De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

De Cretia SHice Domini

biberant de eodem pane secundum formam uisibilem: Sed

ante uerba illa, cibus ille communis, tantum nutricndo corpori commodus erat, S uitae corporalis subsidium ministiabat. Sed ex quo a Domino dictum est, Hoc facite in

Marci 14. meam commemorationem. Haec est caro mea. Hic est

meus. quotiescunque his nerbis, & hac fide actum' est, panis ille substantialis, & calix benedictione, solenni sacratus, ad totius hominis uitam, salutemq; proficit: simul medicamentum, & holocaustum, ad sanandas infirmitates ,& purgandas iniquitates existens. Ecce fatetur, quod sacra Eucharistia non est cibus communis, sed est immortalitatis ali mollia; & retinens speciem corporalis stbstantiae , uirtutis diuinae , inuisibili efficacia , probat adesse presentiam : ad totiusque hominis uitam & salutem proficit, existens simul medicamentum , holocaustum ad sanandas infirmitates, & purgandas iniquitates. Idem

auctor, Maandiu cibi illi , qui ad diem festum erant parati , a conuescetibus Apostol is sumebantur, ueteris Paschae agebatur memoria . mc dum Iudas ad ueterem uitam pertinens, diabolo inuadente, S: occupate animam eius, egredi cogebatur. Sed ubi sacriim cibum mcns perfida te tigit , & sceleratum os, panis sanctificatus intrauit, parricidalis animus, uim tanti sacramenti non sustinens, quasi palea de area extimatus est. Et pauIo post, Hoc sacrame i tum aliquando corpus, aliquando carnenae, di sanguinem, aliquando panem Christus appellat, portionem uitae aeter nae, cuius secundum haec uisibilia, corporali communicauit naturae. Et paulo post, Panis iste communis, in ca nem, & sanguinem mutatus, procurat uitam, & increme tum corporibus . Ideoq; cx consueto rerum effectu, fidei nostrae adiuta infirmitas , sensibili argumento edocta est, uisibilibus sacramentis , in esse uitae.aeternae effectrum. Ecce panis iste communis ante consecrationem, in carnon,&fanguinem mutatus per consecrationem uerbo Christi , procurat uitam, atque incrementum corporibus; & uisibiab sacra mento inest uitae aeternae inectus.

Idem auctor maniseste paulo post, Panis iste, quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura m

42쪽

Liber' I.

latus, omnipotentia Verbi factus est caro. Et sicut in pessona Christi humanitas uidebatur , latebat diuinitas; ita sacramento uisibili, inestabiliter diuina se infundit essentia: ut esset circa sacramenta religio, & ad ueritatem, cuius corpus sacramenta sunt, sincerior pateret accessus.

Ecce panis, quem Dominus discipulis porrigebat, natura mutatus fuit , non estigie, & omni potentia uerbi, factus est caro. Non potuit Cyprianus loqui magis clare, aut magis exacte. QSibus non minus manifeste, nec minus gloriose adiecit, quod sacramento uisibili , ineffabilitet diuina se infundit essentia: sicut in persona Christi humanitas uidebatur, latebat diuinitas . Idem auctor Cyprianus probans, seu indicans iuxta fidem, uerum Christi sanguinem contineri realiter, realiterque bibi sub speciebus uini consecrati, dicit, Noua est huius sacramenti doctrina, & scholae Euangelicae hoc primum magisterium protulerunt, & doctrinae Christi primum haec mundo innotuit disciplina, ut biberent sanguianem Christi, cuius esum legis antiquae auctoritas districtis me interdicit . Lex quippe potum sanguia is prohibet,

