장음표시 사용
21쪽
plurimi vaenales, & pauci inuenirentur emptores, non defuere qui triginta mancipia uno numismate mercarentur: Matth. 2s ut sicut Dominum emerant triginta denariis, sic in vindictam denario uno triginta venderentur. Ecce quomodo Luc. I9. pessindata ciuitas Hierusalem, ed quod non cognouerit
tempus visitationis suae, quae Christi doctrinam non solum . despexit, sed de ipsum usque ad mortem persequi non destitit. Proinde sequitur,
Astiterunt R eges terrae, o principes conuenerunt in unum aduersus Dominum, aduersus Christum
eius. Hie depingit complices & authores mortis Christi. Re' ges vero terrae, cognominati sunt Herodes tetrarcha,&Pilatus prcses, quia iure terreni imperij astiterunt, ac comuni tetrarchae & praesidis iudicio in Dominu confirmata est da nationis passio. Intellige aute hunc locu non de Herode ALcalonita, filio Antipatri Ast. aloniis sub quo Christus natus, Natib. 2. & in Bethlee omnes paruuli occisi. Iam enim ut tradit Eu- . Histor. Ec sebius is decesserat morbo intercutis atque scatentibus toclesi. lib. I to corpore vermibus, postqua primus alienigena sceptrum
c. de Iuda abstulerat, interfectis Hircano & Antipono filio eius, serore quoque Antigoni, uxore sua, & pulsis singu-ilis de stirpe Regia, ac deletis omnibus Tamedrim, adv-
num qui vicebatur Baba, cui referente Ioanne Annio o- Luc. 3. culos eruit. Sed praesentia accipienda sunt de Herode fi- Matth. A lio Ascalonitar, sub quo C H Ο s T V s passus, & Ioannes in vincula coniectus est. Mortuo enim Herode Ascalonita,
Matth. . diuisum est per Augustum regnum eius in duas portiones unam habuit Archelaus filius eius , quae dicta est Iudaea: reliquam aliis duobus fratribus Archelai iunioribus, petentibus etiam regnum, diuisit: unam dedit Herodi, dc Luc. s. factus est tetrarcha Galilaeae:alteram dedit Philippo, dc factus est tetrarcha Ituraeae, & Traconitidis regionis. Quid mirum autem si nune hqc reges terrae appellentur de dictus Herodes, dc Tiberi j procurator in Iudaea, Pon tius Pilatusῖnam & tunc in Israel personam Imperatoris agebant,
22쪽
gebant,ludicantes, ac census & tributa exigentes. Centurio quoque, de quo Ioannis quarto, sub Imperatore consitutus ad custodiam Galilam, propterea, ut videtur, regulus appellatur. Merito autem hi astitisse dicti sunt, quia sacrilegis mentibus consentientes in uno scelere conuenerunt. Omnes enim caeco amore regnandi ducti, in iugulum innocentis Christi conspirant. Pilatus, ne perderet procurationem, Dominum, in quo nullam causam mortis inueniebat, ad mortem condemnat: Herodes, ne expelleretur a Gali- Ioan . I9. Iaea, in tantum facinus consentit: Principes etiam facerdo tum, ne suis rapinis fraudarentur,clamauerunt, Tolle, crucifiget sanguis eius super nos,& super filios nostros: Scri- Matth. irbae & Pharis ei sedentes super cathedram Moysi, timentes hanc suam amittere iudiciariam dignitatem, Messae con- Matth. 16
