Institutiones philosophiae naturalis libri decem. In quibus Theoramata proponuntur, additisque Commentariis prolixis exponuntur

발행: 1670년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

α ' LII ggrii bus deveniendum esse ad aliquod primum,quod ex se movetur. Hujusino diait esse coelum. Insuper: Quicquid ex se movetur, illud constat motore & parte mobilio Coelum ex se movetur. Ergo constat motore dc parte mobili. r) Omne quod est, vel est pura potentia, vel purus actus, vel compositu Coelum neq; potentia est, neque purus actus , sed est composita ex actu& potentia, ex sorma& materia, & quia est vivens, ideo forma ejus est anima, libro de Caelo cap. I8. I9.2O. 2I.22.Respondeo: NititurPiccolomineus partim nuda authoritate Aristotelis pamtim falsis postulatis. Frivolum est argumentum ab Aristotelis nuda authoritate petitum. Falsum est, quod coelumsit mobileprimum. Impertinens est , quod in omni mobili disserant motor se pars mo sis.

Motor quivis externus cssicit motum violentum. Arguo: Quodcunque extrinseca opera movetur,illud non movetur, a se. Atqui coelum opera extrinseca movetur. Ergo coelum non movetur a

sese. Major est Aristotelis lib. 2. Nysicor. cap. I. text. 3. ubi ait, naturam esse princia pium motin in quacunque re, qua asse movetur. Minor est adversariorum & ipsius Piccolominet. Conclusio directe eve tit argumentum supra ex Piccolomineo allatum. Falsum est, quod animatorum proprium sit, movereseipsa. Verum est, quod coelumna Dpurus actus. Atiue inferimus inde quod materiatum sit, quod compositu sit. . Infert Piccolomineus: Vivens est, forma ejus anima est. Ubi veritas 3 Neg mus, quod vivat coelum, quodque animatum sit.

tur, quoniam vera forma coeli nos i

tet.

XV. hae notentur assectiones ct essectis octiones sunt quantitas, subtilitas, perspiacuitas,immobilitas,rotunditas. Ouantitas e Lquasubcoelestina omnia ambitu suo complestitur. Astrorum maximae quantitatis do micilium est, totamq; Elementorum co- p gem ambit & continet. Quaeritur: Aucaesumsit in loίοZRespondeo: De loco coeli inveniendo mire se angunt& pungunt Interpretes. Gilbertus Iacchaeus stribit: Primum mobile, cum no ambiatur ab alio coriapore,non videtur esse in ilis,lib. .Instit.Physicarum cap. 6.Respondeo: Falsum est suppositum, quod locus sit superficies comporis continentis seu ambientis. Pergit: Repetendum itaque ocu cognosci ex motu lo call,mom vero localis est tantum triplex, vel enim est a centro, vel ad centrum, vel demum circa centrum. Qui motus circularis est,acca Adebetur Respondeo: Non est ital Quodsi enim a motu locali dependet post' locati, certe terra in loco non esset, quia non movetur localiter. Et arbor in locosio imobilis quiescit.Falsum insuper est, quod motus circularis in coe sit. Coelum uti co pus lavissimu movetur motu illo,qui est a

centro sursum , non vero movetur circa

centru,qui motus sol sim astris competit. XVI.Descripsit opinione illa Iacchaeus a Brunone Seidelio lib. 1. Rudimentoru Pum corum pag. II3. II . & Pererio lib. 11. Philosnatur. cap. 9. qui Alfarabium & AEgidium Romanu sequuti dant coelo locu reductu

Vum, quatenus perpetuo in orbem movet Ir.Rationes adfert Pererius: Locus na-tηraliscovenit sollim corporibus iis, quae

