장음표시 사용
81쪽
ς, APOLLINARI s s IDONII sonsi, vel expetendis aequaliter, vel cauendis, iudi- cij parilitate certauimus. Propter quae Omnia, praeter conscientiam, quae interius tibi longe praestan
tior eminentiorque, multum voluntates nostras co
pulauerat decursarum forinsecus actionum simili tudo. Sed quod fatendum cst , diu erectis utrinque amoris machinis ipse culmina pretiosa posuisti, ecclesiam Arverni municipioli, cui praepositus & si
immerito videor, peropportuna oblatione locupletando. cuius possessioni plurimum contulisti Cuti ciacensis praedij suburbanitate, non minus nostrae professionis fraternitatem loci proximitate dign*tus ditare, quam reditu. Et licet sororiae haereditatis duo consortes esse videamini, exemplo tamen fidei tuae superstes germana commota est ad boni operis imitationem. Itaque tibi coelitus iure redhibetur tui facti meritum, alieni incitamentum. Quo fit ut reperiare dignissimus, quem diuinitas inusit to successionum genere sublimet. quae tamen nez diu distulit religiosam deuotionem centuplicatis opulentare muneribus: quaeque ut confidimus, nihilo segnius coelestia largietur, eum terrena iam soluerit. Nicetiana namque, si nescis, haereditas Cuticiaci supernum pretium fuit. Quod restat exposcimus, ut sicut ecclesae nostrae, ita etiam diu, talis aeque tibi sit cura communis: quae cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore ad tuum patrocinium vel ob tuum patrimonium pertinere.
Quod cuius meriti esse possit, quippe si vestra crebro illud praesentia inuisat, vel Gotbis credite, qui saepe -
82쪽
EPIsTOLARUM LIB. III. Q humero etiam Septimaniam suam fastidiunt, vel refundunt, modo inuidiosi huius anguli etiam desolata proprietate potiantur. Sed fas est, praesule Deo, vobis inter eos & rempublicam mediis, animo quietiora concipere. Quia & si illi, veterum finium limitibus effractis, omni vel virtute vel mole, possessionis turbidae metas in Rhodanum Ligerimque proterminant : vestra tamen auctoritas pro dignitate sententiae, sic partem utramque moderabitur, Ut nostra discat, quid debeat negare cum petitur, &poscere aduersa desinat cum negatur. Vale.
. Sidonius Constantio suo salutem.
SALUTAT te populus Aruernus, cuius parua tuguria magnus hospes implesti, non ambitus comitatu, sed ambiendus affectu. Deus bonet quod gaudium fuit laboriosis, cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti quam tu ab omni ordine, sexu, aetate, stipatissimus ambiebare 3 quae salsi erga singulos libra sermonis quam te blandum pueri, comem iuuenes, grauem senes metiebantur 3 Quas tu lacrymas, ut parens omnium, se
per aedes incendio prorutas, & domicilia semiusta fudisti 3 quantum doluisti campos sepultos ossibus
insepultis 3 quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis animositas His adiicitur, quod cum inueneris ciuitatem non minus ciuica simultate, quam barbarica incursione vacuatam ,
83쪽
M APOLLINARIs SIDON1 Ipacem omnibus suadens, caritatem illis, illos patriae reddidisti. Quibus tuo monitu nor minus in unum consilium, quam in unu m oppidum reuerten itibus, muri tibi debent plebem reductam, plebs
reducta concordiam. Quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant: & quae gloria tua maxima est, minime falluntur. Obversatur etenim per dies mentibus singulorum, quod persona aetate grauis, infir tate fragilis, nobilitate sublimis, reli gione venerabilis, solius dilectionis obtentu, abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates: itinerum videlicet longitudinem, breuitatem dierum , niuium copiam, penuriam pabulorum, latitudines solitudinum, angustias mansionum, viarum voragines, aut humore imbrium putres, aut frigorum siccitate tribulosas: ad hoc aut aggeres saxis asperos, aut fluuios selu lubricos, aut colles a censu salebrosos, aut valles lapsuum assiduitate de rasas. per quae omnia incommoda, quia non priua tum commodum requirebas, amorem publicum retulisti. Quod restat, Deum precamur, ut aeui metis secundum vota promotis, bonorum amicitias indefessim expetas, capias , referas: sequaturque te assectio quam relinquis , de initiatae perte ubicumque gratiae, longum tibi redhibeantur quam fun
84쪽
ErasTOLARUM LIB. III. EPIST. III.
