Nemesii Philosophi clarissimi de Natura hominis liber utilisssimus. Georgio Valla placentino interprete

발행: 1538년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

NEMESIUS PHILOSOPHUS qualitate est, non corpus. impossibile igitur id, quod actu nondum sit, potentia habere ad aliquid ex se gignendum. .dd si corpus in potentia est, quo pacto in potentia corpus, in se uitam habere inpotentia potestet alioqui in aliis certὸ possibile sit hahere aliquid, & eo non uti: sicut quum quis uissem

habet, nec eo utitur. quod animae profectd euenire impossibile est. neque enim dormiens sine animali actione est: siquidem nutritur augetur,& ima in natur,8c respirat: quod praecipua uitae est coniectu ra. Ex his igitur certum est, qudd potentia uiuere, adesse cuiquam non potest: sed actionem prorsus adesse necessie est. proposito enim animam speciem facere, nihil aliud est, quam uitam es e. in anima enim insita uita est: corpori uerd ad ipsum conti

nendum,atque comprehendendum data est. qui erugo ait sanitatem analogon esse uitae, non animae uis

tam dicit,sed corporis: atque ita sapiens uideri uult.

Enimuero corporalis es sentia per partes contrarios

rum est susceptiua, sed quae secundum subiectum, hoc est, quae est corporalis. nullo igitur modo postest anima entelechia corporis esse, sed est perfecta corporis expers essentia: per partes enim sescipit contraria,uitium,&uirtutem, quod suscipere spe. cies non potuit. Dinde quum anima, inquit, entes techia sit, per se immobilis est: mouetur autem Per accidenS : neque uerd inconueniens uideri debet ipsam immobilem esse, & ab ipsa nos moueri. nam&uen

42쪽

DE NATURA HOMINIS. 48c uenustas,quum sit immobilis,nos mouet, & non immobile mouet. Quὀd si igitur 3c corpus per se emotum habuit, non erit alienum ipsum moueri ab immobili. atqui immobile ab immobili moueri imis possibile est. unde igitur corpori moueri acciderit,

nisi ab anima V non enim seipsum mouet corpus. Primam itaque motus genituram Volens demotas strare, non primam, sed secundam demonstrauit. nam si immotum mouebat, primum faciebat motu: sin autem a sese motum,alioqui mouet, secundi mosius facit genituram. Sed unde nam corpori prima motus est generatio e nam quὰd ait a sese elementa moueri, quae leuia sunt, quae ν grauia, falsum est. si

enim grauitas,&leuitas motus sint, nunquam comsistent grauia ac leuia. atqui consistunt,quum suum ceperint locum. non ergo grauitas, & leuitas causa primi motus est, sed elementorum sunt qualitates. quod si hoc dederimus, quonam pacto ratiocinari,& opinari, &iudicare, leuitatis, &grauitatis opera esse possitiat et quΘd si non horum, ne quidem eleumentorum: qudd si non elementorum, ne quidem corporum. Praeterea, si per accidens mouetur antima,corpuS autem per se,licet anima abfuerit, per se tamen mouebitur corpus. at si hoc, animal etiam scy anima erit. insulsa autem haec sunt. insulsum

igitur & quod a principio sumpRim est. Sed ne ii,

Iud quidem uerum est, quod ait, omne natura mos tum etiam per uim moueri, dc omne per uim motus a etiam

43쪽

4 NEMESIUS PHILOSOPHUs

etiam natura moueri: mundus enim natura motus,

per uim non moueturi rursus,ne si quid per natus Tam moueatur,id etiam per naturam quiescit. mundus siquidem 3c sol,& luna per naturam mota, per naturam quoque quiescere impossibile est. eodem modo & anima per naturam mota, per naturam quiescere non potest. si enim sit quies,corruptio utisque sit animae, 8c omnis quod semper moueatur.

