장음표시 사용
51쪽
carnem reliquit: sed Helias quidem exutus, Christus at item ascendens, R eam nobis reliquit, & ipsam habens ascendit. Maar ut firmiter credamus, nobis proponit ue ibum Dei dicentis, Hoc est corpus meum, atque.eius insi- i
t Spectant eo Neocaesariensis Gregorii dicta, qui de haere minus manifeste locutus est, ita tamen disseruit, Hoc enim, inquit, Dominus Christus tractauit , ut sicuti camnem , quam assiimpsit, propria secundum naturam sanctificatione , ex sua unitione sanctificauit. Similiter etiam pa-inem Eucharistim ueluti ueram imaginem naturalis sarnis, per sancti Spiritus aggressionem sanctificatum, diuinum corpus esse uoluit, illique sic placuit. Venit autem medius sacerdos, qui ex communi, sanctum id facit, sacra ita IIa anaphora. cce non respuit preces consecrationis , nec negat uirtute uerbi pronuntiati, panem sanctificari ac mutari rimmo asserit quod Saluator noster, panem Eucharistiae, ueluti uetam imaginem naturalis carnis, per sancti ritus aggressionem sanctificatum, diuinum corpus esse uoluit. Vt non solum imago sit diuini corporis, sed etiam Spiritus sancti aggressionem ipsum diuinum corpus contineat. Quam rem etiam ab exemplo manifesto declarat, i ut sicut Cfristus ex sua unitione Deificauit carnem, quam assumpsit, uniendo illam diuinitati: simili modopraesentiam suam exhibendo pani Eucharistiae, mirabili illa conse cratione, eum suum corpus efficiat. His addit, dicens, Illique sic placuit. Haec uerba Gxegorii reserens Nicolausi Visagagn. eques Rhodius in suo opere aduersus Richerii articulos Caluinianae traditionis, contra ipsum Caluinum laut Richerum nihil posse manifestius dici, contendit. i
Augustinus etiam multa admodum dicit in uariis locis, id ualde nota a , qua egndem septentis' limg uerissimam,
52쪽
uerissimam , obfirmandam maxime pertinent ; In libro enim sententiarum Prosperi ita habetur, Nos autem in specie panis & uini, quam videmus, res inuisibiles, idia,
carnem, & sanguinem honoramus . Nec similiter comprehendimus has duas species, quemadmodum ante consecrationem appraehendebamus. Cum fideliter fateamur ante consecrationem esse panem & uinum , quod natura formauit; post consecratione i uero carnem Christi & sanguinem , quod benedictio consecrauit. In eodem libro .
Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, sacrificium Ecclesiae duobus modis confici, duobus constare, uissibili clementorum specie, & inuisibili Domini nostri Ia, V Christi carne & sanguine:& sacramento & re sacramenti, idest , corpore Christi. I tem, caro eius est, quam forma panis opertam in sacramento accipimus sanguis eius, quem sub vini specie Zc sapore potamus. Idem in De Trinitate, Mia morte Domini liberati sumus, huius rei memores in odendo & potando carnem , & sanguinem, quae pro nobis oblata sunt, signita camus. Idem, Virtim sub figura, an sub ueritate hoc mysticum calicis sacramentum fiat, ueritas ait. Caro mea uere est cibus , & sanguis meus uere est potus . Alioquin, quomodo magnum erit, Panis quem ego dabo, caro mea
