De veteri ritu nuptiarum & jure connubiorum Barnabas Brissonius, Antonius Franciscus Hotmanus

발행: 1662년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

4 s 'PR. Ilo et M A Muta idebet, e quinque spuriorum generibus, quae antiquo jure probabantur, quatuor a Iustiniano sublata suisse: unumque id solum

eorum comprobatum, qui ex concubinis nati essent: quos Graeco nomine νοθους, interdum etiam . ex Romana consuetudine adpellat. quorum tamen duo haec genera observavimus: unum eorum, qui ex certis concubinis; alterum eorum, qui ex

non justis uxoribus suscepti erant. id est, ex iis mulieribus, quae uxorum quidem animo habebantur, sed, contra leges & prascripta Justiniani ductae,uxorum jure non censebantur. Quod Justinianus, in sis. Novem 74., his demonstrat verbis: Eιῆε

, veteri e, novo.

Nurio proximum est, ut dessuriorves jure consideremus. Haec autem consideratio duplex est : primum ex veteris juris ratione; tum deinde ex novi, quod a Justiriano introductum est. Ae veteris quidem juris ratio haee fuit, ut spurii omnes, gen-

tilitatum

482쪽

tilitatum & adgnationum expertes essent quippe cum adgnatio a patre sit: patrem autem spurii non habeant. I. 2. ct L 4. D. - cognat. Sed cum vulgo concepti ma- , trem sequantur, ut ait L cum legitima, I s. D. l de stat. hom. ac proinde cognationem per matrem adepti sint: quod caput praetor in edicto de cognatis posuit: id caput etiam ad spurios productum est. d. l. 4. , s. vu offussetos, 4. I . de suce. eun. Quod cum ita sit, facile intellectu est, quam inepte a no nullis dubitetur, utrum spurii cives Roma ui, an vero peregrini essent. Quamquam ejus rei dubitationem Iustinianus, initio Novell. 89. , adtulisse videtur. ubi sic scribit:

λιχ ἁΛΚοπιον F πολιταμ τ ν άνομίζεθ. Nam, si nothi pro exteris & plane a civitate alienis numerabanturi quomodo Rom. cμves haberi potuissent Quod etiam video Alciatum adfirmasse, lib. parerg. 4. cap. 6. Sed, cum in L I. f. a. D. ad Terty ct g.ult. ad Orphie. legitima matris hereditas iis ex Orphiciano S. C. deseratur; item in La. ct 4. O l. Modestinus, D und. cun. s. 4. Ininis Acc.cogn. bon. possesso unde cognati, iis &inter se, 3c inter matrem & ipsos concedatur:

s quid stultius' quam dubitare, an cives R.

483쪽

fuerint Praeterea, cum in I. V. in . D. de imjm jus vocatio iis adueritis matrem denegeturiperspicuum est,eam adversus alios omnes iis dari. I. ex eo, I 8. D. de tesib. Item videmus, eos heredes institui, &cum iis testamenti factionem esse. in L eum tabu-H. I s.f. quoniam, D. de his qua ut indign. l. Lucius, a s. D. de vulgJubst. l. Lucius 8 8. s. D ma, D. de leg. 2. L uis. D. dejur. de lib. L omnes, II. 6. I. D. qua in ud. cred. neque id tantum, verum etiam de in-

ossicioso matris testamento queri posse: ι. uspecta, α9. g. i. D. de inoris. Item in I. 3. f. I. se de decur. spurios in . decurionum ordinem adlegi: atque adeo etiam eos , qui ex incestu nati sunt. Ad illa ergo Iustiniani verba, quae sane nimium etase concepta sunt, ita respondendum est: spurios omnis civilis juris expertes sitisse.

duntaxat quod ex adgnatione comparatur. quoniam, ut ait Ulp. in L A. D. und. cogn., adgnatio per patrem quaeritur: spurii autem patrem non habent. Itaque nihil nos moveat, quod eodem loco Alciatus objicit ex L nee apud, C. da inst. hemia. I. I. g. 2. D. de leg. 3. nam ibi nulla omnino spuriorum mentio est: sed deportatorum aut peregrinorum duntaxat. Denique τεμον Iustinianus eadem immoderatione ducendi usurparit. qua usium ciandem vide-

. mus,

484쪽

Constantinum , in L I. C. de natum. bb. Atque haec quidem juris antiqui ratio sitit. Iustiniani autem Novellis conmtutionibus omnes ut superius dictum est spuriorum

species, praeter unam nothorum, sublata: sunt. Nothos autem definit, qui ex concubina nati sunt: hoc est, ex muliere innupta, quam vis caelebs domi concubinatus ca

