장음표시 사용
181쪽
eoidenter demonstrata. C. 6. . 3 - 1IL sublimem concessit authoritatem. p Unde idem Augustinus . a. de Doctrina Christiana, cap. s. Doctorem Christianum, δέ solertem Divinarum Scripturarum indagatorem instruens, inquit : In canonicis Scripturis Ec-Hesiarum Catholicarum quam plurium authori tutem sequatur inter quas sane illa simi, qua; Apostolicas Sedes habere, o Epistolas accipere
meruerunt. Tenebit igitur huηc modum in Scripturis canonicis , ut evi qua ab omniΓus reciapiuntur Ecclesiis Catholicis , praeponat eis, quas quadam non accipiuit. In eis ver quaernon accipiuntur ab omnibus, praeponat eas,quas plures graviore que accipiunt, eis, quas pauciores minori ue octoritatis Ecclesia tenent. Cum ergo Omnes. Ecclesiae Catholicae recipiant uti legitimos sacrae Scripturae libros eos, omnes & solos, quorum catalogum contexit Concilium Tridentinum sess. q. , quem Catalogum accepitTridentinum per traditionem ab Ecclesiis Apostolicis id est , quas fundarunt Apostoli, & ad quas scripserunt; consequens est,. illam esse veram Dei Scripturam, quam modo ἰhabet, & semper habuit Ecclesia Catholica Romana .
CXXXIV Hunc Catalogum seu Cano
182쪽
a et Veritas Resigionis Catholica nem Scripturarum acceperunt per traditionem Patres Tridentini ab Eugenio IV in Concilio Florentino, ut videre est apud Bar- thologiarum Carrangam in summa Conc liorum. Rursus Eugenius illum accepit a Gelasio Papa in Concilio Romano, ut constat ex secundo Tomo Conciliorum in Decretis Gelasii circa finem. Iterum Gelasius ab Au-qustino ib.a de Doctrina Christiana cap .R. Et Augustinus a Concilio Carthaginensi tertio, quod alii quintum, alii sextum vocant. Denique Patres hujus Concilii ab Innocentio I, qui vixit anno AOa, in epistola ad Exuperium. Nec dubium, quin Innocentius Catalogum hunc contexuerit,prout invenit in Ecclesiis Apostolicis, quas scilicet Apostos fundarunt, & in quibus sederunt
inter quas Princeps & reliquarum Mater est 'Ecclesia Romana; in qua sedit Petrus , quae Per antonomasiam appellatur SedesApostolica; quia illam Principes A postolorum Pe trus & Paulus fundarunt, & sanguine suo illustrarunt,& ad quam Paulus scripsit.Cum
ergo Ecclesia Catholica Romana eos libros omnes, ut Canonicos & a Deo dictatos custodiat,& per traditionem acceperit a Sedi-
183쪽
esidenter demonstrata .C. 6 g. 3. 273 bus, in qnibus Apostoli docuerunt; certumi est , Scripturam sacram; veram &legitimam, eam esse,quam Ecclesia Catholica pro
CXXXV Quare Catholici omnes secu-
rissimi sunt, sequentes judicium Ecclesiae Catholicae, quam Spiritus sanistus gubernat,
& quam non potest permittere errare in
i fundamento praecipuo fidei,agnoscendo pro libris canonicis & divinis eos,qui divini noni fuerunt. Illi namque Ecclesiae,quam Chri-
stus fundavit & per Apostolos suos peri mundum diffudit, libros suos Deus tradidit custodiendos,& usque in finem mundi ser- vandos.Et propterea dixit Augustinus,epist. Ia 8 ad Ianuarium, insolentisinia infunia esse dissutare de eo, quod tota per orbem frequentatae cclesia. Cum ergo totaEcclesia libros quos Concilium Tridentinum utCanonicos imat, semper ut Canonicos legerit; extremae dementiae erit,de hoc dubitare.Ηςretici autem, qui a Catalogo librorum sacrorum expun-stunt eos, in quibus eorum errores clare damnantur ; & versiones formant, prout suis erroribu fovendis conducit ; probare non se habere veras Scripturas, Veram que
184쪽
1 Veritas Religienis Catholicaque earum Versionena, nisi in ea parte, in qua cum Catholicis conveniunt. Unde de illis veri ficatur, quod dixit Augustinus lib.de perseu.cap. II. Scripturas sic accipiunt, ut suo. quodam privilegio cinio sacrilegio,quod vollant, sumant; quod nolunt,reyciant CXXXVI Quapropter, antequam testimonio Scripturae probemus aliquam verit tem, prius debet supponi probatum j.udicio, aliquo authentico infallibilis authoritatis quaenam sit vera& legitima Scriptura: quod judicium nequit esse aliud , quam judicium, ipsius Ecclesiae,loquentis per Concilia generalia approbata,quae ipsam repraesentant; vel per Romanum Pontificem, qui est Vicarius Christi,& Caput visibile Ecclesiae: cui Omnes fideles tenentur obedire , cui Spiritus sanctus assistit ne erret, dum totam instruit Ecclesiam in fide & moribus, & dum illi designat libros,quos tamquam dictatos a Deoil egere debeat.
