De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

runt omnia, quae requiruntur ad finem eiusdem : sicut homo integratur ex omnibus membris necessariis ad operationem an ima: & domus integratur ex omnibus partibus, quae sunt neces lariae ad inhabitandum. Et sic hoc sacramentum dicitur unum . Ordinatur enim ad spiritalem re- feetionem, quae corporali consormatur. Ad corporalem

autem refectionem duo requiruntur, scilicet cibus, qui est alimentum siccum ;& potus, qui est alimentum humidum. Et ideo etiam ad integritatem huius sacramenti duo con- currunt, scilicet spiritualis cibus S spiritualis potus: secu--is. -dum illud, Caro mea uere est cibus, & sanguis meus uere est potus. Haec ille . Ex istis autem probationibus seu praemissis, ita concludit, Ergo hoc fac mentum multa quidem est materialiter, sed unum formaliter & persective. OinψηM Caietanus circa doctrinam istam S. Thomae, ita bene dicit, Aduerte sacramentum Eucharistiae dici multa mat rialiter, non ea ratione, quod multitudo in eo sit pure materialis quoniam partes eius habent suas proprias se mas , & suas materias: ut patet de hostia, & calice: sunt enim uelut partes heterogeneae) sed quia huiusmodi mul-. ta se habent ut integrantia unum, quod est refectio spiri- tualis: a cuius formalitate unum sacramentum dicitur Eucharistia, significans & corpus & sanguinem Christi sub specie cibi di potus. o circa non est hic requirenda res

aliqua extrinseca, quae integretur uelut quaedam tertia res

ex corpore & sanguine Christi sub speciebus panis Suini, sicut domus integratur ex su is partibus : sed ad finem respiciendum est, & ex unitate finis proprii, qui est spiritu

lis resectio, unitas sumitur sacramenti. Sicut ex unitate refectionis corporalis, sumitur unitas prandij, aut coenae.

Nec ista significatio per accidcias se habet ad huius sacramenti rationem; nam corpus sub specie cibi, & sanguis sub ispecie potus, significant pasci & potari: ac per hoc utrunque simul, uel persectum alimentum, signum est totale persectae resectionis spiritalis. Haec omnia satis bene dicta sunt, sed potius saluant

quod haec sacramenta, species panis ex species uini, dicantur unum sacramentum, quam damnent, quod hoc -

442쪽

eramentum, dicatur plura sacramenta. Ad omnia autem respiciendo, apparet magis in hac materia, quod iste te minus complexus, sacramentum Eucharistiae supponit innumero plurali pro utraque specie simul: & iterum in numero singulari supponit pro utraque specie simul: ut de ambabus speciebus sinaul dicamus quoa sunt sacramenta, di de ambabus simul dicamus quod sunt sacramentum. Ad significandum primum horum dicimus in Collecta, .

Purificent nos quaesumus Domine, sacramenta, quae sumpsimus. Et ad significandum secundum horum dicimus in

eadem collecta, Hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad pcenam . Q ar omnia uidit S. Thomas, & optimo p 3 notauit in eodem loco. Ambae igitur species simul dicuntur, di sacramenta in numero plurali,& sacramentum innumero singulari. Sed, quae sacramenta, uel quod sacranaen tum sic dicuntur Z Notum est, quod non alia sacramenta, nec aliud sacramentum, quam sacramenta & quam

sacramentum Eucharistiae. id inde Z Ex quo ambae species simul dicuntur sacramenta in plurali, non potest esse

dubium, quin quaelibet earum seorsum dicatur sacramentum in singulari. Dixit S. Thomas in codem loco, quod ubistro. hoc sacramentum Eucharistiae, multa quidem est materialiter. Sed bene notauit ibi Caietanus, hoc sacramentum ibid. non sic dici multa materialiter, ea ratione, quod multitudo in eo sit pure materialis. QSia immo, ut ibi declarat , partes eius habent suas proprias formas, & suas pro- a et prias materias: ut patet de hostia,& calice. Constat en inide materia hostiae, & de materia calicis quales esse debent, de pane triticeo, & de genimine uitis; de non minus constat , de formis: quia alia est, Hoc est corpus meu . alia est, Hic est cfix sanguinis mei,&c. Vnde non solum sunt plura inaterialiter, quia habent plures materias: quinetiam

sunt plura formaliter , quia habent plures formas. Illδuero plura dicuntur unum aliunde, ut iam dictum est,& declaratum.

