De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

i De Culice Domini

Matth 16. Hoc est corpus meum . Hic est sanguis meus, &c. Hic est calix sanguinis mei noui& aeterni testamenti, &c. stati,nspecies panis, &uini, sine dubio Sciuatoris Christi co e. cu Mar pus & sanguinem representat. Vnde hanc ueritatem co fitetur tota nostra schola Christiana in libris sententia& illam etiam confitentur nostri huius temporis . aduersarij, Caluinus, Bucerus, Oecolampadius, & alii si-Diff. 8. s. ne discrimine; adeo ut de hac conclusione, prorsus nulla sit controuersia. Sacramentum igitur Eucharistiae, est si-rmiat gnum, symbolumque, & quodam modo typus corporis &ώς β r sanguinis Domini nostri Iesu Christi: ncc est, tuade aliquis huiusmodi ueritate possit ambigere. Ex quo enim sacra odigus . Eucharistia, est corporis, sanguinis Domini sacramen-cotra Adi tum , eo ipso est corporis & sanguinis Domini signum: quandoquidem sacramenta omnia, sunt signa earum rerum, quarum sunt sacramenta: omne sacramentum , si- Et in prae gnum quoddam est. Constant haec ex Iibris sententiarum, fati ne iη ex illa praesertim parte, in qua sacramentum definitur, & M 3' sacramenti ponuntur definitiones. constat etiam ex Augustino dicente, Si sacramenta quandam similitudinem earum rerum, quarum sunt secramenta, non haberent, uti- Epist.13. que sacramenta esse non possent. ad BonifConclusio secunda, qua dicitur sacram EuchariIlia, realiter corpus,pi, A. 1. sanguinemque Christi continere, ex sacrae Scriptura auctoritate, c. Hoc s. ex Iacobi statris Domini, Clementis Martyris , Dionysii Areop. Irenei, Iustini, Hilariique dictis astruitur. CAP. III. Ecundam conclusionem, uidelicet, quod Sacramentum Eucharistiae, uere atque realiter contineat corpus, di sanguinem Christi, secundum eius ueram atque realem praesentiam, & existentiam, non minus omnes sancti patres, totaque Ecclesia Christiana simis, semper habuerunt notissima; ut sacra Eucharistia sit quidem signum corporis, & sanguinis Domini, quema modum habet coclusio praecedens, & simul sit contentivum

corporis, di sanguinis Domini, ut dicit conclusio praesens;

32쪽

uidelicet ut sacra Eucharistia non solum corpus,&sanguianem Domini significet, sed etiam corpus,& sanguinem laomini realiter contineat: ut corpus & sanguis Christi in illa non solum tanquam in signo, sed etiam tanquam in continente existat. Ad hanc ueritatem spectant in primis illa uerba Domini , quae superius posuimus, Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem, & benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, & ait, Accipite & comedite, Hoc

est corpus meum. Et accipiens calicem gratias ogit, & dedit illis, dicens, Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus noui testamenti, qui pro multis estundetur in remissionem peccatorum. Et manducantibus illis, accepit Iesus panem, & benedicens fregit, & dedit eis, & ait illis, Sumite, Hoc est corpus meum. Et accepto calice gratias

agens dedit eis ; & biberunt ex illo omnes, Et ait illis, Hic est sanguis meus noui testamenti, qui pro multis estund tur. Et accepto pane gratias egit, & fregit, & dedit eis dicens, Hoc est corpus meum, quod pro uobis datur. Hoc facite in meam commemorationem. Similiter & calicem postquam coenavit, dicens, Hic est calix nouum testamentum in sanguine meo, qui pro uobis fundetur. Amen amen Do. 6. dico vobis, Nisi manducaucritis carnem Filii hominis, Nbiberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in uobis. Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, habet uitam aeternam,&ego resuscitabo eum in nouissimo die . Caro mea uere est cibus, & sanguis meus uere est potus: qui manducat meam carnem , & bibit meum sanguinem , in me manet, & ego in illo. Calix benedictionis r. cor. Io.

cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est Et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est Ego enim accepi a Domino, quod & tradidi uobis, quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradeba- 3 cm 3 rur, accepit panem, & gratias agens, stegit, & dixit, Α

cipite , & manducate. Hoc est corpus meum, quod pro uobis traderiir. Hoc facite in meam commemorationem. Sia militer & calicem postquam coenavit, dicens, Hic calix nouum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescunque bibetis, in meam commemorationem.&c.

