Historia cultus Sinensium, seu varia scripta de cultibus Sinarum, inter vicarios apostolicos Gallos aliosque missionarios, & patres Societatis Jesu controversis, oblata Innocentio 12. pontifici maximo et Sacrae Congregationi eminentissimorum cardinal

발행: 1700년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

9 HISTORIA CULTUS

describuntur, de quibus agit Sanctus Dionysius de divinis nominibus cap. I.& cap. II. II. . ti I 3. &hol, cum S. Thomas L. p. qu. I 3. a. 3. aliique Γheologi. Unde falso concludit non utile solum, verum etiam quasi necesserium fui1Ie pluribus nominibus apud Sinas Deum appellare , nomine scilicet Xangit vel Tim , ubi agendum est cum idololatris, qui nonnulla idola YTencta nuncupabant ; nomine Vero Tlenchu , si quando cum Literatis in Atheismum delapsis, qui nullum aliud primum principium praeter coelum materiale &vim Qus cssicientem agnoscunt, disputandum foret. Pessima enim esset haec ratio praedicandi Evaugelii, cum haec ambiguae significationis verba nullam in audicialium animis Dei Opt. Max. nOtioncm nisi fallam aut periculosam imprimere possent. Aute omnia an nunciandus illis erat Deus, ut primum ac summum ens, ut 1piritus

summe intelligcns, ut rerum Omnium creator &gubernator , ut bonorum remuncrator ac malorum vindex &c. ac deinde appellativum aliquod nomen seligendum, cui summi illius ciatis notita subsiceretur, idque non multiplex , sed unicum. ne si multa esicnt, audientium vel legentium intelligentiam varietate non tam juvarunt, quam perturbarent ; id quod sapienter nec sine divino nutu factum videtur in nomine Tenchu, Dominus Coeli, quod Jam a principio missionis ad significandum Deum ab omnibus receptum est

Scriptor Societatis.

66. Primo usus non plus favet uni , quam alteri duarum illarum vocum Tlenchu &Xariti ideoque ambae eodem privilegio gaudere debent.

102쪽

Adnotatio.

6 . Non eadem cit ratio utriusque hujus vocis. Nam verbum Dencha jam a principio Missionis, nemine contradicente, receptum, hucusque eandem vim ac significationem obtinet : at nomen Xami auctoritate Patris Riccii admissum, multos etiam ex Societate habuit adversarios , & in conventu Κiatinenti, de quo supra, reJectum, a Patre Palmetro Vilitatore penitus suppresium, de Dique a Reverendissimo Mutio Uittellesco Generali nonnisi in Libris, & adhibitis certis cautionibus . permissum ruit. Unde prioris verbi longe melior est conditio, quam posterioris. Scriptor Societatis. 68. Itaque mihi propositum est quatuor capita iis quae Reverendissimus Maigrot & ejus Procurator exponunt penitus Contraria, demoustrare. 'Primum est veteres Sinas aliquam veri Dei notitiam hahuisse. No. 2q. Adnotatio. 69. Primi hujus capitis disceptatio relinquenda iis qui linguam literasque Sinenses apprime norunt, Praesertim cum ab hoc nequaquam pendeat quaestio de qua inter nos agitur. Itaque haec ut causae inutilia , vel saltem minime necesIaria, prioribusque meis scriptis jam satis explicata, sine

nova responsione praetermittam. Scriptor Societatis. 7o. Tertio quantumvis nunc generalis Corruptio in tota China regnet, & in secta Literatorum praevaleat Atheismus ac Dei ignorantia, mihi propositum est demonstrare hanc ignorantiam non tame1Ie universalem , quam sibi illam fingit & aliis vult persuadere Reverendissimus Majgrol. Ibid.

103쪽

st, HISTORIA CULTUS

Adnotatio.

7 I. Fatetur Scriptor generalem esse in China corruptionem, atque in secta literaria praevalere Atheirinum &Dei ignorantiam. Addendum novam non clle hanc corruptionem & ignorantiam , 1ed ut minimum a quingentis vel septingentis annis apud totam binaruin nationem grassari , ut ειρὰ dictum est. Hoc semel posito , cili concederem aliquot nunc Literatos in Aula Pekinensi ipiumque impcratorem Caini regnantem aliquam veri Dei notitiam habere, ratum tamen fixumque manet, corpus ipsum sectae Literariae adeoque universam Literatorum nationem Atheismo laborare , hoc cli nullum aliud primum principium vocibus f Ten & Xanti intelligere, praeter coelum materiale eique inditam vim ceterarum rerum ef- sectricem. Ex hoc autem conficitur id quod mihi probandum cli, videlicet utramque illam vocem a Christianis ad significandum Duum Optimum Maximum minime adhibendam, ob incommoda quae ex ambigui verbi significatione sequerentur.

