장음표시 사용
141쪽
I3o Veritas Religionis Catholicacit. Quia Religio falsa nequit De. m habere authorem: in Religione autem, quae Deum non habet authorem, sed diabolum, nequit esse salvatio S spes salutis.Unde merito Cyprianus , in libro de simplicitate Praelatorum, dixit: Cum Deo manere non possunt, qui se iv Ecclesia Dei unanimes noluerunt. Ardeant Iicet
summis, G ignibus traditi vel objecili bestiis animas sum ponant; non erit illa fidei corona, sed poena perfidia : occidi talis potest, coronari
CII Quod autem evidens sit, ex religi nibus vel sectis,habentibus articulos aliquos oppositos, quos credendos proponunt , ali- . quam vel aliquas es e falsas, constat. Quia, ut religio sit falsa, non requiriritur, ut omnia quae credenda proponit sint falsa ; satis est , quod aliqua vel aliquod dogma falsum
credendum proponat. Sic resigio Mahumetana falsa est , quamvis multa vera credenda proponat; Videlicet unitatem Dei, praemi una Virtutis , poenam vitiorum , & alia hujus. modi; quia cum his veritatibus proponit credendos multos errores. Sic religio perfidorum Hebraeorum, multa vera credenda
proponit; & tamen, quia falsa cum illis
142쪽
etidenter dei nonstrata. C. . g.7. 13T miscet, falsa de fallax est. Cum ergo evidens sit, Religionem Catholicam opponi in multis articulis, quos credendos proponit, sectae Calvinianae & Luthera nae; evidens est, Vel . illas seistas esse falsas, vel esse falsam Religionem Cathiaicam Romanam . Nam V. g. Religio Catholica Romana credendam proponit praesentiam realem Christi in Eucharistia: Calviniana sect a hunc articulum negat,& proponit credendum oppositum. Vel haec praesentia est vera, vel falsa Si est vera; evidenter sequitur, esse falsam sectam Calvi- nianam, quae credit, non dari talem praesentiam. Si haec praesentia Christi in Eucharinia est falsa; evidenter infertur , esse falsam Religionem Catholicam, quae illam credendam paoponit. Et idem argumentum fieri potest de aliis articulis , in quibus Religio catholica opponitur cum secta Calviniatia & Lutherana, circa numerum Sacramentorum , circa fidem justificantem, circa Purgatorium , circa necessitatem bonorum operum. Ergo eVidens est, non esse veras
omnes istas Religiones ; sed aliquas ex illis falsas. Ergo est evidens, non posse homines in omnibus illis salvari. Ergo est evidentisi1-
143쪽
a 32 Veritas uligionis Cathollicamus error, dicere, quemlibet Christianviti
in sua religione & fide salvari posse, per libo
praecise , quod credat duodecim articulos contentos in Symbolo Apostolorum. Nam si simul cum his ,eritatibus credit aliquam falsitateis, ut dogma fidei,religio aliqua- illa est religio. falsa, & non habet Deum autho- rem, ac proinde nequit in illa esse salus
Cum ad salutem requiratur fides sup/rnatura Iis ct disina, haeretici circa imperia, etiam qκε vere constentur, non habent ni si dem pure humanam, ex motivo suo fallacem, scutbent Mahumetania CIII TDque alia manifesta ratione evinci a tur. Nam ut quis possit salvari, de-het credere fide supernaturali, infallibili &divina, articulos illos contentos in Symbolo : nam sue fide impostibile est placere Deo, utique sine fide infusa infallibili, supernaturali & divina, omnino veraci. Nam operari ex fide pure humana & fallaci, quae sim; leum veritatibos credit falsitates, non sufficit ad placendum Deo; aliqqui Mali; eiani,
144쪽
euidenter demonstrata. C. g 8. 133 Hebraei perfidi,& omnes haereticorum placerent Deo. Non credit autem, fide supernaturali, infallibili Sc divina, articulos contentos in Symbolo ; qui negat aliquem alium articulum, quem Ecclesia Catholica credendum proponit; sed fide humana,& ex motivo fallaci, se extendente ad errores ;quia objectum formale & motivum fidei Di vinor, solum complectitur veritates reipsa a Deo revelatas. Unde haereticus, unam ex veritatibus 1 Deo revelatis , & ab Ecclesia Catholica propositis , pertinaciter negans, non habet de aliis nisi ι inionem quamdam secundum propriam voluntatem, ut loquitur D,Thom. 2.2M. ' art.s quo inquirit,