tradicentes, dixerunt, Reus est mortis. Sic omnes per auaritiam&inuidiam tradiderunt sanguinem innoxium, quom Gen. 37. modo Ioseph per inuidiam a fratribus & traditus & venditus. Neque tamen hic omnino improbabile est sentire simplices Levitas per lineam masculinam I Leui descendentes qui scilicet neque sacerdotes erant, sed tantum aut cantores, aut excubitores, aut delatores vasorii,& ministri prς- parando hostias in templo nusquam in hane Domini necem consensisse. Nam Euangelium solum me inimi de Pontificibus, Sacerdotibus,& summis sacerdotibus, Scribis, ac . Pharictis:de Levitis autem tacet, quod utique non accidisset, si etiam hi astitissent. Nam pari ratione eorum nominatim meminisse debuit, sicut Sc de his prςcipue meminit Ioannis primo, Miserunt ad Ioannem Sacerdotes & Levitas
interrogare, Tu quis es 3 Neque enim mors c H R i s T Iopus minus insigne fuit, quam testimonium Ioannis de se- ipse. Haec veri inter Levitas, Sacerdotes, & summu Sacerdotem primum erat differentia iuxta ordine filiorum Levi, Gersen stilicet, Caath&Merari. De Caath siquidem descedit Aaro, qui fuit summus sacerdos, cuius primogenitus e- σ-rat summus Sacerdos. Reliqui sacerdotes a Gerson & Me- rari originem traxerunt alij simplices Leuit. e, quoru erant decimae: sicut primitiae quae voto offerebatur, sacerdotibus
23쪽
ΗΑ. s. ' contingebant. Summus autem sacerdos qui solus in sancta Num. I S. sanctorum ingrediebatur,recipiebat a simplicibus Levitis decimam decimar. Et hi omnes, ut dicit Augustinus, nasce- bantur, non fiebant. Porro quum perdidit synagoga suos prim quos mores, cupiditate auri factu est, ut plures summi sacerdotes ex aequo crearetur, quorum pontificatus adhuc Ioan . II. singulis annis vendebatur:vti scripsit Ioannes de Caipha, quod erat Pontifex anni illius. Itaque in Evangelio, Principes sacerdotum, sunt summi sacerdotes, quorum magistratu ut dictum est,tunc vedebatur: seniores populi, intelliguntur concilium septuaginta: scribae, ceti sentur le- 'sisaoctores: Phariseri, religiosi, quos pr uidit hic regius. Psaltes in nostrum lapidem angulare:n, Christum, conspiraturos. At quum nus u. am simplices Levitas istius crimi- nis accuset, quid mirii si probabile existimemus eos huius tanti sceleris non fuisse costios Quemadmodum etiam super hoc Moyses vaticinatus videtur Deuteronomi j cap. 33, ita de tribu Levi loquens, Persectio tua & doctrina tua a virosancto tuo, quem probasti in tentatione,& iudicasti ad aquas contradictionis. verba nil verius quam Christum reserunt a Levitis probatum, & exceptum. Nec est
Gen. s. quod quis obiiciat hanc Iacob prophetiam, de qua in Genesi, Simeon & sevi vasa iniquitatis. Nanq; pro Leui haeetatum in persona sacerdotu dicta accipi poliunt, qui ab altero filiorum Levi, ut dictum ell, descenderunt: De Simeone vero, hoc bene quadrat, siquide ab eo veneriit Pharisti. Isti igitur principes in unam conclusionem definitis con- .siliis coierunt aduersus Dominu id estpatrem, aduersus. Christu eiu ς. Pr cipue vero dicitur E i v s, quia singulari sine Christus est Domini per gratiam unionis perisnalis. Quod si, ut in multis exemplaribus, in plurali numero irgamus Aduersus Christum eoru relatio illa extudenda erit Philip.,. prout supradictu est, tam ad Iudaeos quam ad Gentes: quo- niam illi omne genu flectitur caelestium, terrestrium & in-
Distrumpamus uincuti eorum, - Ποiiciamius ibistinum ipsorum.
