De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

388 FR. HO TMANusnvt. Sed facilioris disciplinae causa eoniugium pro generis nomine statui poterit , ejusque duae species substitui : matrimonium,3c nuptiae. Matrimonium autem ita definiemus, ut sit iusta viric, mulieris conventis de indiυidua vita societate, liberorum rendorum causa instituta. Dixi, justam; quoniam conventio, quae contra legum praecepta contracta est, neque nuptiarum, neque matrimonii jure censetur. 6. si admInsit. de nupt. l. 4. S. 3. 3. D. de jur. dot. i. 6. C. de inres. Dixi, da perpetua vitasocietate; ut apud Iustin. tu.

D. de rejud. nam etsi quodam tempore libera divortia suerunt; tamen Dionysius Halic., lib. 2. , testatur, eam libertatem primis & antiquis resp. R. temporibus non fuisse: ac propterea divortium Romae per annos leto nullum fuisse: quod Agellius confirmat, lib. 4. e. f., & Plinius tib. 7.ε. f., dc Tertuli. in Apologet. netiam quamvis Romano jure libertas illa retenta et, tamen vel ominis causa non suit haec ad jectio in definitione praetermittenda: cum

eo animo matrimonia contraherentur, ut perpetua manerent. l. si eum dotem, 22. g. maritin, 7. D. sol. matr. Dixi, liberorum qua-rendorum Musa; quoniam id demum jure

nostro legitimum matriarum 'quq

392쪽

ea eausa est institutum. IIp. tit. reg. 4: Muxorem duxeris, testatione interposita, quod tiberorum querendorum causa uxorem duxerit. Quapropter inter eos, qui vel aetatis vitio generare liberos non possint, contrahilesitimum matrimonium non potest, ut

sibi dictum esti

C Α γ u et I LDe personis, qua contrahere nuptias postisnt: ubi de atate, statu, p*ria,inconditione earum disseritur. D sive eps ad partitionem aceedamus. Ac de pessenis primum videndum est. Quarum jus in his octo versatur : aetate, statu, patria, conditione, potestate, cognatione , adfinitate , & adoptione. Ergo de aetate sic habendum est : QEantum aetatis tempus ad procreandos liberos idoneum sitit, tantum ad contrahendas nuptias legitimum fuisse: itaque, ut primum idoneum esse coepit, legitimum esse ecuisses, simul atque desiit, simul etiam desiisse. Idoneum autem esse incipit a pubertate. Sed, cum de pubertate lex vetus opinor i x tabὰ scripta esset, quaesitum est inter jurisconsultos, quoto ex anno pubertas aestimaretur. Cassiani

ex habitu corporis aestimabant. quod Ju-- cinianus interpretatur de pube a judim

393쪽

3ρo FR. HO TMANus cibus inspecta: sed in maribus duntaxat reum in seminis anni I α. exitus spectaretur.

veleur. Proeuliani vero deeita quarti anni finem tantummodo requirebant. Priscus Ja- Olenus utrumque hoc est, & corporis habitum, S annorum numerum: ut Ulp. registis. II. testatur. Proculianorum sententia recepta est: qui, quod ἐπι το πλει ν accidit,

spectabant. Nam Macrobius, Saturn. lib. . cap. 7- Secundum jura publica, inquit, duo-

decimm annus in femina,qquartus decimus in puero, definit pubertatis atatem. Tertuli. de virg. vet. Te in etiam ethnici observant, ut ex lege natura jura sua Mati σreddant: nam feminas quidem a duodecim annis, mastulos vero a duobu3 ampliuου, ad negotia mittunt: pubertatem in annis, non in sponsalibin aut nuptiis , deeernentes. hoc est, non quo tempore contrahere nuptias pota

sunt. Quod idem Plutarchus in Numa, &Dio lib. 14. testantur. Legis autem hujus sanctio haec fuit, ut, si nuptiae ante id tempus celebratae essent, hoc est, si puella ante id tempus in viri domum solenniter, adhibita 'pompa nuptiali, deducta suisset ι non: ante justa legitimaque uxor haberetur, hoe

est, non ante uxorium et jus eo eteret, quam apud virum i 1. annum implesset: I. minorem, Φ. veluti, u dos ei deberet a

394쪽

DE Rir. Nupτ. ET MATR. 392retur. l. dotis promissis , 68. D. de jur. doti Fuit autem inter veteres quaestio, Si nimiiae ante mulieris pubertatem celebratae essent, id est, si mulier impubes in viri domum deducta esset, cum vere proprieque nuptiae non essent , an haec tamen sponsalia dici possent. Qua in sententia Iulianus suit, opinor , ut, quod actum erat, aliquatenus va-laret potius quam periret. sicuti acceptilatio per se inutilis, tamen pro pactione valet. LBBnus , 27. 3. pen. D. de pacis. Contrariam tamen sententiam Labeo, Papin.& Ulp. amplexi sunt: propterea quod sponsalia, non in domum deductio facit; l. quasitum, D. h. t.