SIQUANDO, nunc maxime Aruernis meis desideraris, quibus dilectio tui immane dominatur,& quidem multiplicibus ex causis. Primum quod summas in affectu partes iure sibi usurpat terra quae genuit. Dein quod saeculo tuo solus ferme mortalium es, qui patriae non minus desideri j nasciturus, quam gaudij natus feceris. Adstipulantur assertis materni quondam puerperij tempora, quae profi
ciente conceptu, concordantibus ciuium votis nu
merabantur.Omitto illa communia quidem, sed quae non mediocria caritatis incitamenta sunt, istius tibi reptatas cespitis glebas. Praeterco quod haec primum gramina incessu, flumina natatu, venatu nemoratregisti. Omitto quod hie primum tibi pila, pyrgus, accipiter, canis, equus,
arcus ludo fuere. Mitto istic ob gratiam puerulae tuae undique gentium confluxisse studia litterarum, tuaeque personae quondam debitum, quod sermonis Celtici squamam depositura nobilitas, nunc oratorio stylo, nunc etiam camoenalibus modis imbuebatur. Illud in te affectum mincipaliter uniuersitatis accendit, quod quos olim Latinos fieri exegeras, barbaros deinceps esse vetuisti. Non enim potest unquam ciuicis pectoribus elabi, quem te quantumque nuper omnis aetas, ordo, sexus e semirutis murorum aggeribus conspicabatur, cum iniuriectis aequoribus in aduersiun perambulatis, & vix duodeuigin-
85쪽
cs APOLLINARIs SIDONII ti equitum sodalitate comitatus, aliquot millia Gothorum, non minus die quam campo medio quod difficile sit posteritas creditura) transisti. Ad nominis tui rumorem, personaeque conspectum, exercitum exercitatissimum stupor obruit : ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae, quam se multi, quamque te pauci comitarentur. Subdu- sta est tota protinus acies in supercilium collis ab rupti : quae cum prius applicata esset oppugnationi , te viso non est explicata congressui. Interea tu caesis quibusque optimis, quos nouissimos agmini non ignauia, sed audacia fecerat, nullis tuorum certamine ex tanto desideratis, solus planitie quam patentissima potiebare, cum tibi non daret tot pugna socios, quot solet mensa conuiuas. Hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obuiam pro cesserit officiorum, plausuum, fletuum, gaudiorum,
magis tentant vota coniicere, quam Verba reser re. Siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis, illam ipsam felicissimam stipati reditus
tui ouationem: dum alij osculis puluerem tuum rapiunt, alij sanguine ac spumis pinguia lupata suscipiunt, alij sellarum equestrium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alij de concavo tibi cassidis exituro flexilium laminarum vincula dissibulant, alij
explicandis ocrearum nexibus implicantur, alij hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alij caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur Mic licet multi complexibus tuorum tripudiantes
86쪽
E P I set o L ARUM LIB. III. adhaerescerent, in te maximus tamen laetitiae popularis impetus congerebatur: tandemque in turbam inermem quidem veneras, sed de qua te nec armatus euolueres: serebasque .nimirum eleganter ine ptias gratulantum, & dum irruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo conditionis accesseras piissimus publici amoris interpres, ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam, qui tibi liberiorem fecisset iniuriam. Taceo deinceps collegisse te priuatis viribus publici exercitus speciem, paruis extrinsecus maiorum opibus adiutum, & inferiores hostium antediscursus castigatis coercuisse populatibus. Taceo te aliquot superuentibus cuneos mactasse turmales, e numero tuorum vix binis ternisve post praelium desideratis: & tantum calamitatis aduersae artis inopinatis certaminibus inflictum, ut occuere caesorum numerositatem consilio deformiore meditarentur. Siquidem quos humari nox succincta prohibuerat, decervicatis liquere cadaueribus:
tanquam minoris indicij foret, quam villis agnosci crinitum , dimisisse truncatum. Qui postquam tu
ce reuoluta intellexerunt furtum ruinae suae crudeli vilitate patuisse ; tum demum palam officiis exequialibus occupabantur, non magis cladem fraude, quam fraudem festinatione celantes : sic tamen, quod nec ossa tumultuarii cespitis mole tumula bant: quibus nec elutis vestimenta, nec vestitis sepulcra tribuebant, iuste sic mortuis talia iusta soluentes. Iacebant corpora undique locorum plaustris conuecta rorantibus : quae quoniam perculsis
87쪽
c8 APOLLINARIs SIDONII indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentium rogalibus fragmentis funerabantur. Sed quid ego ista haec iusto plusculum garrio, qui laborum tuorum non ex asse historiam texere, sed pro parte memoriam facere praesumpsi, quo magis crederes votis tuorum: quorum expectationi aegrescenti nulla salubrius o cyusque, quam tui aduentus remedia medicabuntur. Igitur si quid nostratium precatibus acquiescis, adiutum in patriam receptui cancre festina,&assiduitatem tuam periculosae regum familiaritati celer exime ; quorum consuetudinem spectatissimus quisque flammarum naturae bene comparat, quae sicut paululum a se remota illuminant, ita satis sibi
admota comburunt. Vale. EPIST. IV. m
GOZOL As natione Iudaeus, cliens culminis tui, cuius mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despectui, defc t literas meas, quas granditer anxius exaraui. Oppidum siquidem nostrum, quasi quendam sui limitis obicem, circumfusarum
nobis gentium arma terrificant. Sic aemulorum
sibi in medio positi lacrymabilis praeda populo rum , suspecti Burgundionibus, proximi Gothis, nec
impugnantum ira, nec propugnantum caremus in- uiata. Sed isthinc alias. Interea si vel penes vos re
sunt, bene est. Neque enim huiusmodi pe
88쪽
EPIsTOLARUM LIB. III. Qistore sumus , ut licet apertis ipsi poenis propter criminum occulta plectamur,non agi prospere vel ubi
cumque velimus. Nam certum est, non minus vitiorum, quam hostium esse captiuum, qui non etiam inter mala tempora bona vota seruauerit. Vale.