152쪽

habent motum rectum: Corpus qua corpus non indiget loco, a quo continetur, secus omne corpus indigeret loco, &progressus in infinitum et Iet qua loca &corpora locata: Coelum non indiget loco,a quo conservetur,quia ejus substantia est incorruptibilis: Locus quaeritur propter motum localeda,ergd qualis est motus, talis etiam est locus. atqui coelum non habet motum rectum, ut elementa, sed circuralem. Ergo nec ejus nodi locum habet: Coelum movetur circa medium. Ergo talis debet illi assignari locus, qui motui isti conveniat: Motus circularis non fit ad locum, sed circa locum, id est, centrum. Cum ergo locus &motus sibi debeant invicem respondere, sequitur, quod centrum sit locus: Locus naturalis est, in quo corpus quiescit. Atqui coelum totum quiescit & nunquam mutat locum propter centrum, a quo semper aequali intervallo distat. Ergo centrum est locus ejus. Haec Pererius G. XVII. Respondeo: si Si tantum comporibus illis convenit locus, qui habent motum rectum, non debet coelo derogari Iocus,quod corpus levissimum est ac siiNstim movetur. Rursum: Si tantum corporibus illis convenit locus, quae habent

motum rectum,e 6 terra utpote corpus quiescens, non erit in loco P Et sidera non erunt in loco, quae moventur in orbem.

Absurdum i 1 Corpus omne est in loco propter quantitatem, di vero falsium est, quod inde existat progressus in infinitum, cum Natura sit finita. 3) Coelum indiget loco, quia corpus naturale est, quod in loco esse, necesse est. Adeoque con servatur in locosito, quatenus ex illo non

motu est, quod corpus naturale in loco est, sed quoque a quiete, uti manifeste constat de terra. 1J Negatur, quod coelum

moveatur. Et quamvis rota n oueatur circa absidem, non tamen inde absis est locus,in quo rota est, perinde centrum non erit locus,in quo coelum est. Γ6J Negatur illa connexio loci & motus, quodenina corpus naturale in loco est, a quantitate est,inon vero amotu est. 7 Coelum totum quiescit, tantum quod in partibus motu vago ob stellas currentes move tur. Nihil hoc ad centrum, ut locum coeli essiciat. ut entamur: uodcunt, non

habet loci proprietates, illud non potest loci nomine appellari. Atqui centrum rospectu coeli non habet loci proprietates. Ergo centrum respectu coeli non potest loci nomine appellari. Minor constat per inductionem applicando illa, quaesupra lib. a. cap. 3. dist. 6. prolixe diximus. Breviter: Locus debet continere & con ser vare locatum, eoque huic aequalis esse.

Centrum vero non continet auram' coe

lestem,ac potius ab ea continetur,uti senissiis testantur.

XVIlI. Pergit Iacchaeus: Aristoteles

agit de seco Elementorum tantum. Respondeo: No de illo tantum loco egit, nec agere potuit, cum multa corpora sint,&in lo. co sint, praeterquatuor Elementa. Instat:

Lia asprimi mobilis est centrum ipsum. Non est, sed locus primi mobilis est spacium

quo continetur. Addit: Coelu; quidem movetur localiter, non quod uuam locum relinquat se alium occupet ed perpetuὸ volpiatur circa centrum, in quo veluti qui cit, nec enim unqzam a centro coelum tra ferri po-

153쪽

is. Atqui contradi istoria sunt quiescere & moveri. Et quoniam coelum non potesta centro dimoveri, frustra dicitur , quod moveatur localiter. Rapi dissima flumina moventur semper, ita

vero ut non mutent alveos , & tamen sunt in loco naturali, locumque mutant quatenus moventur. Quicquid movetur localiter , illud ab uno loco ad

alium movetur, aut non movetur. Coe

lum non tendit ab uno loco in alium. Ergo nec movetur, id quod verissimum est. Quid ergo dicemus λ e omines in hoc negocis non satu mentemsium declaravit, ait Iulius Pacius notis ad lib. q. physicorit t. 46. Sane expresse dicit, . t ficor. rext. 32. Hoc

idem tamen negat lib. q. P0sic. text. 22.4J. lib. I. decoris cap. 7. 92 Qxt. 69. 27.