qui discredit unum articulum fidei, positi ba-iere fidem informem de aliis articulis 'Et ad quaestionem respondet his verbis: Dilaendum, quod in haretico, discredente unum articulum faeei,non manet fides, neque formataineque informis. Cujus ratio est , quia flectes cujnstibet habitus de tendet ex formuli ratione objecti; qu subcata, θecies habitus remanere non potest: formasse autem Objentum fidei est Veritas prima, secundum'quod manifestatur in Scria pinus sacris Distrina Ecclesta, qua procedit
145쪽
136 Vertius Religionis Catholua ex Veritate privia.Unde quicuinque non inharet, sicut infestibili ct dioiua regula, doctrina E cclesia , qua procedit ex Peritate prima tu
Scripturis sacris manifestata ; ille non habet habitum fidei, sed ea qua sunt fidei alio modo tenet, quam per fidem. Sicut si aliquis teneat
mente aliquam conclusionem, non cognoscens
medium illius demonstrationis,manifestum est, quod non habet ejus sciensiam, sed opinionem solum: manifestum est autem,quod ille, qui ii haret doctrina Ecclesia, tamquam infallibili regula,Omnibus as sentit, qua Ecclesa docet :alioquin si de iis,qua Ecclesia docet, qua vult tenet, n jam inhaeret Ecclesia doctrina, sicuti allibili regula, sed propria voluntati. Et scmanifestum est,quod haereticus,qui pertinaciter discredit unum articulum fidei, non est paratus sequi in omnibus doctrinam Ecclesiae. Si enim non pertinaciter, jam non est haereticus; sed solum errans.Unde manifestum est , quod talis hareticus circa unum articulum, fidem non habet de aliis articulis; sed spinionem
quamdam, secundum propriam volunt arem.
CIV Quapropter in fide,non solum spectandum est,quid credatur; sed potissimum, quo fundamento credatur , seu quae sic tota
146쪽
esidenter demonsuata. C.4 g.8. 33ssc credendi ratio; ex hac enim tota fidei natu rare conditio pendet. Qualis enim est credendi ratio & fidei iundamentum, talis est& ipsa fides. Quare si credendi ratio sit fallax, fides erit fallax,& erroribus obnoxia: si autem credendi ratio sit divina,infallibilis 3e falli nescia; fides erit certa & infallibilis.R tio autem credendi & fundamentum fidei,in sola Ecclesia Catholica est infallibile; nempe revelatio divina, proposita ab Ecclesia, quae est columna & firmamentum veritatis;quet, ob assistentitam infallibilem Spiritus sancti, nequit credendum proponere , nisi illud,
quod a Deo revelatum est, vo eg revelatis necessario infertur. Rario autem & motivum credendi,quo nituntur haeretici, fallax est; unde etiam veritates ipsas, quas habent cum Catholicis communes, non credunt fide divina infallibili, sed fide humana, ex rhtione sua fallaci & erroribus obnoxia,ac proinde insumienti ad salutem. Unde eorum fides citca vera dogmata quae credunt, smialis est fidei, quam habent Mahumetani de Uno Deo conditore omnium,& de aliis veritatibus circa immortalitatim animae , 8c
praemium bonorum & supplicium malorum,
147쪽
x36 Veritus RGigionis Catholicarum,qua* credunt. Credunt quidem Turcae, Deum esse unum,conditorem omnium, remuneratorem bonorum operum,& vindicem
malorum: sed id credunt quia ita docet Alcoranus , quem spiritu divino conscriptum putant. Unde credunt motivo fallaci, vi cujus pariter credunt multa falsa; videlicet, in Deo non esse nisi unicam Personam; Chri tum non esse Deum, sed Prophetam fanctum,Mahumeto minorem; tenendam esse circumcisionem, &similia. Similis est fides haereticorum. Quamvis enim credant veritatem unius Dei, Trinitatem Personarum, Divinitatem.Christi, ejsu mortem & resur- rectionem , & alias veritates contentas in Symbolo; has credunt ex fundamento falla-ci: quia vicissim credunt pariter, tamquam dogmata fidei manifestos errores. Vel enim credunt sua dogmata propter authoritatem
suorum Apostolorum, Lutheri& Calvini, quos divino Spiritu afflatos esse existiinant; vel quia singula proprio judicio in Scripturis contineri judicant, vel ab Apostolis tr dita; vel quia denique spiritus privatus interius,testatur, eadisse vera, &hanc esse Scripturae sacrN mentem;otamia autem ejus -
148쪽
esitinter demonstrata. c. f.8. 137 credendi ratio est omnino fallax : undes ς pe,putantes se credere Veritatem revelatam .
