Veritas religionis catholicae, suppositis scripturis & fide in Christum, evidenter demonstrata per A.R.P. Thyrsum Gonzalez Salmanticae S.T.D. emeritum, nunc praepositum generalem Societatis Jesu

발행: 1696년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

emdenter demonstrata. C. IO. Israd partent assirmativam, non obligat semper,&pro semper ; sed certis quibusdam temporibus , ut explicant Theologi. Qui etiam bene distinguunt inter ea, quae necesse est credere itecessitate medii, & eae quae solum necessitate praecepti. Quae autem necEslatate praecepti explicite credenda sint, colligendum est ex modo , quo Deus fides promulgationem imposuit, & ex Scripturis &traditione & usu Ecclesiae ; quod pariter in materia de fide explicatur a Theologis it qui etiam explicant tempus, pro quo urget huiusmodi praeceptum e nec ista exponere pertinet ad hunc locum, nec facit ad meum pum; in quem tamen utile fuit, id aequi vo cationes impediendas, explicasse, sit distiἡctis, duas istas obligationes

sectarii fitentes, dari is, Ecclesia Romana. salvationem , habent evidentem deserendi suam sectam, o transeundi Ecclesiam Catholicam.

CXVII est manifesta, Quia evidens est , viam certam perve- niendi

162쪽

μ sa Veritas Religionis Catholicantendi ad aliquem terminum, praeferendam esse dubiae,ab eo qui serio desiderat ad illum

terminum pςrvenire. In Ecclesia autem C tholica Romana certa est spes salutis ex utriusque partis confessione: in sectis autem haereticorum solum est spes salutis in haereti

corum opinione, quam esse manifestum e rorem Catholici omnes constanter credunt,

de Doctores Catholici satis demonstrant. CXVIII Hoc argumento inductus est,alabjurandam h esim Calvinianam& amplectendam Religionem Catholicam, Magnus ille Galliarum Rex Henricus Quartus ut n3rrat Henricus Spondanus ad annum Chriasti I s 91,n. I 2Inductus enim est,quod intem rogatis Dis Magistris, uirum Catholici in sua Religione silvari posης, ii negare non auderent; & e contra a Catholicis asseveranti si1- me audiret, si in haeresi quam sectabatua moreretur, absque ullo dubio in aeternum damia um iri in inserno: ac pro in hanc itide

necessariam conclusiqnem elicuit,longe tutius sibi esse eam Religionem profiteri, in

qua salvati posse utraque pars consentiret, quam illam,quam altera dumtaXatyrobaret.

Vnde, ne animam simul cum regno perdere

163쪽

eoidenter gemonstrat Is 3. ret, de utriusque salute intentius cogitans consultatione cum primariis & intimis ha-

. bita, constituit instructioni suae diligenter vacare, & post suffcientem instructionem fidem Catholicam amplexus est, quae ipsi

fuit medium necessarium ad regnum ten porale & aeternum consequendum. Prosesesionem autem solennem fidei Catholicae fecit eo anno Is93, die vigesima quinta Julii D.Jacobo sacra , sub hac verborum formae

Protestor ac sero ,co am Deo omnipotente, vivere me velle ac mori in Religione Catholica Apostolica Romana, eamque protegere ac d fendere adversus omnes, periculo sanguinis ac wta mea ; renuntians omnibus haresibus, contrariis Doctrina 'Sancta Ecclesia Catholica Apostolica RomanaX ui fidei Catholicae pro- sessioni & Ecclesiae defensioni , debet regnum florentissimum Galliae felicitatem , quam deinceps consecutum est. . CXIX Hoc argumento saepe usus sum intra Mahumetanos, qui ex doctrina sui Alcorani fatentur , posse Christianos salvari in Religione Christiana : & gratia aspirante divina non pauci eo convicti, Mahumetismum abjurtiunt, & Religionem Christiana

164쪽

.1sq Veritas Religionis Catholica amplexi sunt; ut late narravi in Manudu-ctiqne ad Conversionem Mahumetanorum,

