Io. Lami De eruditione apostolorum liber singularis in quo multa, quae primitivorum christianorum litteras, doctrinas, scripta, ... pluria proferuntur inedita apteque dissertationes duae interseruntur ..

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

M ullo aulem minus quis nobis opponat divinam inspirationem, qua sacri Scriptores adiuti & directi

suas commentationes exaraverint; illam enim eos omni errore, & mendacio, & lapsu , expertes secisse facile concesserim; eruditos vero, & eloquentes,&cultos, & nitida elegantique oratione praestantes reddidisse, eadem facilitate negaverim. Id autem ut melius intelligatur , altius omne repetendum est,& quid de divino adflatu & inspiratione iudicandum sit, inquirendum. Itaque dupliciter inspiratio in divinis Scriptoribus consideranda est, vel ut Prophetis, vel ut historicis, & sapientibus viris, qui& res gestas memoriae produnt, & recte vivendi praecepta, deique colendi ritus ceremoniasque , praeteribunt. Et si de Prophetis agimus, quum mortalis animus sutura praesentire non possit, certum exploratumque est quaecumque illi vaticinantur, a Deo eiusque Spiritu iis suggeri, vel monstrari; res tamen tantum, non etiam verba , & phrasin , & variam ipsius orationis compositionem; alioquin Prophetae omnes eodem stilo, atque eaden facundia loquuti essent, quum in omnibus unus atque idem Spiritus fuerit, id quod quidem prudenter observabat etiam Knatebbullias eruditus, licethel erodoxus, ad Matthaei eap. XXVII. scribens: Dictavit Spiritur sensum , non verba singula , veι Nerborum formam: uno enim tune ore loquerentur singuli.

Eo autem lubentius Enate Bbtilli sententiam retuli, quod rigidiores Calviniani, ne unum quidem Verbum in sacris Scripturis non inspiratum adgnoscentes, ab heterodoxo homine consutentur; quemadmodum & a Lud. Capello, qui tantum ab suit .ut id sibi persuaderet, quin ἁμάρρονεμtα Capite V.

Actorum deprehendisse sibi visus est . Qui lapsus

382쪽

μνημονι e, inquit, facile obrepunt, quum propositum nobis non es rerum gestarum seriem ordine narrare , ω accurate notare; sed obiter ω ex occasione data uliquid , quod ad rem nostram faciι , commemorare verbulo, quod hie a Luca sit. Atque huiusmodi Iapsuum μνημιονικῶν exempla nonnulla ab aIiis notata .

sunt in Deris Seriptoribus. Et haec haereticus ille, quae qua censura perstringenda sint, videatur apud GraveIonium De Uaeriir ω annis Christi Differt. XXL Diversum autem esse Prophetarum stilum, & a quocumque eorum vaticinia evolvente primore adspectu intelligitur, & perspicua sunt doctissimi Hierondimi hac de re testimonia. Nam ecce ad Paulum & Eustochium scribens ita de Esaia loquitur: Ac primum de Isaia sciendum, quod in sermone suo disertur sit ;quippe ut vir nobiIis urbanae eloquentiae, nec habens quidquam in eloquio rustιeitatis admissum. Unde accidit ut prae eeteris florem sermonis eius , translatio non potuerit eo ervare. De Ieremia autem hoc iudicium prostri: Ieremias Propbeta cui hic prologus

scribιtur, sermone quidem apud Ebraeor Isaia 9 Osee ω quibusdam aliis prophetis, videtur esse rusticior, sed sensibus par es: quippe qui eodem spiritu prophetaverit . Porro Iimplieitas eloquii, a loco ei , in quo natu es, accidit. Fuit autem Anathotiter , qui ea must hodie vicuIus, tribus ab Ierosobmis di anr millibus. De EZechiele autem haec habet: Sermo eius nec Ριis disertus, vero nec admodum rusicus es : sed ex utroque medie temperarus. Quare exploratae fidei esse videtur Prophetarum eloquutionem divinitus in is spiratam non fuisse, & de rebus sensibusque tantum illud Athen ον ae intelligendum, quo adfirmat in Legatione pro Christianis Prophetas esse , Οἰ κατ' ες α-