stoteles, coelum ei se in loco, quia non est corpus ulterius, a quo circumscribatur, at asserinat esse in loco per accidens. Negat, assismat, dubitat, vacillat, nescit quid dicat, lib. q. commentariorum Physi-l carum pag. J6 .l XIX. Bartholomaeus Neche annust vult litem distinctione tollere: Coelum, inquit, non est in loco externo, nullum enim est corpus, quod id contineat; est tamen in loco interno, quia non tantum certam, sed & pulcerrimam maximeqMe perfectam partium trina dimensione ad convenientem toti mundo distantiam &stuationem obtinet, lib. I. System. Physici cap. 6. ct lib. I eLoso cap. Ia. Is. Verum quod ista Κecker anni conciliatio non

sit vero consentania, dictum est suprasi 2. cap. . dist. Is. I . Breviter: Si totum CAP. IV. ircoelum est locatum. & vero impossibile est, ut idem in seipso locetur, quis tandem erit coeli locus Θ Nullus. Ergo relinquitur quaestio integra. XX. Porro, quod coelum in loco sit, negant Conimbricenses tib g. Fhysicorucap.s quaest . Antonius Ruvio lib. .commentarioru P0sicori pag. 33 seqq Franc. Toletus lib. 4. commentar. P si . cap. I. quaest. 7. Caeselpinus lib. 3. eptatio mPeripatet. quaest. a. Joh. Casus lib. . commentar. Physicorim pag. 366. Philippus de Trinitate in Summa ilosophica i , c. Pusica pag. 66a. seqq. Di acus Masita commentariis P0ficorum pag. Πέ. ster Piccolomineus tibi o de communibus assectionibus cap. Io. Franciscus Murcia lib. . mysticorum Disputat. i. quae . s.

Franciseus Arretinus notis ad commentaria Scoti lib. . P sίor pag. J69. 37O. 37I. Nos vero affirmamus cumJulio Scaligero Ex-3.Nicolao Taurelio Disputatione de Loco disi. 23. θ lib. 3. Alpium

Caesarum qua l. a. Beriali. Telessio lib. i. de rerum natura cap. 28. Job. Combacchio lib. i. Institution. Fuficarum pag. I9O. Joh. Hemico Alstedio lib. 7. Encyclopaedia pari. 8. phyrsica cap. q.Georem. 8. Rationes

sunt istae: i) Omne corpus sensibile est

in Ioco. Coelum est corpus sensibile. Ergo coelum est in loco. Major est Ariastotelis lib. . re cor. text. 46. Minor plana est. r) Quicquid naturaliter & localiter movetur, illud est in loco. Atqui

coelum movetur naturaliter & localiter. Ergo coelum est in loco. Minor est recepta apud Interpretes. Quoniam vero iam stra sententia est, coelo quieto moveri astra, inde tamen parem inserimus cons

154쪽

luentiairi : Omne quiei ens in loco suo quiescit. Coelum est quiescens. Ergo in loco suo quiescit. Est aut em illa coeli quies naturalis, haut violenta. D) Cujus partes omnes sunt in loco, ipsurn totum quoq; est in loco. Atqui coeli partes omnes sunt in loco,quod extra contrOVersam est. Ergo coelum totum quoque est

in loco. - 4) Quicquid non est in loco, illud non est alicubi . Atqui coelum est alicubi. Ergo coelum est in loco. Major patet: Quicquid non est in loco,illud est

nuspiam locorum. Omnes enim illa, qua sunt, aikilbisse, arbitrantur, dicente Ariastolese lib. P0 coinc I . text. I. Estq; coelum in loco circumscriptive. nsu quia ab extrinseco aliquo quod nuspiam est, . P sic text. s. l. caelo rext. 62 97IOo. circumlatabitur, sed quia ob circumscriptas dimensiones suas in spacio certo est, in quo& partes ejus & ipsum totum congruo modo situm habent.

XXI. Subtilito est,qua caelum est liquidum J Liquidum puta, ut sit rarum, pervium, fluidum, perinde uti aeris Elemen-tti,in quo homines & bruta vivunt, stibii-le est, ut motui ac progressibus horu cedat.Ita docent Iohan.Penapraefat.ad imcam Euclidis, Cunradus Astachius lib. 2. de caelo siderio cap.i a.OttoCasinaranus in Ira

nologicopag. 3 87 eqq. ct in aprologicopag.