Sed interim 8c illud necdum solutum est, quod a

principio in quaestione fuit, unde corpora contisneantur , natura suapte genita , ut dispergantur. Haec ex multis suffciant ad demonstrandam anis mam, neque entelechian esse,neque immobilem,nesque in corpore genitam. Pythagoras autem per comparationem & deum , 8c cuncta alia numeris semper adsimilare solitus, definiuit etiam animam numerum seipsum mouentem. cui sane Xenocrastes quoque astipulatur: non quὀd numerus sit anisma, sed quὀd inter numeros deputetur,ac multipliscationes, atque qudd res anima discernat. Quocirsca non usquequaque a communicatione eorum,qus in numeris sunt, uidebitur abalienari. At & ipequum ait,numerum se ipsum mouentem,numerum non esse attestatus est. udd non sit numerus, hinc nobis certum licet intueri, qudd numerus quisdem quantum est anima uero non quantum, sed essentia est . non ergo numerus anima . Quan squam α numerum praecipuum inter intelligibilia essen

44쪽

DE NATURA HOHINIS. essentiam esse uolunt: ut deinceps dicemus. Praestere anima continua est: numerus uerὰ non conti nuus est. non ergo numerus anima. Rursum, nusmerus aut par est,aut impar : anima uerὰ nech par, neque impar. non ergo numerus anima. Numerus quoque additione augetur: anima autem additione non augetur. Anima item seipsam mouet: numes rus uerd definitus est immobilis. Praeterea, num rus unus 8c idem manet: nec ulla numeris ingenita qualitas potest commutari. anima uerὰ una 8c easdem manente essentia permutat qualitates ex impraritia ad cognitionem perueniens, & ex uitio ad uiro tutem. non ergo numerus anima. Hae denique u terum fuere de anima sententiae. Eunomius post illos animam definiuit essentiam incorpoream in corpore genitam,cum Aristotele, 8c Platone paxister conueniens. Nam γὰd eam incorpoream ait essentiam,id a Platone mutuatur:in corpore autem genitam,ex doctrina eruit Aristotelis: non satis adsuertens quanquam alioqui acutus) qudd sibi inui

cem repugnantia in unum tentat componere.omne

siquidem generationem habens corporalem paris ter 8c temporalem, corruptibile est, ς mortale. His etiam Moysis assentitur opinio. sensibilium nan describens generationem rationaliu naturam ostendedam ditertὸ duxit. Caeterum assimilantes quida hoc opinati sunt: quibus non omnes accedunt. Si quis aurem,ex quo generatio corporis fuit, editam animam

45쪽

4ο NEΜESIUS PHILOSOPHVs animam putat,a uero aberrat. Neque enim Moy ses tum ipsam exponi dicit, quando corpori iniecta est: neque secundum rationem ita habet. aut igitur mortalem ipsam dicat, ut Aristoteles eam in corpos re gigni asserens, & ut Stoici: aut essentiam incorupoream dicendo in corpore creatam ita dicere exscusetur: qud animae intelligentiam in nobis non constituat mortalem,S omnino irrationalem. alios qui,uelut ipse arbitratur, necdum plenus est munitdus,sed etiam nunc semiperfectus est, & additameticontinue ac semper egens: cui saltem quinque mi lia,& nihilominus uno quoque die intelligibilium nascuntur essentiarum. 8c difficiliinu fore,ut quumessicaci opera fuerit absolutus, tum in se non dis Luatur absolutis hominibus ad restirrectionem anismarum numerum complentibus. Quo quidnam irrationabilius sit, quam dicere tum demum corru Ptum iri mundum, quum plenus fuerit r quis enim

infantium puerorum hic modus sit z in arena pue ritiam,quum primum plenus fuerit munduS eoru, qui geniti sint, euestigio confundi. Hoc autem di, cendo,prouidentis, no creationiS ratione nunc antimas procreari putat: non utique nouam essentiam

aliam praeter eam, quae fuerit induci,sed eam ipsam demum,quae fuerit multiplicari: qudd creationis, prouidentis diiuerentiam plane ignorantium est. Prouidentiae siquidem situm est,corruptorum anis malium essentiam conseruare, non Per putrefacti