a Deo, credunt blasphemiam. Sic Calvinus articulum illum Symboli, Desierdit ad inferos, ita intelletiit, ut sibi persuaserit,ibi significari, Christum sustinuisse tormenta damnatorum,dubitasse de sua salute, & timuisse
Ne ab aeterna morte penitus absorberetur:
unde Calvinistae, secuti suum doctorem &prophetam, in hoc articulo, non veritatem 1 Deo revelatam, sed blasphemiam a Calvino
CV Hinc patet, ad veram fidem requiri, quod virtualiter in omni suo actu extendistur ad omnia,quae Deus revelavit. Qui en inicredit unum articulum,quia Deus revelavit;& sibi persi adet, Deum revelasse, quia Ecclesia, quae esse columna & firmamentum veritatis,proponit illud tamquam a Deo revelatum ; paratus debet esse credere omnia, quae Ecclesia credenda proponit: unde nulli articulo,ab Ecclesia proposito, potest discredere.Unde,quando dicitur salvari posse om-Des, qui credunt duodecim articulos contentos in Symbolo Apostolorum; hoc solum est verum , si credant secundum verum &
149쪽
et 38 Veritas igionis Catholic legitimum sensum, intentum ab Apostolis, cui est ille quem Ecclesia proponit Cathol ca : idque creditur in illo acticulo Symboli,
Eanctam Ecclesiam Catholicani : juben urenim credere,ialem Ecclesiasasdari ut autem inquit Bellarm.lib. de notis Ecclesilae cap.ra,
constat Mnctam dici Ecclesiam, quia Πρ egio ejus est sancta, nihil continens falsum quoad silet Garinam , nihil injustum quoad doctri-
etiam morum,quae nota soli ' convenit Ecclesiae
Catholicae Romanae,quae sola est Catholica, id est universalis&sancta. Unde quicumque fide divina credit articulos contentos in Symbolo, debet esse pararus credere omnia quae Ecclesi catholica credenda proponit '; ioood nulla secta hqreticorum facisinc proi de nulla secta hereticorum est Ecclesia Sancta Dei: omnes enim dissentiunt a Catho- Iicis in aliquibus articulis, quos Ecclesia credendos 'proponit; ac proinde omnes sectar
haereticorum continent aliquid falsi quoad doctrinam fidei. VI Unde disserentia inter Catholicos ει haereticos, non est similis illi , quae datur inter Thomistas & Scotistas, 3c inter alios Theologos. Isti enim conveniunt in dogma-
150쪽
esidenter demo stata. C. ἔ.8. 139tibus omnibus , quae sancta Mater Ecclesia credenda proponit , parati relinquere suas opiniones, si Ecclesia declaret illas esse falsas & contrarias principiis fidei : illasque defendunt, quia verae ipsis apparent,& E clesia nihil in contrarium statuiti parati relinquere , si Ecclesia oppositum definiret rquod haeretici non faciunt ; sed ideo sunt haeretici, quia pertinaciter resistunt Ecclesiae definitionibus,suumque judicium praeferunt judicio totius orbis Catholici, quae est intolerabilis sit perbia,imo insblentissima insania; unde August. epist. II 8 dicit, disputare contra id, quod universa Ecclesia sentit, insoleni ima insania esse. CVII Quamvis autem haeretici, detre clantes se subjicere judicio Ecclesiae, appellent ad Scripturas; &dicant, se sequi verital rem,quia sequuntur Scripturam,egregie falluntur: quia dum putant, se sequi Script ram, sectantur privatum situm judicium e roneum , quo existimant a Scriptura dici, quod est longe a Scripturae sensu.Unde m rito dicebat Augustinus tomo I, lib. I contra Cresconium c 33,de Catholicis loqvehs;