I. cum hic status, 32. . pen. D. dedon. int. Ur. ei, uxor. l. dotis, 68. D. de jur. dot . sed expressa promissio sinurarum nuptiarum. l. i. D. h. t. Quod etiam valet ad resutandum inveteratum errorem, ex colluvie Canonistarum in usum vitae importatum, ut verba praesentis temporis,in accipienda uxore pronunciata, sponsaliorum nuptiarumque

vim habeant. Nam neque sponsilia haec dici possunt, cum suturarum nuptiarum promissio nominatim facta nulla sit: neque nuptiae, quia in pubere deductio suits in impubere, praeter deductionem, eadem promissito. Atque haec quidem de aetate dicta sint. Deinceps de statu videamus. Ergo de statu personarum hoc ius fuit, ut inter tib R ros

395쪽

6391 FR. HO TMANus ros&servoseonnubium non eget. LPraeua , 67. D. de jure dotium. ubi contractum inter liberum & ancillam matrimonium pro nullo haberi traditur. Itaque ex eo con-eubitu concepti, servi nascuntur. l. 3. Q

de ines. nut. & apud Ulp. in regulis. Quodsi mulier libera servo se alieno junxerat, jure antiquo , ex S. C. Claudiano, si denunciante domino non desistebat, ei domino cum suis bonis omnibus in servitutem addicebatur. Quod tamen a Iustiniano

abrogatum est. l. I. C. de senat. Claud. dc apud eund. Ulp.reg. tis. II. Praeterea, nec

adseriptitio cum libera muliere connubium est, quamvis dominus consenserit. Qui tamen ex eo concepti sunt, liberi nascuntur, ex Justiniani constitutione. Luis. C. de agris. censit. M . II. Novesi. 22. ct Novell. 4. Adscriptitiae tamen cum homine libero connubium est: ex eoque concepti, adscriptitii nascuntur. L-lier, i 6. e, d. l. uis. C. de agris.'cens. De patria jus hoc constitutum est, ut, qui cives R. non sunt, nisi civitate impetrata, connubii jus non habeant ir.Inst.

innupt. adeo ut ex peregrinodc cive R. n

tus, peregrinus esset, ex lege Meusia. de qua Ulpian. tit. regia. s. Seneca lib. de benes. 4e Premisi tibi filiam in matrimonium: postea peregrinuε apparuisti: non est mihi eum ex--εν eo comubium. Itaque Livius, lib. 3. .,

scribit,

396쪽

I E RiT. NupT. ET MATR. 393stribit, Campanos non nisi civitate impetrata jus connubii cum Romanis mulieribus habuisse. Post, cum Antonini constitutione omnes, qui in orbe Romano erant , cives Romani effecti essent, i. in orbe, I 7. D. desar. hom. barbaris tantum jus connubii

denegatum est. Lun. C. Th. de nupt. gent.

Porro, conditio petibnarum partim in dignitatis gradu, partim in familiae jure consistit. In dignitate, veluti utrum quis patricius sit, an plebeius. nam lege Ia sancitum suerat, ut ne inter patricios 3e plebeios connubii jus esset . quam abrogatam fuisse Livius, lib. ., dc Dionye, lib. II., testantur. Item, utrum quis ingenuus sit,an libertinus. Nam antiquo jure inter eos connubium non fuisse, patet ex L ge Papia,23. D. h. t.

Ubi Celsus ait , lege Papia nominatimeautum fuisse, ut id deinceps extra Senatorum ordinem liceret. Sed 3c Dio, lib. I ., seribit, cum major esset ingenuorum marium numerus quam mulierum, Augustum illa lege permisisse omnibus, praeter senat res, ex libertino genere uxores ducere; iustosque ex eo matrimonio liberos nasci statuit. Eadem tamen lage interdicta ingenuis matrimonia fuerunt eum infamibus seminis: veluti, lena; item a lenone lenave manumissa; item ea quae palam corp

re quaestum faceret, sectiletve 3 item quae

397쪽

damnata; vel quae artem ludicram exercutia et, ut ait Ulp.reg. tit. I 3. Eoque varii jurisconsultorum loci reserendi tint, ex e rum in leg. Juliam & Papiam comment rit; sub hoc Digest. tit. descripti. veluti . L patim, 43. l. generali, 3 q. ream. Lrem, 29. eod. M dignitatem praeterea pertinet senatorii ordinis gradus: de quo lege Julia sancitum est, nequis senator senatorisve filius, nepos, pronepos, libertinam aut infamem uxorem, duceret: neve sen toris filia, neptis proneptisve ex filio, libertino infamive viro nuberet. Lorationι ,

I 6. D. h. t.

consensu, auctoritate tutorum et

sed primo de rectorib- provin

ciarum.

