De medicina Aegyptiorum libri quatuor & Iacobi Bontii in Indiis archiatri, de medicina Indorum

발행: 1646년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

medici illi frequentant, plane diuersam esse non immerito a mul' iis videri potest. Quando sura atque in illeolus pars eadem cruris non sit: sura etenim , quamquam etiam de osse dicatur, cruris posteriore: est venter cruris siue carnosa pars, inter poplitem atque s. malleolum media: malleolus vero, ut Gal. habet in lib. de seci . venarum , est imus processus tibiarum, a talo incipiens in suram quo desinens. rurisque hae partes existunt, quarum ex situ, atque diui sione facile stirae atque malleoli differentia manifesta est. Ex Galeno cruris scarificationem in malleolo faciendam esse probe ex ipsius verbis, variis multisque in locis manifestum sit. In lib. etenim 7 r. Aphorism. dixit venae sectionem praestitae vacuationi proximam esse, quae fit per malleolorum scarificationem: idemque in lib. de curandi rat. per sang. mi T. & in A. de sanit. tuenda testatum reli-Cap. 38. quit. Qirare hinc iure dubitare possumus crurum ab AEgy ptiis fre-cis, ..' -scarificationem, non esse illam, qua antiqui praeclarissi imi illi medici utebantur. Neque aliquis in malam Galeni verborum versionem causam referre poterit, cum ipse partem cruris sca-

sicandam nomine hoc quippe significauerit. Quod ex Graeca lectione commentarij lib. L. Aph. qui omnium locorum praecipuus ,

est, patebit; ibi etenim hunc in modum scripsit: κενωσ1ς δὶ 'ομοπρος

. εχπςM. Per σφυροι autem omnem intelligunt

imum tibiarum processum: quam partem Latini malleolum vocavere. AL p IN. Docta saneac diligens dubitatio videtur, non

tamen quae possit, aut debeat aliquo pacto usum scarificaflonis apud , Egyptios usitatae dirimere , vel damnare . . Quod sane si

iam esset, ego potius cum Galeno errare vellem quam cumii

AEgyptiis , si alia cruris in parte a sura diuersa, scarificationem fa- apyi II. ciendam intelligerem. Ille enim in comm . r. lib. Aphoris . ait Vacuationem malleolorum scarificatione factam proximam ei esse, ρά, . pςx νςΠδ soctiQnem: & in A. de sanit. tuen. hanc in vacuanda plenitudine tantundem valere, ut venae sectio : Atque in lici=.ti. de curat, per sang.miss eandem pro venae lectione ad minuens p. 13. plenitudinem in mulierum corporibus albidioribus laudat. π xς quo pacto vera erit, si malleoli scarificabuntur 3 cum ab 'us sangmnis paucissima quantitas educi possit, etiamsi profundius incisiones infligerentur , cum ea pars excarnis , atque exanguis sit, neruiS ac tendonibus tantum referta, ex quo illiusce partis searis

212쪽

Liber Tertius. Π

catio cum summe dolorosa erit, tum periculo scarificata minime carebit. mobrem huiusce partis scarificatio ad reuellendum

praestans erit remedium; ad euacuationem Vero nequaquam, cum

ex ea paucissamus sanguis mitti, vel educi possit. Quo pacto igitur vacuationi per venae sectionem absolutς,qua copiosus sanguis pro-

