Nemesii Philosophi clarissimi de Natura hominis liber utilisssimus. Georgio Valla placentino interprete

발행: 1538년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

NEMESIVS PHILOSOPHUstum plantis, exceptis quibusdam pulpa uescenti. bus: atque his porrd pulpa uescentibus quaedam nutrimento sunt animalia terram depascentia , ut lupi sunt, qui quidem ac leones agnis, & capris, 8c suibus,& ceruis uescuntur : aquilae uerὰ persdicibus,& phassis, & leporibus, & similibus, quae

terrae fructus depascuntur. Enimuero & piscium natura se inuicem comedentium in pascendo citdutique deficiat necesse est, nisi alga, & aliis quibus

dam in aquis nascentibus alantur. Quὀd si rursem cuncta piscium genera se inuicem comedant, & eos rum nullum carnis estim deuitet, ne breui quidem temporis curriculo sustecerint: sed absumentur, alia quidem a se inuicem, alia uerὰ nutrimenti egestate: quod, ne eueniret, nonnulli natura docente pisces carne quidem abstinuerunt,sed herbam quae libet maritimam depasti fiunt, qud ex his caetera cosseruentur. horum alga quidem cibus es , illorum uerd haec, 8c rursus iIla aliorum, quoad omnium absolutum es nutrimentum: quod continud a terura mare summittit ad aliorum conseruandam subis stantiam. Ex his igitur quae dicta sunt, satis, ut opis nor, ostendimus,plantas non propter se,ueru m ad

hominum nutrimentum, ac ornamentum, necnon

ad caeterorum beneficium animalium esse procre tas. Quὀd si haec propter hominem, & caetera anis malia, non dubium quin horumhauctionis,&gesnerationis causa propter eadem comparata sit. Ex

22쪽

DE NATURA HOHINI S. et his igitur liquet astrorum motus,& coelum, & temispora,& imbres,& id genuS alia, propter haec crea,ta, ut nutrimentorum tanquam in circulum conti

nue se obeuntium suppetetium* iugis fructus edu

centium natura permaneret: fructus porro prospter animalia atque hominem. Reliquum nunc est, ut dispiciamus, utrum rationis expertium natura propter se,an propter hominem educta sit. At in surdum nimirum sit, prudentiae expertia, & solo motu uiuentia naturali, non etiam rationis, & prosna in terram spectantia, seruitutem corporis figura ipsa demonstrante, propter se dicere procreata. Vesrumenimuero quum tam multa sint, quae proposi oto nostro possint comprobando conuenire, ut prae

multitudine prope peculiarem tractatum sibi desiis derent,& ne orationis longitudine a proposita disgrediar materia,breui quidem, sed opportuna haec

complecti conuenit nareatione. Si igitur, tanquam in simulachro,ea,quae in homine sunt, & extra hos minem,inspexerimus, ex ipsa quaesitorum essentia demonstrationes sanὸ eliciemus. Perspiciamus itasque irrationalem in anima nostra partem, &eius species,appetitum inquam,& furorem,quae rationi obedientia data int, ut haec quidem imperet, illa uerὰ si1b imperio sint: haec iubeat,illa obediant, ac ad usum se suggerant, quem ratio dictauerit, ubi homo suam conseruarit naturam. Quod si, quae in

nobis irrationalia sunt,rationi summittit, eis. do

minatur

23쪽

NEΜE SI US PHILOSOPHus minatur: cur demum iniquum sit rationis experti, bus animalibus rationem dominari , 8c in ipsius usus dari,quae usus ratione careant et Natura siqui dem imperate rationis expers rationi sitbstructum teperat,veluti ex his quae in nobis iant demon. stratum: id multorum nobis animalium ostendit exhibitio ad obediendum homini apposite pro screata: uelut boues,&iumenta omnia ad agriculaturam,& ad onera subuectanda:uolucres multae, item aquatica, 8c terrestria animalia ad fruendum homini exposita sunt, cantitantia Sc ad oblectatio inem,& quietem praebendam. Quod si non omnia