383쪽

que euitationes positi , divini spiritur impulsu , quid--ti id illa in ipsis usiciebat, eloquebantur , qMum Spiritus eis ceu organis uteretur , ut tibiis ad inflandum

isti sal t tibicen. In illud autem non inquiram, quod a quibusdam disceptatur, an Prophetae dum furore quodam correpti, seu verius divino Spiritu adflati , oracula sun derent, ea, quae efferrent , intelligerent, necne; nam verum utrumque esse potuisse, mihi sa-cile persuadeo, & quaedam interdum Pi Ophetas, quae dicerent, ignorasse; quaedam vero probe aliquando percepisse ; quod quidem sacrarum litterarum , & Patrum auctoritate facile stabiliri posset, ut apud Nouν-rium Ahar. ad Biblistb. Maxim. Patrum Dissert. XII. insaeeul. I. Cap. III. s. VIII. ω Disieri. Hl. in saecυI. II. Cap. IV. g. U. videre est. Quod vero attinet Scriptores historicos , & vitae praecepta tradentes ; si ea , quae ipsi .iderunt, aut alii narraverunt, docueruntque , litteris mandant, tunc non eloquentiam tantum & voaces , sed nec res ipsas divinus Spiritus sufficit; at tantatum praesidii ac gratiae largitur, ut in his scribendis illi nec fallant nec saltantur, sed omnia vera & induis bitata litterarum monumentis commendent. Tunc quoque nec methodum, nec Ordinem rerum scribendarum , docet, sed liberum scriptoribus arbitrium permittit, ut vel eri ipsis Evangelistis liquido constat res easdem passim Ordine diverso narrantibus, quae omnia mire confirmat Augustinus lib. II. De Consensu Evangelisarum cap. XII. numer. 27. ω 18.& Caieι anus Comment . in Cap. I. Liaeae. & nisi WoI- tuenti, hominis Sociniani, nomen exhorrescerem, illa eius verba ex Commentarro in eaput I. Matιbaal

proserrem , quae mire meam distinctionem adductam

adis

384쪽

adstruunt, & sunt quae sequuntur: Es omnis seriptura sacra a Deo 1nspirata est, omnesque saera Seriaptores, quasi amanuenses Sancti Spiritns fuerint, Ioniage tamen alio ae diverso modo Deus per Evangelisas ω apostolos loquutur es, qui ea , quae sub Evangelio gesta sunt , descripserunt . qu que quae sciverunt, an te didicerunt , quam per Prophetas qui de futurrs reis bur vaticinati sunt. Nam hi quodammodo violenter a Deo rapti sunt , ut ipsi saud intellexerint quid Ioisque pentur , ω quorsum verba eorum spectarent . . . . Illis autem Spiritus Sanctus Diammodo ita ad itit, ut in descriptione eorum, quae beue norant , memoria

ipsorum infirma ae labilis ab errore lapsuque praeseris varetur; ideo eius testimonio , & auctoritate mini: me abutor, quum meae disputationis vim ex puris

castisque orthodoxorum Τheologorum fontibus, non ex lutulentis & foetidis haereticorum lacunis, deducere velim. Idem dicendum est de moralibus praeceptis, quae quidem ipsa ratione duce intelliguntur,& traduntur; etenim tunc etiam lassicit ut Spiritus divinus adsistat , ne quid falsi, aut pravi fortassis , humana imbecillitate adinisceatur. Hisce rile praestructis iam patet, arbitror, diversa esse inspirationis genera, quae nos duo cum doctissimo Μelebiore Cano esse adseverabimus; unum , quo cumsta Spiritus Sanctus revelat & suggerit. ; alterum , quo adflatum Scriptorem illustrat ac dirigit. Non adferimur, inquiti ille Lib. II. De Ioeis TheoἰM. eap. XVIII. per immediatam Spiritus Sancti revelationem, quae quidem proprie revelatio dicenda sit, quamlabet Seria plurae sacrae partem fuisse editam . Quin Lucar, quaa ab apostolisiare is, ea scripta ipse mandavit, ut in Evangelii sui Prooemio testatur. Et Marcum , quae