est pro mundi uita, nisi uera sit caro Z Sed quia phas non est uorare dentibus, uoluit Dominus hunc panem, & uinum in mysterio , uere carnem suam, & sanguinem suum consecratione Sphitus sancti potenter creari ,& quotidie pro mundi uita mystice immolari; ut sicut de Virgine per Spiritum sanctum uera caro sine coitu creatur, ita per eundem ex substantia panis & uini mystice idem corpus Christi consecretur . Corpus Christi & ueritas & figura est. V ritas, dum corpus Christi, & sanguis uirtute Spiritus se cti in uirtute ipsius, ex panis, S uini substantia efficitur. Figura uero est, id quod exterius sentitur . Et sequitur, Credendum est, quod in uerbis Christi, sacramenta conficiantur . Cuius enim potentia creantur prius, eius utique uerbo ad melius procreantur. Idem in epistola ad Hiri-neuna, Corporeum illud manna nunc est tanti res miraculi,
53쪽
quia uenit quod persectum est. Perfectus autem panis de
coelo, corpus est ex Virgine. Idem super Psalmos accesseri mi ad I . , v is Iudaei, ut crucifigerent; nos accedamus, ut corpus eius, & sanguinem accipiamus. Item, Vere magnus Deus & magna misericordia eius, qui dedit nobis manducare corpus suum, in quo tanta per us est, & sal psi is. guinem bibere. Idem super Psalm. ad Iudaeos: Iam & s curi bibite sanguinem , qtiem fudistis. Alibi, De carne
'M.1 . Mariae carnem accepit, & ipsam camem.ad manducandum ad salutem dedit. Idem, De carne Mariae carnem ut 98. accepit; Et quia in ipsa carne hic anibulauit, & ipsam camnem nobis manducandam ad salutem dedit: nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adorauerit. Verba integra Augustini sunt in eo loco, Nuctuans coniecto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; & inuenio quomodo stine impietate adoretur scabellum pedum ci Q. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, & de came Mariae carnem accepit: & quia in ipsa carne hic ambulauit, ct ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit . Nemo autem carnem illam manducat, nisi prius adorata rit, inuentum est, quomodo adoretur scabellum pedum eius: & non solum non peccamus adorando, sed peccamus
lib. . Idem in De Trinitate, Nec linguam quippe eius, nec
in membranas, nec atramentum, nec significantes sonos lingua editos, nec signa literarum conscripta pelliculis, compus Christi & sanguinem dicimus; sed illud tantum, quod
ex fructibus terrae acceptum, & prece mysticia consecra tum rite sumimus ad salutem spiritualem, in memoriam pro nobis diuinae passionis. QSod cum per manus hominum ad uisibilem speciem perducitur, non sanctificatur ut sit tam magnum sacramentum, nisi opcrante inuisibiliter Spiritu Dei. Haec ille. Ecce quod de fructibus terrae acce-ceptum est, prece mystica consecratum & sanctificatum, M.,. Operante Spiritu sancto, corpus Domini esse dicit Augu- ω 9. stinus. Idem contra aduersarium legis, Sicut mediatorem Dei,& hominum hominem I, , Vis Christum, carnem suam nobis dantem manducandam, sanguinemque
54쪽
bibendum , fideli corde atque ore suscepimus , quantiis
horribilius uideatur humanam carnem manducare quam perimere hominem, & sanguinem humanu potare, quam fundere. Ecce fatetur quod quanuis horribilis uideatur humanam carnem manducare quam perimere hominem,& sanguinem humanum potare quam sumere; fideli tamen corde, atque ore suscipimus mediatorem Dei & ho minum hominem Is, via Christum, carnem suam nobis dantem manducandam, sanguinemque bibendum . miidem non potuit hic gloriosus doctor nostram hanc ueritatem expressius proferre, aut magis palam consteri. Manifeste enim dicit, nos corde atq; ore suscipere Christum , carnem eius manducare, & sanguinem eius bibere. Idem
auctor, ipsum quidem, & non ipsum corpus, quod uid batur, manducatur: ipsum quidem inuisibiliter, non ip sum uisibiliter. Videatur etiam in epistola ad Hireneum .