ad huiusmodi usus suggeruntur, sed qugdam in hominis nata uidetur exitium: sciendum, ut quae prooposuimus ad obediendu genita sunt: ita alia omnia ad remedia aegritudinum esse comparata, ne quid creationi deestet eorum, quae in usiis aliquos gigni conuenisset. igitur ne ipsa uidem hominis coma modum Prorsus estugerunt,uertim Sc mortifera ad propriam ratio usurpat utilitatem, ipsis , abutitur ad inseruiedum,quae de illis exierit, laesioni, & aliaurum ualetudinum medicamini, cuiusmodi remedia theriacae nominantur: quas ratio intellexit, ut proopter illa ipsis dominaretur, ac qud id in hos eis tu.uaret superiores. Infinita autem habet, quibus illo. rum uires homo potest oppugnare, quae a creatore deo data sunt ad illorum clandestinas uires impesdiendas,8c ulciscendas,& corrigendas: Sc alia sane

alias

24쪽

DE NATURA HOΜINIS. alijs stat concinna usibus Ita constat ad commuis nem hominis cultum cuncta eise producta, & quae dam ne in alios quidem usus utilia. Atque haec ut, pote de praesenti humanae uitae statu dicta sint. Quum itaque in homine nihil ratione sit anti, quius, nullum aliud animal hominem ausus es: os, fendere: sed ei seruiui omnia,& sub iciuntur,& obesdiunt, quandiu domesticis perturbationibus, R irurationali parti imperarit. qudd si affectibus non dominabitur,sed ab illis teneatur, iure ab externis cos hibebitur feris: comitatur siquidem peccatum, &ab illis ossensio. quod fane uerum esse, nobis licet intueri ex his, qui optimam uitam peregere. boni enim illi ferarum sine controuersia praeuenerui inssidias, sicut leonum quidem Daniel,uiperae uerὰ at

tactum Paulus. Quis igitur dignis huius nobilitatitem animalis laudibus prosequi potuerit: quod instra se mortalia immortalia. complectitur,quod irorationalia rationalibus coniungit, quod omnifariae creationis in sita natura claudit, fert. simulachru. quamobrem &paruus mundus homo nominatur. tam eximia,diuina prouidentia,dignitate donatus, Propter quem omnia praesentia,quae , futura sint, Propter quem deus homo factus est,qui ad incorruptionem desinit, mortalia dissugit, qui globis imperat coelestibus ob dei quam nactus est similitudine: cum Christo uiuit: dei filius est: omnem domina

tum,omnem lautitia proculcat. quis tanta eloquena tia est,

25쪽

aι NEMESIUS PHILOSOPHUstia est, ut huius possit animalis tam insignem orastione complessiti rerum exuberantiamet quod maria peragrat, coelestes globos speculatione transcendit, astrorum motus, es interualla, 8c dimensiones sata, git, atque attractat: terra fruitur Sc mari, seras iacete contemnit: omnem scientiam, dc artem corris git: extorrem,quibuS uult,literis,uerbis p reconci illat: nullo corporis cohibetur impedimento, futura praenunciat, cunctis imperat, cunctis dominatur, cunctis fruitur: cum angelis, cum deo colloquitur: creatis a deo iubet, daemonibus praescribit, rerum naturam exquirit, a deo suscitatur, domus tems plum dei gignitur: & haec omnia uirtutibus comparat, at pietate. Sed ne aliquibus hominis laudem insolenter scribere uelle uideamur, non eiuS natura

ut proposuimus) edere,de ipso iam plura loqui des

sinamus: licet eius naturae copiam in primis profesrenteS naturam quosp enarrauerimus. Quum ita

quantam consecuti fuerimus nobilitatem, cognosscamus,ac ut seminium coeleste sumus,ne nostrae pudori naturae simus, ne tam praeclarorum munerum nos indignos constituamus, ne nosmet tanta rerum

affluetia,S gloria, &beatitudine privemus, neeXDguo temporis cursu, 8c breui uoluptate cunctorum seculorum fructum amittamus: sed honestis actio nibus, malorum abstinentia, &iusti, & aequi consis deratione, & obtentu, quo diuinitas in primis Ποσbiscum assuescit, sicut & ob preces, hanc nostram nobilit

