장음표시 사용
51쪽
sa NEHESIUS PHILO SOPHUS uirtutes, neque intelligentiarum in ipsis quicquam est. Ex quibus certum est,rationalis animae in ipsis quicquam non esse. quam enim alienum sit rationis expertia rationalia dicere. Quὰd si iuuenibus ad huc, atιν infantibus solus irrationalis adest motus,
animam tamen eos dicimus habere rationale: quans doquidem, quum excreuerint, rationalem demons strant actionem. at rationis expers nulla in aetate rationale quicquam ostendens , rationalem habebit animam et Quorsiam uis haec rationis, qua ubique, omnino foret abusurum et Enimuero nihil deo frustra pro'enitu esse omnium consensu facile consceditur. qudd si ita sit,superflue rationalis anima ius mentis, & feris immittetur, utpote quae nunquam potis sit sitam operam demonstrare: foretc p plane crimen praebentis,inconcinnam,& ineptam corpOori animam dare. nec utique periti erat artificis ordonem, aut harmoniam huiusnodi corpori exhibere. Quὀd si quis dicat moueri quidem per aflectionem cum ratione animalia: ipserum autem fabricam ad artificem actionem demonstrandam non esse id neam: nempe ab hominibus ipsis fidem facturus: digitis nanch a manibus tantummodo ablatis, plus rimas artes dicat multipliciter amoueri:non tamen, de quo quaeritur, exoluit: manet siquidem adhuc, quod fuerat insulsum, ut deus promptam, & soleratem corpori accommodans animam, superfluam,&inutilem, & exercendis ac tractandis rebus ineptam immiserit,
52쪽
DE NATURA HOHINI S. s 3 immiserit, quae ad suas obeundas actiones in tota ipsorum aetate sit impedita. Adde, qudd rationem
illis demum uolunt tribuere ex incertis nullo concessis. nempe unde per assectionem cum ratioι
ne mouentur animalia. Quantd satius igitur puι tandum productam cuilibet corpori animam acco, modari ,-nihil plus per affectionem habere ani malia, quam naturalis eorum in actibus ostendat simplicitas c unaquae enim irrationalium species animalium suo mouetur impulsit, ad quem aprinscipio producta est,ac ita usum,& actionem,& denisque his rebus idoneam corporis fabricam obtinuit. neque per cuncta ipsa creator ita deseruit, ut multis in rebus opem non tulerit: sed singulis naturalem, non rationalem tribuit cognitionem. praebuit etiaaliquibus astutiam tanquam artis aliquod simulas chrum,& rationalem umbram. His itaque duabus de causis haec dedit, Sc propter praesentes declinans
das insidias, futuras obseruandas, & ad omnem
unicuique creationem,ut dictum est, sitam accomismodandam. udduerd absque ratione id faciat, uel hinc manifestum est, quod non idem quodlibet
in sita specie animal cu alterius speciei animali agit: nec Porrd in eorum multitudine unius speciei ali quod permutat actiones, nisi sit quod idem aliud magis,aliud uerὰ minus faciat. at uno impulsu tota species commouetur: omnis enim lepus pariter se comparat,& omniS lupus pariter perniciosa ex o
53쪽
. N EΜESIUS PHILOSOPH vs gitat,&omnis simia pariter imitatur: quod inlio, mine uideri non est. infinita siquidem sunt huma narum actionum diuerticula. Liberum enim quidadam est, & in sua affluens essentia, quod rationale est. Quamobrem no una & eadem est cunctis actio hominibus, sicut in sua cuique specie ipsis est animalibus rationis expertibus, quae natura duce platine sola mouentur. Atqui quae natura mouentur, ea uno modo agere apud omnes est uideri. rationastes uerὰ actiones alis apud alios sunt, & neutiquam necessariὰ eaedem erunt apud omnes. Quod si quis
dicat in praeteritorum humanae uitae peccatorum ultionem id animae inflictum esse, quo in huiusmos di corpora relegata torqueretur , a posterioribus demonstrationem facit. qua enim de causa in prius genita animalium corpora animae demissae fiunt rautionales c non ob id, qudd in humanis deliquissent corporibus et siquidem prius illuc immisiae sunt,
