C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi Opera, Iac. Sirmondi Societ. Iesv presb. cura & studio recognita, notisque illustrata

발행: 1652년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

eto APOLLINARI s , SIDONII tis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perueniat, cui rem parentum, sibique non solum notam, Verum etiam inter lactentis infantiae rudimenta reptatam, sicut recepisse parum fluctuosum, sic non emeruisse nimis videtur ignauum. Ego vero tantum obstringar indultis, ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quicquid meus aetate frater. professione filius, loco ciuis, fide amicus, acceperit. Vale.

Sidonius Eutropio seuo salutem. n ii

SI veteris commilith, si deinceps innovatae per

dies gratiae bene inpraesentiarum fides vestrare. miniscitur, profecto intelligitis ut vos ad . dignit

tum, sic nos ad desideriorum culmina ascendere Ita namque fascibus vestris gratamur omnes, ut erectam per illos non magis vestram domum, qu nanostram amicitiam censeamus. Testis est ille tractatus, in quo exhortationis meae non minimum incitamenta valuerunt: quibus vix potuistis adduci, ut praesecturam philosophiae iungeretis , cum vos consectanei vestri Plotini dogmatibus inhaeren- xes, ad profundum intempestiuae quietis otium Platonicorum palaestra rapuisset. cuius disciplinae tunc re adstruxi liberam professionem, cum nil fam liae debuisset. Porro autem desidiae vicinior puta batur contemptus ille. malitiae, ad quam iactitand

92쪽

EpIsTOLARUM LIB. III. liuidi, bonarum partium viros non posse potius quam nolle conscendere. Igitur quod loco primore fieri par est, agimus gratias uberes Christo, qui

statum celsitudinis tuae, ut hactenus parentum nobilitate decorabat, ita etiam nunc titulorum parilitate fastigat. simul & animorum spebus erectis fas est de cetero sperare meliora. Certe creber prouincialium sermo est, annum bonum de magnis, non tam buctibus, quam potestatibus aestimandum. Qua de re vestrum est, domine maior , expectationem nostram competentibus dispositionibus munerari. Nam memor originis tuae nobilium sibi persuasit uniuersias, quandiu nos Sabini familia rexerit, Sabiniani familiam non timendam. Vale.

Sidonius Felici suo salutem.

LON cu M a literis temperatis. igitur utrique

nostrum mos suus agitur: ego garrio, vos tacetis. Unde etiam, vir ad reliqua fidei offeta insitagnis, genus reor esse virtutis, tanto te otio non posse lassari. Ecquid λ nunquamne respectu movebere familiaritatis antiquae, ut tandem a continuati silentij proposito pedem referas λ aut nescis quia garrulo non respondere conuitium est Tu retices, vel bibliothecarum medius, vel togarum ;&amcossicium paupertini sermonis expectas, cui scribendi, si bene perspicis, magis est facilitas, quam facultas Certe vel metus noster materiam tuo stylo

93쪽

L APOLLINARIs SIDONII

faciat: mementoque viatorum manus grauare chartis , quatenuS amicorum cura releuetur: & indicare

festina, si quam, praevio Deo, Quaestor Licinianus

trepidationi mutuae ianuam securitatis aperuerit. Persona siquidem est, ut perhibent, magna expectatione, maior aduentu, relatu sublimis, inspectione sublimior, & ob omnia felicitatis naturaeque dona monstrabilis. Summa censura, par comitas, & prudentia fidesque misso mittentique conueniens. Nihil affectatum, simulatumque , ponderique sermonum vera potius seueritas, quam seueritatis imitatio : & non ut plurimi, qui cum credita dissidenter allegant, volunt videri egisse se cautius. Sed neque ex illorum, ut ferunt, numero, qui secreta dirigentium Principum venditantes, ambiunt a barbaris bene agi cum legato potius , quam cum legatione. Hunc nobis morum viri tenorem secundus rumor inuexit. Mandate perniciter, si vero dicta conquadrant; vitantisper aperuigili statione respirent, quos a muralibus excubiis non dies ninguidus, non nox illunis & turbida r ceptui canere persuadent : quia & si barbarus in hiberna concedat . mage disserunt Quam relin

vobis causa, quam patria. Vale.

EPIST.

quant semel radicatam corda formidinem. Palpte nos prosperis, quia nostra non tam procul es

94쪽

EPIST. VIII.

Sidonius Eucherio so flutem.

