Iacobi Fontani Sammaxitani medici, ... Practica curandorum morborum corporis humani, in quattuor libros distincta

발행: 1612년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

MEDICINAE PRACT, LIB. III. orrapis,leguminibus,crudis omnibus alimentis,granitas stomachi, capitis pondus, obdormitio, praesertim si pituita cruda adfuerit, perquam etiam appetentia extinguitur ex Gal. ad finem lib. de picnit. Ab sputatione etiam aquea , mustilaginosa trahitur indicium pituitae redundantis in ventriculo.

acida pituita appeteutiam excitat, vi falsa sitim, sed differentia petenda ex salso sapore percepid.

Humor melancholicus in ventriculo contentus flatus parit, appetentiam excitat. Acidus namque

est, & adstringens ut alibi demonstratum est, quae accidentia similia debent distingui ex vigilijs, maestitia,timore, & ex causis humores illos producentibus, tum ex signis alijs humoris redundantis in

toto corpore.

Bilis in ventriculo contentae signa sunt morsus ventriculi,iracundia, capitis dolor per consensum, somnia turbulenta, breues somni, amaror percipitur e ventriculo manans qgro etiam ieiuno. Si aeger vomuerit, facili hs quia humor in ventriculo stabuletur, deprehendimus. Illis signis alia sunt annectenda quae ducuntur ex causis procatarticis,& an

tecedentibus. Hae vero materiae continentur aut in capacitate

Ventriculi, aut in umicis; producunturque aut in ventriculo aut aliunde confluunt: si contineantu cin ventriculi capacitate, fluctuatio adest, & nausea quam si quitur vomitus: si tunicis adhaereant humores, nausea inanis adest,&vomituriunt,dissicilis eradicatio per medicamenta. Aliunde confluere percipitur humor ex catarrhi in ventriculum prolabentis signis, ex qualitate humoris vomitu reiecti. Nam si portacua sit bilis, conssuit in ventricu-

322쪽

361 I Ac oni poNTANIIum e venis, si pallida, aut flaua, ex tecore manat Si homo succo melancholico abundauerit , coniectura maxima est effusionis humoris melancholici

ἡ vase breui in ventriculum, qui sitis signis ab alijs

facile separatur.3 Varie autem sunt partes ventriculi , quae laedi possunt, si intemperies offendat ventriculi partem supremat appetentis laeditur, singultus excitatur. Si vero coctio laedatur indicium est facile vetricu

li laesi. -

Caeterum quia damna multa accidunt ventriculo a iecore propter sympathiam, de sympathia iecoris & ventrieuli, quae fit vicinate, dicendum nobis est. Hipp. sententia legitur 6. epid. sitii calido ventriculo sunt praediti , frigidis carnes habent tenuesque

existunt, conspicuas denique , eminentes venas pollia dent, iracundiores sunt. Quaeritur num Hippocrat. intelligat calorem ventriculi proprium , aut a te co- re per tympathiam vicinitatis proficiscentem. Gal. comm. in hanc sentent. explicat illam de calore excedente ventriculi a quo eorrumpitur chylus , ex quo iecur sanguinem laudabilem generare non

potest, unde euenit,ut illo sanguine corrupto carnes male nutriamur. Tamen cum eodem in lib. Hipp. scribat . qui latas habent venas εἶ cati dos esse iecore: At qui ventriculo sunt calido ex Hipp. eminen res & conspicuas venas habent: ex quo sequitur,ut qui calido sunt ventriculo, existant etiam calido iecore. huic argumento responderi potest ex Gal. in eodem comment. Venas esse conspicuas in

calidis ventriculo , quod sanguinis impuri repletione , & carnium ipsas venas contegentium

323쪽

MEDIC INAE PRACT. LIB. III. 3z;

paucitate nudae appareant: at quando Hippocras.lcribit calidos iecore , venas habere latas, id in telligitur sine ulla carnium nuditate , aut ex te nuatione. iecoris est dilatare venas ab ipso na

tas.