C hQuietust potestatis consideratio. Quae tripartita est. Nam prima in provinciarum riuoribus, altera Hi parentibus, tertia in tutoribus Se curatoribus versatur. Nam provinciarum rectoribus, eorumque ossicialibus , itemque filiis , interdictum est, ne inde oriundam, vel ibi domicilium, habenum, uxorem ducant. L si quis ossciam. 38.

398쪽

m RiT. Nupr. ET MATR. 39r D. h. t. Quod propter potentatus rationem institutum Papinianus scribit: ne videlicet non ducere, sed potius trahere, extorquere, eripere uxores viderentur. l. proeAm, 63. D. eod. Idque jus mandatis principum introductum fuisse, patet exl. eos eod. l. 6. C. denupt. quibus statuitur, ut, si post depositum ossicium ambo in eadem voluntate maneant, nuptiae convalescant, liberique postea suscepti justi habeantur. Hoc

autem etiam ad illorum propinquos, comites, & domesticos posterius productum est. l. I . C. si rect. prov. De filiabus diversa ratio est: nam eas in matrimonium collocare suo arbitratu possunt. d. l. s quis σ-cium, s. ult. D. h. t. Cujus diversitatis ratio summo labore a multis investigata est. Ego hanc expeditissimam & certissimam arbitror , quia filia deposito ossicio sic relinquitur in provincia, ut eam maritus suo arbitrio vel male ob patris injuriam multare possit, vel repudiare, & ad suos remittere. Utcunque sit, Leonis Philosophi constitutione etiam haec familiarum matrimoniacinterdicta sunt. Novesi. a 3. Sequitur parentum potestatis consideratio. De qua ita statuendum est, Nuptias a filiis filiabusve sam. , non jussu ejus, cujus in potestate sunt, contractas , injustas esse. l. 2. D. h. t. pr. Inst. denupt. adeo ut nec distractae reconciliari, sine R 6 eorun

399쪽

396 FR. HO TMANus eorundem consensu, possint. l. nuptia, IS D. h. t. is, ut proponis, I. C. de nupt. Legis aequitatem Iustinianus partim civilem esse scribit, hoc est, patriam potestatem; partim naturalem, quam jurisconsulti aeque propemodum, ut illam , observant; nimirum honorem & reverentiam, quae naturae jure parentibus aeque omnibus debetur. l. 2.D. de just. sejures. 6. D. de in jm voc. Itaque Plutarchus, cum in vita Numa striabit, eum Romuli legi, de patria liberorum vendendorum potestate, derogasse, si modo uxorem auctoritate & jussui patrum duxis

a perspicue significat, si contra ipsorum voluntatem duxissent, integram legem reliquisse. Verum ex illa regula multiplex nascitur disi utatio. Prima est de personis parentum. Quid enim , si de nuptiis nepotis aut neptis ex filio in potestate

Tetento quaeratur, utrum & avi & filii consensus requiratur, an avi solius tussiciat FDe qui quaestione, ut ingenue fatear, non' puto satis inter jurisconsultos convenisse .. Nam Paulus, in l. solius avi consensum susscere adfirmat: at idem , in Loratione, I I. etiam filii consensium requirit. Ulpianus autem, cum dod. tit. scribit, ubi pater serit, avus capitnnePos velit uxore ducere, solius avi voluntatem,

400쪽

Iuntatem sufficere: an non aperte ostendit, si uterque sapiat, utriusque voluntatem exquiri Neque me recepta & usitata solutio movet, quod in priore loco nepos ex uno filio, neptem ex altero, id est, frater patruelis sororem patruelem, ducebat: in altero vero nepos extraneam ducebat: ac proinde invito suus heres adgnascebatur, contra j ris regulam in l. 6. D. de adopi. g. 7. Inst. eod. Nam, cum inter omnes constet, sumn

heredem eum demum dici, qui primum intestatoris familia heredis locum obtinet; pronepos ex illis nuptiis vivo filio nascitutus, filio suus heres adgnaturus non erat :nepos autem, qui volens nuptias contrahebat , dici invitus non poterat. Mihi autem probabilior Pauli sententia posterior

ideo videtur, quia videmus, etiam in nuptiis nepotis ex filio emancipato, avi, qui in potestate non habet , consensum, si munus civili, at certe naturali jure, hoc est, honestatis ratione, requiri. l. 3. .semancipatin, D. contr. tab. Utcunque sit, illud constat, per illa regulae superiesis verba, rum m potestate sunt, excludi primum matrem & avum maternum, deinde patrem

emancipati filii filiaeve. Verum id civili tantum ratione. Nam honestatis causa, quae in conjunctionibus dominatur, L semper , 42. D. h. tit. non modo matris, sed etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION