장음표시 사용
71쪽
11 APOLLINARIs SIDONII runt, postquam ab alterutro discessimus, hos tibi
pro quadam morarum mercede pernumerem. Di cto pareo. Nam praeditus es , quanquam iuuenis, hac animi martiritate, ut tibi etiam natu priores gerere morem concupiscamus. Ecclesia nuper exstructa Lugduni est, quae studio Papae Patientis
summum coepti operis accessit, viri sancti, strenui, seueri, misericordis, quique per uberem munificentiam in pauperes humanitatemque, non minora bonae conscientiae culmina leuet. Huius igitur aedis extimis, rogatu praefati Antistitis, tumultuarium carmen inscripsi trochaeis triplicibus, adhuc mihi, iamque tibi perfamiliaribus. Namque ab hexametris eminentium poetarum Constantij,&Secundini vicinantia altari basilicae latera clarescunt: quos in hanc
paginam admitti nostra quam maxime verecundia vetat,quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit. Nam sicuti
nouam nuptam nihil minus quam pulchrior pro nuba decet, & sicuti si vestiatur albo sustus quis que fit nigrior: sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit. quam mediam loco, infimam merito, despicabiliorem
pronuntiari, non imperitia modo, sed & arrogantia facit. Quapropter illorum iustius epigrammata micant, quam ista haec, quae imaginarie tantum, & q dammodo umbratiliter effingimus.
Sed quorsum ista 3 quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus immurmuret.
72쪽
EPIsTOLARUM LIB. II Quis QVIs pontificis, patrἱ sique nostri, Collaudas Patientis hIc laborem, Voti compote supplicatione Concessum experiare quod rogabis. Eris celsi nitet, nec in fini brum Aut dextrum trabitur, sid arce fontis intum prostitit aequinoctialem. Intus lux micat, atque bracteatum Sol μ sollicitatur ad lacunar,
tuo ut concolor erret in metallo. Distinctum vario nitore marmor,
Percurrit cameram, flum, fenestras o sub versicoloribus figuris Vernans herbida crusta sapphiratos Flectis per prasinum vitrum lapillos. Huic est porticus applicata triplex Fulmentis Aquitanicis siverba:
Ad cuius sterimen remotiora Claudunt atria porticus fecundae :Et campum medium procul locatas
Vsit saxea Edilua per columnas. Hinc aggerfnat, hinc Arar resultat. Hinc ses pedes, atque eques reflectit,
Stridentum fist moderator essedorum: Curvorum lane chorus helciariorum , Restonsantibus alleluia ripis , Ad Christum leuat amnicum celeuma.
Sic sic psallite nauta, vel viator Namque iste est locus omnibus petendus, Omnes quo etia ducit ad salutem.
73쪽
1 Ap OLLINARIs SIDONII Ecce parui tanquam iunior imperatis. Tu modo
sic memineris multiplicato me scenore remunerandum. quoque id facilius postas, voluptuosiusque, opus est ut sine dissimulatione lectites, sine fine lecturias. Neque patiaris ut te ab hoc proposito propediem coniunx domum feliciter ducenda de flectat. sisque oppido meminens, quod olim Martia Hortensio, Terentia Tullio, Calpurnia Plinio , Pudentilla Apuleio, Rustichina Symmacho legenti
bus meditantibusque candelas & candelabra tenuerunt. Certe si praeter rem oratoriam, contubernio feminarum poeticum ingenium, & oris tui limam frequentium studiorum cotibus expolitam quereris obtundi , reminiscere quod saepe versum Corinna cum suo Nasone compleuit, Lesbia cum Catullo,Cesennia cum Gaetulico, Argentaria cum Lucano,Cynthia cum Propertio, Deliacum Tibullo. Proinde li-rido claret, studentibus discendi per nuptias occa onem tribui, desidibus excusationem .. Igitur i cumbe , neque apud te literariam curam turba de pretiet imperitorum : quia natura comparatum est, ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior. Vale.
E P I S T. XL Sidonius Rustico suo salutem.