233.seqq. Hieron. Zanclitus bb. a. de operiabus creationis cap. r. Dan. Sennertus lib. r. itomes Physica cap.a. Taurelius lib. 1. de Caelapag.I23. sa. . Sebast. Foxius lib. a. Philo sopb.naturalispag. DI. Iaa. Franc. O- viedo iii Curiis philosophico tractatu de Caelo β 2.1.2.3-4. Eusebius Nirembergius lib.a. bloria nat ratis cap. LI. Demonstrant ra-

nomicae in periculo magno versantur, ne

ob duplicatam refractionem certa fideis loca inspiciantur. Quodcunq; enim per medium duplex,&quidem contiguuseu

rarum unum, continuu seu durum alterii, cernitur, incerto loco videtur, neq; potest validam a testimonio sensuum autoritate obtinere. Dicit Κec ei mannus: Limitatur regula Optica, quacuus videntur per corpus solidum 9 idum, ita ut corpus selidum sit crassum, illa duplicem refractione sustinent. Atqui sic minor est falsa. Coelum quidem est Alidum, attamen est multis modis tenuius quam aer, lib. 2. 9- fleviat Physici cap. a. Respondeo: Non procedit limitatio. Manet enim duplicata refractio, quod aes sit contiguit corpus, deverb coetu statuatur esse totum continuum.Ubi igitux sunt diversa media, per quae radii visivi transeunt &refrangulusi ibi non est refractio simplex,neq; apprehendit visis objectum citra errores multiplices. Σ Quia coetu dat libersi transiέ

tum astris, ut in orbem decurrant, ni sursum versus enitendo longius a terra in apogeo, & deorsum versus redeundo

ad terra convertant sese propius in peri-geo. Atquino possent astra ita libere moveri, quando coetu esset selidum & durit. Errant βοnimbricensis, dum ex Alexandro sphrodisiensi ponunt theorema: Coelum non est naturae fluidae , sed consistentis &s hidae, ib. I.de locap. . quaest. I. art. q. XXII. Tventur idem Antonius Ru vio lib. I. e caelo cap. s. quasia .Pererius lib. 2. Commentarioru ad Genesia quast. 9. v 37. Johan. PonciusLegionensis in CursuPhia

lasi μὰν Dillutat. 22. P0 Messast. 6, 7.8 Scipio

155쪽

scipio Carsenas Caramontius lib. 7.de IN is cap. I. Philippus dei rinitate inSum-

Barthol. Keckermaianus ib. 2.9 em. Pbi cap. a.Joh.Henricus Alstedius lib. . En-0cAperiaepari. 2. Physica cap. 2. Reg. 3. RO dolfus Goclenius lib. 2.Di utat. Phpica Ia dist. zyseqq. Expendamus rationes eorsi. Dicunt i) Scriptura testatur, coelum esse firmum instar aeris aut speculi fusi, Iobi 7. I .l8. Restolideo: Non pertinet dicturn hoc ad quantitatem coeli , vertina ad qualitatem ejus. Scilicet in se est constantis& bene firmatae durationis, quomodo arris lamine ductiles firmiter durant: estq; beculari simile, ob extensione , & quod reflexiolarem in oculis intuentium esticit, uti speculum refert formam inspicientis. Recte ita monet Franciscus Junius in no- ad h. l. Ubi non proficit exceptio Xe heraianni: Similitudo constare sibi debet. Atqui speculare fusum habet partes continuas. Ergo & coelum: 'spondeo: Non est comparationis tertium continuo, sed in dispositione totius, quae in utroque

comparatorum est talis, ut extensionem

habeat, utque refulgeat. ab Quodcunoque est fluidum, illud potest dissipari, ut

modo augeatur, modo contrahatur, ne

que eandem semper obtineat magnitudinem. Atqui coelum non potest dissipari, non angeri, neque contrahi. Ergoi c Eliam non est fluidum. Respondeo: Ma-jόrnegatur Non enim ideo aliquid dissi patur, quia liquidunt seu stui dum est, sed quia ab externo agente impellitur & dii

turbatur, ut partes ejus extra ordinem

ruanti Nihil tale est in coelo, in quo acia moventur naturali proclivitate, . &

motui horum cedi aura, inque seipsan

redeundo nec vacuum relinquit, nec partium situm evidenter perturbat.