Euangelium percipit, ut bibatur. Ecce in sacramento bibimus uerum, ac proprium sanguinem, qualem olim lex prohibebat bibi, aut odi; bibimus, inquam, per talem pOrationem, qualem Olim prohibebat lex . Idest, non per spiritualem potationem solum, de qua non ita curabat lex, sed per realem, & corporalem, per diuinum nostrum sacramentum et in quo realiter ,& corporaliter Christum sumimus; hoc est, uerum eius corpus iterumque eius san-

suinem: licet ipse Christus non sit in sacramento localiter, sed sacramentaliter, realiter, & praesentialiter. Addit CD prianus in progressu orationis, In quibus mandatis hoc di-lcernere debet Christiana religio, quod sanguis anima Iium a sanguine Christi per omnia ditarens, temporalis tantium habet uiuificationis essectum, ideoque ad obtinendam aeternitatein non potest perficere, quod semel obrutum non surgit ulterius: Bibimus aute de sanguine Christi , ipso iubente ; uitae aeternae cum ipso, & per ipsum participes . Ecce sanguis animalium non habet effectum spi

art. s.

43쪽

De Coena, Gahce Domini

ritalem aut perpetuum , sed corporalem & temporalem sanguis autem Christi habet estoctum aeternum funde praecipimur de illo bibere, ut cum Christo & per Christum uitam aternam participemus.

Cyrillus in hac etiam est ueritate, qui pertractans ea Domini uerba, Ego sum uitis uera . clarissime dicit, per communionem corporis, & sanguinis Domini, corporaliter Christum in nobis habitare ,& participatione naturali in nobis esse,& non solum per charitatem: quodque natura corporis nostri fieri nequit incorruptibilis , nisi Christus ei coniungatur. Quemadmodum, inquit, si quis igne liquefactam ceram, alij cera similiter liquefactae itam is uerit, ut unum quid ex utrissique factum uideatur: sic communicatione corporis, & sanguinis Christi ipse in nobis est, di nos in ipso. Non poterat enim aliter natura haec corruptibilis corporis ad incorruptibilitatem , & uitam traduci, nisi naturalis uitae corpus ei coniungeretur. Idem Cyrillus super Ioannem, ostendit quod non sme magna impietate clamabant, Q omodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum Z docens quod operum Dei ratio mentem nostram effugiat;& quod Iudaicum ue bum est, omodo potest hic nobis, dic. Idem auctor in capite sequenti, asserit, corpus Christi uiuificare, Christumq; in miraculis edendis, sua came usum esse, ut ostenderet corpus quoque suum uiuificare posse . Dicit enim, Quod si solo tactu suo, corrupta redintegrantur, quomOdo non uiuc mus, qui carnem illam S gustamus di manducamus Θ Reformabit enim omnino ad immortalitate suam, participes sui. Nec uelis Iudaice, QPomodo, quaerere, sed recordare quamuis naturaliter aqua frigidior sit, aduentu tamcn ignis, frigiditatis suae oblita aestuat. Hoc sane

modo etiam nos, quamuis propter naturam camiS corruptibiles sumus, participatione tamen uitae, ab imbicillitate nostra reuocati ad proprietatem illius, ad uitam reformamur. Idem, Nec dubites, an hoc uerum sit, eo manisestedicentes

44쪽

dicente, Hoc est corpus meum: sed potius suscipe uerba Saluatoris in fide cum enim sit ueritas, non mentitur.