185쪽
evidenter demonstrati. C. 6s q. 17y
Secundum caput idem probandi,quia Scylptura
nequit fungi munere judicis,ad definienda dubia circa inius sensum. CXXXVII LX ossicio Iudicis clare osten
ditur,solam Scripturam non posse esse lassicientem controversiarum fidei judicem. Nam cum vis Scripturae non consistat in sono verborum, sed insensu,qui est vita& anima Scripturae ; &.circa hunc sensum possint esse, & saepe sint sententiae omnino contrariae ; nequit ex sola Scriptura, semota traditione & expositione Patrum
determinari , quinam sit legitimus sensus Scripturae,in Spiritu sancto intentus. Neces se ergo est recurrere ad judicem alium, qm clare & dilucide declaret , quinam sit Scripturae sensus, illumque fidelibus proponat. Nec satis est, quod cum Calvino respondent haeretici huius temporis,nimirum,judicium de Scripturis & ejus sensu pertinere ad spiritum internum:hoc enim nihil aliud est,quam unicuique assignare pro regula credendi spiritum privatum. Nam spiritus ille internus,
non est Spiritus sanctus, qui contradictori
186쪽
175 Veritas Religionis Catholica nequit ut vera inspirare. Spiritus autem ille internns , quem judicem controversiaru in faciunt haeretici, contradi storia dictat ut vera. Nam ex illo spiritu interno Lutherus ju qdicabat,Epistolam Jacobi esse s ramineam, d CApocalypsim esse dubia authoritatis: ex eodem autem spiritu interno Calvinus judicabat,utrumque esse Verbum Dei. Ex illo spi- situ interno Calvinus judicabat, sensum genuinum illorum verborum Christi , Hoc est corpus meum , esse hunc, Hic panis figura est corporis mei: Lutherus vero esse istum, Hic panis est vere corpus meum. Ergo spiritus internus, ad quem haeretici recurrunt, pro explicando judice controversiarum fidei, non
est Spiritus sanctus; sed spiritus privatus cu-hislibet, seu proprium cujusque cerebrum, quod uni dictat unum & alteri dictat ol positum.Unde miseri isti homines, dum existimant, se in explicanda Scriptura sequi iii pulsum Spiritus sancti; sequiantur saepissime impulsum diaboli , qui se transfigurans in Angelum lucis, illispers adet, esse sensum Scripturae illurn, quem Spintus sanctus i
vendere non potu it, utpote erroneum &puritati Spiritus sancti contrariunnil Iisque a aptatun
187쪽
midenter denim strata. C. 6 q. q. 27Taptatur illud Va Prophetae: Vae vobis, qui dicitis malum bonans,o bonum malum; ponentes tenebras lucem,s lucem tenebras, Isies.s,2'. δίde illis verificatur illud Prov. 16,Is, qua videtur homini redia, o novi ma ejus ducunt ad mortent. Et sane, cum motus internos
discernere sit dissicillimum, an sint a Deo, aina diabolo,an a proprio spiritu; dum haeretici dicunt, sacram Scripturam, ut explicatam spiritu interno, esse regulam fidei, regulam fidei ancipitem & dubiam si aluunt ; & ista
ipsor Um sententia est errorum innumerabitalium seminarium: &hinc fit, ut unicuique sua imaginatio pura veritas& ipsissimus Scripturae sensus videatur. . CXXXVIII Praeterea convincitur, Scrupturam non posse esse judicem controversiarum fidei;quia nequit este inter duos litigantes judex ille , qui non potest ita clare pronuntiare sententiam , ut quilibet litigantium clare intelligat,an pro illo , an contra illum sit prolata sententia. Talis autem est Scriptura:ergo illa nequit esse controversiarum judeX .Probatur minor.Nam Lutherani &Ca vinistae', qui dicunt , solam Scripturam esse controversiarum judicem, inter se litigant de