3) Quodsi coelum dissipatur, omnino

propter fugam vacui evitandam aliud corpus inferius adscendere debet, quodsii ccedat ζ cum partes coeli a se invicem divelluntur. Atqui posterius abii dum est. Ergo & prius, Re ondeo: Negatur, quod coelum dissipatur , adebquo fria strae sollicitos labores apprehendimus, a quo vacuum debeat suppleri, cogitando. Liquida sunt naturae ejus, ut permittant C- quidem transitum , & in se redeundo , ex se vacuum suppleant, non vero aliunde subsidia impetrent. Constat do aqua &aere. Praebet aqua transitum hominibus, aer volucribus,& tamen nec disim

patur aqua, nec peregrinura, aliquod stupplementurn petit aer. potius in sei- iam redit aqua, redit aer, &alterius lieresitate non indigent. ia cc tum appellatur firmamentum, Genes . I. 6. Restondeo: Ebraeum est ποῦ' quod bene vertit Castalio, optime Pagninus &Tremellius expansem, & similiti ado desumpta est a tentorio castrensi , quod paxillis velut depangitur

di firmatur ad terram, Psam. O .a. Sic

Ovidius :.Et liquidum misso sebravit ab aeth re cotium, lib. I. Metamorphos. Neutiqua hinc inferas, coetu solidii es. , ut ps olixis

Sinin silpo de Creationis operibus Exerci-rat .XII. dist. I. a.& Confer Nicolaum Fullarum lib. i. misellaneorum sacrorum cap. 6, X X HI. Peroicuitas est,qua coelu non ter . minat visum.J Est enim corpus rarissimu& tenuissimu, unde cosequitur, invisibile esse & no terni inare visu: Demonstratur:

156쪽

24. INITITVTION 7M PArs I Castras Quaecunq; cernuntur oculis, illa per radios cernuntur. Atqui corpus tenue non potest cerni per radios. Ergo corpus tenue non cernitur oculis. Minor constat:

Radii visivi in corpore subtilissimo &pellucido non possunt terminari. Quod

visum terminat, solidum corpus est, den sum est. Coelum,aer, ignis corpora selida non sunt,adeoq;oculos hominu fugiendo , per effecta sollim cognoscuntur.

XXIV. Breviter: Coelum est perspicuum,quandoquidem per lumen aliunde illapsum, idoneum colorata videndi medium est. Lumen inquam aliunde illapsum, namque in se lucidum non est. Ratio haec est. chod lucidum est, continuum est. Coelum non est continuum.

Ergo celum non est lucidum. Major probatur: Lucent astra: ignis pabulo immictus,aqua purior,gs minae. Eaq; omnia corpora continua sunt. Lucidum esse coelum, asserunt Franc. Piccolomineus libro de Cris cap. 28. Redemptus Barangarius hib. Iis 6.elo pag. I 7.I 8. Alexander de Angelis tib. i. contra Planetarios conjetctores cap. i. Scarmillonus lib. I. de O- Nicolaus Contarenus lib. s.

de perseectione rerum cap. q. Rationes adfe- ferunt, tum quod coeli partes homogenite, videlicet stellae & via Lactea luceant, itaq; coelum ipsum velut totum, perinde lucidum sit: tum quod coetu agat in sub Iunaria mediante luce. Respondeo . si )Negatur, quod stellae sint partes coeli homogeniae. Stellae sunt in coelo, veluti loc tum in loco, & perambulant motu se occeium, quomodo volucres in aere mo-

Ventur, pisces in aquis. Quis inferat, partea aeris esse volucres,partes aquae chise pisces ρ r Negatur, bene

cio lucis agat in seubcaelestia. De stellis vertunquidem est, & lucere illas, & vires suas

communicare ad haec inferiora; de coelis. verum non est, quorum effecta in sublunaribus obscura sunt, a luce non sunt,quia

in se ne minimum lucis h iberat. XXV. Q citur: Vndefit caerulωω- Ariste qui in caelo videtur , quando serenumeII ' Respondeo: Coelum invisibile est,

ideoq; coloratum non est. Equidem Derodon stribit '. Color caerulis o non est in

coelo siderio, sed inaqueo seu in aquis

stupraccelestibus ex reflexione radiorum Solis vel stellatum fixarum, eo sere modo quo similiter color caerulius apparet in mari, lacubus& fluviis inreflexio ieradiorum Solarium ad oculos nostros,

pari. 2. Physica contractae cap. 2. artic. 9. dist.