Scriptor Societatιs.

a. iis quae hactenus dicta sunt opponi poterit, nihil mirum esse binas per tot saecula line cognitione veri Dei vixisse , quandoquidem Graeci , Persae, Chaldaei, Bigyptii, aliique populi non minus culti & eruditi in iisdem tenebriS Iacuerunt Respondebunt quoquc binas sapientes fuisse veros idololatras, eorumque idolum fuisse coelum , cui templa fabricarunt & sacrisicia obtulerunt. No. 32. 33,

Adnotatio.

3. Utrumque revera Iam respondi & opposui Scriptoribus Societatis iv Notis meis, stet. I. art.

104쪽

IO. n. I 6. sect. 3. art. 2. n 2Is . & in Dispunctione n. sq. neque hactenus quicquam contra ea solidi, Patres Societatis attulerunt. Scriptor Societatis.' . Unde quali umque suerit opinio de Deo

in mente veterum Sinarum , nomen Xariti quo illum cxprimere voluerunt non minus innocens

dici poteit quam tempore Gentilium fuerint apud Latinos & Graecos nomina Deus & Θεος.

s. Si nullum aliud rerum principium agnoverunt antiqui Sinae praeter cauum materiale , nomen Xanti apud eos non fuit nomen appellati-Vum Dei, cujus eoS nullam veram notitiam habuisse supponimus, sed fuit nomen proprium &peculiare materiae primae vel insitae ei virtutis es ficientis, quam etiam alio nomine Literati appellant Tai te & Li. Unde in hac hypothesi non est eadem ratio nominis Xangli apud Sinas atque nominum Θεος & Deus apud Gentiles, Graecos, Vel Latinos, ut jam supra obsiervatum est. Certe vocabula Lai te & Li quae in secta Literatorum propria sunt nomina materiae primae vel vis cm- cientis ei iniitae , male quis pro appellativo Dei nomine apud Sinas usurparet. Quidni igitur idem dicendum de voce Xariti. quam colastat saltem a multis jam saeculis apud Literatos idem prorsus significare, ac voces Li 9 TaiRie pScriptor Societatis.

6. Recte observat celebris & doctus Missionarius ' in China, Sinas nuncupari Atheos, non quod positive aut verbis aut etiam intus in corde G negent' Pater Gabiani in Appendice Apologeticae Differtationis se l. s. No. II.

105쪽

negent esse Deum mundi supremum Gubernatorem , scd quod addicti carni, & rebus praesentibus ac visibilibus immersi , de invisibilibus & longinquis

parum curent, nec operae pretium exilliment multum laborare in inquirendo an revera ille Deus existat, vel non exitiat, &quae sit Qus vis ac potcntia. N Q. sa.

. Huic doctrinae Patris Gabiani facile subscripserim, neque ei quicquam contrarium habet Reverendissimus Dominus Maigrot in suo Mandato, &Mandati Espositionc. Sinas Litcratos limuste temporis , eoruInque a quingentis aut sexcentis annis decesibres atheos appellamuS, quod ex eorum libris & recepta communiter inter cos doctrina, nullum aliud primum principium praeter coelum mate-1iale admittere convincantur; quod quidem coelum cum summo cultu dignum pulcnt, eique Imperator singulis annis, tanquam Literariae sectae caput, in amplo & magnifico templo sacrificet, Athei quidem dicuntur; sed nihil obstat quominus etiam idololatrae nuncupentur, quemadmodum veteres Persae &Chaldaei, qui solem& ignem, res icilicet corporeas & visibiles, adorabant, inter idololatras Jotius quam inter atheos numerantur, ut Iam alias

Scriptor Societatis. 8. Misionarii Chinae has voces Muti & 2 ea usurpantes nihil aliud egerunt, nisi quod praescriptam ca de re ab Origene lib. s. contra Celsum generalem regulam sequuti sunt z Sc rce emm , inquit, cy AEgyptuue , b in omnibus linguis in qua quisque fuerit educatus , appellativum Dei nomen urpari potest ciιxa pcicatum , errorem: Atqui

106쪽

extra dubium est vocem Xauti quae significat Λώ- premus Imperator , in Chi na cile nomen appellati

vum.