manare potest, proxima erit ξ Dixit euacuationum omnium eam esse exquisitissimam, quae fit per venae sectionem, huicque proximam esse, quae per malleolorum operatur scarificationem quomo do autem erit proxima, si illa sanguis paucissimus promanat,& vacuatio omnis quantitatem sanguinis respicit, veluti purgatio qualitatem i Nullo profecto pacto esse poterit proxima, cum non habeat , quod in vacuatione obseruatur, scilicet copiam sanguinis, quae Vacuatur cum vela a secta copiosissima, atque malleolo scarificato paucissima. Certo nullo pacto verum esse potest, Galenum per malleolum intellexisse extremam cruris partem ossibus,tendonibus, neruisque tantum refertam, omninoque excarnem. Nam que eius mentem fuisse arbitror, vacuationem ex cruribus faciendam, postquam meminit , ipsum velle medicos debere partem cruris ad vacuationem aptam seligere, ex qua queant desideratam copiam sanguinis educere, quae utique neque poples, neque malleo lus erit, cum hae partes tendinota ac fere exangues sint, de ad scarificandum ridiculosae: necessario igitur erit asserere ipsum suram, siue Ventrem cruris, carnosam, ac multis venis repletam, intel lexisse. Quod verisimile videtur, cum plerisque in locis a cruribus scarificatis fore moliendam sanguinis vacuationem docuerit: neq; immerito, cum crus ex triplici parte constet, scilicet, poplite, sura.& malleolo, non extremis, sed potius medio sisnificetur: nam si cuipiam crus ostendere voluerimus, non poplitem, vel malleolum, quae sunt eius extrema ei detegemus, sed magis suram. Crura vero fore scarificanda pro molienda uniuersi corporis vacuatione, ex Galeni locis plerisque contare facile hinc cognoscemus. Is su quidem in lib. I 3.meth. med .ait: Manuenim laborantescarificabis G crura. Et in lib. de Hirudinibus : Quemadmodum sanguinis per-cscap.f. e

fusionibus suppressis quas haemorrhoidas Graeci vocant in crura ipsa lota quidem prius, vel spongia calido fomento adhibito sic ne. rificantur:& paulo post: a cruribus utpote sanguis ducendus: in ις pluribus etiam aliis locis licet legere apud ipsum crurum scarifi- ςe

cationem. Cui sententiae addicti quoque etsi sunt, Antyllus, Orb

213쪽

cap. 'ν basius, qui omnes crurum scarificationem nominarunt. A pollo- nius vero rem apertius significas e videtur, cum haec scripserit: Ple-a thoram autem commoderatam,quae aliquid malefactura sit,ac iam a) euersionem in morbosum statum attingat, tibia, scarificationibus VeXata,innoXiamque totam quam volumus sanguinis illigationem in reddiderit, citra validam totius molis commotionem, soluit. G v I

L A Ν D. Tuae sententiae me quoque addictum habes: sed cur ali quando Gal. partem scarificandam particulatim edocens, flixerit, esse malleolum λ ut ex Graeco etiam nomine plane cognitum est. A L p IN. Aliqui ex 2Egyptiis respondent, Galenum scarificandam partem vocasse malisolum, quoniam ea pars, quam nostrisuram appellant, proprio nomine usitato carebat, licet aliqui eam appellarint , apud omnes tamen illud nomen non erat Vsitatum vel cognitum; ob idque nomine malleoli, quae est scarificandae parti pars proximior, partem scarificationibus vexandam

indicauit. Surae vero nomen ei non proprie conuenire aiunt, cum. proprie illo nomine os cruris posterius,& non musculum illum , ventrem etiam, a quibusdam cruris nuncupatum. Alij vero melius res

pondere putantes, scindunt, vel diuidunt crus in tres partes, scilicet in malleolum, su-xam,S poplitem. Malleolumque cruris partem esse aiunt a pede incipientem , quae adlcruris partem crassiorem, carnosioremque

eleuatioremve desinit. Suramque esse crassiorem partem cruris, atque ab ipsa declinare incipiente poplitem accedere, qui ad genu Vsque terminatur. Ex qua diuisione clarissi me apparet, fgyptios malleolum,*non su

ram scarificare, non crassiorem , atque eleuatiorem, sed quam ea minus esse eras am, δί' carnosam superius dictum sit. Incipiunt enim scarificationem parum supra clauiculam, fere ad cruris eleuatiorem crassioremque partem eam continuantes. Quare iuxta istorum sententiam vere malleolum scarificant, minimeque suram, vel partem malleoli, & surae. Qua vero hanc crutaris diuisionem minime laudant, saltem fateri debent, Galenum vo

214쪽

Liber Tertius.

easse malleolum, quoniamVult surC tantum medietatem malleoloeontiguam scarificari, ad differentiam illius, quae ad poplitem peruenit; vel demum Vocauit malleolum, quoniam scarificationem deorsum incipientes , ab ipso malleolo omnes illam exordiuntur. Gv1LAND. Rem hanc perdocte, atque diligenter hactenus es per secutus, atque ita, Vr hinc dubitare amplius de cruris parte scarifi canda non liceat. Sed tempus est, Vt ad alios usus scarificatibnis narrandos te transferas,Vt quae supersunt de hac materia dicenda, hac die absoluere possimus.

