F. Luysii Legionensis Augustiniani ... In Cantica canticorum Salomonis explanatio

발행: 1582년

분량: 728페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

dicis Latinorum auribus parceret Quaquam siquidem res ita se habet, quemadmodum Hieronymo Visa est, prose--cto non video, quare quod iudicauerit Hebraice,ab Spiritu sancto aperte & honeste dici potuisse, Latine proferri honenon posse,censuerit. Al. quis credat, aut id verbum eam significationem habere ut ut habeat, in ea positum hoc loco esse ab Spiritu sancto quod Hieronymo, atque Symmacho visum fuit, sine circuitione honeste Latine dici non scisse, id credibile est Hebraice Spiri tu lanctu turpiter dc aperte posuisset Utrubmmachus,& Hieronymus pudentiores & cautiores fuerunt Spiritu sanctoques Romani,quam Hebriei magis digni, quibus id honoris haberetur a Deo,nullum ut verbum turpe apud eos diceretur Iam, quid quaeso conueniat oculis, cum pudendo muliebri,ut oculorum sacta commemoratio,eius statim memoriam asserret Pulchritudinem quidem certe sponse sigillatim describebat spon

322쪽

IN CAPUT sus,& a capite Gorsus cum vix ad ocu los peruenisset,lot rebus quarum est eximia,& maxime commendabilis pulchritudo in medio relictis,statim ad pudenda descendit ' At hoc non gradibus descendere est sed ruere potitis,aut se de sublimi loco itu praecipitem in coenum dehcere. Quando iterum infra a pedibus incipiensad foemora dcvmbilicum,&inde ad pectus,& ad caput usque latin dando conscendit, siletitio eam partem praetervehitur:&hic tim de oculis diceret,impetrare a se non potuit, Vt de pudendis reticeret Quamquam quis V quam obsecro, cum alicuius laudaret formam,in pulchritudinκ parte numerauit, & posuit, quod natura ipsa, ut totrum atque deforme ab oculis omnium remouit aut quo modo credendus est Spiritus sanctus in a se conscripto libel-Jo,in aspectum atque in lucem proferre voluisse , quod maxima adhibita diligenti tam occuluit in corpore ' Sed de tota illa, siue Symmachi sententia, situe

323쪽

iudicare permitto, meum ego iudicium non interpo2o. Illud tantum dico Hebraicum n X Cama, pro ea capillorum parte solere accipi,quae fronti, atq; temporibus imminet: quos capillos foemi-

quibus natiui desunt, supposititios gestare *lent. Hos igitur capillos, quod

antiquis stignis intelligere lice adolescentes foeminae non constringebant nodoJ reliquos, sed liberξ dependere si-yebant ante oculos,illisque pro velo Vte 'hantur. Et certe sub ijs capillis oculit tentes at De micantes,nescio quo pacto ipso capillorum errore, atque motu eo me dati pulchriores apparere solet.Quam re,Vt de eo, quod D.Hieronymo visum in erim sileamus,versionem certe ipsam vulgatam, ex illa verbi Hebraici significatione apte possimus interpretari. Nam quod scribitur. Praeter id quod intrinsecus laten ic intelligimus,commendari sponse oculos no solii a nitore, pro Pter quem columbarum oculis pra:di-

cantur

324쪽

eantur similes,sed etiam ab eo, quod in trinsecus latent, id em ex eo quod positi sub ijs capillis, qui illiuς fronti inuolit

basti,tanquam eX insidijs,quod in amotorio sermone dici solet,incautos adoriebantur,eosque Vulnerabant. Nam profecto motu ipso & tremore supra ooerrantium capillorum essicitur, lumina vi oculorum vibrare videantur,& lucis radios ex se se, tanquam tela quaedam iacere. Capilli tui sicutgrex caprarum, ascenderunt de monte Galaad. Ab oculsi in quibbus foemin te formae decor praecipue spectatur,ad capillos,qui ipsi magno o namento foeminis esse solent,commendandos accedit. Capilli, inquit, tuisiicue grex caprarum. Sed quid capillis cum caprarum grege conuenit aut quomodo haec inter se conferri, nisi abiurdissime possunt: maxime ubi de laude capillo rum agitus Nam si vituperarentur λ lassis ratio esse quare non immerito ca

325쪽

pus referantur,omnino esse perabsurda. Quare volunt Solomonem hoc loco, tque adeo ijs omnibus similitudinibus, quibus sponis pulchritudo commendatae; ullam habuisse rationem eorum corporis membrorum, quae nominat, sed ad internos,& latentes huius carminis sensus , & ad eas anima: Vires, quas haec m embra significant, omnia retulisse. At si univorsa alia quaecumque hoc

carmine continentur,e media vitae consuetudine,& amatorum moribus aptissime ille, & clegantissime duaeit, Vt per singula ostendinuis,cur hic potissimum ali instituto suo discessisse putandus est Et si plaeraque huius capitis ad corpus relata ita dicuntur apte, nihil ut a quoquaaptius dici possit, qui test credi hanc nam similitudinenino quadrare cum corpore ' Quarescut non dubito, quin animi praecipue & eius partium ratio,&habita a Solomone sit in ijs si militudinibus adhibendis , & sit habenda a nobis in eisdem interpretandis: sic quod ini-S tio