26쪽

DE NATURA HOMINIS. a nobilitatem nobis conseruemus. Sed de his quidem satis. Deni y quum ex anima 8c corpore hominem

constare,ut ostensum, communis omnium sit opis nio , nos iam quae restant, prosequamur, primum de anima tractantes, ualde tenuia, ac minutatim deuscripta, & a multis difficulter intellecta exquirentis

bus relinquamuS. DE ANIΜ A. CAP. I I. E ANIΜA ueterum prope omnium inter se dissentit oratio. DemocrituS em,& Epicurus, & totum Stoicorum philos phorum concilium, corpus anima esse definiunt. Et illi ipsi corpus animam definientes de ipsius locuti essentia inter se planὸ disserunt: Stoici siquidem eam spiritum putant calidum, & ignitu: Critias uerὰ sanguinem: Hippon autem philososphus aquam: Democritus porrὰ ignem: globosis siquidem figuris atomorum igni, aere concretis animam putat absolui: Heraclitus uniuersi quidem

anima ab humidis exhalatione existimat: in animaulibus aute ab extrinseca,& ab ea,quae in ipsis est anis malibus,exhalatione eiusdem generis animaS nasci. Eoru porro qui corporis expertem anima esse aiut, prope in infinitu disserens creuit opinio,alioru quis dem essentiam esse, & eam immortalem disserentiu:

aliorum uerd incorporea quidem, sed non essentia, d a ne

27쪽

as NEMESIUS PHILOSOPHUs lne immortalem. Thales igitur primus anima duxit semper mobilem, & sese mouentem: Pythagos iras numerum se mouentem: Plato essentiam intelles ictivam ex sese motabilem iuxta numerum harmoe liticum: Aristoteles primam entelechia uocat corpos iris,naturalis instrumenti in potentia uitam habetis: tDinarchus quatuor elementoru harmoniam, hoc est,elementorum mixturam,at consonantia: non utich ex sonis constitutam, sed in corpore calorum, 8c frigorum,& humorum, Sc siccitatum harmonicamiXturam,atch consonantiam uoluit intelligi. Non dubium autem,quin horum honesti animam ti m esse uoluerint. At Aristoteles, & Dinarchus essentiae expertem putauerunt. Praeterea & horum alii unam,& eandem omnium animam censuerunt,

in singula distribu ta animalia,& in se rursus coeunσtem, sicut Manichael: Alii ured multas, & inter se specie differentes : Alii autem unam , 8c multas.

Quod si uelimus omnium opiniones refellere, no bis longissimὸ orationem producere necesse sit. Communis igitur aduersus omnes animam corpuS

facientes in Amonium Plotini magistrum,&Nus minium Pythagoricum erit confutatio: quae sanὸ est huiusmodi: Corpora natura silapte nutritis bilia sunt omnia , 8c dispersa, 8c omnifariam sescabilia : relicto in ipsis nihil quod componen o

te , cogente non indigeat , 8c tanquam coni stringente , ac ipsa continente , cuiusmodi anis

28쪽

DE NATURA HOMINIS. rymam esse dicimus. Si itaque corpuS est anima, quasla nam erit c qudd si in tenuissimas partes secabila, quid porro est , quod ipsam contineat animamro1tensum enim est omne corpus aliquo continente ipsum indigere,ac ita in infinitum, quousque ad id PeruenerimuS, quod corpore uacuum sit. udd si

dixerint, sicut Stoici,concinnum quendam esse cir icum corpora motum intrinsecus, pariter & extri secus mouentem: 8c extrinsecus quidem magnitus

dinum, & qualitatum effectorem esse: intrinsecus autem copulae, in unum. coniunctionis, & esten tiae: locus hic erit sciscitandi. Quandoquidem ab aliqua ui omnis est motus: quaenam demum haec ipsa uis est c& in quonam, ut nunc ita loqui peromittar, stibstantiatur dd si ea uis materia est, quam Graeci hylen uocant, nostri modὰ sylvam,

modo materiam,eisdem rursus utemur rationibus. sinautem non materia, sed materiatum: aliud sane materiatum,& aliud materiam esse certum est: nam

quod cum materia participat, id materiatum dici tur. quidnam igitur est, quod cum ipsa participat materia et utrum 8c illud ipsum materia est, an sine materiar qudd si materia, quo pacto materiatum,