Basilius in sua Liturgia manifestὰ ait, Attende Domine

1. , . Christe, Deus noster, de sancto tabernaculo tuo, de Ot de throno gloriae regni tui , & ueni ad nos sanctificandos, stum Aἄ- qui supra cum Patre sedes , & hIc inuisibiliter uersaris;&dignare potenti manu tua impartiri nobis impollutum corpus tuum, preciolana sanguine, &pernos toti Populo. Can. 31. Fac panem quidem istum, ipsum honorificum corpus Domini Dei, 3c Seruatoris nostris I s , v Christi. quod autem in calice isto , ipsum sanguinem Domini Dei I a , V Christi, qui effusus est promuncia uita . Haec ille . Miae etiam in ora. a. sita Liturgia, quae apud nos est, ita habemus, Ideo Domine sanctissime & nos peccatores, & indigni seriti tui, qui constituti sumus ministrare sancto altari tuo, non pro- pter iustitias nostras non enim fecimus quid boni in te ra sed propter misericordias, & miserationes tuas, quose disti ditaliter super nos, considentes appropinquamus sancto altari tuo, & proponentes configuralia sancti co poris , & sanguinis Christi tui, te obsecramus, & te post Itinus sancte sanctorum, beneplacita tua benesmitate, uenire Spiritum sanctum tuum super nos, & super proposita munera ista, & benedicere ea, & sanctificare, & ostendere

panem quidem istum, ipsum honorificum corpus Domini, Dei & Saluatoris nostri Ι 1 , , Christi: quod autem est in calice isto, ipsum sanguinem. Domini Dei, & Saluatoris 2 nostri I. , V Christi, qui effusus est pro insidi vita. Haec ille. auctor in suis Moralibus docet ex multis illum locii, Nisi maducaueritis carnem Filii hominis, & biberitis eius sanguinem , &c. de Eucharistia intelligi Abi etiam in multiS declarat, eum uere, atque realiter manducare Christi corpus , qui sacram Eucharistiam sumit. Petebat igitur Basilius in sua Liturgia, ad altare Domini stans, paneque, ac uinum offerens, ut Spiritus sanctus adueniens ipsum p Remi , honorificum corpus Christi , de ipsum uinum, hono

45쪽

corpore et finguine Domini.

rificum sanguinem eius faceret ; idque ita per consecrati , item in uerbo Domini ipsius existimabat fieri, & firmiter crodebat, ut qui post consecrationem de Eucharistia facta sumeret, ipsum Christi corpus & sanguinein uere atque 1 ealiter participaret. Quamobrem idem auctor mirabi lem effectum consecrationiS recognoscens, & realem praesentiam Christi in Eucharistia firmissimὰ credens, dicebat, O' miraculum, o Dei nimia beneuolentia, qui se isum sedet ad dexteram Patris, sacriscij tamen tempore manibus hominum continetur. Similia uel ba ponuntur infra ex Chrysostomo in De sacerdotio . .

Eusebius Emis fetiam mani stὰ dicit, Maia corpus assumptum ablaturus er i ab oculis, & illaturus sideribus, necessarium erat, ut in die coenae sacramentum nobis comporis & sanguinis consecraret: ut coleretur iugiter per mysterium, quod semel offerebatur in precium : ut quia quotidiana ,& indefessa currebat pro omnium salute redemptio , perpetua esset redemptionis oblatior S: perennis uictima illa uiueret in memoria, & semper praesens esset gratia . Et sequitur, Recedat ergo omne infidelitatis a i-guum , quoniam quidem qui auctor est muneris, ipse etiatestis est ueritatis. Nam inuisibilis sacerdos, visibiles creaturas in substantiam corporis, & sanguinis sui uerbo suo secreta potestate conuertit, ita dicens, Accipite & com dite, Hoc est corpus meum. Et sequitur, Nouum tibi &impossibile esse non debet, quod in Christi substantiam terrena, & mortalia conuertuntur. Emissenus itaque in sermone De Corpore Domini ait, cuanta itaque & quam celebranda uis diuinae benedicti nis operetur, quomodo tibi nouum & impossibile uideri non dcbeat, quod in Christi substantiam, terrena & momi talia eommutantur , teipsum qui iam in Christo es regeneratus interroga . Item quando benedicendae uerbis coelestibus creaturae sacris altaribus imponuntur, a

coquam inuocatione sui nominis consecretur substaotia,

46쪽

illlite est panis.& uinum ; post uerba autem , corpus& sanguis. Ecce inuisibilis sacerdos, Saluator utique noster , nobis in hoc saeculo uiuentibus inuisibilis, uisibiles creaturas in substantiam corporis & sanguinis sui uerbo suo, secreta potestate conuertit, ita dicens, Accipite & comedite,

Hoc est corpus meum; Ecceque terrena & mortalia, in

Christi substantiam commutantur. Nihil Emus potuit dicere magis aperte. G conivs Nyssenus.