a Petro didicerat, ruatum a diseipulis scripsisse, φuctores

385쪽

366 DE ER V DITIONE

ctores sunt Clemens in M. DUnsit. libro apud Eusebium lib. II. Eceles Bis. Cap. XU. Papiar apud eumisdem eodem libro Gre. ω Lib. VIII. cap. xli. Origenes Lib. I. Commentariorum in Matthaeum eodem Eusebio referente Lib. UI. eap. XVIII. ω Eusebius quoque ipse Lib. III. eap. IV. ω Hieroumus de Uiris iuustribus in Mares ἡ ω Irenaeus Lib. III. Adversus Haereses eap. LSive ergo Matthaeων ω Ioannes , sive Marcus O Lucas, quamvis illi visa, hi atidita , referrent, non egebant quidem nova Spiritus Sancti revelatione, egebant i men peevitari Spiritus Sancti directione . Atque ita

quidem ille . Sed & si tertium inspirationis genusquis inducere tentaverit, quod ex quibusdam Iesu itarum Lovanensium , Losi scilicet, & Amenii, Thesibus erui potest, ipse non refragabor. Illae autem Theses sunt quae sequuntur: I. Ut aliquid sit seriptura

farra, non es neesarium singula eius verba inspirata esse a Spiritu Sancto. II. Non es necessarium, ut singulae veritater ω sententiae sint immediate a Spiritu Sancto ipsi Seriptori inspiratae. III. Liber aliis

quir, qualis fortasse es seeundus Machabaeorum , humana industria sina ad sentia Spiritur Sancti feriptus, si Spiritus Sanctus posea testeιων ibi nibit esse falsum , efficitur seriptura saera. Has quidem Theses faculias Theologorum Lovaniensium & Duacensium censura sua perstrinxit, atque damnavit, sed iniuria, ut late demonstravit non tantum Societatis Iesu Theologus praestantissimus Cornelius a Lapide in Epi-

solam II. ad Timotheum commentans ; sed etiam R. Simonius Tom. I. Ηist. Critie. N. T. Cap. XXIII.& Calmetius Disseνtat. De divinoνum Seriptorum Inspiratione. Non tamen memorati illi Iesuitae Lassus& Amentur, primi vel soli inter suae congregati

nis socios suerunt, qui huiusmodi sententiam prO-

386쪽

serrent, sed BOUrerius etiam Prolog. cap. VIII. fere. I. Maνiana Tract. De Uuuat. Edri. Bellarminus Tract. De Verbo Dei in eadem se fuisse haeresi luculenter ostendunt: quam quidem Frassenius Minorita tamdem amplexus est in suis Disquisitionibus Biblieis & tres inspirationis species introduxit, antecedentem , conis comitantem , consequentem . Sed antequam hi omnes huiusmodi opinionem inveherent, vel adstruerent, iam a Caietano in Caput I. Liaeae scribente excogitata fuerat; eamdemque Ferdinandus De Asealanta in Clipeo Praedieatorum Lib. I. Cap. IV. docuerat.

Ex his igitur omnibus proclive est eo Iligere, verissima esse quae de inspiratione superius stabilivi ;vel saltem verisimiliora , quam cetera; & praecipue non verba ipsa omnia, nec narrandi ordinem viamque, Spiritu Sancto dictante & docente, a divinis Scriptoribus adhibitam suisse; id quod confirmat inter antiquos in primis S. Mobardus Lugdunensis, qui Libra adveUur Fredegisum , ita str ibit: Adparet

etiam in bis verbis vestris quod ita sentiatis de Prophetis ω Apostolis, ut non solum sensus praedicationis , ω modos, vel argumenta dictionum , Spiritui Sanctus eis inspiraverit, sed etiam rua corporatio verisba extrinsecus in ore illorum ipse formaverit. Quod si ita sentisir, quanta absurditas sequetur quis dinuis merare poterit ' Et deinde pergit absurda pereurrendo , quae inde defluerent, & omnia auctoritate Scripturarum confirmando; atque ex intervallo ait: Siseeundum vor , omnibus auctoribur divinorum librorum exteriorem nobilitatem aequaliter minis avit Spiritiae Sanctus s quare unus Apostolur , ides, Paulus, disertior invenituν in Ebraica lingua quam in Graeca, sicut praedictus Hieronymus in praefatione uisolae, quae ad Ebraeos praelitulatur ,seribur Et inter recenistio i

