Commentatio de regibus et antiquitatibus pergamenis scripsit A. G. Van Cappelle

발행: 1842년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

potissimum in hanc legationem missus sit: altera, ut Odium plebis, quod Ti. Graccho occidendo sibi contraxerat, urbem relinquens effugeret; altera, quia Scipionum nomen in Asia multum auctoritate valebat. Sed mox Pergami fato functus reipublicae consulere nou potuit, eaque legatio prorsus ir

rita fuit L

Iam Aristonici vires et opes adeo creverant, ut Romani imperatorem cum exercitu in Asiam mittendum censerent. Qua de re magna contentio fuit inter Consules P. Licinium Crassum et L. Valerium Flaccum. Nam cum alter Pontifex Maximus, alter Flamen Martialis esset, dubitabatur an a sacris discedere

et ex Italia abire alterutri liceret. Tandem, populo jubente, Crasso consuli provincia Asia decreta est. Hic enim non tantum genero et divitiis, sed etiam eloquentia et juris civilis scientia conspicuus erat. Ut autem Asiae gentes, quo proficiscerctur, sibi conciliaret, Graecae linguae, quam jam antea probo calleret, varias dialectos ita sibi familiares reddidit, ut qua lingua quid interrogaretur, cadem cuivis respondere et jus dicere posset. Rusdem tamen viri saevitia multorum alienati sunt animi Sunt qui putent, Crassum non adeo magnas copias in Asiam

traduxisse Alii vero eum cum instructissimo exercitu prosectum riunt Forte regum auxiliis fretus, magnum Romanorum militum numerum secum ducere haud opus esse cen

sobat. Haco enim ingentia fuisse dicuntur, Nicomede Bithyniae, Mithridato Ponti, Ariaratho Cappadociae, Pylacmone Paphla-

. Aurel. Viet. de Vir. Ill. e. 64. CL Frei h. Suppl. Liv. LIX. Ps. Iiniae severitati s specimen assert Gellius Noel. Ail. I. 13. Ceterum de cravo praeter laudatos aeriptores vide etiam Cieeronem Phil. X l. 8.3 Seripi. Hist. Γniv. Gallica versione Tom. VI. p. 650.

92쪽

goniae rogibus Romanos adjuvantibus De Syriae vero et Aegypti regibus nulla mentio facta est. Neque tamen verosimile arbitror, hos Aristonico favisse; sed intestinis discordiis prohibiti fuisse videntur, quominus Romanis sociis in auxilium venirent. Aristonicus vero, ut supra diximus, magnas ex Asia copias collegerat; praeterea Thracum et Achaeorum auxiliis

utebatur.

Num fori potuit, ut tot tantaeque copiae, nulla pugna commissa, discesserint 7 Vix illud credendum est. Sed quoniam

res in dubium vocala est, quid statuendum sit aliquanto accuratius Videamus.

Initio quidem utrimquc nihil memorabile gestum esse videtur. Sed extremo anni tempore, ut ait Iustinus, Crassus Attalicae praedae quam bello intentior, inordinata acie proelium cum conseruisset, victus poenas inconsultae avariti ac sanguine dedit Livius quoque, summae auctoritatis rerum scriPtor, Crassum proelio victum et interemtum esse assirmat Floro etiam Aristonicus Crassi exercitum cecidisse ipsumque cepisse dicitur ε. Quid igitur est, cur his omnibus fidem negemus 7 Primum quidem, ita ajunt, non omnes scriptores proelii mentionem faciunt. Strabo simpliciter ait: Κράσσος δε περὶ Αελως - τινῶν λυσεν ἐν Quao verba magis pugnam paucorum quam proelium spectaro videntur Accedunt Frontinus et Valerius Maximus, qui iisdem sero verbis P. Crassum, cum Aristonico bellum in Asia gorentem, inter Elacam

et Myrinam sui habet Frontinusὶ si vo Smyrnam sui logitur apud

3 Eutrop. IV. 20. Auliridatu noιnini ibi additur: tum qito bel in in postea gravis simum fuit. ' Perperam vero. Nam Hilhridates, qni a Pomp uo victus est, hirius Mithridatis filius fuit. Vid. inlprpp. ad h. l. a Iustin. l. e. Epit. Lib. LIX. Flor. ll. 20. s Strab. l. e.