46쪽

DE NATURA HOMINIS. 4 nem inquam genitorum: quandoquidem horum success1onem putrefactio semper altera conseruat. at illud potissimum creationis suum est ex his, quae nusquam sunt,aliquid conficere. Proinde si ex alaterna animae nascuntur generatione, prouidentiae ratione gignuntur, corruptibiles sunt in caeteros rum morem, quae ex generis successione gignum tur. Quod si ex his quae non sitiat formantur,atque deducuntur, quod genitum,creatio est: nec illud Moysis uerum est: uieuit deus ab omnibus opes ribus sitis. atqui utrunque absiirdum . non ergo nunc animae gignuntur. nam 8c illud: Pater meus operatur non in creando, sed in prouidendo dicenodum & ipsi uidetur. Apollinarius autem censet animarum ab animis partum esse, uelut corporum

a corporibus, procedere. animam per successios nem primi hominis in omnes qui ab illo,perinde ac corporalem seccessionem: sed neque residere anis mas , 8c ne nunc quidem gigni. Nam qui haec discunt, deum adulteris fautorem faciunt: qudd ab his filii procreentur. Atqui falsiim etiam hoc: uiesuit deus ab omnibus, quae coeperat, operibuS, si nuc adhuc animas creat. Sed quum omnia per suci cesSionem alternae generationis genita mortalia esse demonstratum siti ob hoc enim gignit,& gignitur, ut corruptorum genus permaneat: hic autem mor talem esse anima, quae eX altera generatione gignatur, aut non successione alternae generationis ania

47쪽

inas gigni dicat, necesse est. Illud autem quod dic

batur ex adulter is ratione prouideliae genitorum, relinquamus nostra quidem sententia imperito.

Θd si de prouidentia aliquid coniectare oporoteat, undecunque nouit deuS omnia, nouit partum

aut uitae eius,aut sibi utile futurum: 8c ob hoc anilimam concedit. qua de re satis idonea nobis conie ctura est,quod nouimus ex Vriete coiuge, 8c Dauid genitum Solomonem. Deinceps lila. iam Manis chaeorum,quam de anima habuere, consideremus sententiam. Hi sane aiunt ipsam immortalem,& im corpoream, Nunam solam omnium animam es e, desectam , atque decisam in unaquaeque corpora inanimata pariter ut animata: δc eius alia quidem plus assecuta,alia uexd minus: plus animata,& inas nimata minus: plurimum porro coelestia. proinde uniuersi animae partes in uno quoque animas esse.

At si indivisibiliter ipsam diuisam esse diceret, sicut

in audientibus uocem: mediocre utique foret ma

lum. Verum ipsam animae essentiam diuisam esse &contendunt, & quod omnium grauissimum est, eam proprie in elementis esse uoluerunt, & cum eis in corporum generatione diuisam, Sc rursum in id recidere:ut solutis corporibus coeat, sicut aqua dis uisa,S rursus concreta,S mixta r ac purgatas quiisdem animas in lucem,quae lux fuerint demigrare: asylua uero commaculatas, in elementa: & rursum ab elementis ad plantas, & animalia. atque ita eiuSessentiam

48쪽

DE NATURA HOMINI s. qessentiam concidentes,& corporalem defini entes,&eam perturbationibus subiicietes, immortalem esse tamen profitentur: itaque & in sibi repugnantia re cidunt. Dicentes enim insectas animas in elementa recurrere, & inuicem inter se commisceri, rursias in

ipsis transcorporationibus si mihi hoc uti uerbo cocedatur,quod ipsi metens malosin uocano aiunt secundum delictorum magnitudinem puniri, ipsas unientes, & rursias per siubstantia separantes. Enimuuero umbras a lumine segregari arbitratur, & pors τὰ connebulatione facta uniri:quod in natura intela lectiva fieri impossibile est. nempe inter sensibilia

umbrae esse putantur,utcunque eas separari,& rurssiis uniri dederit quisqua. Plato autem & unam, 8c multas esse animas ostenditrunam quidem dicens