387쪽

tiores Cornel. a Lapide Can. XX. Per Sanctor Seriaptores, inquit, ita accomode loquutus es Spiratus Saniactus. ae si ipsi suo nutu , eonceptu, voce , loqueren-sur ω seriberent. Hinc est quod Iesu itae Romani in

sua Ratione studiorum Ti tui. De reliq. Opinion. delectu .n Theol. facien. scriptum reliquere : Probabilius es verba primorum exemplarium ac fontium incorruptoriam fulse omnia ω singula a Spiritu Sancto dictata seeundum substantiam, muli ormiter tamen pro varia inseruis mentorum eonditione. Adduntque insuper illud secundum substantiam probabiliter tantum dici, ita ut eadem probabilitate negari id posse non omnino dissimulent. Scio equidem videri aliud antiquis Patribus placuisse, & omnia quae in divinis litteris habentur sive sensus, sive phrases ac verba, Spiritu Sancto adflante , scripta fuisse, ut Irenaeo lib. II.

cap. XLVII. Tertulliano contra Hermogenem cap. XXII.

Origeni P,ilocaliae eap. X. ω lib. V. eontra Celsum . Opriano sermone de opere ω Elemosyna s G egorio Thaumaturgo Serm. De Adnune. R. M. U. Clementi Alexandrino lib. II. Stromat. Eusebio Hist. Eccles lib. V. cap. ultimo. Epiphanio Haeres LXXVI. Gregorio 'seseno orat. VII. contra Eunomitim. Chr)so Omo H mil. XXVI. in Genesiis , Hieronymo , ω Augustino pluribur ιοeiν . At si res probe expendatur, facile adisparebit isthue ipsum ab illis adfirmari, ita lamen ut aliqua e tribus illis inspirationis speciebus in hisce omnibus reperiatur; nec quidquain amplius ab iis exigi , quum ipsi se in hoc haudquaquam determinaverint. Egregie igitur ac praeclariter laudatus Calmetius in fine commemoratae Dissertationis: At Tbeologi , inquit, qui duos tresve inspirationum species diuinxerunt, ω qui in eo eum antiquis Patribus conis veniunt dum adferant universam scripturam inspir

tam Disitir Corale

388쪽

tam fuisse, esse irrefragabilis auctoνitatis; hi Miisdem Patribus non sunt secernendi; non in aliam enim discedunι sententiam, sed Patribus honorem Bais bentes , id clarius explicant, quod Dii rudiori methoiado defenderunt; neque varia inspirationum genera inisdueunt , nisi ut facilius baereticorum ora praeeludant, e r dogma , quod nonnuliae deletiliater obnubiIant , dilucidius exhibeant. Qui eos impugnaverunt, quamvis ea de re es' Patrum conetasiones, oe Ecclesiae decreta exeiperent , ab eiusdem Ecelesiae O Patrum uia ritu eosdem diseessse putarunt. Verumtamen nulla sane alia apud ipsos , quam vocum 9 phrasium varietas . Quum autem res serio perpenditur, discillime ab e νώm distinctione abstineri posse invenimus: unaque utiate illud adgnoscimus , si saeros auctorer , ut divinam auctoritatem obtineant, Spiritus Sancti, a quo ducerentur , ne in errorem inciderent, directionis O praeis

sentiae tantummoto induos fuisse fateamur .

De Apostolaram ct primitivorum Christianorum sipientia .

CAPUT XVI.