24쪽
Duos praecedentes versus vel angeli vel prophetae sun eloquuti, mirantes quare humana temeritas aduersus Dei filium consurrexerit. Ab isto autem versiculo Dominus ipse respondet, cohortans populum Gentiliu, & omnes qui ubi ex Iudaeis credituri sunt, ut legalia vincula dissoluat,& graue onus legis abiiciant, quoa non potuerunt portare pa- Act. ii tres eorum Ea enim lex, testante Talmud, continebat sex centa & tredecim praecepta data ut dicunt Moysi: quare . de ea scripsit Paulus ad Galatas, quod in seruitutem ge- Gal. . neraret. Nunc vero hic Dominus ac Apostoli, horum qui& fremuerunt, & inania meditati sunt, vincula disrumpentes, adhortantur singulos, sequamur eum cuius iugum suave est,& onus leue. Sed utriusque sermonis ratio serua- tur, ut ubi vincula distum puntur, nullam personae suae si- Mau. ii
gniscantiam addant Apostoli: vincula enim idololatriae non sibi, sed Gentibus diruperunt, uti testatur Paulus ad Galatas, de Gentibus ita loquens, Tunc quidem ignom Gala. q. iantes Deum, his, qui natura non sunt dij, seruiebatis. Vbi vero abiiciunt iugum, illic dicendo, proiiciamus a nobis, non de aliis quam de Iudaeis loquuti intelligantur,
ut nequaquam ultra conuertantur ad sua iudicialia , &ceremonias, quibus denuo serviant, quas Paulus nomi- Gala. 4.nat infirma & egena elementa: quod scilicet nusquam ad Heb. 7. perfectum adduxit lex, & infirmo & pauperi sensu populo data in deserto, qui non poterat tunc accipere aut sustinere maiora, sed omnes ainplectantur lauem e H R. I sT Ilegem,& credant Euangelio. Aut, si vis, hoc apte duris
ec rebellibus conuenit, qui nolunt suave iugum C H RI-s T i sibi imponi, & qui renuunt superioribiis subiici, semper sicut vipera istud sibillantes, Cur praecepit nobis superior & quodam cordis fastidio praecepta fidei ac religionis Christianae , vincula , & senes appellantes:
tanquam sint humanarum mentium ligamina, tollentia libertatem nostii animi. Neque animaduertunt liberta- Gala. σtem Christiani esse, non libertatem carnis, sed Spiritus. Quanquam & possit aliter intelligi, ut ex eorum persona , quos diximus inania meditatos aduersus Dominum.
ista etiam excogitata recipiamus, quasi dixerint Demus b. iij.
25쪽
i operam ut Christus nos non alliget, neque imponatur no- bis illius religio. Sic digni qui comparentur iumentis intapientibus, quae non prius proiiciunt iugii, quam vincula &. fraena quibus alligantur & componuntur, diruperint, hoc modo fractis habenis passim diu agando. Ita hi stulti sua va-. Iussima voluntate decepti, non aῖnoscentes quod pro eis lix berandis Messias in terram descedisset, dominationem eius putauerunt grauissimam. re factum est ut id quod eos continere ac seruare poterat, hoc infeliciter miseri abiicere festinarent, ac subiectionis iugum recusarent, quibus ipso etiam iure naturae tam Filio quam Patri deuincti erant. Sed qui habitat in caelis, & c.
Qui habitat in caelis irridebit eos, Dominus subsannabis eos.