326쪽

IN CAPUT tio huius interpretationis diri ersi ominiuno illud, & retinendum esse contendo,causa declarandorum amorum spiritualium describi, scilicet, hic corpo

reos amores eorumqRe rationes omnes

in singulis huius libri partibus e licari,

atque ita demum de amore diuino tran- late ista dic ut possint omnia in corporeum istum amorem literate conferri;

quo sensu principio admonuimus. Nasi se aliter haberet res, nulla causa euch quare amorum spiritualium declarandorum causa,Spiritus san eius in hoc carmine similitudines, e visibili amore transferret. Na si nominibus quae corpora, corporeos amores significant, ea quae iv amoribus cogruere no possunt , dicumtur, tenebrae presecio nostris mentibus offunderentur: non aute induceretur id lume, quo quae occulta sunt, & remota

a nostris sensibus illustrartsolent, rerum nobis notarum, & quotidiano usu perceptaru adhibitione. Est igitur haec similitudo, neq; dura, neque absurda, aut a itaq

327쪽

O ARTUM. Ibngὶ petitased elegans cum priuiis , dc ad H,de quo agitur,declarandum valde apta, modo rite expendatur. Ac primilumnium quod haec similitudo h re rustica sumitur, decoro egregie seruitur Deliade quod capilli capreis dicuntur similes, intelligi debet , non capreis ipsis, sed earum pilis similes dici. Nam deest orationi illi aliquid plene enim diceretur. Capilli ruisicut pili gregis caprarum.

Ac praeterea considerandum est foeminarum capillos, a copia, & a nitore, & a colore commendari solere. Et quod ad colorem attinet , id quoque sciri debet, quemadmodum in occiduis regionibus flavus probatur color: ita in orientalibus niger, aut eX purpureo, rubroque mistus, quem colorem medicamentis solent inducere , eoque capillos inficere Arabes illae foeminae , quae nostra hac lcmpestate eam Bethita Hispaniae partem incolunt , quae interraneo mari al-1uitur.Dico igitur ista tria, quibus capil-

lorum omnislaus,dc comendatio perfi' S a . citur,'

328쪽

citur,liac caprarum similitudine miris ce declarari. Nam pro soli natura capreae Galaaditicae plurimum, aut nigrae sunt,aut subrussie. Ob pascuorum autem bonitatem & copiam. nam totus ille mons,& circumiacentes campi Omnes,qui Rubenitis,& Gaditis, & media tribui Manasses possidendi sunt traditi,

ut liquet ex Numerorum libro,erat in

xime pascui. Igitur eae soli natura nigro ob pascuorum bonitatem pingues illae capreae intelligendae sunt fuisse, & ob id ipsum non squalentibus, ut in macie a tenuatis gregibus fit, sed nitentibus pilis. Nec sollim quia pingues erant, earunitebant pili sed quia resinosis arboribus abundabat ille mons, quod ei Iere.& Zachar.& Amos vatibus constat,cOsentaneum profecto est capreas,quq i ga eius montis pascebant, contactu a borum resina,in qua cutis poliendae vis quaedam inest, inunctas nitidiores &comptiores aliarum regionum gregi bus euasisse. Quod vel ex Hebraico ver bo

329쪽

uS ARTUM. IJ9ho rufa Galas, quod hoc loco pro Latino ascendere ponitur,possumus intelli gere.Nam id non statim ascedere, quod Latinus vertit interpres,sed etiam pectere, aut polire significat. Itaque licebit etiavertere. Capilli misiicu rex caprarum,quae pectunt in monte Galaad. cuntur autem sese pectere, ideo quia veteres & deciduos earum pilos resina euellebat,nouos & firmos polibat ,& in decentem ordinem redig bat,ex quo efficiebatur, ut tanquam si essent peri&bene culti praeniterent: nihil ut fortata cum sormosis foeminarum capillis, conferri possit similius. Nec est minus aptum quod

sequitur. Dentes tui tanquam grex tonsam, qui ascen rimi de lauacro , omnes gemellis

foetibus, sterilis non est in eis. In desibus haec spectantur, primum ut cadidi sint, deinde t sint aequales, ita ut neque prominegi, neque extet alius alio magis, ad haec ut sint Dene iuncti, & qua purte gingiuis inseruntur,ut nequid hiet, aut hiulcum sit:quae virum una aliqua similitu-

330쪽

IN CAPUT

dine ignificaricus a possint haud stis

hac certe ita explicantur omnia, Vt pro pe oculis videnda subiiciantur . Nam cum plures oues gregatim una eunt, ita inter se corpora iungunt,ut procul aspiacientibus, unum omnium earum corpus esse appareat , idque album totum:

nam de albo pecore, hoc loco Soloimonloqui intelligendus est. Itaque albu per omnia & aequale, quales sunt sermosidentes. At quam considerath quod addidit. Omnes gemellis foetibkιο sterilis non

est in eis. in plurium ovium Vna euntium tantum superiad unum apparet eΩ se corpus, nam inferne inuicem a sedistant .Quoma enim earu crura sunt gra' cilia , corpora autem Obesa, Vt maxime corporibus coniungantur de haereant, tamen cruribus, atque pedibus diuiduntur.Caexerit ubi accidit, ut oves sint foe-tar,& foetus suos una secti ducant , etia infernE 3 num omnium earu corpus Vt detur esse.Na agniculi matribus haere

res, ct inter ipsarum crura iniecti, & eis

SEARCH

MENU NAVIGATION