An est aliquod inconueniens, speciem panis & speciem uini post consecrationem utriusque, dicere duo, seu plura 'sacramenta ξ Absit. Immo enim est maximum conuenies,

443쪽

De Coena, Calice Domini

quia est ueritas Christiana, & pertinens ualde ad religi nem Christianam. aelibet enim est uerum sacrame tum, secundum diffinitiones proprias sacramenti: & quaelibet est sacramentum Euchalistiae, secundum quod uere significat sacramentum Eucharistiae. Ad istam ueritatem nonnulla dicamus praeter iam dicta, ex doctoribus theolo- Cabii l. gis, canonibus, & Glosi Gabriel Biel mouet quaestionem, '. Vtrum consecratio Eucharistiae, id est, prolatio uerborumi. consecrationis, sit proprie sacramentum λ, Deinde distinari. 3. guit inter consecrationem Eucharistiae, & ipsam Euchari-

ε 3 stiam, & usum eius: quia consecratio, est ipsa uerborum consecrationis prolatio, ens successivum, &c. Eucharistia , est quid permanens post prolationem uerborum, id

2 est, species panis & uini, quae etiam fuerunt ante consecrationem, licet ante consecrationem non fuerint Eucharistia , nec sacramentum. Vsus Eucharistiae, est eius perce Ptio, quae est uia, qua sacramentum applicatur membro E clesiae. Postea uero non asserendo , sed ollarendo peritioribus ad examinandum corrigendumque, cum timore,quia

non legit illud a doctoribus decisum, ponit sequctem conclusionem, Consecratio Eucharistiae, est sacramentum pro prie. Probat istam conclusionem, inlia, ut inquit, Omnes diffinitiones sacramenti a sanctis, & doctoribus sibi conueniunt. Est signum uisibile, id est, sensibile, inuisibialis gratiae , cuius similitudinem gerit, & causa existit. Diacit ulterius, Sed quid de usu sacramenti, scilicet eius per ceptione λ Respondet, uidetur similiter dicendum ex eisdem motiuis . nam ista perceptio sacramenti, est quoddam signum significans gratiam ad spiritualem nutritionem s scipienti collatam ex opere operato: & hoc, ex institutione diuina. Deus enim instituens quod hac perceptione sacramenti, percipiens, spiritualiter nutriatur per gratiae augmentum, dedit ipsi sumptioni significationem. Sic in hoc instituit baptismum ad significandum gratiam regen rantem ; quia instituit ipsum ad conferendum huiusmodi

gratiam , co ni odo, quo sacramenta conserunt gratiam.

Haec autem difficultas non habet locum in aliis sacramentis, quia in eis non distinguitur sacramentum ab usu sacramenti,

