Iacobi Fontani Sammaxitani medici, ... Practica curandorum morborum corporis humani, in quattuor libros distincta

발행: 1612년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. I I I. 3II

re. Optimum est remedium in hoc affectu picatio, Vt c. picis communis q. f olei terebinthinae parum, simul fundantur, excipiantur aluta, & applicentur stomacho auellanturque, priusquam refrigerentur, fiat bis in die. Nam si saepius reperatur ,dissit at attractum alimentum, non secus ac frictio vio-entior. Gal. praecipit pueri nudi ventrem ventriculo applicandum aut pullos animalium; poterimus etiam uti aquis calefacientibus, & humectantibus, ut violarum, bugiosi eborraginis, S syrupis iam dictis. Quia vero electuaria,& coi seruar sicca sunt consistentia, sola in hoc affecti non exhibeatur, sed nusia cum aquis, syrupis, & decoctionibus conuenientibus.

De intemperie ventriculi calida, in sicca.

Ao curandam intemperiem calidam, siccam ve-triculi, idem modus seruabitur, humectadum namque est, & moderate, refrigerandum. Quare omnia superiora tendant ad refrigerationem, opor- , tet. Vini copia, & qutilitas immutanda. Vinum itaque quo recentius, eo melius lauandum illi est, sed aqua parum tepescat, quo penetrare possit, frictio nibus utendam moderatis ad attrahendum, potus aquae frigidae prodest , modo aqua fuerit antea cocta, aqua enim sua natura humectat, & quia frigida moderate, moderate etiam refrigerat, quare extinguit calorem,& siccitati remedio est. In hac intem-

332쪽

ΙΑco BI FONTANI petie siue sit naturalis aut contingat ex calidiore iecore, & sicciore fumi efferuntur ad caput, qui ut reprimantur, exhibendum sequens medicamen

tum.

conseruae ros 3. vj. ligni aloes, sum ac enucleati an . D. iiij. coriandri praep. 9. V. cinnam. mastic. gaxiopb. an. B. ij. spicae nard. B. j. storac. calamitae P. f. rob. de ribes s. j . cum minam cithon. fiat electuar. c quo sumat 5. j. aut 5. h. post De calida ventriculi intemperie cr frigida curandis quibus humiditas velficcitau moderatae coniunguntur.

CAP. VI.

SUPERIORI capite agebatur de calida. & sicca intemperie excedentibus, hoc autem de calida satis intensa , δί de sicca vel humida moderati β.

Calida, & sicca iisdem remediis curatur, quae msuperiori capite sunt descripta, partim tamen sc missioribus quod cum maiori siccitate calor intendatur, & siccitas, sunt autem ipsius humidae intem periei cum sola consistit remedia. Cibi, qui ultra

valentem calefactionem refrigerationemve, siccare possunt. Praeterea consuetae potionis parcitas, cius autem humidae intemperiei quae cum calidita-tate coniuncta est adstringentium ciborum , & potionum usus remedio est. -Sint autem austeri sine calcfactione. At cius, quae non frigiditate est copulata , optima praesidia sunt citra manifestum frigus; optimum est iis praesidium exigua potatio. atque ea pastum.

333쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. I I I. 3I3

vini insigniter calentis, & vetusti. Ad proportionem vero eorum, quae comesta, & bibita sunt reliqua omnia, quae foris applicantur adhiberi debenr, ut cerata, emplastra, unguenta, linimenta, fotus, &alia. Methodus curandi intemperiem ventricuti cum vitis sis humoribus contentu in funicis, aut capacitate illius. CAP. VI I.

Si humor sit in capacitate ventriculi aut ibi est

natus, aut aliunde defluxit, si natus sit, vomitu est reiiciendus: si vero ab aliis proficiscatur partibus. totam curam trafferre oportet in eam partem, quae mittit, corroborare interim ventriculum, ne facile recipiat id, quod aliunde confluit. Quod si ventriculus generet humores, & recipiat aliunde, duplici Via incedendum, una repercutiendo adstringentibus, altera corroborando per similia. Quare videndum an corpus fuerit excrementosium, an picthoricum, an cacochymia illa proficiscatur a solem ni aliqua euacuatione suppressa, ut mensium haemorrhoidum narium, aut a vomitu humoris, aut adiarrhaea periodica, cuius ope euacuabatur corporis redundantia, an membrum aliquod corporis abscisum fuerit, a certo tempore aliquo do. re vexatur, nunc vero eo caret, num catharrhus fuerit conuersus in ventriculum in quo considerabis, . an Pars,

aqua fluit humor, sit ignobilis, an princeps. Si quidem fuerit ignobilis quod superfluum est. quodque in ventriculum influit ad eam ipsam reuelles, quod minus periculi instet retrahendo vnde effugerint quam permittendo , ut ad ventri

