromat. cum 3j f. pulueris contra spasmum, fiant tres doses,cap. mane. Quo tempore praeparantur humores , suturae coronali applicetur emplastrum pro commissura , aspergatur reliqua pars cerebri puluere sequenti.

148쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. I I 37

2 pulueris iridis florentiae δj. garyoph. 5 vj.

betonicae 3 l. s. castorei 3 iij. misceantur. Et quia

cerebrum noxam suam communicat spinali medulla'.

mythridath, J 6. castorei δ ij. unguenti ma

tiati s ij. olei mentae q. s. fiat linimentum quo vngatur tota spina dorsi mane & sero , quod illi a cerebro communicetur assectus. Finitis apolamati-bus rei teretur potio,cap. mane hora f. purgat O corpore applicentur cucurbitulae scapulis cum scarificatione, fiant errhina & apophlegmatismi praescripti cap de morbis cerebri. Si ab Inanitione traxerit ortum conuulsio, repletione curanda, per cibos optime nutrientes, & humectantes , per balnea calida moderate; unctionibus partium to- Iius corporis emolientibus. Quid opus est totum corpus Vngere, cum cerebrum primario affectum sitὶ Rel pondemus in nitionem in toto corpore existere, sed conuulsionem nasci ob eam quae in cerebro est; quod probatum sit non retrahi musculos in conuulsione,psopter siccitatem neruorum aut musculorum: verum ob laesam a siccitate imaginationem, quae imperat motum conuulsuum. Quoniam vero si citas in reliquis partibus nata est praeter naturam, debet curari ut morbus. Interim cerebro ea sunt

applicanda & porrigenda per errhina, quae possint

eius siccitatem contemperare, modo extrema nouextitorii, quae penitus est in curabilis. Conuulsio quae per consensum orta est, a plurubus causis procreatur I nimirum refrigeratione neruorum, a distentione violenta eorumdem, ab inflammatione vulnere, venenata aura, aut vapo-

149쪽

138 ΙΑ cog IJ FONTANI re cerebrum fetiente, a morsu animalis venenati finiat,& putrido humore. A frigore orta curatur calefacientibus, ut balneo calido arte consecto aut naturali, frictione vehementi ante ignem, unctione cum oleis calefacientibus & unguentis. Et detherebinthina per chimiam extracta , de lateribus, aqua vitae saepius destillata. Distentior sol - η itur emolientibus. Ab inflammatione orta fanatur.ijs quae saepius dicta sunt & praescripta

ad inflammationes tollendas. Si vulnus nerui peperit conuulsionem , si exiguum fuerit dilatandum, deinde inijciatur oleum de thetebinthina calidum cum pauco oleo de euphorbio. Dum velis nata aura conuulsionem parit , locus unde

progreditur diligenter quaerendus , qui si eius . modi est ut ligatura posit intercipi via, qua fertur ad cerebrum is stricte est vinciendus. Remedia autem exhibenda quae possint causam venenati vaporis auferre & cerebrum corroborare. Ab animalis venenati morsu excitata conuulsio, abigitur alexi te rijs ; parti vero de moris applicanda cucurbitula ad extrahendum venenum, praebeatur,itaque theriaca& alia ante dicta propria,in lib. de venenis descripta. Sanies & putridus humor in

vulneribus praesertim contentus aliquando excitat conuulsionem ;is est detrahendus , procurandumque vr exitum habeat semper sanies quae in vulneribus colligitur, quod sit dilatatione vulneris, setone, tur undis &alijs remedijs.

150쪽

De stamo camno seu tortura oris. CAP. x x v I. SP As M Vs Caninus seu tortura oris fit aut obparaly sim musculi antagonistς oris,aut ob conuubsionem illius , quare diligenter illud distinguendum, propterea quod curandi ratio sit varia. Signum spasmi a paralysi orti alterius antagonistae est, quod pars contracta per tractionem manuum aut alio instrumento fictam in suum pristinum locum reuertatur. Si vero musculus sit conuulsus Vera conuulsione, per extensionem aliquo in strii-mento factam non recipit suum naturalem situm& figuram. Omnia prognostica quae descripta fuere in capitibus generalibus de paralys & conuulsione conueniunt spasmo canino, quod sit species generum illorum, quae autem conueniunt geneti pcr se conueniunt & speciei. Remedia eadem sunt generalia&topica. In spasmo nato a paralysi singulare remedium perhibetur post generalia, si panis calidus e clibano detractus vel mica eius crusta detracta infundatur in vino puro optimo, in quo decocta

fuerint medicamenta resoluentia, ut camo m. aneth.

absinth. origan . puleg. & similia semina item calida, quae apponatur calidae parti paralysi affectae. Remedia conuulsionis fuere descripta. De sternutamento, C A P. X X U II. Hoc loco non est nobis agedii de omni sternutameto, sed de eo tantum quod ortum a mobo curatione indiget,hoc freques esse soler,durabile &

SEARCH

MENU NAVIGATION