444쪽

Liber III. 2 os

menti, qui est eius perceptio . Haec ille . Ita fatetur quod praeter ipsam Eucharistiam, consecratio eius, & usus ipsius, sunt proprie sacramenta : & non dubium, quin sacramenta Eucharistiae: quia utique non alia , ut constat. Opponit contra se, quia tunc essent plura sacramenta quam septem inam praeter illa communiter numerata, bretismum, coii- firmationem , & caetera , esset consecratio Eucharistiae. Respondet quod in ueritate & simpliciter loquendo, plura sunt sacramenta quam septem: ut patet de sacramento ordinis , quod sub se continet septem uel octo secramenta, a seipsis distincta. Sic de species panis , & species uini. Sed illa sacramenta , quae ad idem ordinantur, licet in se sint plura, dicuntur tamen aggregatione & ordine ad eundem finem proximum, unum sacramentum . Sic, quia consecratio Eucharistiae, Eucharistia, & sumptio eius ordinantur ad spiritualem hominis nutritionem, habentur seu numerantur pro uno sacramento. Haec ille. Ecce praeter ipsam Eucharistiam in se, putat ille doctor catholicus esse alia duo sacramenta Eucharistiae, idest, consecrationem Eucharistiae, & usum ipsius. De ipsa autem Eucharistia ita dicis expresse, Sicut species panis & species uini non sunt unuper se simpliciter & proprie, ita nec sunt unum sacramenti unitate . Probat primam partem huius dicti , quia no sunt unum indivisibile, nec compositum per se unum: sed accidetia plura inter se realiter distincta, puta, color, sapor,&c. Probat secundam partem eius, quia species panis sine speciebus uini, sunt sacramentum . Et dicit ulterius, licet species panis S uini non sint unum sacramentum unitate significati, de contenti per se, & primo modo; sunt tamen unu utroque modo, loquendo de totali significato S contento. Probat primam partem huius conclusionis, quia species panis de species uini habent diuersa , & no unum significatuinta contentum per se & primo. Nam significatum per se deprimo specierum panis, est corpus Christi; ut corpus non includit sanguinem, sed ut tantum dicit subiectuin antinae immediatum . Et specierum uini, est tantum sanguis; quae sunt diuersa, de non unum . Probat secundam partem, quia utrarumque specierum panis & uini, est unum significatu in

Sestius lib. 4.

eramenta.

ant . maxime tam m

ibidem

445쪽

De Coena, Calde Domini

is & contentum totale, scilicet corpus Christi: accipiendo corpus, ut includit sanguinem: quia utrobique continetur i corpus, ta sanguis, Deitas, & anima: non quidem per se: & primo, id est , ut consecrationis: sed quaedam per se,' quaedam per concomitantiam. Haec ille. Ad eandem do D. eonsere. ctrinam & ueritatem est, quod Gelasius Papa Maiorico &Ioanni Episcopis dixit, Comperimus autem, quod qui-ν M. clam sumpta tantummodo corporis sacri portione, a calice sacrati cruoris abstineant; qui proculdubio quoniam n scio, qua superstitione docentur adstringi aut integra sa- cramenta percipiant, aut ab 1ntegris arceantur; quia diui- sio unius eiusdemque mysterii, sine grandi sacrilegio non potest peruenire. Ecce illae plures species panis & uini, sunti sacramenta, quia loquitur Gelasius in plurali, per uerbum,

sacramenta: &simul sunt unum mysterium , tum ratione unius Saluatoris nostri, quem continent; tu ratione unius

redemptionis , seu unius refectionis, quam significant. Quam ob rem Glossa ibi dicit, Et dicuntur hic duo sacra

mcnta, & unum propter unum contentum. re uera enim

sunt ibi plura sacramenta. nam accidentia panis, sunt tan- . tum sacramentum corporis Christi ; & accidentia uini,

sunt tantiam sacramentum sanguinis Christi . QIta certὰ sub specie panis est corpus & sanguis Christi, immo totus est Christus: similiter sub specie uini. Non tamen est ibi duplex sumptio corporis & sanguinis Christi,nec superfluit

- haec uel illa sumptio. Sicut si comedam in uno prandio re ante potum, dc post potum: non tamen dicor bis comedere . Nec superstuc sumitur sub utraque specie, nam species sistis . panis, tuc. Ita conueniunt omnes catholici tractatores, ιοὶ qui de hac loquuntur materia, seu quaestione. Scotus enim fit 8, eodem modo de duabus istis speciebus post consecratione, dicit, quod continent sua significata, & quod sunt unum de eon. sacramentum unitate integritatis, non unitate indivisibis mi litatis quia sunt duo signa partialia, habentia duo pro- .r .ciam pria signata & proxima. Dat it in Species igitur panis & uini simul sumptae post consecrationem, sunt atque dicuntur unum sacramentum, & sunt atque dicuntur plura sacramenta, propter diuersas rati