esse uniuersi animam, alias autem esse particulareS:8c tum ab uniuersi anima cuncta ansmata esse: tum priuatim ab uniuscuius sita. uniuersi igitur anima a terrae centro ad usque coeli terminos ait extendi:

non uti per locum explicari asserens, sed sub intelligentiam cadendo: &hanc animam esse quae in globosa specie uniuersum circumagat, & contineat, &constringat quicquid est mundi corporatum. Vinsciri certe corpora continentis, in his, quae supra dis ximus,demonstratum est: id perficere species esse

ctricem animam. Porro unumquod eorum quae sunt,seam uitam uiuere,& sua corruptione corrumpi aiunt Platonici. quatenus enim cotinetur,ac cons

49쪽

so NEHESIUS PHILOSOPHus stringitur, eatenus corpus esse dicitur: distatutum autem corruptum esse,& uiuere quidem omnia, sed

tamen non omnia esse animalia. discernunt nanque ab inanimatis plantas,quod augeantur, ac nutriano tur plantae: hoc est,ui nutritoria,ac vegetantia sint.

Irrationalia porrὀ animalia a plantis sensit distin iguunt: rationalia uerὰ ab irrationalibus ratione se parant: at ita cuneia fere uiuere asseretes cuiusuis natμram disterminant.Praeterea,uiuere & quaecunsque usqua sitiat inanimata habitili uita, ob id quod

ab uniuersi anima unumquod contineatur, ad id solum ut esse possit,ac non dissolui: hanc , esse ani imam quae uniuersum gubernet: 8c hanc particula ireS animas, quae a creatione primem genitae sitiat immittente,& ab ipse uidelicet creatore datas sibi leges, us hoc gubernari oporteat uniuersum, quaSetia fatum uocat: quo uim ad nos curados suggerat idoneam. Memorabuntur autem haec etiam,ubi de fato a nobis mox disputabitur. Communiter igis

tur Graeci omnes immortalem animam definietes, trans corporatione opinantur. Circa species autem

animarum disserunt. alij enim unam speciem rastionalem aiunt, & eam in plantas, & in rationis exsPertium corpora permutari: alii per quosdam disssitos temporum ambitus : at 3 ut casus tulerit: alij non unam animarum speciem, sed duas faciunt rastionalium irrationalium: quidam uerὰ multas, tot, quot animalium sunt species. Praecipue aui

50쪽

DE N A T V R A Η Ο Μ I N I S. sitem qui a Platone fuerunt, in hac stabiles constitere

sententia: referente nempe Platone furiosas, & ira cundaS, rapaces animas, luporum, & leonum

corpora subluisse: ad incontinentiam uerδ deuotustas, asinorum & id genus aliorum corpora assumspsisse. horum alii proprie auribus exceperunt lupos, & leones, Sc asinos: alii figurate locutum esse perceperunt, huiusmodi in hominibus animalium

mores elucere. Cronius autem in eo quem inscripsit de Iterata generatione cita enim trans corporatiounem, id est, animae transitum a corpore ad corpus

uocat) rationales omnes esse uult. Itidem & Theo dorus Platonicus in eo, quem inscripsit Animam, cunctas esse species.Eodem modo Porphyrius damo blichus uerὰ contra hos se constituens secundum animalium speciem, animae speciem esse asserit, hoc est, species ait differentes. Scribitur itaque ab eo in libro,cuius index Monobiblon, id est,unicus liber, non ab hominibus ad expertia rationis animalia,ne ab irrationalibus animalibus ad homines trais corporationes gigni, sed ab animalibus ad animas

lia, & ab hominibus ad homines. Ac mihi quidem

uidetur ob hoc melius coniectasse, non Platonis modo sententia,sed etiam uerum ipsum: ut ex mulstis, &aliis facile est argumentis ostendere, uerum praecipue ex his, Quod nullus rationalis motus in rationis expertibus animantibus appareat . neque

enim artes ullae,neque disciplinae,nech consilia,ne

SEARCH

MENU NAVIGATION