Ambrosius lib. De sacrament. Patiis est in altari usitatus ante uerba sacramentorum . ubi accessit consecratio, de pane fit caro Christi. Infra, Maod erat panis ante conse crationem , iam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat: & sic ex pane fit cor pus Christi ,& uinum cum aqua in calice mistum si sanguis, consecratione uerbi coelestis. Et sequitur, Christus testificatur , quod corpus suum & sanguinem accipimus de cuius fide & testificatione dubitare non debemus. Idem auctor, Re uera mirabile est, quod Deus manna pluerit patribus, & quotidiano coeli pascebantur alimento, unde dictum est, Panem angelorum manducauit homo: sed tamen panem illum qui manducauerunt, omnes in deserto mortui sunt. Ista autem esca, quam acciditis, iste panis uiuus, qui de coelo descendit, uitae aeternae substantiam ad . ministrat .EEt quicunque hunc panem mandiicauerit, non morietur in aeternum. Considera, Vtrum praestantior nunc
sit panis Angelorum, an caro Christi quae utique panis est uitae. Manna illud de coelo, hoc super coelum. Illud coeli,
55쪽
hoc Domini coelorum. Illud corruptioni obnoxium, si in diem alteium seruaretur; hoc alienum ab omni corruptione . iniicunque religiose gustaverit, corruptionem sciit ire non poterit. Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis ex Christo. Illos ad horam satiauit aqua, te sanguis di luit in artemum . Iudaeus bibit, & siilla; tu cum biberis, sitire non poteris. Illud in umbra, hoc in ueritate , Et post pauca. Potior est lux quam umbra , veritaS quam si-gura, corpus creatoris quam manna de coelo. Idem auctor in eodem loco post multa miracula recitata, quibus manifeste ostendit possibilitatem conuersionis substantiarum panis,&uini in uerum corpus Christi, subdit, Sed quid argumentis utimur λ Suis utamur exemplis incarnationis , astruamus mystersi ueritatem . Nunquid naturat usus praesensit eum, dum I. f., ex Maria nasceretur λ Si ordinem quaerimus, uiro mista scemina generare cosueuerat. Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo ge-ncrat. Et hoc quod conficimus, corpus ex Virgine est. vii id hic naturae ordinem quaeris in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus I a , . , partus ex Virgine tvera utique caro Christi est, quae crucifixa est, quae sepulta cst. Ipse clamat Dominus I., V ,, Hoc est corpus meum. Ante benedictionem uerborum coelestium alia species nOminatur, post consecrationem Christi corpus significatur . Ipse dicit sanguinem suum . Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur. Tu dicis , Amen, hoc est, uerum cst . Maod sermo sonat, affectus sentiat.
Idem Ambrosius, Omnia quaecunque uoluit Dominus, fecit in caelo & in terra. Et quia uoluit sic, factum est ita . Licet figura panis S uini uideatur, nihil tamen aliud quam caro Christi, & sanguis post consecrationem credendum est. Unde ipsa ueritas ait ad discipulos, Haec, inquit, caro mea est pro mundi vita. Et ut mirabilius loquar, non alia plane quam quae nata est de Maria, & passa in cruce, de resurrexit de sepulchro . haec, inquam, ipsa est : Et ideo Christi caro est, quae pro mundi uita adhuc hodie ostertur. Et cum digne accipitur, uitam utique aeternam in nobis
56쪽
operatur. Panem qui dem istum , quem sumimus; in mysterio, illum utique intelligo panem , qui manu sancti Spiritus formatus est in utero Virginis, & igne passionis decoctus in ara crucis. Panis cnim Angelorum factus est cibus hominum , Vnde ipse ait , Ego sum panis uiuus, qui de coelo descendi. Et item, Panis, quem ego dabo, caro nazaest pro mundi uita . Ex his nanque duabus sententiis, aperte datur intelligi, quia panis istae & ille non duo, sed unus panis & una caro, proculdubio unum corpus efficitur. Illud uere , illud sane, quod sumptum est de Virgine, quod passum est & sepultum, quod surrexit & in coelum ascendit, & sedet ad dexteram Dei patris, & quod est uenturum iudicare uiuos & mortuos. Idem in De sacramentis, Sicut est uerus Dei filius Dominus noster I ε , v , Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed Filius ex substantia Patris: ita uera est Christi caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, & uerus satagias eius potuS. Ego sum, inquit, panis uiuus, qui de coelo descendi. Et respo-dens lectori qui replicare posset, addit, Sed caro non descendit de coelo, quomodo ergo descendit de coelo panis uiuus λ Ait, inita idem Dominus I . , Φ, consors est diuia nitatis & corporis; & tu qui accipis carnem diuinae eius substantiae, in illo participas alimcnto. Idem in lib. De mysteriis. In illo sacramento Christus est, quia caro est Christi . Non ergo corporalis esca, sed spiritualis. Vnde N Apostolus de typo eius ait, Ruia Patres nostri eandem escam spiritualem manducauerunt. Corpus enim Dei, corpus est spirituale; corpus Christi, corpus diuini Spiritus est. Ad eandem ueritatem dicit etiam idem auctor multa alia, quae recitantur in capite, In calice . De consecra. distin. a. Idem itaque in sermone De Sacramentis ita inquit , mi modo enim panis potest este corpus Christi Z Q uibus ue bis, aut quorum uerbis haec sacramenta perficiuntur λ Et addit, Ipsius Domini nostri I . , V Christi. Et insta, Cum autem hoc sacramentum perficit, non propriis uerbis Sacerdos , sed ipsius Christi utitur. Verba enim Christi, hoc sacramentum consciunt. Et post pauca. Ante consecrationem panis est , verbis autem Christi dictis, mox corpus
57쪽
Christi est. Accipite enitar , inquit , comedite ex eo omnes . Hoc est corpus meum . Similiter in calice ante uerba Domini, uinum est aqua mistum, Christi uerbis operantibus sanguis essicitur. Ad hanc ueritatem nostram catholicam nihil apertius his dies Ambrose uerbis desiderare possiimus.