Hic repetita est sententia: nihil horum tamen sapere oportet carnaliter, quasi aut buccis Deus irrideat, aut naso subsannet: sed ea vis accipienda est quam dat Spiritus San- . ctus. Sic per humanae sermocinationis exempla, affectus Dei discimus, non quod ille quempiam derideat absit hoc nos corporaliter de Deo existimare, quod quidem etiam in x . grauibus viris reprehensione dignum arbitramur sed irrisione dignos ostendens Dominus Iudaeos, subsannabit, quando in ultione suae proditionis per totum naudum peruagi, nullibi cubitum terrae possident. Eis, quod verebatur, accidit, dum templo arisque destructis, a patria sine ulla spe Amo *- reuertendi exulant, uti praedixerat Amos, Super tribus sceleribus Israel & super quatuor non conuertam eum, Proco P vendiderit argeto iustu. Ter peccauit Israel, ob quod ter captiuatus est, sed tunc semper liberatorem assequu- . tus. Primum scelus fuit, quando fiatrem suum Ioseph veniam 37- didit viginti argenteis ob quod facinus fuit in AEgypto captiuus ducentis decem annis, quibus expletis reduxit eum Dominus in terram suam, tempore Iosue. Secundum peccatum comiserunt Israelitae, quacio promissionem facta
patribus de Messia sub nomine David despexerui, dicetes, 3.Reg. ia. Non est nobis pars in David: &sibi duos vitulos forma
26쪽
uerunt, atque adorantes eos,dixerunt, Hi sunt dii tui Is- xael. Ob quod delictum captiuauit Dominus Ista et per Exod. regem Assyriorum. Tertium scelus fuit, quod diuersa idola colentes, immolabant eis non solum pecudes, sed etia proprios infantes: ut habetur Ezechielis,cap. 23,Filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt idolis ain deuorandum. Adde quod Prophetas, super hoc & alijs criminibus eos arguentes, interfecerunt. Propter quod a Rege Ba - Iliere.2s. bylonis septuaginta annis pessundati sunt. A qua serui- & 29. tute reducti per Torobabel, tandem crimina criminibus coniungentes, his tribus horrendis addiderunt quartum,
morti innocentem I E sv M CHRIs Tu M tra- Matth. 27
dendo. Cuiusce rei causa Hierusalem subuersia, templum solo tenus destructum, & per Vaspasianum & Titum, ac deinde per Adrianum Imperatorem debellati Hebraei, semper postea miseri, hagum seruitutis ad omnes perpetuo portant, ut impleretur sermolat in lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis . Quemadmo- Psa. 6 8. Jedum etiam pra dixerant Prophetae, scilicet quia SP agoga 4 n. i s. sic odio gratis haberet CH Rix Tu M ac eius discipulos, propterea educeret Deus gladium de vagina sita, irreu cabilem. In primo enim sanctuario haec fuerunt peccata, idololatria, auaritia,& effusio sanguinum:quemadmodum scribitur Esaiae cap. 3. Hiere. 6. Sc Ezech. Q. Supererat Vt infelices his adiicerent quod scriptum est in Matthaeo, sci- blatth. 13. licet quia si ij erant eorum qui Prophetas occiderant, implerent mensuram patrum suorum: quod secerunt, maiores suos malicia vincendo, quando Messiam cuius serui fuerunt omnes Prophetae cruce perdiderunt. Nec est quod hi abiectissimi apellae, suces totius orbis , amplius reaedificationem sui templi in Hierusalem ciuitate minoris Si ricae expectent: nam hoc satis refellit Hieromias, ita loquc , pliere. 7 Nolite confidere in verbis mendacij, dicentes, Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Siquidem ex Prophetis luce clarius costat in terra duntaxat fui si se apud Hebr. aeos duo templa,nec templum secundum sequitur aliud materiale,uti subscribit Amos, Domus Israel Amo K iiij.
27쪽
cecidit, & non adiiciet ut resurgati sed tertium illud templum futurum est in caelo &in Hierusalem superna: iuxta illud. Erit in nouissimis diebus mos domus Domini in vertice montium,&c. Ex quoquidem templo Dominus tunesoquetur ad eos in ira sua, 5 c.
Tunc loquetur ad eos in irasua, edi in furoresuo
Priusquam quis iste irae sermo,& quae haec indignati
nis perturbatio ut, ostendamus, ad moneri legentes atque audietes oportet, ne aliquas demutationes passionum, perturbationesque motuum cadere in Deum credant. Sed de
ira Dei & Lactantius librum pulcherrimum scripsit,& ipse Origenes creberrime disputat non tam iram esse quam necessariam correptionem: ut patris in filium, medici in m rotum, magistri in discipulum. Has tame loquutiones Bilia continent. Nanque sacra scriptura paruulis congruEs, nullius generis rerum verba vitavit, ex quibus quati gradatim ad diuina noster intellectus assurgeret. Nam& verbis & rebus corporalibus sumptis, interdum via est, quum de Deo loquitur, hoc modo, Invisibilia Dei per ea quae facta sunt manifesta faciens. Si tamen Gr. aecae dictionis, θυμὸς , veriorem significationem postulamus, surorem, indignationem , seu potius excandescentiam quis dixerit: ita ut excandescentia motus sit ad iram ira vero iuxta eadem Graeci nominis ethimologi D vehemcntiorem & c6citatiorem ad vindictam denotet furorem. Itaque, nuc ira, postea furor ponitur, ut duplex Dei punitio significetur. Prima erit districta sententia indignati iudicis: altera erit effectus huius sententie, qui quidem nunc vocatur conturbatio & fitror. Additur autem istud verbum, T V N C, quod tempus illud siqnificat quado venerit Chritas iudicaturus mundum, &sederit Filius hominis in sede maiestatis suae.