446쪽

nes , considerationes aut respectus. Dicuntur naque unum sacramentum , ab unitate corporis Christi naystici, quam significant & cuius imaginem gerunt: atque ab una resectione , ad quana ordinantur, quae integre constat ex cibo& potu: similiter & ab uno Christo Saluatore nostro, quem ambae species simul continent, non plus altera quam altera, nec plus ambae simul quam quaelibet seorsiim. Dicuntur autem & sunt plura sacramenta, propter plures materias, ac plures formas: & propter pluralitatem rerum contentarum ex ui consecrationis: quia ex ui consectationis, subdpecie panis tantum est corpus, &sub specie uini tantum est quis: lices per concomitantiam languis quidem sit sib sp cie panis, & corpus sit seb specie uini. Corpus autem dc sanguis Christi, duae res sunt, non una: sicut corpus & aniam a . Miare sub specie panis ex ui consecrationis est tantum corpus, & non sanguis Propter duo, Primum, quia uerba consecrationis corporis, quae seper panem proseriamus, exprimunt corpus di non exprimunt sanguinem: quia dicimus, Hoc est corpus meum. Secundum, quia transu stantiatio, seu conuersio panis per eandem rationem ex uiconsecrationis, fit immediate ac directe in corpus, & non in sanguinem, ut constat ex ipsis uerbis ipsius consecrati nis statim positis . Eodem modo propter easdem duas r tiones, sub specie uini ex ui consecrationis est tantisin sanguis , & non corpus. Mia uerba consecrationis sanguianis, quae proserimus super uinum, exprimunt sanguinem& non exprimunt corpus, cum dicamus, Hic est cal ix san-gninis mei, &c. Vnde transsubstantiatio seu couersio uini, fit immediate atque directe in sanguinem, & non in cor-γS . quantum est exui consecrationis, quae attenditur secundum ipsa uerba consecrativa & tranSsubstantiativa. i

uicquid igitur sit de huius sanctissimi sacramenti Eucharistiae unitate uel integritate, de quibus ea uera sunt, quae diximus, & dicunt omnes: non potest dubitari quia quaelibet species panis aut uini seorsum, post consecrati nem sit uerum ac proprie sacramentum Eucharistiae, utialissimum etiam sumenti non ponenti obicem. Maia quaelibet habet distinctam materiam, distinctam formam, dia

447쪽

De Coena, o Calce Domini

stinctamque rem sacratissimam contentam ex ui consecra tionis immediate ac directe: & Saluator noster ut constat ex sancto Euangelio, prius tempore instituit hoc sacramentum sub specie panis, & prius tepore illud Apostolis dedit

in coena & prius tempore Apostoli illud sumpserunt , quam id e Saluator hoc sacramentum instituisset, consecrasset, aut tradidisset sub specie uini. Et quidem sine dubio, utiliter. quia non faceret Saluator noster illam tantam rem sine utilitate . Hinc ego non dubito posse sanctam Ecclesiam ex aliquibus rationibus, aut causis iustis concedere, ut posset sacerdos sub iecie panis consecrare, sumere, ac tradere aliis, non consecrando sub specie uini. Et sic legimus fuisse iam factum , ut consat omnibus. Sicut etiam de Apostolo Paulo in naui quidam credunt, quod ita fecerit. Nec praetereundum uidetur, quod sicut in hoc sacramento altissimo sunt plures materiae partiales, plures formae, ac plura significata propria, immediata & proxima: ordinata tamen ad unum: ita huius sacramenti sunt plures consecrationes partiales , consecratio corporis, consecratio sanguinis. etiam non sunt una, nisi integritate, uel