II. Verum nusquam sunt tales aquae su- pracoelestes. Et color ille caertilius,qui in coelo videtur, apparens est potius quam realis. Non secus quam aer prope silvas& montes conspectus apparet caerulius, quamvis in se talis non sit. Scaliger causam rei in corporis raritate quaerit: Neq; coelum, inquit, videtur ipsuin, transinittit enim radios superiores. Neque enim caerulius color, qui videtur, ullus incoelo est, sed propter distantiam translucidi partes propter densitatem in recta lineae praebent speciem corporis condensati. Et alibi: Videtur color aliquis esse coe li , qui caerulius dicitur. Videri tamen potius quam esse arbitrandum est. Nam & aer cum prope nos nullum habet colorem , procul habere videtur tamen. Ratio. est quia densatur,

non per compositionena partium,

157쪽

Distantia namque multas repraesentat

partes visui, dispositas per longitudinem in linea visuali, ut sit eadem ratio visionis

in corpore raro productae in longum, &ejusdem in eodem corpore condensato, atque in brevitatem coarctato, Exercitat. 6 fecI.3. Exercit. 66s t. I.

XXVI. Similia habent Contarenus Ii s.ct Elementispag. 233. Athanasius Kir- cherus in arte magna Iacis ct umbra lib.I. pag.7o. I.Nicol. Taurelius in Cissis sibi bm lib. I. quast. 7.d st. S. At Sebast. Bas minus consentit, nobisque dissicultatem

hanc magis intricatam reddere conatur :Aliquid esse, inquit hunc colorem si negent : senses judicio rei fuerint. Assicitur oculus & patitur. Ergo ab aliquo. illud est Θ quid, inquam, oculum proxime assicit Zan species seu qualitas 3

Fateantur necesse est, aut suam eiurent

sententiam. Quaero , a quo objecto manat, vel unde ducit originem haec species 3 Necesse est proculdubio eam alicunde venire. At non datur locus, unde talis species procedat. Quovis enim loco des gnato, si quis eb deferretur,certum est eum talem colorem ibi non reperturum. Cum tamen quo propius adiret locum ipsius originis, necesse es.set eam speciem oculo validius imprimi. Si enim species est , ut volunt, ab aliqua virtute deferatur in oculum ipsorum, jubent principia & rationes. Virtus autem illa in origine sua debuit esse potentior. Experientia enim est, nos remotos rem minus videre. Quia si illis credimus vis objecti vite longitudine fatigatur. Cur ergo vicinus principio co-

lorem hunc non videam 3 vel cur haec vis , quae talem imprimit oculo speciem, ortui suo vicina minor it 3 Quaenam est vis ea λ quaenam haec species, vel unde provenit 3 lib. II. Philosephiae noIuratu pag. 318. 9. Respondeo: Frustra visibilem desiderat speciem, ubi merus oculorum error est. Non adest hic objectum visibile, quod visibilem de se speciem emittit: Hoc enim si esset, error non esset. Neq; etiam ullus speciei istius quaerendus est ortus. Quod enim nota est, nec principium nec finem habet. XXVII. Magis ergo placet Scalff-ri de Rircheri sententia, pro qua evolvenda porro inquirendum est,cur ab illa medii dispositione oriratur nostris oculis co lor caerulius magis quam alius 3 Resso

deo: Bartholinus pro causa adfert opacia talem: Silvae, ait, & montes ex long iis dissito loco conspecti, caerulium ostentant colorem,quia nimirum actu per iacuum tenebris excipitur, &quasi opaci tate, ut caerusius videatur esse ii lustrata tenebrae. Et cerid exceptas primuiri lumine tenebras caerulei luminis apparentiam facere, palam fit ex nigerrimo fumo, qui modico lumine concepto de reflexo carrulius est. Sic aerem inferiorem , in quo degimus, verisimile est ibi

apparere caerulium , ubi tanquam obscurior radiis luminum caelestium nonnihil illustratur, lib.3. System. Physici cap.