Parte a lib.a c.3, & s cum sequentibus. A, quartum Caput probandi, solam Ecclesiam Catholicam Romanum esse veram Chrim E 'instam ι quia in illa sola invenitur firma Dedendi regula , 'o funemus controversarum CXXT TΤ a mentum conficiam, ali- qua lupponenda sunt.. Suppo- .nendum est x, Ecclesiam,. a Christo fundatam supra Petrum, esse visibilem ; ut osten l

a Supponendum est,hanc Ecclesiam visi . bilem, quatenus conflatur ex Pastoribus Scovibus,non posse secundum se totam errare in fide, id est , non posse credere tamquatri articulum s dei aliquod dogma falsum. Id: constat ex dictis c. I gQ, praesertina n.23 & ,εc zJ,& 16: probaturque nunc breviter

165쪽

etidesiter demonstrata.C.s f. I. IJS I. Quia Christus sua oratione impetravit, ne unquam vera fides, deficeret a Sede Petri,ut

Petri successores posseut nutantes. in fide fratres , in. fide confirmare & solidare. autem rcgavi pro te Petre , ne deficiat files

rua; a tu aliquando conversus,con m a fratres ruos. Luc. 22 U.3I. Unde S Leo inferna. in

natali Apostolorum Petri & Pauli, hunc locum eX pendens,inquit:

bus Apostolis' periculum de tentatione formid inis, o Dominica protectionis auxilio pariter indigebant; quoniam diabolus omnes exagitare omnes cupiebat elidere ue o tamen specialis a

Domino Petri cura suscipitur,o: ο fide P etri proprie siupplicatur; tamquam alibrum flatiis certior si futurus, s mens Principis ficta nou

Iuerit. are cum immediate antea Christus alloqueretur omnes Apostolos,omnibi isque di ceret; Ecce sathanas expetivit vos,ut cribraret scut triticum; immediate, conversus determinate & singulariter ad Petrum, dixit Pust autem rogavi pro to c. quia ad Petrum , tamquam ad Ecclesiae caput. sermbnem diligebat. Et ideo sua oratione obtinuit, ne Petius, vel ullus ejus successor Ecclesiam in struens,in fide. moribus erraret,proponens

166쪽

i 16 raritas Religionis Catholicae toti Ecclesiae aliq uod dogma falsum credendum , Vel toti Ecclesiae aliquid injustum. Praecipiens. CXXI ff.Quia Christus promisit, portas inferi non praevalituras adversus Ecclesiam. visibilem,quam supra Petrum erat fundaturus ; Et porta inferi non pravalabunt adversus eam,Matth. 16.Praevaluissent autem absque dubio, si tota Ecclesia profiteretur aliquem, errorem pro dogmate fidei:quia sic defecisset ab illa vera fides, quae est fundamentum sa-lψtis. 3. Quia Ecclesia Dei est columna σ1vamentum veritatis, 1 ad Timoth.3 quod non haberet, si posset sustentare errorem tamquam dogma fidei A. ia Christus pro- . misit Ecclesiae providentiam suam specialem , Ecce ego vobisiuin sum omnibus diebus usque ad consummationemfecul ; Sc assistentiam Spiritus sancti , Illa docebit vos omnem veritatem. Quae promissiones fuissent irritae de fallaces, si Ecclesia tota posset in fide e

CXXII Supponendum est 3, Christuna reliquisse in hac Ecclesia visibili, quam supra

Petrum fundavit ; & quam credimus essu lunam,&sanctam, dc Catholicam,juxta illa

167쪽

ezidenter denostratam. 6 g I. Is verba Synaboli; Credo in unavi sanctam Ecclesiam Cathesicam;Resiquisse,inquam,tribunal aliquod supremum,a quo determinentur dubia circa fidem S religionem emergentia,&a quo non sit appellatio ad aliud. Nullum enim est regnum,nulla respublica, in quibus non sit supremus aliquis magistratus, a quo

causae determinentur ultimo, & finiantur ;alioqui lites &controversiae numquam finiarentur,sed essent interminabiles.