SI nobis pro stu spatiisque regionum vicinaremur, nec a se praesentia mutua vasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati li-
74쪽
EPIsTOLARUM LIB. II. ucere in coeptae familiaritatis ossicia permittercin : neque iam semel missa fundamenta certantis amicitiae, diuersis honorum generibus exstruere ccssarem. Sed animorum coniunctioni separata utrinque porrectioribus terminis obsistit habitatio, equidem semel deuinctis parum nocitura pectoribus. Sed tamen ex ipsa communium municipiorum discretione procedit, quod cum ainicissimi simus, raritatem colloquij, de prolixa terrarum interiectione venientem, in rea
tum volumus transferre communem, cum de natu
ralium rerum dissicultate, nec culpa noi debeat manere, nec venia. Domine illustris, gerulos literarum de disciplinae tuae institutione formatos, & morum herilium verecundiam praeferentes, optortune addimisi, patienter audiui, competenter explicui. Vale.
EPIST. XII. Sidonius Agricoti suo salutem. MIsis τι tu quidem lembum mobilem, soli
dum, lecti capacem, iamque cum piscibus. Tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos, expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praeteruolant amnis aduersi terga, qua denuit. Sed dabis veniam, quod multanti tibi in piscationem comes venire dissimulo. Namque me multo decumbentibus nostris validiora moeroris retia tenent; quae sunt amicis quoque & externis indolescenda. Vnde te quoque puto, si rite germano moueris affectu, quo temporis puncto paginam hanc
75쪽
APOLLINARIs SIDONII sumpseris, de reditu potius cogitaturum. Seueriana sollicitudo communis, inquietata primum lentae
tussis impulsu, febribus quoque iam fatigatur, iss
que per noctes ingrauescentibus : propter quod optat exire in suburbanum : literas tuas denique cum sumeremus, egredi ad villulam iam parabamus. Quocirca seu tu venias, seu moreris, preces nostras orationibus iuua, ut ruris auram deiideranti salubriter cedat ipsa vegetatio. Certe ego, vcl tua soror, inter spem metumque suspens, credidimus eius taedium augendum, si voluptati iacentis obstitissemus. Igitur ardori ciuitatis atque torpori, tam nos quam domum totam, praevio Christo, paritere cimiinus: simulque medicorum consilia vitamus
assidentum dissidentumque ; qui parum docti& sa
tis seduli languidos multos oniciosissime occidunt. Sane contubernio nostro iure amicitiae Iustus adhibebitur, quem, si iocari liberet in tristibus, facile conuincerem, Chironica magis institutum arte, quam Machaonica. Quo diligentius postulandus est Christus, obsecrandusque, ut valetudini, cuius curationem cura hostra non inuenit, potentia superna medeatur. Vale.
Sidonius Serrano fiso salutem.
EPis ToLAM tuam nobis Marcellinus togatus exhibuit, homo peritus, vsrque amicorum :quae primoribus verbis salutatione libata, reliquo
76쪽
E p Is το L A R V M LIB. II. 3 sui tractu, qui quidem grandis est, patroni tui Petro- iiij Maximi Imperatoris laudes habebat. Quem tamen tu pertinacius aut amabilius quam rectius veriusque felicissimum appellas : propter hoc quippe,
cur per amplissimos fascium titulos fuerit euectus unque ad imperium. Sed sententiae tali nunquam ego assentior, ut fortunatos putem, qui reipublicae praecipitibus ac lubricis culminibus insistunt. Nam dici nequit, quantum per horas fert in hac vita miseriarum vita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntian
di, qui sibi hoc nomen ut Sylla praesumunt. nimi rum qui supergressi ius fasque commune, summam beatitudinem existimant summaim potestatem: hoc ipso satis miseriores, quod parum intelligunt in quietissimo se subiacere famulatui. Nam sicut hominibus reges, ita regibus dominandi desideria dominantur. Hic si omittamus antecedentium principum casus, vel sequutorum, solus iste pecu liaris tuus Maximus maximo nobis ad ista documento poterit esse. qui quanquam in arcem praefectoriam, patritiam, consularemque intrepidus ascenderat, eosque quos gesserat magistratus, ceu recuriarentibus orbitis inexpletus iterauerat : cum tamen
venit omnibus viribus ad principalis apicis abruptum, quandam potestatis immensae vertiginem sub corona patiebatur, nec sustinebat dominus esse, qui non sustinuerat esse sub domino. Denique require in supradicto vitae prioris gratiam, potantiam diuturnitatem, eque diuerso principatus paulo aniplius quam bimestris originem, turbinem, finent:
77쪽
n Aro LLINARIs SIDONII profecto inuenies hominem beatiorem prius fuisse,
quam beatissimus nominaretur. Igitur ille, cuius an terius epulae, mores, pecuniae, pompae, literae, fasces,
patrimonia, patrocinia florebant, cuius ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur, ut per horarum dispositas clepsydras explicarentur ; is nuncupatus
Augustus, ac sub hac specie palatinis liminibus in
clutus, ante crepusculum ingemuit quod ad vota peruenerat. Cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum
tegulae legibus renunciauit, atque perspexit pariterire non posse negotium principis, & otium senatoris. Nec fefellerunt futura moerentem. Namque cum ceteros aulicos honores tranquillissime percurrisset, ipsam aulam turbulentissime rexit, inter tumultus militum,popularium,foederatorum. quod &exitus prodidit nouus, celer, acerbus: quem cruentauit fortunae diu lenocinantis perfidus finis,quae virum, ut scorpius, ultima sui parte percussit. Dicere solebat vir literatus, atque oo ingenij merita quaestorius, partium certe bonarum pars magna, Fulgentius, ore se ex eius frequenter audisse, cum perosus pondus imperi j, veterem securitatem desideraret, Febcem te, Damocles, qui non uno longius Irandio regni necessitatem tolerauisti. Iste enim, ut egimus, Damocles prouincia Siculus, urbe Syraccusanus, familiaris tyranno Dionysio fuit. qui cum nimiis laudibus bona patroni, ut cetera, scilicet inexpertus, efferret : Vis, inquit Dionysius, hodie sal
tem in hac mensa bonis meis pariIer ac malis uti r
78쪽
EpIsTOLARUM LIB. II. 19 Libenter, inquit. Tum ille confestim laetum clien- rem, quanquam & attonitum, plebeio tegmine erepto, muricis Tyrij, seu Tarentini, conchyliato ditat indutu: & renidentem gemmis margaritisque
aureo lecto, sericatoque toreumati imponit. Cumque pransuro Sardanapalicum in morem, panis daretur e Leontina segete confectus: insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent falerno gemmae capaces, inque crystallis calerent unguenta glacialibus: hinc suffita cinnamo ac thure coenatio spargeret peregrinos naribus odores, & madescentes nardo capillos circumfusassorum serta siccarent: coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro districtus e lacunaribus, qui videbatur in iugulum purpurati iamiamque ruiturus. nam filo equinae setae ligatus, & ita pondere minax, ut acumitane , gulam formidolos Tantaleo fraenabat exemplo, necibi ingressi per ora,per vulnera exirent. Vnde post mixtas fletibus preces, atque multimoda suspirita, vix absolutus, emicatimque prosiliens, illa refugit celeritate diuitias dei ici asque regales, qua lentappeti. reductus ad desideria mediocrium timore summorum, & satis cauens, ne beatum ultra diceret duceretque, qui septus armis ac satellitibus, & per hoc raptis incubans opibus, ferro pressus premeret aurum. Quapropter ad statum huiusmodi, domine frater, nescio an constet tendero beatos: patet certe miseros peruenire. Vale.
79쪽
έο APOLL. SIDONII EPIs T. LIB. II.
E P IS T. XIV. Sidonius Maurusio siuo salutem.
AV o i o industriae tuae, votisque communibus, uberiore prouentu, quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam. Vnde & in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore vocitatus est propter hiberna legionum Iulianarum, suspicor diuturnius te moraturum. Quo loco tibi cum ferax vinea est, tum praeter ipsam praedium magno non minus domino, quod te tuosque plurifaria frugum mansionumque dote remoretur. Ilicet si horreis, apothecisque, seu penu impleta, destinas illic usque
ad aduentum hirundineum vel ciconinum, Iani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso, seu tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum ut dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus ut recognoscis, non magiS cordi est, aut voluptati ager cum reditibus amplis, quam vicinus aequalis cum bonis moribus. Vale.
80쪽
EPISTOLA I. Sidonius . vito suo salutem.
VLTIs quidem vinculis caritatis ab I P ineunte pueritia, quicquid venimus η Pr in iuuentutem, gratiae sese mutuae a Pl cura nexuerat. Primum quia matri-stri bus nostris summa sanguinis iuncti necessitudo. Dein quod ipsi iisdemus nati, magistris usi, artibus instituti, luti, Principibus evecti, stipendiis perfun-: & quod est ad amicitias ampliandas his