De Rarificatione partiam , inflammatione, tumore colore non naturali , insigni dolore ,etexatarum apud AEgyptios frequentata.

AN non illi alias partes pro aliis usibus scarificant 3 quando'

prisci medici eam ad multa alia scarificationem commendarintὶ Arpis.' Itidem& ipsi pluribus aliis affectibus cutem vexatam scarificare solent. In vehementissimis enim doloribus potissimum vel ex copia, vel venefica qualitate sensibiles partes laedente influxione paululum firmata, praemissa uniuersiali, tum purgatione, tum vacuatione, partes dolore a filictas , vel proximas illis alte scarificant, multumque sanguinis emanare sinunt. In sinagulis enim inflammationibus diu perseuerantibus solent, partem inflammatam alte scarificare, Veluti in pleuriti de latus dolens, atque in peripneumonia pectus, deXtrumque hypochondrium iecore. inflammationem patiente , atque liene simi strum, atque sede aliis inflammatis partibus facere solent,pr sertimque in magnis erysipelatis,uel aliqua alia inflammata parte, ubi pertimetur ne in gangrenam degeneret, vel in scirrhum abeat. In usu frequentissi mo habent in podagricis dolorisus ex sanguinis defluxu obortis post uniuersalem vacuationem , tumefactos digitos dolentes scarificare : ea enim scarificatione modico defini sanguinis vacuato, mirifice eis conducit. Eodem itidem modo, tum in tumoribus,

215쪽

Iib. I imeth

tum in ulceribus ad cicatricem non venientibus scarificatione utuntur. Ad omnes etiam cutis defoedationes, maculas, pustulasiaque, idem praestare solent. Non minusque etiam partem a scoriapione sauciatam, vel ab aliqua alia fera demorsam alte scarificant, multumque eo modo sanguinis ab ea parte detrahunt. Ad lice eigitur Egyptios etiam partis scarificatione uti obseruaui; quem

usum plane a nostris laudatum etiam intelligo. Sed te de ipso aliquid loqui decet, ut sciamus, an ille scarificandi acticias partes usus ex artis ratione laudari queat. G v I L A N D. Cur non hic usus etiam scarificationis laudandus erit, quando respiciat partis moliendam vacuationem Z etenim dubium est, in omnibus vel inflammationibus, vel fluxionibus humorum ex plenitudine obortis , binas indicari vacuationes, alteram totius, uniuersalem appellatam, atque alteram partis, in quam humor decubuit Z vacuationis distinctione in his affectionibus, quemadmodum inprimis necessaria est totius corporis uniuersalis vacuatio, sic postea inflammatae partis particularis: illa enim causam respicit abigendam , atque haec affectum ipsum. Nostri vero medici multi hunc usum , partis scilicet inflammatae scarificandi tuto frequentari

posse negant, eo maiorem defluxi sanguinis copiam in partem affectam ferri afferentes, ex filio non posse iuuari aegrotos autumant. Quod tamen vanum esse existimo, corpore prius probe vacuato. Quinimo in iis etiam cucurbitularum usum Galenum laudasse certum est, quibus facilius ex praeualida, quam praestant, attractione , ad laesam partem humorem copiosiorem deduci posse, atque exinde inflammationem, vel fluxionem peraugeri suspicandum esset. Sed de scarificationibus satis. Ad usumque variarum partium inustionis, quem maxime eam gentem affectare auclio, transeundum est. Qtam te sedulo apud illos obseruasse certo scio : de ipso igit'ν cupao modo te sermonem facere, vel ipsum usum probe, ut reliqua fecisti narrare, quem mihi non minus utilem, quam reliqua ex te audita fore spero.