Grego. Nyssienus, uir & doctrina, & uitae sanctitate e cellens , in Cathechetico suo sermone De diuinis sacramentis, ita dicit pro hac ueritate. Rectὰ igitur & nunc panem diuino uerbo sanctificatu, in corpus Dei uerbi trans. mutari credimus . Nam & illud corpus intelligit autem corpus assumptum ex Virgin panis potentia erat, sancti ficatus uero fuit habitatione uerbi in carne habitantis, a quo ita panis, qui in illo corpore erat, transsubstantiatus fuit in diuinam potentiam; per eum nunc quoque aequaliter fit: di ibi enim gratia Verbi sanctum fecerat illud co pus, quod ex pane consistcbat. Et illud quodamodo etiam panis erat, & hic similiter panis, quoadmodum Apost. ait. sanctificaturi per uerbum Dei,& Orationem, non com stionem, ad hoc procedens, ut corpus Verbi fiat, sed mox

ad corpus per uerbum transmutatur, quemadmodum ab ipso Verbo dictum est, Hoc est coi pus meum . Ecce manifestὰ dicit, corpus Christi sanctificari per uerbi inhabitationem , & panem ad corpus Christi per uerbum Dei traia mutari. De proprio corpore Christi dicit quod, potentia, panis erat, quia pane constabat. Videlicet iuxta Arist.doctrinam, secundum quem mahistrum, Alimentum primo quidem dissimile , postea uero simile fit eius cuius est alimentum . Nec possumus ullo modo dubitare de mente huius doctoris, cum ipse manifeste asserat, Saluatorem n strum in coena, uere, atque realiter obtulisse seipsum sub

speciebus panis , & uini, quasi in eo suos aduersarios prae-

47쪽

cap. Da misce. etia lib. .

ueniret, per quorum manus seipsum sequenti die in pr pria specie obtulit . Hanc ueritatem ponit etiam idem a ctor in lib. de Mistica uita Mosis, ubi ait, Is igitur mirabilis sine agricultura panis, uarietate qualitatis ad suscipientium habitudinem, uirtutem suam Commutat; nam cum sit panis, ignorat labefieri, sic in camem uertitur, &C.

Damast. in suo lib. Sententiarum, ad hanc eadem ueritatem dicit , Non est panis figura corporis, & sanguinis Christi. Absit, sed ipsum corpus Christi Deificatum. Hoc habemus ab ipso Domino dicente, non, Hoc est figura corporis, sed Ipsum corpus meum: & non figura sanguinis, sed ipse sanguis meus. Haec ille. Quae ipse non ita asserit, quasi neget sacram tum Eucharistiae significare corpus Christi uerum; nec quasi neget, corpus Christi veru, si i- ficare etiam aliquo modo corpus Christi mysticum: sed ut explicaret in hoc diuino sacramento no esse solum Christi figuram uel imaginem, immo esse etiam ipsum propriuChristum secundum realem existentiam, suum proprium corpus , suumque proprium sanguinem. Idem auctor, Carbonem, inquit, uidit Esaias. Carbo autem simplex non est, sed unitus igni: sic panis communionis, non panis simplex est, sed unitus diuinitati. Carbo hic comburit peccata nostra , S illuminat corda, ut participati ne diuini ignis igniantur & deificentur. Subleuat & spei nostrae fiduciam tam familiari sua ad nos coniunctione ,