Adnotatio.

9. Quod sibi tanquam certum sumit Scriptor,

vocem videlicet Xangli esse in China nomen generale & appellativum Dei, pernegamus. Imo in tota secta Literatorum est nomen proprium ac peculiare virtutis seu emcientiae coeli materialis , quam rerum Omnium originem ac principium esse arbitrantur. Unde ad significa dum Deum usurpari non debuit ex sententia Origenis, cujus ultima tantum verba retulit Scriptor , cum integrum locum afferre debuisset. Ibi enim Origene, contra Celsum docet nunquam

adduci poste Christianos, ut Deum appellcnt Jovem , sicut Graeci ; vel Ammum sicut AEgyptii;

vcl Pappaeum licut Scythae; tametsi Cellus contenderet divertis his nominibus eandem rem, id est supremum quoddam numen significari, ut patet ex Mus verbis pauid ante ab Origene relatis. quosvis cruciatus, inquit Origenes, perferimus po-rius quam Jovem fateamur Deum : nec enim eundem credimus Jovem , Sabaoth sic Deum Judaeorum Gentiles indigitabant , imo ne Deum quidem Jovem, sed daemona quemdam , qui delectatur hoc nomine , infensum hominibus , inimicum vero Deo. Etsi AEgyptii nobis suum Ammum ingerant , poenas etiam intentantes, moriemur citius quam Ammum Deum appellabimus tu vocatum licet ab AEgyptiis incantatoribus. Affr-ment Scythae quoque Pappaeum esse i Dum univcrsorum Deum, nunquam id nobis persuadebunt , credentibus quidem esse hujus universitatis unum

107쪽

Deum, sed non nominaturis hunc Deum Pap- pauin, prout vellent , quibus contigit Scythicas solitudines incolere, ejusque gentis mores & linguam addiscere. 8O. Atqui nomen Muti a pnd Sinas Literatos, saltem a quingentis aut sexcentis annis vim seu influxum coeli materialis in res interiores indicat, quemadmodum nomine Jovis, Dianae, Junonis, Vellae, Neptuni, & aliorum Deorum, veteres quidam Philosophi aethera seu coeli virtutem aliarumque naturarum essicientiam intelligebant, ut resert Tullius Lib. I. de natura Deorum , de Zenone his Verbis P neque δενem, neque Junonem , neque Vestam , neque quemquam, qui ita appelletur , in Deorum habet numero sed rebus inanimatis atque mutis per quandam signif-cationem haec docet tributa nomina. Quod adhuc clarius explicat Lib. 2. de natura Deorum , ubi per Jovem, veteres ait aethera significasse, citans

in eam rem haec verba Ennii: A pice hoc sublime

candens, quem invocant omnes Iovem. Idem refert Lactantius de aliis Philosophis : Cleanthes, inquit, , Aneximenes aethera dicunt esse summum

Deum. Atque sorte etiam nomen Ammus apud

AEgyptios& nomen Pappaeus apud Scythas, idem omnino ac Jupiter apud Graecos & Latinos, hoccii aethera significabant. 81. Addit quidem Origenes: Alioquin appellatiso Dei nom ne vel Sythicὸ vel AEgyptiace , vel quacumque lingua in aua quisque educatus es, si

quis eum nominet, nihil peccaverat. Sed talc supremi numinis appellativum nomen non vidctur

fuisse apud Sinas, a multis saltem saeculis, postiquam in profundum athei sint di idololatriae Barathrum

108쪽

rathrum tota gcns illa defluxit; quod expresse observat Pater Martinius initio suae Historiae Sinicae, De summo, inquit, ac primo rerum auctore mirum apud omnes silentium : quippe in tam copiosia lingua ne nomen quidem Deus habet. Unde aut peregrinum nomen inducendum erat, aut aliquod nomen generale & appellativum ex ipsa binensi lingua adoptandum fuit, quale fuit Men-ctu, quod nulli vel certe levissimo ambigui periculo subjacebat, cum in sola idololatrarum secta ad significanda quaedam eorum idola usurparetur: quod de nominibus Metti, Lien, Tai Nie, Li dici non potest, cum in tota Literatorum secta, quae primaria & princeps est in universo Impetio, propria sint ad significandum coelum materiale atquc

insitam ei vim essicientem. Scriptor Societatis.