33쪽

. 32. Prectus, Nilotius,

Marcu ,

Busiris.

probet autem seipsum homo , & sic de pane illo edat, & de acalice bibat. Q ui enim manducat, & bibit indigne, iudicium sibi rei anducat & bibit, non diiudicans corpus Domini. Haec ditiina eloquia talia sunt, talique modo fuerunt senapcr accepta a patribus omnibus in Ecclesia Christiana, ut per ea intelligerent omnes illi, in sacra Eucharistia, de sub illa, uere ac realiter contineri uerum Chi isti corpus, &sanguinem. Omnes, inquam, id est, tum ut si guli pateticulariter sci ibentes, tum ut omnes in uniuersalibus conci liis diiunientes. Vt autem ista consorinis omnium patrum di sentcntia & intelligentia, uerissima, & antiquissima, omnibus innotescat, placet dicta eorum hic reserre, quantum ad propositum ostendendum, ac manis: se comm strandum, satis este uideatur. I A c o a v a stater Domini.

Iacobus frater Domini secundum humanitatem, in sua Liturgia exprimens modum, quo fit consecratio corporis Christi Domini nostri in Eucharistia sacratissima, dicit , Rogamus, ut Spiritus sanctus tuus adueniens, sancta, b na , atque gloriosa eius praesentia sanctificci, & faciat hunc quidem panem, corpus sanctu Christi tui, & calicem hunc, ζreciosum sanguinem Christi tui. Haec ille . Ecce celerando petebat, panem fieri Christi corpus, & calicem fieri preciosum Christi sanguinem, sanctificatione atque Op ratione Spiritus sancti : quod certe fieri nequit nisi pertransmutationem, seu transsubstantiationem. Mila panis non transit, nec potest transire in corpus Christi, aut uinum in sanguinctia eius, nisi permutatione tali, ut ubi erat

substantia panis sub accidentibus propriis, ponatur substantia cor ris Christi sub accidentibus alienis. Huius Luturgiae diui Iacobi, meminit Sexta Synodus; Similiter& sanctus Plocius Episcopus. Meminerunt etiam Nicolaus Methonensis Episcopus, di Marcus illiesimus, cum Bc starione in Liturgia sua. Idein diuus Iacobus agnoscens realem Christi existen

tiam in sacra Eucharistia post. consecrationeni, dicit in

34쪽

epistola, Ecclesiae Achaiae, Omnipotenti Deo, qui uiuus, S uerus est, ego omni die sacrifico : non thuris fumum , aut taurorum mugientium carnes, sed agnum immaculatum quotidie in altari crucis sacrifico , cuius carnes postea quam omnis populus credentium manducauerit, &cius sanguinem biberit, agnus, qui sacrificatus est, integer perseuerat,&uiuus. Haec ille. Ecce fatetur se quotidie sacrificare agnum immaculatum, de cuius corpore comum cet, & de cuius sanguine bibat populus fidelis, idiso Agno, qui sacrificat iis est, integro perseuerante & uiuo:& dicit se sacrificare in altari crucis, quia id faciebat in repraesentationem, memoriam , de significationem illius sacrificij in cruce peracti, in quo Agnus idem immaculatus non mansit uiuus, sed ad tempus fuit mortuus, & post triduum resurrexit . Epistolam autem hanc ante annos quadringentos citarunt Sanctus Vuolphelmus Abbas, &Bemar. seu Renanus, cum Algero. Sed & auctor libelli De duplici Martyrio, eius meminit.

Clemens Martyr, simili modo dicit , Rogamus te, ut elementer inspicias haec proposita coram te munera, tu nullius indigens Deus ,& in eis bene complaceas, ad honorem Christiptui,& mittas Spiritum sanctum tuum, testem passionis Domini nostri Ι . , , Christi super hoc sacrificio, qui hunc panem corpus Christi, & hunc calicem sanguinem Christi tui efficiat. Haec ille. Ecce orat, ut per Spiritum sanctum, panis efficiatur corpus Christi, & calix efficiatur sanguis eius in Eucharistia. Sactum autem Clementem Liturgiam scripsisse, affirmat beatus Proclus Archiepiscopus Constantinop . similiter & Nicolaus Meth liensis Episcopus, cum Marco Episcopo Ephesino, in Lia turgia sua.