AT si Apostoli cultiorum litterarum rudes

erant, si profanas doctrinas minime calleis bant, si viles, abiecti, contemti; quid nam dignum proferebant, dicat aliquis , unde tamquam doctores sapientissimi ab omnibus subjicerentur Meis hic aut alterius alleuius, verbis opus non est, nisi Apostoli gentium Pauli ita primum ad Corinthios scribentis: Et sermo meus ΘΔ a praeo

389쪽

37o DE . ERUDITIONE

praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae D. pientiae Derbir, sed in ostensione Spiritus virtutis riat fides ves a non sit in sapientia bominum , sed in virtute Dei. SAPIENTIAM AUTEM LOQUIMvRINTER PERFECTOS: SAPIENTIAM VERO NON HvIUS SAECULI, NEQUE PRINCIPUM ΗVIVS SAECVLI, QUI DESTRUUNTUR: SED LOQUI.MvR DEI SAPIENTIAM IN MYSTERIO, QUAE ABSCONDITA EST , QUAM PRAEDESTINAVIT DEUS ANTE 'SAECULA IN GLORIAM NOSTRAM ; quam nemo principum huius saeetiti euno. vii : si enim cognovissent , numquam Dominum gloriae eruet issent. Sed sicut seriptum est: quod oculus non vidit, nee auris avdrvit, nee in eor Ominis adseenis dit, quaa praeparavit Deus iis, qui d/Irgunt ilIum e

NOBIS AUTEM REVELAVIT DEUS PER SPIRITUM SUUM . Spiritus enim omnia scrutatur , etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit, quae sunt bominit , nisi spiritus hominis qui in ipso est y ita ω quae Dei sunt , nemo eunovit, nisi Spiritui Dei. Nos autem non spiritum harus mundi aecepiamur , θι spiritaem, qui ex Deo ea, tit SCIAMUS

QUAE A DEO DONATA SUNT NOBIS: quae ΘIoquimur non in doctis humanae sapientiae verbis , sed in doctνina spiritur , spiritualibus spiritualia comis parantes . Huiusmodi erat Apostolorum scientia, docti ina, sapientia plane admirabilis, qua oratores omnes, omnes philosophos, & huius mundi sapientes, immenso intervallo superabant. Quod noscens Apostolorum discipulus & successor Clemens Episola ad Corinthios num. XXXVIII. scribebat οῦ ὁ σοφος ω-

390쪽

vel invitus ubi De morte Peregrini την θαυματην ero 'αν ν π χριτι νων a quamquam ἄρωνικῶς, nuncupat. Et

ab ea victam & expugnatam humanam sapientiam iure admiratur & praedicat Chos omus Homit. III. in L Epist. ad Corinth. Cap. I. ut superius pag. 341. vide bamus. Ad hanc Apostolorum sapientiam respiciens eruditissimus Hieronymus ita Paulino scribebat: Cur

dieitur Paulus Apostolus vas electronis y Nempe quia Iegis , ω sanctarum scripturarum armarium est . Phais νisaei supent ad doctrinam Domini: ω mirantur in Petro ω Ioanne quomodo legem fetant, quum litteras non didieerint. Quidquid enim alirs exercitatio , ω quotidiana in lege mediιatio , tribuere solet, illis Spiritus Sanctus suggerebat: ω erant iuxta quod seriptum

est Θεοδίδακτοι. Duodeeim annos Salvator impleverar,

in templo senes de quaestionibus legis interroganν , magis docet dum prudenter interrogat. Nisi forte ru- sicula Petrum, runicum dicimus Ioannem, quorum uterque dicere poterat e Etsi imperitus sermone, noutamen scientia. Ioannes rusteus, piseator, indocturr Et tinde vox illa obseerae In principio erat verbum , ese verbum erat apud Deum , se Deus erat verbum y enim Graece multa signifieat . Nam ω verbum

es , ω ratio, ω suppuratio, caussa uniuscuiusque rei, per quam sunt singula, quae subsistunt. QuaΦtiniversa recte intelligimus in Christo. me doctus Plato nescivit, hoe Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam , inquit, sapientiam sapientium , ω prudentiam prudentium reprobabo. Vera sapientia perdet falsarata sapientiam; quamquam nultitia praedieationis in cruce sit, tamen Paulus sapientiam laqurtur inter perfector. Sapientiam autem non saeculι butur, nec

Principium istius faeeuli, quae degruitur : sed loquitur Dei sapientiam in m sterio absconditam, quam prae Λ a x desi-

SEARCH

MENU NAVIGATION