93쪽

Valerium Maximum i) in liostium copias incidisse Tum quoque Flori auctoritas iis suspecta rat, quia hic Crassum Praetorem vocat, quem omnes consulem appellent, uno Velleio Paterculo, cui proconsul vocatur, excepto. Adde quod apud hunc quoque scriptorem, nulla proelii mentione facta, Crassus ab Aristonico interemtus legitur Quod ad praetoris appellationem attinet, Vossius putat Cras- sum a Floro praetorem dici, quia proconsulis et praetoris appellatio promiscuo sumatur. Tum Florum in talibus nominibus saepius peccasse constat ε. Et quamvis Crassus sine ullo dubio consul in Asiam missus est, merito Vellectus cum decedentem ex Asia proconsulem vocare potuit, si quidem, ut nonnulli

conjiciunt, consulatus annus jam praeterierat. Neminem vero fore credo, cui Livii auctoritas non reliquis omnibus praeferenda vidcatur. Sed omnes, quos citavimus, scriptores inter se congruunt, si statuimus, id quod nobis maxime verosimile videtur, proelium commissum Romanosque in eo inferiores fuisse. Crassus vero, ne opes collectas Perderet, ad naves fugisse atque in itinere ab Aristonici militibus capius esse videtur. Τum vero ne vivus in hostium manus veniret, facinus

illud patravit, cujus Florus, Frontinus et Valerius Maximus

meminerunt. Nam virga, qua ad equum regendum Usus erat,

I hraci ipsum custodionii oculum eruit, qui dolore et ira commotus Crassi latus' sica confodit. Caput ejus ad Aristonicum perlatum est, qui illud auro replevit; corpus Smyrnac sepultum. IIaec accidisse videntur Olymp. CLXII. 3, A. U. C. 624 β.

94쪽

erat, in Asiam venit. Is humili loco natus, si Valerio Maximo icredendum est, consul antea quam civis fuit. Virtute clarus ad consulatum pervenerat, neque indignus erat, cui Asiae hellum

decernoretur. Aristonicum enim, ex victoria nimis securum,

adeo celeriter aggressus est, ut nequo tempus illi daret ad c pias colligendas, mullo minus ad civitates Asiae sollicitandas. Tandem ad Stratoiticeii, Ioniae urbem, cum Aristonicus fugisset, consul eum fame ad deditionem compulit. Frustra Blosius, cum ipse sibi manus inferret, Aristonicum adhortatus est, ut eodem modo sibi consuleret Itaque Perperna Aristonicum in vincula conjectum cum gaga Attalica navibus imposuit, ut Romam transportaretur. Ipse Asiae urbes peragrans rem ibi constituit et provinciam Romanis tributariam fecit. M'. Aquilius Perpernae, cui successor datus erat, triumphi gloriam invidens, in Asiam festinavit, et, nisi Perpernae mors intervenerat, magna profecto inter illos contentio fuissct. Aquilius autem cum omnes Asiae urbes in potestatem Romanorum nondum essent redactae, timens ne, si diutius moraretur, ipsum

alius exciperet, infando scelere, quo deditionem celeraret, venenum sontibus miscuit. Quae res eum infamem reddidit. De Aristonico, quia ad mortuum Perpernam victoria pertinebat, testibus Strabone et Eutropio, triumphatum non est. Cum veror Lib. III. e. 4. o. 5. a quam intrepido animo Blosius fuerit, patet ex Plui. in Graceli. p. 834, qui post Tiberii eaedem ad eonsules eum adduetum, deque his, quae aeta essent, interm utinrefert. Respmidetile Blosio: sse omnia Tiberii jussi iacturum fuisse.' Si ipἰn I asi ea: quid igitur,' inquit , sia Tiberius Capitolio lares inbdere jussisset pV Tum Blosius. responsum a erieus, 2Tiberiuin tiunquam tale quid inMnmin suisse' dixit. DAt si se risset V iterum rogatur. v Equidem,'' respondi i plillosoplius, s nihil turpe duxissem hoe jussum exsequi. Tiberius enim id non in perasset, nisi populo utile foret. ' ζnae animi eonstantia ninnes adere eommovit , ut si in s ineolumis sit dimissus.