216쪽

Iiser Tertino.

creta ad varios curandos morbos apud 'γ-ptios habentur. Cap. III

AVn i o igitur apud eos populos variarum partium inustionem, non secus quam olim apud antiquos medicos in sumerat , adhiberi tanquam praestantissimum auxilium ad multos morbos sanandos: quod remedij genus, veluti priscis saeculis notissimum ac usitatissimum semper fuit, ita nunc apud nostros fere omnino obsolevit, atque non sine aliquo artis medicae dedecore, ac etiam non leui egrotantium iactura, cum hoc praesidio multis aegrotis desperata sanitas miraculo quasi restituta fuerit. De hoc igitur praesidio aliqua ex usu AEgyptiorum niana ex te scire desidero. Ah p 1 N. Homines ibi quasi infinitos licet spectare, quibus ex cicatricibus multas partes inustas fuisse cerib conjicitur. Si quidem permultis capitis partes , praesertimque sinciput , occiput, aliasque pericranei , non minus tempora, post aures , collum, pectus, latera, hypochondria sub umbilicum , spinam dorsi, articu

losque brachiorum, vel manuum, vel crurum, vel pedum inustos nisse,ignis relictae cicatrices facile, ac certo significant. ut uno verbo dicam, omnes eius regionis incolae, inustionem ad multos morbos aliis remediis non cedentes pro secreto thabent auxilio. . G v1L A N D. In primis inurendi modum mihi narrato , atque an ipsi inurant ferro, vel auro, vel medicamento igneam facultatem

obtinente, Ss ad quos morbos inustionis ille usus apud illos ita fa

miliaris euaserit. ALPIN. Non ferro,.non auro, neque alio me-

tallo ignito ad inurendas partes illi Vtuntur, neque ut aliqui utebantur, buxeis lignis, sed gossypio, lineo panno ignito inustionem moliri consueuerunt. Volentesque inurere aliquam partem corporis, sumunt lineam petiam,cubiti longitudine, latitudineqitrium digitorum, atque gossypij iustam quantitatem, quod totum linea praedicta petia inuoluunt, ac filo serico ligant ad formam pyramidis, ipsiusque latiorem extremitatem urendae parti applicant, probeque cuti adhaerere student, alterumque caput vel ex.

217쪽

tremum succendunt, comburique permittunt, quousq; fasciculia ille ex linea petia, atque gos lypio omnino crematus sit, continue dum cutis vritur, carnem circumcirca ferro tangens es, ne ex eo calore oboriatur interea aliqua inflammatio: obseruat etiam dum inuolucrum illud parant, ut in eias medium sit foramen, vel mea . tus, per quem fiat aliqua respiratio, atque euentatio. Post in uiastionem in parte exusta utuntur ostium medulla, quoad eschara cadat. Hicque est inurendi modus apud eam gentem obseruatiis,

ac frequentatus. Estque non modo AEgyptiis familiaris,sed multo migis Arabibus equitibus sub tentoriis degentibus, atque aliis

omnibus loca deserta habitantibus, qui cum aliis careant loci inopia auxiliis, inustione multos morbos sanant. Paucissima etenim ipsorum corpora inuenies ab igneis cicatricib. non defoedata .Vsus lutius remedii ibi est frequetissimus, ob multos genuum, aliorumque articulorum atque partium aliarum dolores antiquos,ex frigidorumque humorum defluxu obortos , aut a simplici frigida intemperie, vel a statulento spiritu aliunde elato, vel in ipsa, parte genito. Doloribus igitur, iisque antiquis hac inustione occurrunt, qua partium omnem imbecillitatem corrigunt, contentos humo res, vel flatus resoluunt, articulosque calfaciunt, &valide siccado roborant. Hincque mirum non est, si prosperiaiocremedium in omnibus articulorum doloribus curatu difficilioribus, experiuntur, potissimumque in coxendico dolore multas ustiones non mo. do supx articulu, sed etiam supra femur facientes. Et non minus in podagra & chiragra, priusquam pedes vel manus tophi ini laserint, vel geniti sint. Exurunt enim articulos, atque illis superpositas venas in podagra, ex qua dolor occupat nodum pollicis. exurunt supra ipsum, inquam, nodum inter pollicem,& indicem.