Quod autem sint iracundiores , aliquis posset suspicari calidos esse corde , quod ira sit passio

in corde excitata ex sanguinis effervescentia. Gal. eodem commem. explicat causam iracundiae in istis, calorem nempe cxcedentem in orificio ventriculi , quo ipsum , os male asscitur,& iracundia mouetur peri consensum, quem habet cum corde. Duplex ergo est calor partium.

unus naturalis , alter praeter naturam. Ventriculus hoc loco calidus intelligitur calore excedente naturali intra limites sanatatis. Item venae sunt apparcntes , aut propter carnium , quibus conteguntur priuationem ; ut in calidis stomacho, aut propter amplitudinem ipsarum naturalem , ut in calidis iccore. Duplicem item iracundiam esse loco, unam ex corde , ex orificio superiore ventriculi alteram. V erum pro p sitio vulgata, medicorum est, ut qui sunt iecore praecalido , ventriculum habeant frigidum. Ventriculus dicitur frigidus priuatione caloris innati , qui nihilominus dici potest calidus calore excedente, a quo distatuitur humidum radicate, attenuatur corpus ipsius ventriculi, tum integumenta illius , praesertim epiphon , qui funditur a calore vehementi , atque hic caloris excessus vetriculo communicatur per sympathiam iecoris, & iure vicinitatis, a quo corrumpantur

324쪽

3o i Aco EI FONTANI cibi in stomacho , ex deprauato schylo deprauatus

generatur sanguis. Nam secunda concoctio nunquam emendat errorem prioris, ut ventris illa segnities,&vasorum impuritas pariant confusionem ex Hipp. in toto corpore. Magnitudinis morborum ventriculi signa petuntur ex partis obsessae necessitate ad vitam , ex

symptomatum enumeratorum magnitudine, cruditate nempe, defectu animi stomachico, singultu dolorem magnum inferente continuo , & durabili. In temperies ventriculi nascens ex qualitatibus activis facilius curatur, quam O, passi uis, quod sint esticaciores ex Gal. 7. meth. med. Inter passinas autem siccitas dissicilius sanatur. Dissicilius, namque,est,inquit Gal. I. de caussi sympi. exsiccata humectare quam humida siccate: humiditas enim

parum activa est,produciturque non ignium a passiua qualitate, nam siccitas siccitatis est effectiis, sed a calore, & frigore. Primi generis exsiccatio, quae

nascitur ex vasorum inanitione, sanationem reci-

pere facile potest,aliae dissicile, postrema nullo modo nempe fibrarum. Exsiccatio vela tris facilius curatur,quam cordis,nisi a frigore nascatur,& si insanabilis sit, tardius tamen occidit. facilitas vero curationis in affectionibus ventriculi pendet ex pio-pta, & facili remediorum 3pplicatione, rum etiam

ex integritate virium medicamelorum ea, namquzeli conformatio ventriculi, ut omnia quae voratur

Se bibuntur cadant in ventriculi capacitarem, quae integris viribus ad illu perueniunt.& in eo diu morantur,nisi propter debilitate in eo retineri no poς sint. extrinseca etia facili negotio possunt applicari, modo

325쪽

modo fugiatur regio iecoris , illud namque incurri

bit ventriculo parte dextra,& partem ci extram ventriculi totam ambit. Qui ergo ea parte applicant medicamenta, alterant iecur,nihil autem ventriculo conferunt, aut nocent. Quare ὶ linea alba versus carnem sunt applicanda, de praesertim calida quae si dextra parte applicantur, iecur calefaciunt, nec per tingunt ad ventriculum. Restigerant stomachum aqua cucurbitae naturae, aqua semper uiui, toniorum, violarum, rosa portui. solan. Syrupi bilem coquentes in stomacholunt acetosus simplex & compositus, granatorum acidorum oxyZacchara simplex, mina cymniorum,

syrupus myrthillorum. Electuaria refrigerantia Ventriculum int, electuarium de sorbis, quod fit

hoc modo.

carnis sorborum propemodum matricorum coctorum in aqua, in qua pr,us rosae coctie fuerint, & cortices granatorum m. iiij. mellis aut Zacchari m. ij. g. coquantur ad crassitudinem,datur ad 3.j. Refrigerant item diar rhodon abbatis, trias an tali,

conserua rosarum, viol. nenu phar. Externa remedia frigida parum commoda sunt ad vetriculi morbos calidos. Prin o quod ventriculus obsideatur partibus adiacentibus , quae impediunt liberum transitum medicamentorum ad illum. Adde quod frigida medicamenta, quae ventriculo conuenirent vi penetrandi non sunt praedita, & quod intersa remedia ad stomachum integris viribus serantur. Ad calefactedum ventriculum prosunt aqua ab- fynthi j men tha cerepholij,serpillhcalendulae, foeniculi, cinnamomi, aqua vitae, imperialis,caelestis,& similes syrupi vero de ab synthio c5muni,&potico de