334쪽

si IACOBI FONTAN rculum confluant. Si vero pars, ex qua fluit humor, est princeps ambabus partibus simul consules,nem.

peremouendo a parte mittente affectionem, quae fluxum excitat, nimirum intemperiem, quae parit materiam fluentem in ventriculum , & ipsum ventriculum corroborando, ne recipiat si pletliora totus corporis appareat, totum corpus euacuandum est primo sanguinis missione,deinde purgatione redundantium humorum, si cacochymia laborauerit, purgandum, deinde ad ventriculum veniendum. Nam cum iam plures dies ventriculus receperit excrementa partis mittentis, aliquid viiij ex eorum mala qualitate, cunctatione, & mors contraxit. Ad ventriculum corroborandum Gal. utebatur ab synthij pontici decocto, nos syrupum de ab synthio

pontico usurpamus. Si humor fuerit tunicis impactus, o Drtet usurpare medicamenta, quae modice purgare possunt, Vt quae ex aloe parantur, hyeram, quam picram appellant, aut sola maloem , rhabar harum aut similia. Caeterum aloes, non lota valen-xius vacuat, elota autem purgat quidem mini,s sed roborat magis Ventriculum ; debet autem lauaricum succo , aut decocto conuenienti secundum diuersam intemperiem.

Qubd si ad vomendum fuerint idonei praeparare oportet humorem decoctis, syrupis, apo Zematibus incidentibus, & attenuantibus, deinde parare decoctum raphani ad viij. addendo oxymellitis

simplicis j.j. f. aut schillitis g. g. si humor fuerit

lentus, praeparandus postea vomitorium ab quod exhibendum, deinde intemperies relicta est,curanda remediis iam descriptis. Potest etiam fieri, ut intemperie totus asticiatur ventriculus, humor illi

335쪽

MEDICINAZ PRACT. LIB. III. 3rs inhaereat, de in eius capacitate contineatur in quibus affectionibus curandis regule methodi sunt ob seruanda .

De infammatione ven inculi in aliis tumoribus illius.

A P. VIII.

VENTRI cvLus patitur omnis generis tumores Verum quia vetriculus ut plurimum assicitur inflammatione, & erysipelate, quod etiam inflammatio est, alij vero tumores raro accidunt ventriculo um fiant ex crassis humoxibus, qui in membranas sat: s duras non pollunt confluere r eam ob rem authores potissimum de inflammatione ventriculi sci ipserunt. Signa inflammationis ventriculi sunt dolor cumsti in vetriculi regione perceptus, renittentia cum tumore febris, quod humor ille putrescat, & corrumpatur. Quae autem pars assiciatur interna, an eX terna, fundus an es superius, signis est distinguendum. Cum externa pars laborat,percipitur tumor eminens tactu, & visu, praesertim cum grandior fuerit. Internus vero tumor delitescit,licet renitentia sena per adsit. Dum vero orificium superius inflammatione laborat tumor, superiores partes vetriculi occupat ad xyphoidem ; adsunt, delirium, nonnunquam conuulsio, inappetentia, cibi fastidium, singultus,inquietudo,& saepissime lipothimia, ob consensium cum corde, luet omnia sunt communia cum

morsia illius partis facto ab acri aliquo humore. Verum quando illis coniungitur tumor a morsu fit d, sinctio.

336쪽

Erysipelas a phlegmone distinguitur symptomatum vehemetia. Maius namque est incendium, inquietudo,singultus dolor,& reliqua omnia velle

mentiora,minor tamen tumor.

Oedema sine febre est in principio , tandem si suppuretur, febrem excitat, itidolens est , mol- Iis ad tactum. Scirrhus durus sentitur, sine febre

est. Distinguntur etiam humores per suas causas antecedentes , & procatarticas, nempe temperamen

rum aegri,aetatem,sexum,butris rationem,anni tem. Pu regionem.