ordinatione ad unum et alioquin enim, non una sed plures sunt: nec simul, sed alia post aliam, interposito temporis , in quo non est ista, nec illa. Quando nanque est consecratio corporis, adhuc non est consecratio sanguinis: oc qua-do est consecratio sanguinis, iam non est consecratio comporis : quia cosecratio est prolatio uerborum illorum , quibus fit suo modo corporis aut sanguinis Domini in sacramento positio. Constat autem de ipsis consecrationibus, seu uerborum prolationibus, quod nec sunt idem, nec sunt simul in eodem tempore, nec sunt simul cotinuatiue: quia immo aliquod tempus interponitur, inter illas duas. Ergo

ubi sunt distinctae consecrationes, distinctae sormae, disti

ctae materiae, ac distincta significata, seu contenta imm diata & proxima ex ui secramenti, seu consecrationis aut formae consecrationis: oportet sint plura sacramenta, quae non alias sint unum, nisi secundum aliquem respectum ex 4llis, quos memorauimus. Signum est euidentissimum huius sacrae ueritatis, id quod videmus, lacerdotem postqua

448쪽

consecrat corpus, etiam antequam consecret sanguinem,

ostendere sacramentum Eucharistiae in specie panis populo adorandum. Iam enim uerum est sacramentum . Alias

esset idololatria in ipsius adoratione: quae tamen ibi no est. Nec potest ista consuetudo damnari, tum quia est uniuersalis consuetudo Ecclesiae, nec solum permissa, sed & pr cepta, ut constat ex regula libri Missatis: tum quia habet fundamentum in facto Saluatoris nostri: qui prius tempore quam sanguinem suum consecraret in calice, consecrauit corpus suum in specie panis & illum Apostolis com dendum tradidit & illi comederunt, ut iam supra dictuni est , & monstratum. Sacramentum igitur ibi eu, & veru, non falsum. Q od sacramentum λ Profecto non aliud, quam sacramentum Eucharistiae. Igitur sine dubio, sacramentum Eucharistiae recipit, qui illud uel si ib utraque specie, uel sub altera tantum recipit: praeceptum implet, utilitatem magnam acquirit, quantum sufficit: nisi sit sacerdos celebrans, qui alias tenetur utranque speciem, quam consecrauit, & obtulit, sumere. De sacerdotibus enim celebrantibus , alia est ratio. Stultitia autem illa, quae inter aduersarios dicit, non esse sacramentum Eucharistiae nec esse Christum in illo, nisi sit in duabus speciebus, indigna est, quae audiatur, nedum quae credatur: & pugnat manifeste cum institutione, facto, atque distributione Christi. Vt enim iam monstratum est , prius tempore Saluator noster hoc diuinum sacramentum in specie panis instituit, consecit, consecrauit, suiS Apostolis sumendum dedit, & ipsi prius illud sic sumpserunt ;quam ipse Dominus hoc sacramentum in specie uini instituisset, consecrasset, aut confecisset. Porro in illo priori tempore, non dubium, quin Apostoli de manu Domini

uerum sacramentum acceperunt, & cum utilitate: quia Saluator noster non faceret illam rem sacram & altissimam

inutiliter illis, quibus illam faciebat: nec credendus est dedisse inutiliter suis Apostolis, suum propriu corpus ma ducandum sub specie panis. Abiicienda est igitur illa sturutitia aduersariorum, tanquam impia & blasphema contra

Christi institutionem, de contra Christi factum. Est quia

449쪽

De Coena , ex Calice Domini

dem sacramentum nouae legis, puta uidelicet , baptismus, cuius unitas sic fundatur in pluribus rebus sensibilibus, scialicet in ablutione & uerbis formae baptismi, ut neutrunt illorum sit aliquid illius sacramenti sine altero: ut bene asque clare dicit Augustinus, Accedit uerbum ad elementum , di fit sacramentum. Ibi enim neutrum illorum duorum habet suum significatum, nec efficit quod significat, nisi sit simul utrunque: ideo illa plura concurrunt in fundamento unius sacramenti simpliciter, sic ut neutrum per se