326쪽

meiatha, mel ro satu m,oxy mel schylliticum, vinum: ab syntites, de hippocraticum, decoctio tequensio

test parari. - - Π

, . ab synthh poni. camedreos,menta , an . m. D. anili, scenicul. cumini, carni asi. 5. l. florum camo-millae, ros anthos an . p. ij. passularum J.aj. coquantur,in collat. ΞΛ.distatue syrupi de absynthio poni π ii. fiat tu lep. Electuaria calefacientia sunt diagalanga, dia nyl um, diacyminu, diacinnamomum,dia- trium, piper eum, de baccis lauri, aromaticum rotatum de gemmis. Optatae vero calefacientes theria ca, mithridatium,aurea Alexandrina. Conseruae calefacientes ab synthij, enulae campanae, menthae sal uiae. Condita Zin Ziber conditum, calamus aromat. nuces conditae. Vnguenta ad calefaciendum,& cori oborandum Ventriculum . . V. olei mastic. δc cythonior.an. 5. iij, cerati Homac diei Galeni 3. ij gario phylorum, nucis mosc.an. z. ij. myrabolanorum citrinarum S. iij. caerae q. l. Hat Unguentum, ungatur regio ventriculi parte hi nistra euitando iecur, fomentum ad flatum discutiendum & ventriculum corroborandum.1 .camo millae, mellilol. an m. f. mastices,nardi,

allicae, ab synthi j pontici, aneti faenic. afi. 3. ih fiat decoctio in aequis pati ibus vini

rubri S aouae. Olea ment hae, de ab synthio, de mastice, nardi, lunt accommodata ad calefaciendum,& corroborandum ventriculum. Omnia lubricantia, & remollientia ventriculis praesertim debilibus, sunt noxia. Laxat enim ventri, culum, & proinde enervant,& ad amplectendos cibos, & coquendos ineptum reddunt, nam complexio fit per illius corrugationem,cui ieruit mode

327쪽

rata siccitas, ut expositum fuit. Ventriculo conferunt nux mosicata, mastice, sipica nardi, costus, cinnamomum, meiatha, anetum,pipe ZinZiber, absynthium, Zedoaria,baccae iuniperi cum melle conditae, cortices citri conditi, siler montanum, spodium,&sandalum rubeum rhabarbarii camedris, flos roris-mar. Arnutatio bis, aut terpositastum excitata, inquit Arnaudus Devillanoua, prodes descensii ciboram ad fundum ventriculi, CV expulsioni excrementorum. Nocent ventriculo nuces & auellanae magna copia comestae, rapae crudae, pastinacae,cucumeres,ra phanus,eruca,nasturcium, omnia dςnique acria, be-tha,atriplex,longus usus diu reticorum, persica, mora, oleum,omnia pinguia,ut cerebella,medullae, pinguedo animalium diuersitas ciborum in eodem pastu sumptorum butyrum, acetosia, frixa, legumina, pisces sine squam ma,conchilia.

Met nodus curanssi intemperiem ventriculi siccam moderatis ex sentibin calore, Cr frigore ex Gal. t. 7. meth. med.

INTEM pERr Es sicca dissicilius curatur, quam

reliquae, ut diximus. Nam corpus refici quidem postulat, cibus vero per se cum eo corpore coalescere non potest, sed partis, quae nutritur, operam, qua praeparentur, requirit, quae tamen imbecilla est αparum accommodata ad recipiendum alimentum quocirca maior in hac cura est adhibenda. Omnibus siccitatibus maxime contrarius est ustis austerorum. siue eacibi suerint, siue potiones, siue

328쪽

stunt, siquid sit humoris primigenij in partibus reliquum absumunt, partim ebibentia, partim in ventrem per exiguos meatus exprimentia , partim ad continentes partes detrudentia.