' si Glam habuit. Hujus autem juris origo prima ad Constantinum imp. reserenda est: quemadmodum testatur Iustinianus, fritia Novell. 8s., & Zeno, in L divi, s. C. de natur. lib. Sed ea ratio, semel ab illo inchoata , postea a consequentibus imperatoribus mirifice amplificata est, usque ad tempora Justiniani: hoc est, per spatium annorum circentorum. Ergo de Iustinianico jure videamus. Id autem duplex est. nam prius, est de spuriorum conditione: alterum , de legitimatione. Spuriorum ergo

conditio haec a Justiniano definita est , ut ex intestati emsa, si quidem justi liberi e

stent, boni viri arbitratu alantur: si non exstent, sextans eis debeatur. Ex eausa vero testamenti, si justi exstent, sola eis uncia relinqui possit. si testatoris parentes ostent, bes: si soli, quantumvis. Novest. 8 s. at in

matris bonis, ut pro justis liberis habeantur. l. si qua illustris, C. ad senati Orphie. X Hoc

485쪽

8x FR. ΗO TMANus-Hoc autem loco aliquot pragmaticorum quaestiones necessario tractandae sunt. Quarum prima haec est, An nothis aliqua legitima debeatur. Qua quaestione nihil absurdius fingi potest. Nam, eum legitima in locum querelae inofficiosi introducta sit, quomodo pater in illos inossiciosus dici poterit, eum justis liberis existentibus non liceat ei

amplius uncia illis relinquere ut modo ex Novella diei umes . Etsi autem ex causa quidem in stati, si justi liberi non exstent,

sextans iis debeatur: qua de causa tertia se tantis pars eorum legitima esse videretur: tamen, cum legitima non nisi ex testati causa debeatur, quomodo inossiciosiis dici poterit; qui etiamsi in ossiciosissimus esse cupiat, tamen non nisi in uncia esse possit are concludetidum arbitror, nihil iis legitimae nomine deberi: sed ejuς nomine alimenta boni viri arbitratu adtribuenda esse. Altera quaestio est , An filiae nothae dos a patre debeatur. Nam exstat Vlpiani testimonium

in L meorem, A r. f. pater naturaia, II QD. delegat. 3. U I aperte scribitur, patrem

non teneri dotem spuriae filiae constituere. Indeque vulgaris nata opinio est, patrem nothis puellis dotem non debere. Sed videamus , an lex illa nihil ad jus novum, hoc est, a Iustiniano inductum , perlipeat nam jurqantiquo pater naturalis filim semion cogebatur.

486쪽

DE Spust. ET LEGi T. 4 3 gelatuur. l. s.' A. D. adgnoscend Γλ tantum abest, ut dotare teneretur. Sed cum jure novo boni viri arbitratu alimenta debeantur; statuendum putarem, ex boni quoque viri. arbitratu, pro facultatum paternarum modo, ei dotem , quae quodammodo alimentorum locum obtinet, constituendam

esse. Tertia quaestioest, Ad quem dos, si qua

nothis constituta est, selut matrimonio revertatur. De quo quia nihil toto jure constu, tutum est , non dubitarem, Meum modum

nobis respondendum esse, quem de ceteris dotibus m lib. de Doris. explicavimus.

CAPuT IV. De nothorum paternis-maternis hereditatibus.

Nuης consequens est, ut de nothorum hereditatibus disseramus. Nam Iusti

nianus, Novella 89.6. 13., statuit, ut, quod jus nothis in parentum hereditatibus tribuitur, idem parentibus in illorum successionibus concedatur. Quod non ita facile ad explicandum videtur. Nam, siquidem nothus liberos habeat, verum est. patrem ipsius egentem , arbitratu viri boni, ipsius facultatibus alendum esse. Quod ad alterum caput adtinet, quo eonstitutum est, ut, si pater justos liberos non habeat, sextans notho, X L decvnx

487쪽

,cunx legitimis patris heredibusadtribu

tur; non video, quemadmodum in nothi persona reciprocari possit. Nam, si nothus liberis careat, non sextans, sed asinteger patri dcbebitur causa autem testati, jus hoc manifestum est , ut nothus, liberos habens patri suo unciam relinquere debeat. sed si pater liberos non habeat, patrem habeat ; . dictum est, eum posse bessem notho relinquere, trientem patri debere. quod

quemadmodum contrariam in partem verti' possit, obscurum ost. pater enim patri suo trientem tantum debet: cum notho bessem relinquat . at nothus, liberos non habens, poterit extraneis bessem relinquere: suo vero patri, trientem. Postremus autem articulus, in quo dictum est, si pater

neque patrem, neque liberos habeat, totum assem posse notho relinquere; reciprocationem non admittit. Quae quidem omnia de patrum hereditatibus ultro citroque deserendis dicta sunt. Nunc de maternis vide mus. Nam antiquo jure multiplex spuriorum jus in maternis hereditatibus suit. Se

ptuplex autem observavimus.Primum,ut ex

Orphiciano S.C. matris intestatae heredes essent legitimi. l. I. f. h. C. ad Teri l. . 3 . Inst'. de Orphie. Secundum , ut iis legitima in bonis maternis deberetur: alioqui in ossiciosi querela uterenturia. sistipem, 29.f. 6. D. de inof

488쪽

DE Spua. ET LEGIT. -8sinos test. Tercium, ut bonorum possessio unde cognati iis deferretur. l. 2. l.A. D. und. cogn. g. vulgo θ situs, Inst. de sisee. cog RQuartum, ut mater illos alere cogeretur.