Dionysius Areop. Nartyr , de hoc altissimo sacrame

35쪽

De Coena, dr Culice Domini

to loquens, uerbis utitur, quae soli Deo digne attribuuntur ;& in eis satis patet eum sensisse, Dominum nostrum Iesum Christum in sacramento hoc realiter, sed opertum speciebus panis & uini, contineri. Dicit enim in De ecclesiastica Hierarchia, agens de Eucharistia sacra, At u ro pontifex cum diuina munera laude prosecutus suerit, sacrosancta , & augustissima mysteria conficit et & quae a

te laudauerat, lienerandis operta, & abdita signis, in conspectu agit; divinaque munera reuerenter ostendens, ad sacram illorum communionem & ipse conuertitur, & reliquOS ut communicent, hortatur. Infra, Describit enim

Pontifex in his ferme sensibiliter muneribus, in conspectu dans Christum Iesum,nostrain spiritalem ut in imaginibus

uitam, ex diuinitatis occulte persecta,& in confusa nostrae mortalitatis assumptione clementissime proprietatem ex nobis accepisse: atque ad diuisibile nostrum sitne muta tione sui ex unitate naturali processisse. Per hanc beatifucam clementiam ad participationem sui, suorumque bonorum inuitare genus humanum. Si tamen ipsius clementiae inseramur, ipsam quantum fas est imitando. Sicque ueraciter consortes Dei, diuinorumque participes essiciamur . Haec ille secundum quandam translationem. In quiabus satis constare uidetur, eum sensisse, Christunt Dominum nostrum in sacramento Eucharistiae realiter contineri, quan uis opertum speciebus panis, &uini. Vnde haec

sunt nomina, quibus idem sanctus Christum in Eucharistia

realiter existentem agnoscens, eam nominabat Sacrosan- Deo. Iesseaugustissima mysteria. Venerandissima mysteria, Hierar. Coeleste mysterium, Sanctas mysteriorum consecrationes,

3- Oblatione sanctissimi sacrificii. Q at talia Epitheta, sacrosanctae Eucharistiae tribuebat, & de illa talia quaedam di-r lues. praedicabat, ut statim posuimus, non dubium, quino epi- in illa Saluatorem nostrum crederet realiter existere.

Liberi Dicit Ireneus contra Valentinum & alios sui temporis V 3- lim uicos, Sed &suis discipulis Christus dans consilium primitiaq

36쪽

Liber T. I

primitias Deo offerre ex suis creaturis, non quasi indigenti, sed ut ipsi nec in fluctuosi nec ingrati sint, eum qui excreatura panis cst, acczpit, & gratias egit, dicens, Hoc est

corpus meum. Et calicem similiter, qui est ex ea creatura , quae est secundum nos, suum sanguinem confessis est,& noui testamenti nouam docuit oblationem &c. Ecce asserit quod Saluator noster confessiis est eum calicem, quem in manibus accepit, benedixit, consecrauit, & Apostolis dedit, esse suum sanguinem. Idem auctor , Quomodo Id, . autem constabit eis, eum panem in quo gratiae actae sunt, is, 3 corpus esse Domini sui, & calicem sanguinis eius, si non

ipsum fabricatoris mundi Filium dicant, idest, Verbum eius λ per quod lignum fructificat, defluut fontes, &c. Haee ille. Ecce eis, qui dicunt, Christum esse Filium fabrica

toris mundi, idin, Verbum eius, constat eum panem , in quo gratiae actae sunt, corpus esse Domini sui,& calicem ipsius . Idem auctor credens, atque explicans in sacra Eu-- .charistia post consecrationem esse uerum Christi corpus &sanguinem, dicit iterum, Quando ergo &mistus calix, di stactus panis, percipit uerbum Dei, fit Eucharistia corporis, & sanguinis Christi ex quibus augetur & consistit

nostra salutis substantia : quomodo negant carnem cu-

pacem esse donationis Dei, qui cst uita aeterna, quae &sanguine& corpore Christi nutritur, & membrum eius fit λ Haec ille. Idem auctor Valentini refellens haeresim, carnis salutem abnegantis, &:animam came Christi coelesti in spem uitae aeternae educari affirmantis: ostendebatali non animas solas came Christi, &sanguine materiali, sed homines: unde fieri non posse colligit, ut corpora uideant interitum. Et ex communione sacrae Eucharistiae nostram indicans resurrectionem, dicebat, offerimus au-

tem Christo, quae sunt eius, conmcnter communicati .nem, & unitatem praedicantes, camis, & spiritus. uemadmodum enim qui a terra est panis, percipiens inuocationem Dei, iam non communis est panis, sed Eucharistia duabus rebus constans, teri ena, re coelesti; sic corpora nostra percipientia Eucharistiam, iam non sunt corruptibilia , spem resurrectionis habentia. Haec ille: . Quibus B