Verum cum tenebrae privativum aliquid sint,colorem effcere non possunt. Hic enim positivum aliquid est,&causam requirit generis sui. Neque etiam verum

est interdiu actu perstimum tenebris excipi. Ubi enim fuerint tenebrae tunc cum dim

o ' est,

158쪽

est, eum Solis iubar clarissimum omnibus locis fugat atras tenebras Θ Fumi caerulius color est ab aquis resolutis. Quae eadem causa est caerulii coloris in coelo undique sereno. Nubes puriores in aere vagantur, & Solis luce perfusae colorem caerulium aquis resolutis proprium, nobis per aera interpositum cernentibus

offerunt.

XXVIII. Immobilitra est, qya caelum quiscit in lacosiuo. J Acerrimis litibus in

vicem de motu coeli permiscent omnia Zabarella, Piccolomineus, Scaliger,Caesalpinus, Mercenarius,Ruvius, Adrianus Romanus, Conimbricenses, Pererius, Toletus, Complutenses,oviedo Κec- hermannus Jacchaeus,Arnitatis. Frustra vero, quandoquidem laborant de re aliqua , quae non est. Nos quidem coelo tribuimus motum illum qui est si arsum,

est enim levissimum & purissimum, ut vi primae originis obliveat locum supre-Imum, quomodo terrae convenit motus

deorsum, est enim gravissimum & im purissimum, ut merito suo obtineat locum infimum. Sed quod vulgo asseritur, coelum motu rapidissimo in orbem a sese circumvolvi, non assentimur Br harum secuti, quem defendunt Curar dus Astachuslibro a.de Caelo cap. 23. Otto Casinannus in Vranologicis pag. Rem demonstrabimus argumento :Quodcunque corpus contiguum jest, illud non potest motu sito & perpetuo ci cumuol vi. Atqui Coelum est corpus contiguum. Ergo Coelum non potest motu duo& perpetuo circumvolvi. XXIX. Pro contraria sententia defendenda omnem lapidem movent Co-

nimbricenses EA I. de Caloca' a. quot.

Quaerunt motus illa circularis pernati7 ram insit caelo Z Assirmant cum Averroe, Thoma, Philopono, Simplicio,Capreolo,asigidio Romano,Soncinate, Bon ventura, Antonio Zimara, & rejiciunt

Avicennam, Albertum Magnum, Sco. tum,Durandum,Richardum Medi obuta gentem,qui motum illum coelis inesse a-junt praeternaturaliter. Addunt rationes duas. Prima est : Omnibus rebus natura indita est inclinatio ad persecti nem suam. Atqui motus circularis est perfectio coeli. Ergo Coelis natura in dita est inclinaso ad motum circularem.

Secanda est: omne corpus naturale vendicat sibi aliquem motum naturalem, I.

Physicor.cap. r. Atqui coelum est corpus naturale,quod constat forma & materia. Ergo coelum sibi vendicat aliquem motum naturalem, qui non est alius quam circularis. Hac illi & cum illis Antonius Ruvio lib. I. Scaelo cap. a. quast.2. Pererius lib. I. Philosephia naturali cap. 6.βq Franciscus Toletus lib. a. Physicorum cap. I. quaesi.3. Nidolaus Comarenus lib. s. de perfeII e rerum cap. 3. Franciscus Murcia part.1. Cuisivi Philosophicipagm9.Iro. Si phanus Theupolus lib. 8. Controvers. Ac demicarum cap. 7 seqq. Piccolomineus libro de Caelo cap.; o. seqq. Arnisaeus in Epi. tome P sicapag. I99 sqq. XXX. Rationes illae manifesta petiistione principii laborant. Prima dicit, quod motus sit perfectio caeli. Quod nos

aperte negamus. Aut enim motus ille est perfecti occeIiratione coeli ipsius,aut ratione sublunaritim. Non illud, quia non minus quies est persectio corporis eius quod natura sua permanet in loco, ac motus est perfectio corporis alterius