Sidoniis hθpatio suo salutem. .
SI vir spectabilis, morumque vestrorum suspe
istor admiratorque Donidius solam rationem domesticae utilitatis habuisset, satis abundeque sussiceret fides vestra commodis suis, & si nullus intercessor accederet. Sed amore meo ductus est, ut quod ipse per se impetrauerat, me faceret postulare. Itaque nunc honori vestro hic quoque cumulus accrescit, quod duo essicimur debitores, cum tamen unus e nobis beneficium consequatur Eborolacensis praedij etiam ante barbaros desola tam medietatem, quae domus patritiae iura modo respicit, suffragio vestro iuri suo optat adiungi. Neque ad hanc nundinationem stimulo cupiditatis, sed respectu avitae recordationis adducitur. Si
quidem fundi ipsius integritas familiae suae dominium usque in obitum vitrici nuper vita decedentis adspexit. Nunc autem vir alieni non appetens, siti parcus, possessionis antiquae a se alienatae non tam damno angitur, quam pudore t quam ut redimere conetur, non auaritiae vitio , sed verecun diae necessitate compellitur. Tribuere dignaroe vo-
89쪽
το Α P o L LII N A R I s S I D O N I Itis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perueniat, cui rem parentum, sibique non solum notam, Verum etiam inter lactentis infantiae rudimenta reptatam, sicut recepisse parum fructuosum, sic non
emeruisse nimis videtur ignauum. Ego vero tantum obstringar indultis, ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quicquid meus aetate frater, professione filius, loco ciuis, fide amicus, acceperit. Vale.
EPIST. VI. Sidonius Eutropiosuo salutem. SI veteris commilitij, s deinceps innovatae per
dies gratiae bene inpraesentiarum fides vestra re miniscitur, profecto intelligitis ut vos ad dignit
tum, sic nos ad desideriorum culmina ascendere Ita namque fascibus vestris gratamur omnes, ut erectam per illos non magis vestram domum, quam nostram amicitiam censeamus. Testis est ille tractatus, in quo exhortationis meae non minimum incitamenta valuerunt: quibus vix potuistis adduci, ut praefecturam philosophiae iungeretis , cum vos consectanei vestri Plotini dogmatibus inhaerentes, ad profundum intempestiuae quietis otium Platonicorum palaestra rapuisset. cuius disciplinae tunc fore adstruxi liberam professionem, cum nil fami liae debuisset. Porro autem desidiae vicinior puta batur contemptus ille. militiae, ad quam iactitand
90쪽
EPIsTOLARUM LIB. III. liuidi, bonarum partium viros non posse potius quam nolle conscendere. Igitur quod loco primore fieri par est, agimus gratias uberes Christo, qui
statum celsitudinis tuae, ut hactenus parentum nobilitate decorabat, ita etiam nunc titulorum parilitate fastigat. simul & animorum spebus erectis fas est de cetero sperare meliora. Certe creber prouincialium sermo est, annum bonum de magnis, non tam buctibus, quam potestatibus aestimandum. Qua de re vestrum est, domine maior , expectationem nostram competentibus dispositionibus munerari. Nam memor originis tuae nobilium sibi persuasit uniuersitas, quandiu nos Sabini familiare-xerit, Sabiniani familiam non timendam. Vale.
EPIST. VII. Sidonius Felici Dosalutem.' LONGuM a literis temperatis. igitur utrique
nostrum mos suus agitur : ego garrio, vos tacetis. Unde etiam, vir ad reliqua fidei ossicia insitagnis, genus reor esse virtutis, tanto te otio non posse lassari. Ecquid λ nunquamne respectu movebere familiaritatis antiquae, ut tandem a continuati silentij proposito pedem referas aut nescis quia
garrulo non respondere conuitium est Tu retices,
vel bibliothecarum medius, vel togarum ; & a me ossicium paupertini sermonis expectas, cui scribendi, si bene perspicis, magis est facilitas, quam se cultas Certe vel metus noster materiam tuo stylo