Magnus est morbus partis obsessae ossicio publico, symptomatum magnitudine, tum quod cacoethiam tandem accellat, & pariat symptomata sent laesio plurium actionum naturalium dolor, pinsternens vires. Cum verb habeat consensum cum omnibus partibus praecipuis, earum omnium actiones labefactat. Quare morbus est periculosus. Qud autem quaedam futura praedici possint facilius , consideranda natura membranarum Ventriculi, quae huiusmodi est, ut semper aliquid ex eis re-1udet in capacitatem internam,& externam ex Gal. c. I7. l. 13. meth. med. vi fit in tumoribus pleurae,& oculorum, qui omnes fere distatuuntur perre- sudationem. Quare raro ex abscessi, ventricus fit ulcus , cum antea dissipetur materia per resudarionem, quam coqui possit, & in pus verti. Quocirca raro ulcus praedicendum in inflammationibus ventriculi, minus in erysipelate, fere nunquam

in scirino, facilius potest fieri in aedemate, o D dif-

337쪽

MEDICI se AE DR Αc T. LIB. III. 3l7ficultatem residationis , & moram materiar in partibus. γ. Si inflammatio ducat originem a fluxione, v-temur reuulsione. Rhasis suadet, ut basilica bra cliij dextri tundatur , cum fluxio fiat a iecore.

Nam inanito iecore retractio fit , cum venae ventriculi a porta nascantur, cuius radices radicibus cauae annechantur. Quare trahendo a caua trahit a porta, & a ventriculo. At si a suppressis mensibus, aut haemorrhoidibus tumor ille nascatur. venae inferiorum partium sunt aperiendae , quo deorsum reuellantur humores in erysipelate eadem ratio seruanda, nisi quod sanguinis copia de- bet trahi minor. In reliquis tumorum generibus, scirrho, &ardemate, si fiant a crassis & viscidis humoribus sanguis trahi non debet. Nulla enim mes adest revulsionis, cum humores crason ory sint fluxiles : Quare potius euacuandi sunt humores peccantes per mediocria catar-

ticam

In principio inflammationis cum revulsio celebrata fuerit repercussio non est omittenda, quae fluxum reprimat & partem euacuet , ea autem sit frigidis, &adstringentibus stomacho gratis, qua erunt partim interna partim externa. Externis miscenda sunt ea, quae habent vim penetrandi citra acetum , quod sit neruosis de membran, spartibus inimicissimum. Quare calida tenuium partium sunt admistenda, quale est oleum de ab synthio. Quocirca. τί. olei myrthίllorum aut cyto'nior. 3. iiij. olei de ab synth. misceantur, &applicentur regioni ventriculi. Cataplasma poterit parari ex carne cytoniorum cocta in vino

338쪽

3i8 IACOBI FONTANI austero cum mastice, rosis rubeis & fantalo citri

no, Vt

V. carnium cytonior. m . coquatur in vino austero, mistice, ros . rubear. iantali citrini an. 5. q. misce affundendo vini decoctioni ad consistentiam cataplasmatis. Verum an illa repercutientia debent,

applicari frigida ξ Respondeo in erysi elate frigida, in phlegmone tepida. Nam in illo elysipelate non

timetur a refrigerario ne concretio, unde scirrhusn .isti potest: at in phlegmone vetendum, ne a refrigeratione fiat scirrhus. Postquam quieuerit fluxio, oportet miscere adstringentia cum discutientibus,

ut Πί. mastices, aloes an . y. ij. olei ab synth. J.1. 6.

cerae q. s. fiat lini mentum, quo ungatur regio ventriculi. Poterit etiam parare fomentario ex oleo camae mellino, cytoniorum, & de ab synthio mistis equis partibus. Eodem tempore propinar poterimus ea, quae iisdem viribus sunt praedita, sitae fueCit medicamenta ,siue alimenta, medicamenta,vr ῖ sy-rup. cyton. Ξ.j. syru p. de ab synth. poni. S. 6. aquae ab synth. q.s. in erysipelate autem strupus cytonio rum dabitur cum aqua plantaginis. Cum digerendum erit solus exhibeatur struptis de ab sy nthio. Verum quia alimenta integris viribus