188쪽
ecidenter demonstrata. C.69. . quam Codicem Iustiniani cum Pandectis, seposita Doctorum interpretatione & Titius pro suo jure producta aliqua lege affrenaret, per eam inanifeste Causam sibi adjudicari, Cajus vero negaret: similiter Cajus allegata alia lege diceret Clarum esse, eam legem sibi
favere,Tirius vero negaret:& ita ambo Causa indecisa discederent; nonne res esset ridicula , Ec omnes dicerent, neutrum velle. Causam definiri p neutrum admittere alium
judicem, quam proprium judicium p Simili plane modo, hoc ipso quod illi nolunt alium. judicem quam Scripturam , & quisque suospiti tui reservat ejus interpretationem;ostendunt,se nolle causam legitimo modo defin ri,nec alium judicem quam proprium judicium admittere. . V.Caput tertium idem probatis, quia cum litter occida stiritus autem viviscet, quisolam Scripturam vult esse controversiarum Iudicem, relicto Ecclesia sensu, necesse est ut erroribus
CXXXIX QIeut in homine sunt duo, cor- pus scilicet & anima ue ita ita
189쪽
18o Veritas Religionis Catholica Scriptura duo spectanda sunt, scilicet litterira , quae est veluti corpus; de sensus, qui est velut anima; Apostolus autem a Corinth. 3. 6. dicit: Littera cucidit, stiritiuautem vivificat quod, secundum: explicationem traditam ab Augustino serna. Io. de tempore, perinde est , ac si diceret: Si sequaris Scripturae sensum , qui est quasi spiritus& anima vivificans , proderit tibi ad salutem si autem neglecto vero & legitimo sensu, haereas tantum in externa littera,& contendas illum esse sensum quem externa littera praeseseri, saepe errabis. Unde infelices appellat Iudaeos,& magis infelices haereticos, qui dum solum littera asticiunt sonum, quasi corpui sine anima , ita sine vivificante stiritu mortui remanserunt. Hoz pacto littera occidit Judaeos, qui omnia quae de Christo praedicta sunt a Moyse & Prophetis sub
umbris & figuris, secundum litteram externam intelligunt,& seMum internum ab Spiritu sancto intentum non percipiunt. Et hoc est quod vult Apostolus a. Corint. 3, dum ait: Usque in hodiernum diem, dum legitur Moses velamen positum est super cor eorum quasi diceret; hucusque Iudaei non intelligunt Moy-
190쪽
evidenter demonstrata.C. 6 I. s. 181 Moysena, queat quotidie legunt; quia sistentes in seno & corpice exteriore littera non transierunt ad internum sensum; ac propterea non agnoscunt Christum, qui sub illis Moysis sacrificiis & ceremoniis tamquam sub velamine occultatus est .Et idcirco Christus Joan. s. 39 , Iudaeis dicebat: Scrutam ni Scripturvi, quia vos putatis in ipsis vitamaternam habere ct illa seunt , qua irestimonium perhibent de me, o non Oultis venire ad me, ut vitam habeatis. Id est, si vultis cognoscere, me esse Messiam, vobis a Deo
per Moysem & Prophetas promissum; non
debetis tantum legere Scripturas quoad externum corticem litterae, sed debetis, scrutari internum sensum & spiritum , qui est.veluti nucleus sub illo cortice latens, quod hacte nus non fecistis. Quamvis enim vobis vere persuasum habeatis , in Scripturis sitam esse
Vitam aeternam; adhuc tamen ignoratis ς in
qua parte sita sit: non enim sita est in littera& cortice, seu in ceremoniis & silcrificiis; sed in spiritu , qui sub illis umbris latet hunc scrutari debetis. Si autem debite quaeratis , invenietis , illas testimonium perhibere de me; Sc me esse corpus illius umbrae, Sa