95쪽

- ω reliqui sere scriptores de Perpernae morte consentiant, minor fides habenda videtur Valerio Maximo et Velleio Paterculo, qui Perpernam de Aristonico triumphasse memoriae prodiderunt. Strangulatus est Aristonicus in carcere Olymp. CLXX. 4, A. U. C. 625. Sic Asia Romanorum sacra sunt verba Iustini) cum opibus suis vitia quoque Romam transmisit

3 Vid. Script. supra laud. , quibus addatur Orosius V. 10. CL et Ser. p. aia

96쪽

De urbo Pergamo, deque Pergameni regni ditione. Antiquissimis temporibus urbem sive Mysi ac, sive Phrygiae ad Caycum amnem conditam fuisse tradunt a Τelepho, IIcr-

Plemve Avalae, Pelavius Bal. Temp. I. p. 159. Phrygiae m oris oppidum vocat. quum vero Galenus, de sanit. tuend. V. 6, qui Pergami natus erat, Nysiam ρουσαν Περγάμω vocet, et etiam Aristides, Serm. Saer. Tom. I. p. 507, ita loquatur: ἀπήειμεν δια Πέργαμον, mihi verosimile videtur Pergamum Mysiae vicinam et eonterminam sui me. Forte citius fiuvius hie te tuas fuit. Mysi enim ab Homero Κητειοι dicuntur. Vid. Odyss. A. vs. 620. 'si et Phryges saepius eonfunduntur, de Dibus ita Stobo XII. p. 57l. ἔργον διορισα πωρὶς τα Μυσῶν καὶ ὁρίσματα. eundum PansanIam Attἰe. rap. 4. Pergamum in ea rinione suit, quae olim Teuthraniadieebatur. Cf. et Strab. Lib. XII. p. 571. Apud Pausaniam semper Κάυκος per ti seribitur, apud Homerum et alibὲ Mese per o inertur. Vid. Fred. Dib. ad Pans. Aread. 4. ediu ΚMn. p. 606. Mysus Caietia dieitur a Virgilio Georg. IV. 370 et similiter Mνως καικος Anthol. Lib. IV. e p. 7. epigr. 2I., nt; et ab Aeschylo in Myrmidonibus apud Strab. XIII. p. 616. Κάικε τ' Teuthran eum Caiatim voeat Ovid. Mel. II. 243 et alibi. cf. et Spanhem. ad Moreli. Epist. II. F 13. sit autem nrbs Porgamm ab altera in Heina Troade ejusdem Dominis 4-erneretur, saepius apud Pavmniam vocatur IIέργαμος υπὸρ κανκον. Etiam hi

97쪽

culis filio, quae postea a Perganio, Pyrrhi ct Andromaches filio,

occupata, victoris nomen accepit et deinceps Pergamus sive

Pergamum dicta est Nonnulli ab Eurypylo, Telephi filio,

urbis initia posita memoriae Prodiderunt. D enim, teste Servio, cum patris occupasset imperium et bollo a finitimis vexaretur, Pergamum ad auxilium de Epiro provocavit, a quo defensus, victor duas urbes condidit, unam Pergamum de nomine Pergami, alteram Grynium ex responso Apollinis Alii vero hanc nominis originem merito in dubium vocarunt. Constat enim plures in montibus positas arces Pergama fuisse appellatas, quo nomine igitur proprie arx sive castellum significari videtur