'id ventriculum delabuntia iis etiam aegris oportet opem ferre. Gal. I7. cap.l. II. meth. med. In hoc affectu tenuissimo victu viendum praecipit. Nam cum ventriculus male affectus coquere nequeat cibos, cibi corrumpuntur, atque idcirco inflammatio augetur. Quare aquam hordei offerre est neces Jatiuim Nam haec est alimentum , & auxiliatur detergendo saniem , quae effluxit ex inflammatione . Potus adstringens exhibendus ad repercutiendum, qualis est

339쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. III. 3I9

succus franatorum praesertim .dulcium, tum aqua, in qua frustula cytoniorum cocta fuerint, aut cui admistum fuerit tulep rosa tum , aut syrupus violatus uuarum passialatum, decoctum ψptimum censetur.

Verum cum iustulis soleant nutriri aegri nostrisii temporibus oportet illa feri ex carnibus temperatis, quales sunt pullorum, haedorum, vituli, cum quibus coquantur herbae refrigerantes, lactuca, en diuia, borrago, cucurbita , exhibeanturque leuitet tepida iuscula. Nam vehementer tepida subuertunt ventriculum & vomitum promouent. Quaeritur an purgandum in inflammatione ventriculi. Rhasis'. lib. ad alinam castiam propinat, Malia leuia medicamenta. Gal. l. Ι3. meth. med. pro hibet purgationem, quia avertere oportet a Ventriculo, non adducere ad ventriculum suxiones. Quo soluatur quaestio, dicendum lenientia medicamen ta prodesse ut detrudantur leniter, quae in ventriculo continentur, exeuntia ab inflammati uiae, utque irima regio corporis expurgetur. Gal. autem inteligit de purgatione data ad antecedentem causam educendam. Praeterea clysteribus lenientibus aluus est concitanda. Vitandus vero est vomitus,quia do- lorem excitat, fluxionem auget, & tumorem.

Si scirrho laborauerit stomachus, emollientibus utendum, inter quae iudicio doctorum hoc emplastrum praulantissimum habetur descriptum a Rhρ si

9. ad Almans . viol. siccarum S. x. rosa r. rubea. 3. V. spicae nardi, mastices an .3.iij. ciperi schoenantos, calami aromat. an. 5.ij. farinae faenu gr. g. xx. florum cana omillae, seminis bifimaluae, fiat in y hordei an. 5. N.

340쪽

misceantur omnia puluerata cum mucilagine seminis lini, sed antequam applicetur, quo cataplasmatis vis, & energia Polliit altius penetrare, foueatur locus cum oleo de spica calido, deinde applicetur

cataplasma. In apostemate pituitoso oportet miscere resoluentia cum paucis remollientibus , ut ex

Rhasi. bdelli j 3. x. ammoniac. 3 v. cerae 3. iij. olei de . spica 3. xv. gummi vero in vino distoluantur, fiat emplastrum. Vorandi sunt trochisci de spica a Rhasi descripti loco cit. ad 3.j. quotidie. Si dolor fuerit

vehemens remediis descriptis cap. de dolore erit sedandus, adiunctis illis, qηae habent vim corroborandi ventriculum. Nonnunquam contingit, ut abscessus rumpa tur. aut aperiatur, si pus effluat in capacitatem ventriculi vomitu, aut egestione reiicitur. Si extra illius capacitatem aut emuit intra corpus, aut extra perforamen factum manu chirurgica, quod prς lare est dissicillimum. Siquidem antra capacitatem Ventrisessiuat vel ad inguina fertur materia, per Hin F egrediatur oportet, non sine periculo, si apostemate rupto ulcus succedat nouacula factum, aut alio modo chirurgicis remediis curari debet, quod internum est, sine apertura abdominis manu medica curari non potest, quia remedia applicari nequeunt. Internum autem si recens fuerit, hoc remedio curabitur. ν. album ina ovorum agitata. in quibus dissolue puluer. tragacanthi, gummi arabi c. boli armenae, thuris, mastic. an. 3 g. deglutiatur quantitas commoda stoniacho ieiuno, vcl illi pulveres misceantur cum decocto hordei aut lacte,aut vino citoniorum.

Si ulcus fuerit profundum, viatur mulsa, vel mellero iaceo,

SEARCH

MENU NAVIGATION