quam in humanum corpus. Visus nimirum est S hanc Galenus admirandus medicus positisse opis Dionem,& in unaquaque animalis specie differen tem quoque animae speciem censere: ait enim statim
in principio primi libri, qui est de Vsu tractationis
Portionum , hoc pacto: Quanquam animalium multae erunt portiones, aliae quidem magis, alia uerὰ minus, aliae autem usquequaque in aliam spes ciem minimae desectar: ipsarum tame omnium ustis est anima: cuius sane: corpus est instrumentum. Ac
54쪽
D E N A T V R A Η Ο Μ I N I S. sob hoc longe inter se inuicem disserant animalium portiones necesse est, quod animae quoque inter sedi ant. Sed porrd procedens in eodem libro aps ponit de simia illud: Enimuero ὀ sapientissime
cusserit, ac dixerit aduersum se natura, risibili anis mete animalis, risibilem dari corporis oportuit in stitutionem Itaque intellexit Galenus disterentibus specie animalibus disseretes coniunctas esse animas.& de his quidem hactenus. Proinde, si animam
demonstrauimus neque corpus esse, neque harmos niam, neque temperamentum, ne aliam aliquam
qualitatem,ex his, quae proposita sunt,manifestum est essentiam quandam incorpoream animam esse: ueluti iam apud omnes receptum est. Quὀd si ne corpuS, neque accidens, non dubium quin incors porea sit essentia, eorum, quae in alio esse dicumtur, nihil. ea siquidem & adsunt, & absunt praeter stibiecti corruptionem. atqui separata anima cors Pus omnino corrumpitur. Eisdem porrὰ useri ars gumentis,immortalem animam esse,facile ostendes muS. nam si neque corpus est, quod natura distas lubile,& corruptibile ostensiim est, neque qualitas, Me quantitas, ne corruptibile quicquam aliud: non dubium quin sit imimortalis. Multae profectdsunt immortalitatis demonstrationes, & apud Pla tonem,& alios: sed illae admodum reconditae,& in
tellectu difficiles, illisi in scientiis doctis uix co gnitae. At nobis ad eius immortalitatis supremam
55쪽
NEΜESIUS PHILOSOPHUs demonstrationem, diuinorum sermonum satis erit eruditio,fidem quae diuino spiritu ad nos demissa in se complexa est. Sed aduersus illos qui literas noadmittunt Christianas, satis sit, nihil eorum quae corrumpi possint esse animam,ostendisse. Proinde quum sit incorruptibilis anima & immortalis, ut nobis hoc satis es , ita ipsum recipiendum existis
DE ANIMAE ET CORPORIS COPULA. CAP. III. INC nobis inuestigandum est , quo pacto animae 8c corporis unio fiat ina nimati.Res enim dubia,si non solum ex his, sed etiam ex mente, ut quidam austumant,homo constet. Verum adhuc magis dubia, qudd in unius essentiae substantiam coeuntia omni
fariam uniantur. Omnia siquidem unita mutantur, atque uariantur et nec quae prius erant, manent, quemadmodum in elementis ostendetur: nam uni
ta aliud evadunt. quonam pacto igitur corpus 8c anima unum fient, quum sit incorporea, & per se fisb essentiam cadens anima et quomodo cum cors pore unietur, 3c animalis pars fiet, suam inconfussam,& indisterentem conseruans essentiamr necesse igitur uideri potest aut ita uniri animam 8c corpus, ut pariter transmutentur,&utraque, sicut elemensia, corrumpantur: aut non uniri quidem ob praei
56쪽
DE N A T v R A H Obm I N I S. sdictas absiarditates,sed adhaerere uelut in choro salistantes, aut sicut calculuscalculo: aut misceri, ut uis num&aqua. At quod corpori non possit anima adhaerere, ubi de anima disputauimus, est demon, stratum. foret nan sola pars illa corporis animasta, quae fuisset animae coniuncta: cui uerὰ anima non adhaesisset inanimata,ut per appositione unum minime dicendum sit: sicut, uerbi causa, ligna, aut ferrum,uel huiusmodi aliquid.at uini 8c aquae diluistio amborum corruptio est: ne enim huiusmodi