III Oc KTI IIC. Vid. EeLI. Doet r. Nunt. Vet. I l. p. 463. In alio quoque nitur , quem sub Hadriano ensnm putat Ethhelius, Pergami tonditoris imago eoiaspieitur rapite barbato diademto. Tid. Leuh. l. I. Uiliaeui Perganti essigiem bis quoque diait Canin us i magos dos ueros et des grands homnies de PAntiquit ε IV. p. 20. et V.

p. 22 sq. : alteram e gemina viri bari,ali aetate Dui proveci oris, ei ut caput romatum ot diademate vinetum est; alteram e numo aereo, viri imberbis et admodum juve. nis eum gal , Hude fieta equIna pendet, Graeeoriim et Troianor Im in re. Γ riimqtiora i non aliam oris dissimilitudinem praebet, nisi quam anili asser re solent. celerum urbis nomen varie scribitiar. Mephario enim Byratilitio voeatur ἀ

Plinio et plerisque Latiiiis Seripior; bus Pergamum. Almd L sium non nisi obliquo eam urbis nomen inveni. Polubio etiam vulgo τὰ IIέργαμον. ked duobus locis, XXI. S. I. 4. XXII. 3. Ia, ubi CL Seli eῖgb. mam lino genere essertur. Berentiores quove disserunt. Ex. gr. neer . suandb. der Gesch. der St. des xlierit . in Mribit Pargamus; contra Reichardus iri tab. geogr. Pergamum. Vetusimile est antiqui. orem formam suisse Πέργαμος. Qua de re vid. Fr. PassoK. in Lex. Sclineid. ad voe. abi pliam eῖiatur Lobeeu Pht n. p. 422. a Vid. Serv. ad Virg. Ε l. VI. 22.3 AobiliMimam Trojanorum artem mmcmum appellatum suisae nemini igitnium

est. Vox eognata videtur eum Grae omim resere ς, rnius votis originem n m

98쪽

Ut ut est, liaud dubitari potest, quin Pergamus diu alite Lysimachi et Philetaeri tempora condita sit. Ipsi Pergameni se ex

o Arcadum numero osse volebant, qui cum Telesio in Asiam trajecissent. Cum Agamemnonis copiis manum conseruisse dicuntur, cum Graeci, ab Ilio aberrantes, e Mysorum agro, Tr janum illum esse rati, praedas agere aggressi essent i. Α Lydorum regibus subjecta, post victoriam, quam de Croeso cyrus reportavit, in Persarum potestatem venit. Postea Alexandro Magno, hinc Lysimacho cessit, a quo cum Philetaerus defeci set , novi regni caput esse coepit, ut supra ostendimus. Erat autem urbs condita in montis vertice, coni Drmam habentis, - atque hine ipsius Ioci natura contra hostes facile defendi poterat; quapropter a Strabone vocatur πελις ἐπιπαγές εχουσά τινα μονίαν πρις πιλους τοίτους, quin et Plinio longe clarissimum

Asiae oppidum dicitur Si tum Pergami Atheniensium urbi haud dissimilem fuisse

observat Choiseul-Goussierius, qui utrumque locum vidit, atque ita optimus hac in re iudex habendus est Mons, in quo arx

nulli ex Arabiea lingua repetunt. An vero nostra Ium et Gemanoriam Bes . Num ejusdem origἰnis pensenda snt , Traiare non ausim. λnἰviadvertetulum lanaeia Italiae urbem, eui nomen Ber mo, saliis Bevomum in montibus situm esse, ibive et buleos Beron nos lGalliis Beryern et ima vaeras, quae gregatim in montibus paseuntur, Bergaminas voeari. Vid. Erythraei ind. iii Virg. voe. Pergama. Quin et eoi Iem, suburbio imminentem, Bergam appellatum suisse idem testatur. Quaeeunquavera voeis origo suit, eliadem saeto eum vιro nobilissImo ChiusenlAEoussier. Vo g. Pist. de Ia Greeo Toui. II. Ch. XIlI. qui haec ait: a It ne aemit sans diste d aurenis inter i de eontester a Mouriu'hui au sis de Pyrrhus te solbie avai,tage d avole ainai d x signis l. eapitale de ses Elats. On ne pent tependant se relaser a remariuer, quo usnom de Pergama ἡtoit une expression g-riae, qui earaeterimit toutes lea eitatillo placias me des molitagnes, et qu ainsi ii Cruit pas nis mire da supposer uti prinee