Ioannes Chrysest. in multis locis hane ueritatem & e pres' ta satis late sustulcit, ex quibus placet nonnulla huc

eius dicta transferre. Is auctor gloriosus ostendens, in s cramento altaris esse uerum Christi corpus secundum re

lem existentiam, illud uidelicet, quod ex Virgine natum est, a Iudaeis neci traditum, in coelum euectum, & quod

48쪽

. ab Angesis adoratur, dicit, Hoc corpus in praesepi reus riti sunt Magi, & uiri impij & Barbari; tu non impraesepi, sed in altari: non mulierem, quae in lasciis teneat, sed saccrdotem praesentem, & Spiritum super proposito sacritacio abunde diffusum vide. Dum in hac uita sumus, facit

ut terra nobis coelum sit, hoc mysterium. In coelis regium corpus, quod nunc tibi in terra uidendum proponitu . Non Angelos, non Archangelos, non coelos coelorum, sed ipsum omnium dominum ostendo. Animaduertis quod omnium maximum est, atque praecipuum, in terra non

conspicaris selum, sed tangis: neque solum tangis, sed comedis, & eo accepto domum redis . Idem auctor, Haec Η-ilia mensa uicem explet praesepis, in quo natus est Christus . t Nam & hic ponitur corpus dominicum, non quidem fasciis inuolutum, sicuti tunc, sed undique Spiritu sancto convcstitum; qui mysteriis initiati sunt, intelligunt quae dicuntur . Idem auctor, Maando mysterium propositum fuerit, dic tecum, Hoc corpus, Sol crucifixum uidens, radios auertit: propter hoc, velum templi scissiim est, & petrae, ac terra uniuersa tremuit. Hoc idem comus cruei latum, lanceauulneratum, fontes sanguinis uniuerso Orbisahitares scaturiuit: re ipsum corpus in supremum thronuextulit, quod etiam nobis exhibuit: & ut teneremus, Scut manducaremus, quod maximum signum dilectionis est. Idem auctor in De sacerdotio, O' miraculum, o Dei be- , nihilitatem, qui cium Patis sursum sedet, in illo ipλ tem- e m. s. pori; articulo omnium seu alias homilium) manibus pestractatur: ac se tradit uolentibus illum accipere, & complecti: fit autem nullis praestigiis, sed apertis & intuentibus omnium circunstantium oculis. Idem auctor, Recolite quia illius corpus est &sanguis, qui supra coelos residet, ad Erbe. qui ab Angelis suppliciter adoratur. Illius, inquam, qui proxime assistit immortali Dei potetiae: huius delibamus sanguinem, & proprium corpus nobis sumendum tradidit. Idem auctor ad popuIum Antiochenum, Helias Meloten L .discipulo, Filius autem Dei ascendens, suam nobis carnem reliquit; sed Helias quidem exutus, Christus autem ascendens, & eam nobis reliquit, & ipsam habens asce

49쪽

1 1 Coena , π Cassice Domini. I: x-, Helias uestem ovillam dimisit discipes λ,

νοῦ. Filius uero hominis ascendens , suam ipsius carnem nobis Homit 83. reliquit. Et super Matth. Veniat in mentem tibi, quo h