Temperamentum putilata aqua, aut merum uinum
est: tametsi huiusmodi mixtio per appositionem facta sensum lateat propter partium tenuitate mixtas rum id autem certum ex eo quὀd a se inuicem possiunt separari: spongia nan oleo perfusa pura exshaurit aqua, dc papyrus. at quae unita proprie dici possunt, sensibiliter separare omnino impossibile est. qudd si nem unitur, ne adhaeret,neque miscestur: quaenam ratio est, cur animal unum esse perhis beatur c Plato igitur uel ob hanc ambiguitatem
animal ex anima& corpore constare noluit, uerum animam corpori admixtam, tanquam corpus insduentem, uoluix. At 8c haec ratio nonnihil habet quaestionis . nam quo pacto unuixi cum indumento
esse poterit anima et siquidem non unum qum induuente est tunica. Amonius igitur Plotini magister hanc ita dissetuit quaestionem, ut dicat illam intelles talia habere naturam,ut uniantur eis,quae ipsa posili sint
57쪽
ta: manere tamen inconfusa 8c incorrupta,uelut ad, .haerentia . Vnio enim in corporibus rerum in sej coeuntium omnino efficit uarietatem: quandoquis dem in alia corpora fit permutatio, sicu t elemento rum in concreta corpora fit mutatio: 8c sicut com. mutantur nutrimenta in sanguinem,sanguis in cars nem,Win reliquas corporis portiones. Verum in
intellectilibus unio quidem gignitur,sed non sequi, .ltur mutatio: quippe quod naturae non est talis id quod intellectile, ut essentia queat permutari: sed i aut separatur', aut ad nihilum usque corrumpitur: non mutationem suscipit, & ne quidem ad nihilum
corrumpitur: non enim foret immortale. Quum sit ergo anima uita ipsa, si copula permutabitur,uarias batur utique,nec erit amplius vita. quod si foret, ad quidnam demum corpori copulabitur,nisi ei uitam Praebuerit et non igitur transmutatur, at y alia fit in unione anima. Hoc sane demonstrato ut intellectiolia essentia permutari non queunt, necessarid sequis tur ipsa quidem uniri, sed tamen quibus cum unita fuerint non corrumpi. 8c unitur itaque, nec confuse unitur,corpori anima. Qudd plane uniatur,demonstrat dolor ex utroque excitatus: sibi nanque totum Pariter animal dolet, utpote quod unum est. Quisduerὼ id inconsusum consistat, manifestum ex quo anima a corpore per somnium quodammodo sepas ratur, arch ita iacens deserit, ut morticinium uideas
58쪽
D E ON A T V R A H D m I N I S. stur:at solum ita exhalantie uita,ut non ψmnino aboli leator, per sςse in somnis Uitatur futura diuin iis,& intritigeths propius accedens. Idem etiam eidem accidit,quum per sese eorum quae sunt aliquid,conρ siderarit. nam tum,ut ipsi possibile est, sese a corpo re abdicat, δέ in se redit , di ita quae sunt, coniectat: quum siue incorporea, sese at toto corpore sepaxat,
Ianquam quae Pariter corrumputur,manens tamen
incorrupta & inconfusa,quod per se unum est, conis seruans,& in quibus fuerit, illa ad suam uitam comuertens, ab eis minime conuersa. Ac quemadmcis dum sol suo aduenm aera umine perfundit, ipsum in luminis speciem reddes, cum aere unitum lumeni perfusum,& minimx sibi c*nsusum profert: ita ana,ma corpori coniuncta omnino manet incos usa. sed hoc solum disteri, quod sol quidem quum sit coro Pus, & loco circunscriptus, n00 ubique est, ubi eius lumen: sicut ne quidem ignis. manet siquidem ipse in lignis,aut thryallide urens,ut in lom: Rnimauerd quum sit incorporea, ne F loco circunseripta, per totum suo lumine corpus procedit, at y distula ditur: nec pars ulla ab ea illustrata lumine est, quae ipsam totam non admixtati nec ipsa a coxpore cohisbetur, ac tenetur,ueruin ipsa cohibet ac tenet cor.