Hierony. etiam in eadem ueritate est, qui super Matth. ita scribit, Postquam typicum Pascha fuerat impletum, &agni carnes cum Apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor homitus, &ad uerum Pasthae trans editur sacramentum : ut quomodo in eius praefiguratione Melchisedech summi Dei sacerdos, panem di uinum offerens fecerat, ipse quoque ueritatem sui corporis & sanguinis repi a sentaret. Ecce in coena sub hoc sacramento ueritate sui corporis & sanguinis repraesentavit Dominus, quod Melchisedech praefigurauit olim, osterens panem, & uinu. Si autem eius rei, quae a Melchisedech praefigurata fuerat , ueritatem repraesentavit Dominus; quidem haec ueritatis repraesentatio, sela figura dici non potest, nec Elum signit, nec sola imago , secunduin Hierony. Erat enim Hieronymus Ciceronianus, ut constat de ipse, & apud ipseni. Cicero autem cum rei emptae precium repraesentatum esse dixit; praesenti pecunia solutionem ostendebat, non eius rei figuram. Et qui se nobis ad concionem repraesentant, non figuram solam producunt, sed seipsos siistunt. Vnde& Grammatici repraesentare interpretati sunt, praesentem sistere. Ergo cum ueritatem sui corporis Dominum repraesentasse dixit Hierony. non figuram stitisse, sed ipsisSinium corpus exhibuisse intellexit. Accedit his quod Satiuator noster non compleuit, aut persecit figuras antiquas, quae de se erant, solis figuris aut imaginibus: sed profectortuis rebus ipsis, quae adumbratae fuerant. Idem auctor
super Nist. ad Gala opus quippe ibi magis uini quam Dei
a nobis creatura damnata est, & licentiam tulimus uirgi-m, Proprio aetatis caloro servonti, ne sub occasione parman
58쪽
bibendi plus biberet: alioquin sciebamus & in Christi san
guinein uinum consccrari,& Timothco uinum ut biberet,impei attini. Idem super epist. ad Titum. Sic est castitas propria, & ut ita dixerim , pudicitia sacerdotalis, ut non soluiti ab opere immundo se abstineat, sed etiam a iactu oculi ,& cogitationis errore: mens Christi corpus consectura, sit libera . Ecce uinum in Christi sanguinein cons cratur, & a sacerdote corpus Christi conficitur. Idem super Abdiam, Nos autem audiamus, panem, quem stegit Dominus, deditque discipulis, esse corpus Domini Saluatoris, ipso dicente ad eos, Accipite & comedite, Hoc est corpus meum . Idem super Oseam. Et arbitrati sunt iugumeum leue, cse grauissimum, & declinaui ad eos, deser S re a coelorum, ut cum eis uescerer assumpta forma hominis, siue dedi eis esum corporis mei, ipse & cibus &conuiua. Idem in Heliodorum. An de his aliquid audeadicere, qui certe in suis urbibus commorantur. Absit ut de his quicquam sinistrum loquar, qui Apostolico gradui succedentes Christi corpus sacru, ore coniiciunt, per quos& nos Christiani sumus. Haec ille. Ecce Christus e coelo descendens, manducauit cum hominibus assiimptam so mam hominis, & dedit cis esum corporis sui, ipse cibus& conuiua: atque succcstores Apostolorum Christi corpus sacrum , ore conficiunt. S. Thomas ita refert ex Hieronymo ad Lesbiam, Dominus I a s v s Christus ipse conuiua ει conuiuium , ipse comedens & qui comeditur. Gabriel super Canonem ita resert ex Hierony. ad Heluidium, Nec Moyses dcdit uobis panem uerum, Sed Dominus I xxv sipse conuiua, & conuiuium, ipse comedens, & qui com ditur . Ipse Gabriel in eodem loco ita refert ex Hierony.