In quo horribili die videbunt impi j Iudaei in quem transExerunt: districtaque animaduertione feriet illos Dominus quos longanimitate suae patientiae ante tolerauit. Ostendet Christus simul veritate & humanitatis 3c diuinitatis: argue quoque ex scripturis incredulos Iudetos, qui eum talem nocrediderunt:
28쪽
erediclarunt:veluti Ioa. cap. s. increpans dixit, Scrutamini scripturas, illae sunt quae tritimonium perhibet de me. Efa-henquide cap. 9.de Messia vaticinatum erat, Et vocabitur nome eius Admirabilis consiliarius,Deus fortis, Pater iuturi seculi , Princeps pacis. Quie vocabula nulli nisi Deo quadrare possunt,& nudam diuinitatem explicabant. Pomris hunc talem venisse,& apud eos conuersatum sessie,oste-derunt opera quae inter eos gessit: quemadmodum per Io annem loquitur, Si non venissem Sc eis loquutus non misi sem, & opera no fecissem in illis quae nemo alius fecit prς- ter me, peccatum non haberent. Quapropter discipulos Ioannis interrogantes si esset qui venturus erat, Christius, an alius expectandus, remisit ad sua opera, ita respondens, Eutes renuntiate Ioanni quae vidistis & audistis, Qvia ceci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelii antur. Mamobrem
quu ipsi Iudaei S legem Sc Prophotas & scripturas de Mes.sia habuerint, necnon signa ac miracula Cnristi apud eos facta sint, propterea excusationem non habent de peccato sucae infidelitatis. Quadere Iosephus de Messia strides, neque virum nominare ausus est, sed ita paucis posteroru memoriae reliquit: Fuit eisdem temporibus I E s v s sapiens vir si tamen eum, virum nominare fas est)erat enim mirabilium operum effector,&doctor hominum eorum qui
benter quae vera sent,audiunt. Et multos quidem Iuchaeoru, multos etiam ex Gentibus sibi adluxit: ci Ris rus hic erat. Hunc accusatione primorum nostrae gentis virorum, quum Pilatus in crucem agendum esse decreuisset, non deseruerunt hi qui ab initio cum dilexerunt. Apparuit enim eis tertia die iterum vivus, secundum quod diuinitus inspirati Prophetae vel lite vel alia de eo innumera miracula sutura esse prodixerant. Ecce sufficiens contra pertinacem Hebraeorum perfidiam testimonium: Hebraeus & Hebraearum rerum scriptor testatur eum iam venisse, quem adhue
infelices & excaecati frustra expectant. I inde versiculo
sequente est vox c H R I s T I.