Curabis igitur ipsas,& reliquas partes exsiccatas,si meatus contractos dilataueris, ac quod in vicinas partes compulsum, reuellas : praeterea si particulas partis similaris propria humiditate repleueris, quare degat in acre temperato,motum omnem violen-

. tum vitet, somno indulgeat, venere abstinear, quia siccat, tristitiam, & iram praesertim vitet, comedat ea,quae vim habent humectandi, S quae facile conuerti possunt in chylum, qualia sent iustula carniuanimalium temperatorum, ut vervecis iuuenis vituli, gallinae,caponum, fasianorum,a quibus remo ueatur pinguedo,quae dissicile coquitur; utatur pane mediocriter cocto &albo, comedat carnes tostas, quae habent plus succi facilis coctionis, pisces saxatiles, elixos vitanda sunt palustria, & quae carne dura sunt, & pauci alimenti. Nam cibus huic affectioni conueniens maxime oportet, ut sit concoctu facilis, & multum nutriens , minime glutinosus, Mexcrementosius, suilla caro plurimum nutrit, verum concoctu difficilis est, praeterea saccum crastum,&glutinosium generat, vinum bibat aquosum, sit autem mediae aetatis, nouum enim parum nutrit, &faeculentum eta, ante quunt nimis calidum siccat: oportet autem ut aqua sit cocta leuiter, nam cruda status parit, & in eos mutatur, corrumpitur & ita ventriculi robur debilitatur, sic ut proinde deterius coquatur aqua nec distribuendo alimento per co Pus conducat, cocta vero illa vitia perdidit, & cum

329쪽

vinoe in ista contrarios supradictos producit effectus. Quantitas autem erit ut ne n ventriculo na-ret,nec pondere grauet. Ratio autem in reliquis cibis seruanda. Quantum ad reliqua remedia spectat,multa proponuntur. Paretur balneum ex aqua temperata so-L.Na frigidior, de calidior densant,& cogunt poros diuerso modo, illa quidem adstringendo, haec vero exsiccando. At institutiam erat relaxare, ut diximus. A balneo lac exhibeatur asininu, aut caprinum eo, quo diximus, modo cap de phthis. Animal autem nutriatur hordeo,& samo. Oportet vero inungere aegrum oleo violato,aut amygdalorum dulciu,qubhumor retineatur , deinde quiescere permittimus.

Atque ante secundum ingressum balnei modice fit cabimus corpus, si lac, quod assiimpserit iam fuerit digestum,quod deprehendemus ex ructu,& ventriinculi ustuitate: modica autem frictio est facienda usque ad partium corporis tumescentiam, ultra quam si sticueris, dissipabis attractum alimentum, attenuabisque magis. Verum quoniam sunt diuersi modi exsiccationis& extenuationis in omnibus est obseruandus ille

aphorismus I. lib. 2. siluae longo tempore extenuatasunt corpora ete reficere oportet cito breui.Nam ex si cata corpora longo tempore,dura sunt reddita,quae durities n5 potest facile euinci,quare mora est opus, S tempore. Cum vero cito extenuantur, ut a sanguinis magna effusione,cum partes euacuatae remaneant molles, facile recipiunt, alimentum. & conuertunt in suam naturam. Ergo cito refici posta,

lant, cum earum dispositio id permittat.

330쪽

Methρdm curandi frigidam, ut siccam intempe- friem ventriculi. cΑΡ. IIII.

Sicci et As sola diu permanere non potest in

ventriculo celerrime namque ex nutritionis defectu refrigerantur partes, quod ex calido,& humido naturaliter nutriantur. Quare cum frigida,& sit ca intemperie laborat veniticulus, calidis, & humidis est curadus,moderata autem sint, oportet. Nam siccant valde, quae intense calida sunt. In hac calo factione supradictis humectantibus tantum admis.cendum est calidorum, quantum particula ad frigus inclinauit ut, aer siit calidus, de humidus, tu scillis descriptis ex carne caponum, vervecis, & taeteris,

incoqui possunt metha, ela similes herbae, pisces nul-Ji comedendi, quod sint temperam et o frigido tum viscido, oua sorbilia sumenda, exerceat medio riter corpus, vinum bibat dilutum, sed non aquosum

nardino unguento assidue venter est ungendus, aut masticino. Siccus nunquam remaneat venter, sed' semper hauriat aeger aliquid humidi, poterimus au tem parare Unguentum sequenS.

V. mastices, gummi elen ij, ammoniaci an. 3. ij, butyri veteris toti in aqua ab synth: j j. j. olei amygdalarum dulcium j. f. cerae, q. s. hat unguen um. Balsamum totura num ad id essicacissimum est sumptum, & admotum, si frigiditas fuerit intensia, augetur siccitas , d,ssiciliorque curatio redditur, nihilominus iisdem remediis nullo modo auctis est utendum. Verum longiore opus est tempo-

SEARCH

MENU NAVIGATION