37쪽

De Coena, Calice Domini

manifeste asserit, quod ubi panis perceperit illud uerbum

Des, Hoc est corpus meum . desinit esse panis communis ,& fit Eucharistia duabus rebus constans, terrena, & coelesti. id in ut ta opus est ex I reneo adducere λ ea res profecto documento esse debet omnibus, Ireneum credidisse, in sacra Eucharistia uerum corpus, & uerum sanguinem Christi realiter contineri, quod omnibus locis, corpora nostra ali, augeri, carneque, & san uine Domini subsiste re,& per hoc hominem in spe resurrectionis confirmarias sirmat. Ait enim, sicut paulo ante incipiebamus dicere, iomodo autem constabit eis, eum panem, in quo gratiae actae sunt, esse corpus Domini, & calicem sanguinis

eius, si non ipsum fabricatoris mundi Filium dicant, idest, Verbum eius, per quod lignum fructificat, defluunt sontes , & dat primum quidem scenum, post shicam, deinde

plenum triticum in spica Quomodo autem rursus dicunt carnem in corruptionem deuenire, & non percipere utitam, quae a corpore Domini & sanguine alitur λ Haec ille. Et paulo post, Ergo, aut sententiam mutent, aut abstineant offerendo, quae praedicta sunt. Nostra autem est consonans sententia, Eucharistiae; & Eucharistia rursus confirmat nostram sententiam . Osterimus enim quae sunt eius,con ruenter communicationem praedicantes camis , ac

Spiritus. Haec ille. Docet igitur non occulte sed manifestd, quod sicut per incarnationem Filij Dei, carni diuinitas est unita; sic per benedictionem, & consecrationem, in sacra

Eucharistia res terrena cum coelesti cohaereat. Ivs Titius Martyr . t

stola Praeclarus Christi Martyr Iustinus, in sua Apologia pro)ca Christianis, De Missae celebrandae ritu, & ad nostrum pro positum praesens dicit inter alia, Atque cibus hic apud nos Eucharistia nominatur , qua nemini alij participare licet,

nisi ei, qui & ucra esse credidit, quae nos docemus expiatus est lauacro, quod in remissionem peccatorum regenerationemque datur, & ita uiuit, ut ChristuS tradidit.

. Neque enim haec ut communcin usitatumque Panem, usit

38쪽

ramque potionem capimus : sed quemadmodum per Deluerbiam homo factus I a , . , Christus conseruator noster, di carnem S sanguinem pro salute nostra habuit; sic etiam cibum, qui per preces stimo: iis, quem ab eo accepimus, consecutus est, ex quo sanguis carnesque nostrae commutatione aluntur , Is 4 v Christi eius, qui homo factus est,& carnem & sanguinem esse accepimus. Apostoli enim in commentariis suis, quae Euangelia dicuntur; ita sibi I . x v is praecepisse tradiderunt, eum accepto pane, cum gratias egisset , dixisse, Hoc facite in memoriam naci. Hoc est corpus meum . Dixisse etiam, accepto Iraculo, cum egisset gratias, Hic est sanguis meus. sibiq; solis dedisse. Haec ille. Ecce inquit, luce ipsa meridiana clarius, cibu, qui per preces sermonis, quem ab eo accepimus, consecratus est, o quo sanguis carnesque nostrae commutatione aluntur, accepimus I g , v Christi eius, qui homo factus est, & carnem & sanguinem esse. omodo Z QSe- admodum, inquit, per Dei uerbum homo factus I. s v sChristus conseruator noster, & carnem & sanguinem pro taute nostra habuit.

Hilarius in de Trinitate, fidem, modum esse docet ob- lib. s. tinedae naturaliter uitae; sed Eucharistiam ipsius uitae su stantiam habere fatetur ; idque ita probat, Non pro eis tantum rogo, sed pro eis, qui credituri sunt in me. Honorem , quem dedisti mihi, eis dedi, ut unum sint, sicut &nos unum sumus d ego in eis , tu in me, ut sint omnes consummati in unum. Intelligit enim Hilarius sacramentimanducatione, hunc Apostolis honorem datum fuisse, ut unum came essent cum ipso naturaliter . tanquam doceat carniS communionem, reuera nobis non dari, sine carnis manducatione , quamuis baptismo, Spiritum sanctum, vimque resurrectionis , Spiritus infusione susceperimus. Verba eius sunt, Si enim uere Verbum caro factuin est, &nos uere Verbum carnem cibo Dominico sumimus, qu modo non naturaliter manere in nobis existimandus est,