VENEROR antiquos, non tamen ita ut qui

aequaevorum meorum virtutes aut merita

postponam. Neque si Romana respublica in haec miseriarum extrema defluxit, ut studiosos sui nunquam remuneretur, non idcirco Brutos, Torquatosque non pariunt saecula mea. Quorsum ista haec inquis. De te, mihi ad te sermo est, vir essi cacissime, cui debet respublica, quod supradictis solutum laudat historia. Quapropter ignari rerum temeraria iudicia suspendant, nec perseuerent satis, aut suspicere praeteritos, aut despicere praesentes. quandoquidem facile clarescit, rempublicam morari beneficia, vos mereri. Quanquam mirandum granditer non sit, natione foeneratorum non tum inciuiliter Romanas vires administranta, verum etiam fundamentaliter eruente, si nobiliumvirorum militariumque, & supra vel spem nostrae, vel opinionem partis aduersae bellicosorum, non

tam defuerint facta, quam praemia. Vale. EPISΤ. IX.

Sidonius Riothamosio selutem.

SERvλτvR nostri consuetudo sermonis. namque miscemus cum salutatione querimoniam: non omnino huic rei studentes, ut stylus nostar

95쪽

sit ossiciosus in titulis, asper in paginis; sed quod

ea semper eueniunt, de quibus loci mei aut ordinis hominem constat inconciliari si loquatur, peccare si taceat. Sed & ipsi sarcinam vestri pudoris inspicimus, cuius haec semper verecundia fuit, ut pro culpis erubesceretis alienis. Gerulus epistolarum, humilis, obscurus, despicabilisque etiam usque ad damnum innocentis ignauiae, mancipia sua, Britannis clam solicitantibus, abducta deplorat. In certum mihi est, an sit certa causatio : sed si intercoram positos aequanimiter obiecta discingitis, arbitror hunc laboriosum posse probare quod obiicit:

si tamen inter argutos, armatos, tumultuosos, vi tute, numero, contubernio contumaces, poterit

ex aequo & bono solus, inermis, abiectus, rusticus, LURIMvM laudis iuuenes nostri moribus suis applicant, quoties de negotiorum meritis ambigentes ad peritorum consilia decurrunt : sicuti nunc vir clarissimus Theodorus, domi quidem nobilis, sed modestissimae conuersationis opinione generosior, qui per literas meas ad tuas literas, id est ad meracissimum scientiae fontem, laudabiliauiditate proficiscitur, non modo reperturus illic ipse quod discat, sed & forsitan relaturus inde quod doceat. Cui contra potentes factiososque, si vestra pςregrinus, pauper audiri. Vale. E P IST. X.

Sidonius Tetradio suo salutem.

96쪽

EPIsTOLARUM LIB. III. 7speritia non abundanter opitularetur, prudentia confulta sufficeret. Respondete obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur , iudicio suo, testimonio meo ι & substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite. Vale.

Sidonius Simplicio suo salutem.

ET si desiderium nostrum sinisteritas tanta comitatur, Ut etiam nunc nostris inuidearis obtutibus : non idcirco is es, virorum optime, de cuius nos moribus lateant celsa memoratu. Ita

cuncti nostrates, iidemque summates viri, opti inarum te exactissimarumque partium praestantissimum patremfamilias consono praeconio prosequuntur. Adstipulatur huic de te sententiae bonorum, vel sic electus sener, vel educta sic filia: in quorum copula tam felicem tibi controuersiam vora pepererunt, ut ambigas, utrum iudicio, an institutione superaueris. Sed tamen hinc vel maxime parentes ambo venerabiles este securi. idcirco ceteros vincitis, quod vos filij transierunt. Igitur dona venia literas primas ι quas ut nec dum mittere desidia fuerat, ita vereor ne sit misisse garrulitas. Carebit sane nostrum naeuo loquacitatis ossicium; si exemplo recursantis alloqui j impudentiam paginae prae- 1entis absolueris.)Vale.

97쪽

EPIST. XII.

Sidonius Secundo Ao salutem. AVi mςi, proavi tui tumulum hesterno, proh

dolor, die pene manus profana temerauerat. sed Deus affuit, ne nefas tantum perpetraretur.

Campus autem ipse dudum refertus tam bustualibus favillis, quam cadaueribus, nullam iam diu scrobem recipiebat: sed tamen tellus humatis quae superducitur redierat in pristinam distenta plani elem, pondere niuali, seu diuturno imbrium stuxu

sidentibus acervis. Quae fuit causa, ut locum auderent, tanquam vacantem, corporum baiuli rastris

funebribus impiare. Quid plura iam niger cespes ex viridi; iam supra'antiquum sepulcrum glebae

recentes, cum forte pergens urbem ad Aruernam, publicum scelus e supercilio vicini collis adspexi; meque equo effuso tam per aequata quam per abrupta proripiens, & moras exiguae sic quoque impatiens , antequam peruenirem, facinus audax prae uio clamore compescui. Dum dubitant in crimine reperti, dilaberentur an starent, superueni. Confiteor errorem ; supplicia captorum differre non potui : sed supra ipsum senis nostri opertorium torsi latrones, quantum sufficere possit superstitum curae, mortuorum securitati. Ceterum nostro quod sacerdoti nil reseruaui; meae causae suaeque personae praescius in cominune consului ; ne vel haec iusto cle- montius vindicaretur, vel illa iusto seuerius vindi