82. Nostri non utuntur istis vocibus nen , Muti) absolute sed eas modificando & declarando, & adJunctis aliis vocibus quae veram illarum lignificarionem explicent ; idque tam in publicis concionibus , quam in privatis colloquiis,& in Libris eorum tum Pehini, tum in aliis primariis urbibus typis editis No. sq.

Adnotatio.

83. Hoc si revera fiat, acceptum reserri debet rescripto Reverendissimi Patris Vitiellcsthi contra vocem Grati , de quo supra n . sΙ. quanquam non plane ei obtemperetur , cum Vocem illam absolute prohibuerit , eam solum in Libris 'Patris Riccii Jam editis, Mus honoris Caun , retineri permittens , ut testatur Pater Antonius a Sancta Maria supra relatus. Sed ponamus QuD modi cautiones & declarationes a Missionariis

109쪽

Societatis adhiberi, quotiescumque nomen Xarit; usurpant, quod quam dissicile & incommodum sit nemo non videt; quid inde emolumenti, quid utilitatis capiunt Nempe quod sartum tectumque sit nomen Patris Riccii aliorumque Jesu ita,rum , qui vocem hanc in suis Libris usurparunt. At levioris id momenti est, quam ut cum tanto incommodo nomen istud ad significandum Deum in Chinam inducatur , praesertim cum Jamdiu omnium consensu nomen Taenctu, idem absolute & sine ulla explicatione significet. t . Omitto parum conveniens videri , ut soli Jesultae sinantur . adhibita eSplicationiS cautione nomen Xangia usurpare. Neque enim alii Missionarit, multoque minus Laici & simplices Christiani ad hanc se legem de non adhibenda voce Metti, nisi praevia explicatione , adstringi facile patientur; unde fiet ut alio atque alio modo Deus in tota China , non sine gravi incommodo, &quodam veluti schismate, a Christianis nominandus sit. Uno verbo cum Patres Societatis fatentur vocem Grati absolute usiurpandam. non esie, eo ipso coguntur agnoscere eam esse abrogandam , ac solum nomen Tienchu retinendum.

Scriptor Societatis. Secunda ratio est, quia in tota China notum est qualis sit religio quam profitemur , &qualis sit Deus ille, quem praedicant nostri Mi L. sonarii Tertia ratio est, quia ter centum mille Christiani criussis generis & gradus per totam Chinam dispersi , rametsi pauci sint,

Cum multo majori numero Gentilium comparati , lassiciunt tamen , ut per eos Gentiles satis .

circa

110쪽

circa hoc edoceantur de nostra lege, de ejus sublimitate & excellentia &c. No. sq.

probat: cx iis enim sequeretur in usum admittendam esse vocem Mngei absolute & sine ulla praevia explicatione; quod tamen nolunt Patres Societatis. Cur autem id nolunt Θ Nempe quod sentiant periculum fore , ne vox illa significatione coeli materialis in tota iecta Literatorum a multis saltem saeculis r cepta intelligeretur ; id quod nullatenus in voce Tlenchu, timendum est, quae absolute & sine ullaeXplicatione pronuntiata Deum Opt. Max. apud omnes significat. Scriptor Societatis.

87. Praeterea cum hae voces Xauti & TDMab antiquis binis legitimo sensu ad significandum

Deum justum, omnipotentem materiae expertem &c. usurpatae fuerint, facilius est, ut tametsi primam significationem puram & integram non scrvaverint, ad illam quasi postliminio revertantur, si adsint Praedicatores veritatis, qui eam solerter explicent. No. . 'Adnotatio. 88. Id latiquam certum tibi sumit ,quod in controversiam vocatur, veteres videlicet binas verum

Deum cognovisse & sub nomine Xariti adorasse. Sed hoc etiam illi gratis concesso, cum significatio verborum ab ulu pendeat, obi iteraia jamdiu veteri significatione vocis Xangli, & nova communi omnium Literator uinconsensu a multis jam saeculis in usum inductu, non ita facile est ut pristina illa lignificatio, obnitente infidelium Literatorum turba a Praedicatoribus Evangelii revocetur, neque id Phri

SEARCH

MENU NAVIGATION