8c materia esic sin autem non materia, uacuum masteria igitur est. udd si expers materiae est, corpus non est. omne siquidem corpus materiatum est.

29쪽

, NEMESIUS PHILOSOPHUs totum corpus diffusa sit: ipsam itaque treis haberedimensiones,& perinde cerid corpus esse dicedum: quandoquidem omne corpus tribus constet dimessionibus. Atqui non omne tribus constans dimenssionibus est corpus. siquidem locus,& quale,incors porata quum sint per sese, per accidens tamen in magnitudine sub quantitatem cadunt. Ita igitur Nanimae ipsi quidem natura suapte accidit nullis di istingui dimensionibus. Per accidens uero,quum in quo concluditur,trinis cos et dimesionibus, ipsam quoque trina constare dimensione contemplabis

mur.Praeterest aut extrinsecus mouetur, aut intrinssecus: sed si extrinsecus, inanimatum erit: sin in, trinsecus, animatum. QuΘd si corpus anima est, Ripsa extrinsecus mouetur, inanimata est: sinautem intrinsecus, animata. Absurdum aute sit siue inanismatam, siue animatam dicere animam. non igitur est corpus anima. Item, anima si alitur, ab experte corporis alitur, disciplinae nan F ipsam alunt: nulo

lum enim corpus ab re alitur incorporea. non ergo corpus anima. Xenocrates nanque ita cocludebat.

quod si non alitur: omne autem animalis corpus alitur. corpus igitur anima non est. Et haec quidem satis aduersiam eos, qui corpus animam faciunt. Separatim uerὰ aduersiis eos, qui opinantur sano

guinem Sc spiritum esse animam: qudd sanguine, & spiritu amoto extinguatur animal. Nec illud di cendum est, quod nonnulli ita arbitrati scripserui, quum

30쪽

DE NATURA HOΜΙNIS. 3 iquum pars sanguinis E corpore effluxerit, animae quoque partem effluere. futilis siquidem est huius modi ratio. nempe in his quae partium coniunctiosne sibi similia sunt, pars omnis a reliquis desecta idem cum toto est, sicut aqua Sc multa, & paucissi ina: itidem & argentum,& auru,& prorsus omnia, quorum partes in essentia inter se inuicem no como mutantur. ita igitur Zc relictus sanguis, quantus cunque fuerit,anima esst, si modὰ anima est sanguis. Sed illud magis asserendum: si id anima est, quo sublato moritur animal, omnino & phlegma anis mam esse, & biles ambas. quodcunque enim hos rum defecerit,uite exitium adducit.itidem & iecur,d c cerebrum,& cor,& stomachus, & nerui, & intesstina , alia. multa: horum siquidem quocunque ablato animal abolebitur. Alioqui multa quidem

sine sanguine iunt, ueruntamen animata, quemado modum piscium genera squaminis caretia, & mololia,cuiusmodi stant sepye,teuthides,S smyli,& cuias cta tegmine corticeo,& molli crusta, ut carabi, canocri,& asiaci. quod si haec animata quidem sent, at sanguine carentia, non dubium quin non sit sans guis anima. Contra illos uerΘ, qui aquam anima esse dicant, qudd cunctis animantibus uitam aqua Praebere uideatur, & absque aqua uitam agere sit impossibile multa obsci possunt. Ne quidem ab nutrimento uiuere possibile est. nutrimenta igitur in singulis omnia, si illos sequimur, animam dicem dum

SEARCH

MENU NAVIGATION