Qua facta ipsarum partium ustione, per quas humor ad debiles articulos fluit, viae angustiores redduntur, neque ita facile post hii. mor ad articulos fluet; ex quo, neque ita facile in podagram incidunt. Gal. si quidem in 6. lib. Aphorism. dicebat, duplicem esse

causam podagricorum dolorum , alteram humoris redundantis fluxionem ad articulu, atque alteram articuli imbecillitatem, qua articulus defluxioni succumbit. Altera vero harum deficiente non

posse homines simili malo corripi, a Galeno ibi proditum est. Itaque AEgypti j inustione , articulorum laxitatem vel debilitatem corrigunt, roburque ipsis conciliant, quo ab humoribus illuc decurrentibus

218쪽

currentibus defendantur, mini ineque ipsis succumbant probatissimum igitur est remedium ad quascumque partes ab humorum

defluxione vexatas. Verum non tantum partes fluxione vexatas

inurunt, sed illas quoque quae ipsis humores demandant. Atque

ea ratione caput multis ustionibus afficere solent. Ad omnem etenim fluxionem vel distillationem a capite ad pectus, aut pulmones,Vrunt synciput, verticem, occiput, ac quod est post: utramque aurem, quod etiam faciunt in antiquis lippitudinibus, atque aliis diuturnis oculorum malis. In epilepticis non minus, paralyticis, a poplecticis, vertiginosis, amentibus, patientibusque in capite grauitatem, stuporem, stoliditatem, atque somnos immoderatos. In vehementibus doloribus ex capitis distillatione effectis, Oculorum, aurium, atque dentium, tempora inurunt. Periodicos dentium dolores, commotiones atque putrefactiones gingiuarum, ipsorumque dentium, perustione sanant. Quamobrem inustione partibus,tum humores mandantibus,tum iis, quae ipsos praeimbecillitate recipiunt, obsistunt. Qua de causa utiliter inuruntsia spiriosis a frigidis crassisque, ac lentis humoribus pulmones ac asperam arteriam inuadentibus, vel obsidentibus, pectus:& Vexatis a malignis ex capite ad thoracem distillationibus, sanguinemque etiam expuentibus, ab iisdem humoribus aliqua vena erosa, caput& pectus. Phlysicis,& suppuratis, empyis vocatis, pecto

ris tantum partes exurunt. Dominicus a Rege quadraginta anno rum Cayri multos annos ab asthmate difficillimo vexatus, a nullo

ex innumeris ab ipso expertis auxiliis iuuatus, demum ad pectoris ustionem iugyptiorum modo praestandam , ad ultimam salutis spem, quasi totus consumptus ac fere tabidus, sibi pectus triplici rustione inussit, ulceraque dies aperta seruauit: quo auxilio sanatus est. Habentibus quoque stomachum frigidum humidumque S ab humorum defluxu, a flatibusque multis vexatum, eo auxilio succurrunt. He par etiapa ac lienem induratum, refrigeratumque multa cum utilitate inurunt. Et in hydrope sub umbilico, subhypochondrio sinistro. In doloribus dorsi, lumborum colli, articulo-etumque omnium hoc auxilium frequentant, in spina dorsi, lumbis, collo, & aliis partibus dolore cruciatis ustionem adhibentes. In tumoribus a crudis pituitosisque humoribus obortis inustioneVtuntur pro secreto. Demumque hoc auxilium, quod cito multa

219쪽

- rum propositum auxilium , quod multis aliis utilitate in morbis antiquis praeferunt, de ipsoque illi populi non parum iactantur.

Gu1L AN D. Gloriam hanc aliis concedant, satisque eis .sit tanti

remedii commodo, ac beneficio Vti posse. Vbi ex te nunc modum: audiui, quo id genus remedij factitant , fere prae tanta illorum doctrina obstupui. Etenim quod sertasse ali, partu faciendum fore putarint, quippe ipsos inuolucrum ex linea petia cum gos pio pyramidali forma paratum , acutiore altero eius extremo ignito , alteroque latiore parti urendae applicato, ac aptato, sinentes cutim inuri, non sine multa ratione ab iis fieri existimo. Nam eos non uti

ferro'ignito, vel aliquo alio metallo, sed inuolucro ex gossypio,

linea etia parato, accenso , quod ignis cum sit in materia rariori, clementius agat alteret fac resoluat,mitiusque dolorem ac inflammationem cuti , dum uritur, inferat; ex quo hic inurendi usus non