98쪽

EPIsTOLARUM LIB. III. caret. Cui cum tamen totum ordinem rei ut satis faciens ex itinere mandassem ti vir sanctus & iustus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego venia postularem, pronuntians more maiorum reos tantae temeritatis iure caesos videri. Sed ne quid in posterum casibus liceat, quos ab exemplo vitare debemus, posco ut actutum, me quoque absente, tua cura, sed meo sumptu, resurgat in molem sparsa congeries, quam laevigata pagina tegat. Ego venerabili Gaudentio reliqui pretium lapidis, opersiaque mercedem. Carmen hoc sane quod consequetur, nocte proxima feci, non expolitum, credo, quod viae non parum intentus. quod peto, ut tabulae quantulumcumque est, celeriter indatur. Sed vide ut vitium non faciat in marmore lapidicida:

quod factum siue ab industria, seu per incuriam, mihi magis, quam quadratario, liuiaus lector ad scribat. Ego vero, si pio studio rogata curaueris, sic agam gratias, quasi nil tibi quoque laudis aut

gloriae accedat, quem patruo tuo, id est me, remoto , solida praesentis ossicij solicitudo mansisset pro gradu seminis.

S ER VM post patruos, patremque carmen Haud indignus auo nepos dicaui et Ne fors tempore postumo, viator, Ignorans reuerentiam sepulti,

Tellurem tereres inaggeratam.

Praefectus iacet hἱρ pollinaris, Post praetoria recta Galliarum , i Murentis patriae sinu receptus.

99쪽

8 APOLLINARIs SI DONII Consiubillsimus, utilissimusque ,

Ruris , militiae, forίque cultor; Exemploque ali periculosi, Tm Liber μι dominantibus tyrannis. me maxima dignitas probatur: Quod fontem cruce , membra fonte purgans, Primus de numero patrum suorum Sacris facrilegis renuntiauit.

Hoc primum est decus, tae siverba virtus, Spe praecedere, quos honore iungas. οἱ ue hἱc siunt titulis pares parentes,

Hos illic meritis superuenire. .

N oui quidem auctoris nostri non respondere doctrinae epitaphi j qualitatem ; sed anima perita musicas non refutat in Ierias.Tibi quoque non decet tardum videri, quod haeres tertius, quartusque dependimus, cum tot annorum gyro voluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis, & Iulium Caesarem Hectori ut suo iusta persoluisse didicerimus. Vale. EPIST. XIII.

Sidonius Apollinari suo salutem.

VN I c ε probo, gaudeo, admiror, quod castitatis affectu contubernia fugis impudicorum ; praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est, in appetendis garriendisque turpitudinibus: quaque quod verbis inuerecundis aurium publicarum reuerentiam incestant, granditer sibi videntur fa-

100쪽

EPIsTOLARUM LIB. III. 'cectari. cuius vilitatis esse signiferum gnathonem Patriae nostrae vel maximum intellige. Est enim hic gorges de sutoribus fabularum, de concinnatori-Bos criminum, de sinistrarum opinionum duplica coribus ; loquax ipse, nec dicax, ridiculusque, nec

Iactus, arrogansque, nec constans, curiossi sque, nec Perspicax,atque indecenter assectato lepore plus rusticus: tempora. praesentia colens, praeterita carpens, fatura fastidiens. Beneficij, si rogaturus est, importunus petendi, derogator negati, aemulator acce-ici, callidus reformandi, querulus flagitati, garruis restituti. at si rogandus, simulator parati, dissimulator petiti, venditor praestiti, publicator occul- vi , calumniator morati, inficiator soluti. osor ieiuniorum, sectator epularum fi laudabilem proferens non de bene vivente, sed de bene pascente sententiam. Inter haec tamen ipse avarillimus; quemque non pascit tam panis bonus, quam panis alienus : hoc solum comedens domi, si quid e raptis intcr alaparum procellas praemisit obsoniis. Sed nec est sane praedicabilis viri in totum silenda frugali tas ; ieiunat quotiens non vocatur: sed sic quoque leuitate parasitica, si invitetur excusans, si vitetur explorans, si excludatur exprobrans, si admittatur exultans, si verberetur expectans. Cum di cubuerit, fertur actutum, si tarde comedat, in rapinas ; si cito saturetur, in lacrymas ; si sitiat, inquerelas; si inebrietur, in vomicas; si fatiget, in contumelias; si fatigetur, in furias : faeculentiae omnino par cloacali, quae quo plus commota plus

SEARCH

MENU NAVIGATION