39쪽

De Coena ,-Calice Domini

qui & naturam carnis nostrae ia inseparabilem, sibi homo

natus assumpsit, & natura carnis suae, ad naturam aeternitatis, sub sacramento nobis comunicandae carnis, admiscui λ iis quis ergo naturaliter Patre in Christo negabit, neget prius non naturaliter uel se in Christo, uel Christu sibi 1n-

esse; quia in Christo Pater, & Christus in nobis unu in his

esse nos faciunt. Si uere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, & uere homo ille, qui ex Maria uirg. natuS fuit, Christus est, nosque uere sub mysterio carnem cor- .poris sui sumimus, & per hoc unum erimus, quia Pater meo est, di ille in nobis; quomodo uoluntatis unitas asseritur, quin naturalis per sacramentum proprietas persecta: sacramentum sit unitatis p Haec ille. Ecce sacra Eucharistia, est sacramentum perfectae unitatis: ita etiam sicut de clarat, ut communicantes de illa, uniantur Christo non

solum uoluntate, nec sola fide aut gratia alia tali, sed etiaper naturam: ob id uidelicet quod ueram Christi naturam humanam sumunt sub sacramento, & cum illo. Idem auctor Hilarius eadem ueritate defixus, subiungit paulo post, De naturali enim in nobis Christi ueritate, quae dicimus, stulte atque impie dicimus, nisi ab eo didicimus . Ipse enim ait ,. aro mea, uere est esca, & sanguis meus, uere est potus: qui edit carnem meam, & bibit meusanguinem, in ine manet, & ego in eo. Et haec accepta,& haec hausta, id efiiciunt, ut & nos in Christo, de Chri stus in nobis sit. Ecce quam grauiter, quam attente, quaq; egregie loquitur in hac re; ea ipsa grauitate uerborum, declarans hanc ueritatem. De naturali enim, inquit, in

nobis Christi ueritate, quae dicimus, stulte atque impie dicimus, nisi ab eo didicimus Idem auctor Hilarius paulo post ait, mi od autem in eo

per sacrametum communicatae carnis, & sanguinis simus, ipse testatur, dicens, Et hic mundus iam me non uidet, uos autem me uidetis: quoniam ego uiuo, & uos uiuetis; quoniam ego in Patre, & uos in me, & ego in uobis. Deinde , inii edit carnem meam, & bibit meum sanguinem, in me manet & ego in eo. Non enim in eo crit, nisi in quo

ipse fuerit, eius tantum in se assumptam habens carnem,

40쪽

i Liber I. γ

qui suam sumpserit. Haec ille. Et paulo post, Persectae a tem huius unitatis Tacramentuin superius iam docuerat, dicens. Sicut me missit Pater uiuens,&ego uiuo per Patrem ; & qui me manducat, uiuit per me. Vivit ergo per . Patrom, & quo modo per Patrem aluit, eodem modo per carnem eius uiuomus. Omnis enim comparatio, ad in- telligentiae formam praesumitur, ut id de quo agitur , s cundum propositum exemplum assequamur. Haec ergo uitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus, manentemper carnem Christum habemus, uicturis nobis per eum, ea conditione, qua uiuit ille per Patrem. Haec ille. iabus non potuit ipse Hilarius dicere clariora pro ista ueritate; uidelicet de uera existentia Christi. in sacramento Eucharistiae, atque per illud in nobis secundum naturam suam humanam. Eadem conclusio secunda, magis magisque, ex cypri ο, rillo, Basilio, Eusebis Emis. Gregorio Nysseno , Damasi no, Chrysonomo, Gregorioi Moc. Auguiuiso, Ambroso . Hieronymo, Gretoris,1 beopislato, ct Bernardo fulcitur amque probatur. ii l .c IIII. rianus Martyr ueritatem candem adstruit in Sermone De coena Domini, ostendens ue- se sim

rum Christi corpus esse sub specie panis post

cosecrationem, Cinna, inquit, disposita inter sacramentales epulas, obuiauerunt sibi instituta antiqua, & noua: & consumpto agno, quem antiqua traditio proponebat, in consumptibilem cubu Magister apponit discipulis: nec iam ad elaborata impensis, & arte conuiuia, populi inuitantur, sed immortalitatis alimonia datur, a communibus cibis differens: co poralis substantiae speciem retinens, sed uirtutis diuinae, inuisibili efficacia, probans adesse praesentiam . Et paulo post inquit, Significata olim tempore Melchisedech pr deunt sacramenta, & filiis Abrahae facientibus opera eius, summus Sacerdos panem prostit &uinum, Hoc est, inquit, corpus meum. Et paulo post, Manducauerant,&

SEARCH

MENU NAVIGATION