est apud ipsos ita horribilis, qualis est nostias, Ignito enim quouis

metallo, intensissimus, ac intolerabilis dolor excitatur, qui aegrotos misere dilacerat, ob quem dolorem hoc genus remedij nostri non immerito abhorrent. Materiam hanc ustionis creditur nouisse Polybus in lib. de affectionibus , quando in coxendico dolore ac podagra scripserit,ustionem esse faciendam lino crudo. Censeo igitur illos rectius agere, quam nostros, qui ferro ignito utuntur, dum gossypto, atque lino ignito utentes, ut mitius in resoli tione se gerant, neque ita partem urendo inflamment, praesertimque ubi nerui, tendinesque reperiuntur, periculum siquidem est ex praeualido igne ne multum laedantur. Sed maius artificium exurendi modo detego, aptantes cuti urendae alterum inuolucri extremum non ignitum vel supcensum , atque alterum, quod semi-

cubiti longitudine a cute distat,in primis succedentes igni ut: quo sane modo primo illos urendam partem,non ignire apparet, ut nostri ferro cauterietantes facere selent, pessimeque mea quidem sententia, quando subitaneas mutationes natura recte non ferat ,. vel 'etiam ab iis non modice laedatur. Atque sensim ac sensim partema :succenso inuolucro extremo ad calorem disponi,atque ita calefieri ut toto inuolucro cremato, ignin; ad cutem deducto cutis prius calfacta, fereque stuporem ex eo adepta, ignis incendium non omnino totum sentiat, neque ab eo admodum doleat, quod etiam ignis incendium rarioris inuolucri substantiae ratione, neque immodicum sit. Duo igitur ex huius praesidi, operatione. scitu digna

220쪽

animaduertuntur, quippe partem ab igne clementius inuri, atq; ab ea haud immoderatum, qualis ex igniti ferri ustione sentitur, percipi dolorem, primum ab accensae atque ignitae rarae substantiae, sellicet gossypij,&lini ratione sit,atque secundum, praeaccepto calore ex totius inuolucri combustione, quae sensim ac sensim procedit cute calorem stuporemque adepta, non ita acute sentiente. Ex his hoc aiuxiiij genus facilius aegroti admittent , neque prae intensissimo dolore, qualem ferro factat inustiones inducere soleiat, ip- sum abhorrebunt. ALΡ IN. Hac ratione aegroti facilius admittentvstionem non ferro, vel aliquo alio metallo, vel supradicto inuo lucro, sed medicamento ignea vi praedito,clam ustionem faciente praestitam, quando hoc nullo, vel saltem leuissimo dolore' ustionem praestet,quo etiam remedio multi fonticulos apud nostros usi talos factitare solent. GuILAND. Nostri appellant haec medicamenta caustica potestate;veluti inustiones actu dicuntur causticae, quae tamen auxilia inter se non parum differre, medici omnes cognoscunt,quando ea minime urendo, roboreut partes ob ipsorum Veneficam naturam, calorem naturalem partis exoluentia: & haec ipsum vivificantia, humidumqν excrementitium resoluentia,mub

tum ustas partes roborent. Arpi N. Possunt itaque AEgyptij medici merito tanti auxilij cognitione non parum gloriari, laetarique se his sieculis solos auxilij huius usum , atque utilitatem praestare

posse. GUILAND. Neque hoc verum erit, quando neutiquamdauius remedij inuentores fuerint, vel ipso soli usi sint. Antiquis etenim ipsum probe fuisse cognitum multorum testimoniis constat. Namque Hippoc. de capitis ustionibus in lib. 1. de morbis, in capite humoribus repleto post totius praestitam purgationem, ait: Crustas octo capiti inurito, duas circa aures, duas in occipitio hinc ceatque ad ceruicis neruum duas , in naso circa angulos oculo-ierum. Venae autem circa aures urendae sunt, donec pulsare desi-eenant. Ferramentis vero cuneoli forma paratis, obliquas venas reperurito: & in lib. de loc in homine easdem capitis ustiones laudat, pro capitis dolore tollendo. Et Gal. in iis, qui morbo laterali aegrotant,de hoc auxilio in T. comm . Aphor. ita dixit: Q s vrere consuetos esse veteres discere licet ex his, quae dixit Plato Comicus de Cinesia, hisce verbis : Post haec Euagorae filius Cinesias e iamorbo laterali aridus, puris expers, calamacea gerens crura, tabis κenuncius, pluribus escharis corpus inustu , in concionem prodiici M

SEARCH

MENU NAVIGATION