sit unum sacramentum, nec sacramentum. Hoc autem diuinum sacramentum Eucharistiae longe alio modo se habet , quantum ad illa plura, quae sunt species panis & species uini. Nanque ista duo seu ista plura sensibilia non concurrunt in scindamento unius sacramenti Eucharistiae simplici tr, nec illa plura fundant ipsam unitatem, aut sunt fundamentum ipsius unitatis simpliciter, sed secundum aliquem respectum, rationem uel ordinem: cuius ratio demonstrativa est , quia quaelibet species istarum, continet suum significatum, etiam si sit sine alia, ut constat ex dictis . Vnde unum sacramentum baptismi constans ex illis pluribus, alio modo est unum et & unum sacramentum Eucharistiae constans ex istis pluribus, alio modo est unum.

Optime de istis dixit Scotus, De unitate huius sacramenti dico quod bene possibile esset plura sensibilia concurrere infundamento unius sacramenti simpliciter, ut supra dictum est de ablutione & uerbis in fundamento relationis bapti cmi: sed ibi neutrum illorum est aliquid illius sacramenti sine altero. Hoc autem ,& species panis continet suum significatu sine speciebus uini, & e conuerso. Ideo dico, &c. Est ista doctrina Scoti ualde nota, tum quia uera est, tum quia satis declarat istam ueram & catholicam theologiam, de qua agimus. Igitur sicut istud augustissimum sacramentum Eucharistiae totum institutum est pro tota Ecclesia, sic toti Ecclesiae prodest: quia toti prodest Ecclesiae ut sacramentum, &toti prodest Ecclesiae ut sacrificilina, Vtrunque enim uerὰ est sacramentum , sacrificilina: atque ideo & per modii nas ritici j, id peruit um- sacramenti, habet ualorem, e -

450쪽

eaciam, utilitatemque. De illo ut est sacramentum, modὁ agimus, de illo etiam ut est sacrificium, paulo post, Domino fauente, nonnulla dicturi. Pluribus nanque nominibus istud mirabile sacramentum nominatur aliis, & quidem rationabiliter,& secundum ueras rationes ac proprietates, secundum quod optime collegerunt doctores sancti & catholici. Miandoquidem ut bene notauit S. Th mas, hoc sacramentum dicitur sacrificium dicitur communio uel synaxis, dicitur uiaticum seu Eucharistia, id est, bona gratia ,& dicitur hostia. Sic etiam notavit Durandus hoc diuinum sacramentum propter suam perfectionem nominari in lege noua pluribus nominibus: quia diueitur Hostia, Sacrificium, Eucharistia ,Viaticum, & Communio. Ita letota schola Christiana docet, profecto maxima cum ratione , ut in de Sacrificio Missae latius & explicabitur, &demonstrabitur: & silc omnes antiqui patres, haec de isto mirabili sacramento notauerunt: Dionysius

Areopagita in de Ecclesiastica Hierarchia, Damascenus, Augustinus, Ambrosius, & alij ubique.

Duo ego hic adnotarem breuissime , Alterum quod effectus huius sacramenti in altera specie, est eiusdem speciei cum effectu eius in utraque: & quod etiam minima gratia gratum faciens, si detur, est sufficiensvid salutem. Alterum , quod ex sola institutione alicuius sacramenti non instituti immediate aut directe contra peccatum, non possumus concludere aliam necessitatem sumendi illud, nisi

necessitatem non contemnendi. Istam, sic, aliam, non

Vnde, qui uoluerit probare aliam necessitatem sumendi illud, aliunde illam debet ostendere, non ex sola institi tione. Nanque ut bene patres notant in suis libris sententiarum, sacramenta illa instituta sunt, matrimonii, ordianis , confirmationis: sed nemo sapieia ex illorum instit tione nititur deducere necessitatem sumptionis eorum, nisi eam saltem, quam diximus. Ita qui bene nouerit effectus mirabiles huius sacrameti in eo, qui alteram *eciem sum pserit, non itidebit in laicis aut ticerdotibus seu clericis nocelebrantibus necessitatem sumendi utranque. i i

SEARCH

MENU NAVIGATION