I. . l. si quis a liberis, s. A. D. de adgnos bb. Qinnium, ex Justiniani constitutione , ut una cum justis i ris aequis ex partibus succederent. l. si qua illustris, s . C. ad Orphic. SeXvum , ut patronae liberi vulgo quaesiti , materni liberti bonorum possessionem ac-

Ciperent. l. patrona, i 8. D. de bon. liberi. Septimum , ut mater iis tutorem petere cogeretur. l. uis. C. qui per t. Verum exoriatur quaestio, utrum jus illud omne per Justiniani Novellam confirmatum, an vero abrogatum sit Z Quod potius videtur: cum S. I. ita scribat: Κοιλα- ωη, φ, c.

id est , optimum factu putavimus , jud omni de nothis unamin eonstitu tonem conferre,quapro omnibm sufficiat. ad ea, quaad nothos pertinent, es, omendanda, eonstituenda. Cum entini dicat, se jus nothorum omne in eam

Novellam contulisse; omne, quod reliquum est . abrogasse intelligitur. Alterum ara, gumentum sumi potest ex s. 4. ubi Justinianus scribit, eum nothum, qui legitimatur, soli patri legitimum fieri: reliquis omnibus patris adgnatis, cognatisve, non

X 3. fieri;

489쪽

86 FR. HoT MANus fieri; neque ullam cum ejus cognatione partem aut communionem habiturum. Te tium , quod, cum in Novellam Ii 8. omneaus legitimarum hereditatum contulerit, in Novellam autem I 8. omne id, quod est de Falcidia liberorum ; nullam tamen in utraque spuriorum mentionem faciat. At pie

haec quidem ita disputari possunt: sed cum Justinianus nihil de maternis nothorum hereditatibus statuerit, probabilius arbitror, ubi de juris antiqui abrogatione non constat , eo standum esse. arg. l.sancimus, C. delet. prast. l. pracipimur, 3 a. f. uis. C. do ad E. C A P u T V. An nothi , ex nobilibus nati, nobili

tatem retineant.

DE iN c E p s illa tractanda quaestio est, de qua passim a pragmaticis disput

tur, An nothi, ex nobilibus parentibus nati , nobilitatem retineant. videndum est autem, quid utramque in partem adserri possit. Cum enim maternam cognationem retineant , qua de causa bonorum possessio unde cognati inter ipsos desertur, L 2. l. 4. I. Mode ιιι, D. unde cognat.; dissicile est, eos posse cognationem sine nobilitate tinere. quippe, cum matris conditionem

490쪽

DE Spua. ET LEGIT. 48 nem sequi dicantur. in I. I. in M. D. ad munirip. l. eum legitima, I9. l. lex natura, D. deflat. hom. Praeterea, quod ad novum

jus attinet , hodie nothi sine patre dici non possunt. Nam ex Novellis Justiniani tam

certum habent patrem, certamque matrem,

quam qui ex justissimis nuptiis procreati

sunt. Itaque etiam ab intestato patri hereis des designantur. Quodsi legitimati sunt, quia tunc in patrum potestatem redacti sunt, ut posterius intelligetur, ex Lult. D. dea

vi. Sex l. ult. D. de his qui sunt sui vel M. probabiliter disputari posset, eos suitatem usquequaque adeptos esse; quasi jus suitatis

individuum sit: quemadmodum videmus, in L qui in provincia, s 7. f. i. D. de rit . nupt. statum eorum, qui ex incestu nati fuerant, ab Imp. ita confirmari, ut plane pro legitimis habeantur.Sic videmus, divi, S.C. de nat.

lib. legitimatos duobus locis adpellari suos, δc potestati patris subjectos: item in l. s. 9L7. eod. tit. Contra tamen, quod ad matris familiam attinet, illa pugnant. Primum, quod nobilitas jure nostro definitur claritas generis: ac proinde ex majorum origine defertur. I. I. C. de dignit. Spuriorum autem origo ex eo tantum die, quo nati sunt, numeratur. l. ejus qui, s. D. ad municip. 0Ms, inquit, qui justum patrem non habet, prima origo G matro, eoque die quo ex ea editus est , X nume-

SEARCH

MENU NAVIGATION