1 Pausan. Atuc. e. 4.

3 Strabo XIII. p. 62a, Plin. Eist. Nat. V. M. 4 vvag Piit. de la Greee Tom. II. Ch. XIII. p. 26.

99쪽

94 posita crat, iacebat inter duos amnes citium et Selinum, qui in Caycum labuntur: quorum hic Pergamum intermeabat, ille praeterfluebat, profusus Pindam monte Ipsa urbs, ingens solum amplexa, in utraque Selini ripa extendebatur, qui fluvius haud ita magnus, sed rapidus, nomen habuisse dicitur ab herba, ibi abunde crescente, quae Graecis Maraων, Latinis apium vocatur , quaeque in numis aliquando conspicitur Utriusque fluvii, Selini et Cetii, nomen et imago conjunguntur in numo Imperatoris Marci Aurelii, quem a Spanhemio proditum citat

que Caycus vocatus, longe opulentissimus erat et fertilissima pars totius Mysiae habebatur Recentiores quoque hujus regionis fecunditatem laudibus celebrant, quippe quae Pascuis, segetibus et olivetis conspicua sit.

Magnificentia urbis jam si machi temporibus insignis fuit. Hic enim cum Antigonum devicisset, Pergamum sibi γαζανυλακιον

eligens, urbem et ampliorem et munitiorem reddidit. Atta licorum vero regum munificentia adeo exornata est, ut Aristides rhetor unum ex multis et splendidis, quae Pergami erant, aedificiis sussicere censeat ad quamvis urbem celebrem ot n

a Plin. l. e. a VId. Abb. Belle' Obsereations aut Pliistoire et ane Ies monumens de la ville de Pergame. Morn. de PAsad. des Inser. et bell. Iettr. T. XXXVIII. p. IV. a Idem hie numns exse videtur, quamvis inscriptio aliquantum disserat, qui laudatura Belleio l. e. e. thesauro Pellerini Suppl. II. p. 70., quique ab eo ale deseribitur: La type est Ia representation de deo seurea eouehla, qui se donnent la main droite; sita mutiennent la statue de la Fortune, et liennent Re la ganehe uno eome d abonisndanee. Le seave, qui est a Moite, est appuγε ane une urae, et telui Di pariat A sancte sent une hinnehe Alacte, et est enu ronne d'herbes de maraia. 'ε Strab. XIII. 624.

100쪽

bilem reddendam Rudera, quae supersunt, hanc magnificentiam satis declarant, quapropter operac pretium me factu

rum arbitror, si de singulis aedificiis, quoad fieri potest, pauca

dicam. Qua in re et veteres scriptores, et recentiores, qui illue iter fecerunt, opem Praestabunt. Ipsa arx, in montis vertice posita, non tantum valde munita, sed et satis ampla suit. Ingentem militum numerum continere poterat, quibus ne aqua deesset, Plures cisternae, praestantis ot antiquae Drmac, constructae erant, quae Saepius renovatae,

etiam quo tempore Choiscui oumerius haec loca adiit, pluviam excipiebant. Prope arcem templum erat Minervae victricis, Ἀθηνῶς Μοππύρου, quod nomen saepius legitur in numis Pergamenis, quos nonnulli perperam Atheniensibus tribuerunt. Haec aedes haud ingens, sed elegantissimae serna ac suit, columnis Corinthiaci styli et variis artis operibus exornata, quorum vestigia satis indicant, florentissima artium aetate hoc templum exstructum fuisse. Basis, et natura loci, et artis auxilio, solidissima fuit L Haec et reliqua aedificia, in montis vertice posita, muro validissimo cingebantur, intra quod spatium Pergamum continebatur, quo tempore Lysimachus Philetaero arcem tradidit

SEARCH

MENU NAVIGATION