CXXIII Supponendum est 4,hoc supremum tribunal lupremumve magistratum, a quo dubia emergentia circa fidem & religionem determinari debent, debere in Ecclesia Catholica esse authoritatis infallibilis, ad determinandas fidei & morum controversias,emergentes inter ipsos fideles.Cum enim supremo magistratui&supremo judici,a c jus sententia non est appellatio, in quocum- . que regno vel republica , omnes teneantur obedire ι sane si hic supremus controversi rum Iudex in Ecclesia Catholica, posset e rare in determinandis fidei & moruin controversiis, & toti Ecclesiae proponere credendum,tamquam dogma fidei, aliquem e

rorem aliquamve falsitatem; tota Ecclesia in

168쪽

Verutas Religionis Catholiccapite & in membris posset, imo teneretur errare ; quia tota teneretur acceptare eam. partem,quam supremus JudeX controversi

rum determinasset. At impossibile est, totam Ecclesiam errare incredendo: ergo impossiabile est , supremum Judicem controversiarum fidei in Ecclesia Catholica errare in doserminando.

CXXIV Qui voluerit rationes exacte dignoscere, ob quas Christus in Ecclesia sua reliquerit tribunal aliquod visibile, infallibile

ad determinandas fidei 5c morum contro versitas , seu regulam vivam visibilem fidei, falli neseiam, ad quam spectet proponere fi- delibus, quid credere debeant, consulat P. Suareet lib. I Defensionis fidei adversus Re- gem Angliae cap. II ; & P. Gregorium de Valentia, m.3 quaest. Ide fide punct.7,9. I,-ubi hujus regulae visibilis necessitatem praeclare manifestat.Primo ex parte providentiae divinae. Quia nisi talis aliqua extaret regula

infallibilis,magistra & judex doctrinae fidei; non satis esset a Deo prospectum homini-- -bus, de necessariis ad suam aeternam salutem, comparandam. Secundo,ex humani ingenii conditionexum enim mens nostra,non solum

169쪽

.esidenter demon strata. c. 6 g. I. r sylum imbecillast,& omnino impar viribus, ipsa per se necessariam doctrinam fidei & revelationem divinam prius stig re possit, sed n ea ipsa doctrina nobis divini dat revelatasacillime hallucinetur & aberreti;indiget ma- gistro aliquo visibili authotitatis infallibilis, a quo discat , quid a Deo revelatum sit, ut propter authoritatem Dei revelantis firmia

ter credat mysteria revelata. Tertio ex naturaipsius fidei. Cunai enim fides ex proprio

conceptu argumentum sit rerum non apparentium, juxta Apostolum ad Hebraeos II,id est , cum sit cognitio non evidens,sed quae nitatur infallibili testimonio,. & pariatur exauditu ut docet Apostolus. Rd Rom. IO; sitque proinde certissima; necesse est , ut supponat aliquam vivam regulam , falli nesciam,quae proponat Dei testimonium. Res enim, quae obscure isto modo,& tamqn Certo, ac in libiliter,sciuntur; eas necesse est,alicu i us a thoritatis infallibilis judicio atque assever

tione discere Quarto,ex necessitate damnandi haereses in Ecclesia. Nulla enim, potest oriri de aliqua fidei quaestione haeresis, quae non possit ac debeat ab Ecclesia damnari ac rejici,dicto anathemate ejus authoribus,ju

170쪽

Veritas Religionis Catholicata mandatum Apostoli ad Galat.a ; Si qui, vobis euangelizaverit, praeter id quod accepi sis , anathemast. Hoc autem minime fieti posset, nisi in Ecclesia authocitas extaret aliqua, viva atque visibilis,quae in omni quaestione de rebus fidei certo doceret, quid re- fidei consentaneum sit, & quid eidem Tepugnans. Unde S.Augustinus, lib. te utilitate credendi c. I 6,probat, a Deo authorit tem aliquam constitutam esse, qua, Velut gradu certo nitentes, attollamur in Deum Hanc autem authoritatem agnostit in ipsa

Eeelesia visibili: & ideo in libro contra epiastolam fundamenti cap. s dixit : Euangelis non crederem, nisi me Ecclesia Catholica moveret authoritas.

CXXV His suppositis, facile ostenditur, in sola Ecclesia Catholica Romana reperiri firmam credendi regulam, falli nesciam, &supremum controversiarum judicem, infautibilis authoritatis ad determinandas fidei &morum controversias,quae inter fideles ex riuntur, non autem in ulla haereticorum se-

oa;ac proinde, solam Ecclesiam Catholicam Romanam esse veram Christi Ecclesiam , sectas veto haereticorum esse synagogas diaboli.

SEARCH

MENU NAVIGATION