29쪽
Ego aute con stitutus sum Rex ab eo super sisnmontem sancitum eius,praedicans praeceptum eius-
Istud est verbum e M R I s T i hominis, quem Deus Pater constituit Regem super omne creaturam, uti scribitur ad Hebraeos eap.r, Quem constituit heredem uniuersorii. madmodum etia prplictum erat, Dabit illi Dominusitam David patris sui,& regnabit in domo Iacob in aeternum. Neque tamen,ppterea intellige quasi tanquam homo egerit quae sunt fastus regiae dignitatis temporalis ripse enim dixit, Regnum meum non est de hoc mundo. Sed istud accipe ob potestate excellentiae exercendi partes Regis spiritualis:quaquidem potestate habuit in pucio suae conceptionis per assumpta humanitate. Hoc modo dictus est Rex Israel. Nagi eu etia Regem testati sunt, inquirentes,Vbi est qui natus est Rex Iudeorum λ Latro in cruce S R egem deprehendit, dicens, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum Sed in Sacris lisc vocabula, Sion, Hierusalem, Ciuitas David, Domus Iacob, frequen ter sumenda sunt mystice ac spiritualiter,& non ad literam. Adde quod nonunquam per quandam antonomasiam Christus dicitur Rex Israel, Rex Iudaeorum . Siquidem apud eos in propria persona regale facerdotium exercuit, praedicando, ac miracula operando: & ad eos imprimis venerat, uti ipse dixit, Non sum missus nisi ad oves quae pe rierut domus Israel. Itaque Christus constitutus est a Deo patre super Sion, id est Ecclesiam quae in monte Sion Hierosolymis aliquando fulsit, in quo Ibit templum Deo dicatum, in quo etivm CHRIsTus pluries & docuit, δc miracula fecit.A quo insuper exierunt Apostoli ad praedicandum per uniuersiam orbem Gentibus, uti praecinierat Esaias, De Sion exibit lex, &verbii domini de Hierusale. Recte vero nunc Ecclesia mos appellatur,& propter eminentiam honoris,&ob firmitate fidei. Illa siquide senaperiposum habet, qui est speciosus forma prae filiis hominii, &in quo sunt omnes thesauri scientiae ac sapientis recodici. sponsus hanc suam sposam donis ac priuilegiis charismatum cotinue
30쪽
tu cotinuehonbrat. Custodit insuper&per angelos, iuxta illud Esais, Super muros tuos Hierusalem posui custodes. Et per doctores, quorum potissima cura est Ecclesiet, fidem pacemque tueantur,quq semper sicut firmissimum propugnaculum rect a perseueret. De quibus Zachariae, cap. 9, Circundabo domum meam Ecclesiam scilicet ex his cui militant mihi. Hanc honestat honore Reginae, qui & Hefuturus Rex esse ut dictum est praedicitur. Annutiat enim Christus regnum quod sibi ut homini a Patre traditu est. Neque mirum si nunc mutando persenam, sermonem ex Christi persona facit David: Prophetarum siquidem mos est & materias & personas variare, utpote qui veluti orga na quaedam atque instrumenta ab artifice suo moderata ea loquebantur quae Sanctus illis Spiritus subministrabat.Veruntamen ne putet aliquis hoc regnum Christi ad eum pertinere tantum ex adoptione,ostendit versiculo sequenti quod Filius Dei sit no per adoptionem, sed per naturam.
Dominus dixit ad ime filius meus es tu, ego b
um in Sacris, ob inseparabilitatem diuinarum perB-narum, frequenter una persona nominata etiam alit intelligantur, ut ibi, Ego rogabo Patrem, & alium aduocatum dabit vobis, idcirco nunc, quando de Patre & pilio agitur, parta occasione, adiuuante Domino Deo nostro, arcanum Trinitatis declarabimus , suscipiemiis iue & eam ipsam quam flagitant, quantum possimus reddere rationem, PTrinitas sit unus Deus,& solus & verus: & recte Pater& Filius & Spiritus Sanctus unius eiusdEmque substantiae vel essentiae dicatur, credatur, intelligatur, atque,quam ve. re Pater Filium sibi coaeternu generet, de ambo Spiritu Sactum sibi coaequale, cosubstantiale & etia coeternu 'irent. Sed vereor me arduu nimis moliri, quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid qu. Pritur . Sperans tamen beneuolum habere lectorem, incipia,cofidens in eu de quo dictu est, Qtuerite facie eius semp. Et ut sulceptam prouinciam aggressiamur, In diuinis unitas essentit Esaiae cri