nore honoratus sis, qua mensa fruariS. ea nanque re nos Homil.6o. .alimur, quam Angeli uidentes tremunt: nec absque pauore propter fulgorem, qui inde resilit, aspicere possunt. Idem iterum ad populum Antioch. Angeli uide tes horrescunt, neque libere audent intueri propter emi ecantem inde splendorem, hoc nos pascimur, huic nos unimur, & facti sumus unum Christi corpus & anima . Idem ad eundem populum Antioch. Motquot huius corporis, participes efficimur, quotquot sanguinem degustamus, . cogitemus quod illum sursum sedentem, qui ab Angelis adoratur, degustemus. Idem auctor super Matthaeum, Credamus ubique Deo , nec repugnemus ei, etiam si sensu nostro, & cogitationi absurdum esse uideatur, quod dicit. In omnibus ,& pra cipue in mystcriis ita faciamus et non illa, quae ante pos iacet solum modo aspicientes, sed uerba quoque eius teneamus . Nam uerbis eius defraudari non possumus, sensus uero noster deceptu facilis est; illa falsa esse non possunt, hic sapius ac saepius fallitur. mioniam ergo ille dixit, Hoc est corpus meum . nulla teneamur ambiguitate, sed credamus, & oculis intellectus id perspiciamus . Idem ad Hema.6c. populum Antiochaenum, Non solum prae oculis posita re- iciamus, sed ipsius uerba contineamus, Ipsius sermo i fallibilis est, sensus autem noster seduci facilis: ille numquam decidit, hic autem ut plurimum errat . intoniam igitur uerbum dicit, Hoc est corpus meum. & pareamus,& credamus, & oculis intellectualibus ipsum intueamur. Idem super Matthaeum, QSi dixit, Hoc est corpus meum.&rem simul cum uerbo confecit. Et ad populum Anti charnum, Vnum corpus sumus, & membra ex carne, & OLsibus cius. Sequamur autem initiati quae dicuntur. Vt emgo non tantum per charitatem hoc simus, uerum & ipsa re' in illam misceamur carnem, hoc per escam efficitur, quam largitus est: nobis uolens ostendere, desidcrium, quod e ga nos habet, &c. Vide cap. a. V kui stater cile uester,

50쪽

carnem & sanguinem propter uos assumpsi, uicissisim camnem luestram, S sanguinem per quae cognatus uester sa-ctus sum, trado . Idem auctor super Ioannena, Vt autem non solum per dilectionem, sed re ipsa in unam carnem conuertamur, per cibum id efficitur, quem nobis elargitus est . Et ad populum Antiochaenum , Non satis fuit ho- ΗomI. . mo fieri, colaphis caedi & iugulari, uerum & semetipsum nobis comiscet, & non fide tantum, uerum & ipsa re nos suum efficit eorpus, M. Idemque docet super Matthaeum. Praecedente uero Homilia, Non sunt, inquit, humanae potentiae opera, quae proposita sunt: qui tunc ea secit in

coena, ipse nunc ea quoque operatur: nos ministrorum i

cum tenemus , qui uero sanctificat,& ea mutat, ipse est. Et super epistolam ad Corinthios, intomodo Paulus a miHI. 17. Domino accepit c non enim aderat tunc, sed unus erat ex 'cqri persecutoribus. Vt intelligas nihil plus illam mensam habuisse, quam habeant hae posteriores. Nam & hodie ipse est, qui operatur, & tradit , quemadmodum & tunc . In Homilia uero De Proditione traditoris, & Sacramentorum traditione . Adest nunc quoque Christus, qui illam mensam fecit, ille ipse nunc etiam ornat. Non enim est homo, qui haec munera facit corpus & sanguinem Christi: sed qui crucifixus est pro nobis Christus. Figuram quidem adimplens astat sacerdos, uerba illa pronuncians; potestas uero, & gratia, tota Christi est. Hoc est corpus meum.

ait. Hoc uerbum , res propositas transmutat.

Ecce nullo modo dubitare quispiam potest de sententia diui Ioannis Chrysostomi. Maniseste enim tradidit, &uerbo Domini probat, proprium Christi corpus quod fuit in praesepi olim , & modo est in coelo, esse in sacramento saltaris nostri. Mibus addit, quod dum sacramentum

huiusmodi sumimus, Christo incorporamur, atque uniamur, non solum modo communi omnium iustorum etiam

paruulorum, uidelicet per fidem & charitatem : sed etiam modo speciali, idest, secundum rem ipsam; scilicet proprium Christi corpus in nobis recipientcs, sicut discipulus Heliae recepit meloten . Vnde pulchre dicit, Helias meloten discipulo, Filius autem Dei ascendetis, suam nobis

SEARCH

MENU NAVIGATION