in sermone Dominicae quintae post Epiphaniam, Singuli autem totum accipiunt Christum Dominum; & singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed se in singulis praebet. l
Gregorius in Homilia Paschae pro ista eadem ueritate
59쪽
dicit, Quid sit languis Agni non iam audiendo, sed bibendo didicistis: qui sanguis sub utrunque postem ponitur, quando non sol uni ore corporis, sed etiam ore cor dis hauritur . Haec salutaris uictima, illam nobis mortem unigeniti per mysterium reparat, qui licet resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur : tamen in seipso immortaliter, & incorruptibiliter uiuens, iterum in hoc mysterio moritur . Eius quoque ubiaque corpus sumitur, eius caro in salutem populi patitur, eius sanguis non iam per manus infidclium, sed fidelium in ara perfunditur . Et sequitur, Vno eodemque tempore , ac momento in coelo rapitur ministerio Angeloru cor-
pori Christi sociandus, & ante oculos sacerdotis in altari uidetur. Tanta est Ecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique sit panis corporis Christi, & unus sit calix sanguinis eius . Calix enim , quem sacerdos catholicus sacrificat, non alius nisi ipse, que Dominus Apostolis tradidit; quia sicut Diuinitas Verbi Dei est uita, quae totum implet mundum: ita lices in multis locis, di innumerabilibus diebus
ill hic consecretur corpus, non sunt tamen multa corpora
Christi, nec multi calices: sed unum corpus Christi, Nunus sanguis cum illo, quod sumpsit in utero Virginis, &quod dedit Apostolis. Diuinitas enim Verbi, replet id quod ubique est, & coniungit, & facit. ut sicut ipsa uita
est, ita & unum corpus eius sit in ueritate. Vnde adue tendum est, quod siue plus, siue minus quis inde percipiat, omnes aequaliter corpus Christi integerrime sumunt: &generaliter omnes , de specialiter unusquisque . Idem uotidie ipse comeditur, & bibitur in ueritate. Sed i teger & uiuus atque immaculatus manet.
Theophylactus etiam super Marcum circa illud, Et edentibus illis, &c. dicit, hanc ueritatem catholicam confitendo, cum benedixisset, hoc est, gratias egisset, fregit panem : id quod etiam nos iacimus preces adiungendo. Hoc est corpus meum. hoc, inquam, quod sumitis. Non enim . fugra
60쪽
figura tantum & exemplar quoddam domini corporis panis est, sed in illum conuertitur corpus Christi. Dominus enim dicit, Panis, quem ego dabo, caro mea est. Non dixit, Figura est carnis meae. sed, Caro mea est. Et iterum, Nisi ederitis carnem Filii hominis. Et quomodo, inquis, caro non uidetur o homo, propter nostram infirmitatem istud fit. Mita enim panis quidem, & uinum
ex his sunt, quibus assileuimus, ea non abhorremus . Sanguinem uero propositum & carnem uidentes, non ferremus , sed abhorreremus. Idcirco misericors Deus nostrae infirmitati condescendens, speciem quidem panis, & uini seruat, in uirtutem autem carnis de sanguinis transclementat. Haec ille. Ecce fatetur ingenue, dicens, quod nos diacimus , Non enim figura tantum & exemplar quoddam
domini corporis panis est, sed in illum conuertitur corpus Christi, dic.
. B ardus circa illud uerbum, seu ex illo uerbo, Pa- d. r. nem Angelorum manducauit homo . habuit sermonem, v. Cuius titulus est, Sermo in coena Domini, In eo sic ait,
cum adhuc coenaretur, a coena surrexit, discipulorum Do-
minus uniuersoru pedes lauit; dehinc ad mensam regressiis ordinat sacrificium corporis & sanguinis sui, seorsum p nem , seorsum tradens & uinum. De pane ita dicens, Accipite & comedite, Hoc est corpus meum. De uino etiam sic, Bibite ex hoc omnes . Hic est sanguis meus, qui pro multis estundetur in remissionem peccatorum . Et post pauca. Christus in coena illa munerans, & munus, cibans, di cibus, conuiua, & conuiuium, offerens, & oblatio, &c. Ecce in hoc diuino sacramento realiter Christus est; quia in coena ipse idem fuit conuiua & conuiuium, cibans &cibus: realiter hoc, & realiter illud. Idem auctor manifeste in uita sancti Malachiae, ut infra ponitur.