Pus: neque in corpore in pexinde ac in uast, aut in utre,sed potius in ipsa corpus. Nec enim a corporisbus queunt intellectilia cohiberi,sed per totum cors Pus procedunt, dc eum mur,'discurrunt. nec inh a com
59쪽
o NEMESIUS PHILOSOPHUs corporali loco ipsam coerceri possibile est : nam quum intellectilia sint in intelligentiis, ut in locis
sunt: aut enim intra se, aut in excestentibus sunt in. telligentiis : ut anima quae aliquando intra se est, quum ratiocinatur: aliquando autem in mente, quuintelligit. Quum igitur in corpore esse anima perhi beatur, non ut in loco, in corpore dicitur: sed tans
quam in habitum, S praesentiam se exhibedo: sicut in nobis elle dicitur deus . est siquidem habitu, 8c quodam ad aliquid momento , 8c assectione. Vins cstam dicimus sub corpore animam, ueluti dicimus
sub amata uinctum detineri amatorem, non corpOσre ipso,neque in loco,sed per habitum. Nam quum mec stib magnitudinem, nec sub cumulum, nec iubpartes cadat, melius quiddam est in partes circunsicriptione locali desecto. Quod enim partes non habet,quali demum in loco circunscribi potestriuinos re nempe locus circunqua consurgit. est siquidem
iocus terminus circunquaque ambientis, Per quem
contentum ambit. Quod si quis dixerit, Num igis tur Alexandriae,&Romae,& ubiuis mea anima esse
illum ipsum rursus latet se locum dicere: siquidem Alexandriae, & omnino in hoc dicendo locus est. atqui in loco prorsus non est, sed in habitu: quippe quod demonstratum est in loco haudquaquam postuisse comprehendi. Quum ergo in habitu sit in tela lectile quicquid est,magis abusive loquimur in loco ipsum dicentes, quam quicquam quod locum Ocσ
60쪽
DE NAT UR A HOMINIS. ε icupet: in loco dicetes,quod illic suam habeat actio,
nem, locum pro detentione, & actione capientes. oportuit enim dicere, illic agit,quum dicimus, illic est. Verumenimuero haec explicatius apertius Tatio unioni accommodabitur, quam quae de filio dei erga hominem creditur: qua unitus manet imconfusus, atque incomprehensus: non in animae modum. illa enim quum sit in completorum, &multitudinum numero, opinatur, Zc patitur paxister cum corpore propter consuetudinem, ae neces
situdinem,quam cum eo habet: Zc est ubi cohibeat. 8c ubi cohibeatur. at dei ratio nihil ipsa ab ea,quam
cum corpore, & anima habet, communione uariastur, neque permutatur, neque illorum est imbecitilitatis particeps: at cum ipsis suam exhibens diuis nitatem unum essecta est, & unum manens, quod ante unionem fuit, & copulatur: 8c manet omnino immixta,& inconfusa,&incorrupta,& intransmustabilis: neque una patiens , sed selum actionem coadiuuans: non pariter insita, & pariter uariata; verum illa quidem pariter augens: ipsa uerdab eis nulla in parte diminuta, quominus maneat inconsuersa, &inconfusa: quandoquidem prorsus intas
minata omnis expers est mutationis. Huius rei te
stis Porphyrius est, utcunque in Christum sitam quatiens linguam, inquiens: Valida autem sunt inimicorum supra nos testimonia, nullum quippe responsum acceptura. Hic itaque Porphyrius in se li 3 cunda