159쪽

quod natura sua locum subinde mutat. Non hoc, quia influentiam suam communicare p otest etiamsi q uiescat, uti concediit ipsi Conimbricenses lib. 2Ae Caelo cap. 3. quast. .Argumentamur: Natura sem. per operatur alicujus boni gratia. Ergo& motus coeli naturalis , si aliquis talis est, referri debet ad finem aliquem naturae ςonsentanium. Nullus vero motus

hujus finis , sive coelum ipsum , sive

sublunaria consideres, allegari potest. X X XI. Regerunt Conimbricenses . Corpora coelestia, dum perpetuo circumagu-tur, & in inuadum sublunare in si uentias demittunt, repraesentant motum intelligibilem divinae mentis, imitanturque pro captu suo divinam bonitatem cause pri mae, rebus omnibus creatis sese communicantem. Atque hic est finis , quem motu suo appetit coelum. Eum vero assequitur, omnium sublunarium ortus &occasus promovendo, quadripartitam anni temporum varietatem, hyemi S, veris,aestatis, autumni, simulque multiplices rerum nascentium proventus secundo naturae partu invehendo, potissimum vero praeparando materiam ad generationem hominis,cujus usui omnia inserviunt,und e legitur Deuter. . I9. corpora coelestia facta esse in ministerium populis omnibus, Lartic.3. Respondeo : Figmentu est, quod de motus causae primae repraesentatione obtendunt, multis in nibus verbis quidem exornatum ab Andrea Caesalpino lib.2Asceptationum Teria patet. quast. s. sed nullis firmis rationibus innixum. Homo solus divinae imaginis compos atque adeo conditus est, ut

De coelo vero hoc verum est,quod aspe-6husio impellat hominem, ut tam elegantis opificii conditorem agnoscat celebretque, ata. I9. I. 2.3 . Roman. I. U. 2o.2I. Temporum vices & dimensiones

non sunt a coelo in orbem mobili, sed αstellis per orbitam suam legibus suis ce

to ordine decurrentibus, Genes. i. I . II.

16. Atque hoc es: ministerium illud pro entibus omnibus exhibitum, quod ce-ebrat Moses,Deuter. . .

XXXII. Secunda ratio falsam habet

majorem. Non certe movetur omne corpus naturale, uti patet exemplo terrae. Haec corpus naturale est,mobile non est

Proinde & coelum non desinit esseco pus naturale, quamvis immobile quiescat in loco suo. Quandoquidem igitur coelo non competit motus ullus, operain ludunt Conimbricenses , dum quaereresessiunt: circularis motus e caelo naturalis ex parte materia tantum, an vero expaueformasimul' Respondent ata firmando posterius, & rationem dant: Ut motus censeatur naturalis corpori Physico,non sat est, materiam esse pria-cipium ejus,sed oportet, ut forma etiam velut natura ad illud sese habeat. Sic isti, de vere quidem, si hactenus constaret , motum in coelo esse. Promovent litem de disceptant, quonam genere causa forma coeli concurrata talemmotum Z Negant dici posse, quod concurrat uti causa esciens. Atqui male negaverint, quando in coelo est motus naturalis. Nihil enim potest: dici naturale esse, quod non proveniat a forma efficienter. Ajunt, caelestiacorpora nonas, verum ab intelligentiu ad istud destinatis moveri. Falsum vero ec

160쪽

se quod Intelligentiae moveant orbes coelestes , demonstrabimus infra cap. 7.djl. I. eq. Quo gravius impingunt illi, qui censent, tarmam coeli concurrere admotum ejus velut principium passivum sive receptivum motus , cum Thoma lib. 3. contragentes cap. 23. Capreolo lib. 2. sent . di i .9. qua Z.I. art. 3. Paulo Soncinate lib. i et Metapus quot. 36. Quandoquidem evertunt principia naturae, ex cujus

immutabili praescripto omnis forma est principium activum, nulla passivum. X X XI II. Movent dubium l. d.

V. q. An quomodo coelo motus competit , ita quies secundum naturam ei competat 3 Restondent : Posse nos de quiete loqui vel secundum Aristotelis

mentem, vel secundum rem ipsam. Secundum mentem Aristotelic, quies non est coelo naturalis, qua rem ipsam, non est negandum , quietem esi e coelo naturalem. Eodem modo sentit Pic-colomineus libro de oelo cap. 3 . Ita quem veritatis Magistrum alias semper colunt & celebrant, a rerum Veritate distanum velut traducunt. Equidem agentium voluntariorum , quae ratione ducuntur, potestas ad contraria fertur, uti recte docet Aristoteles lib. 9. Metaphys cap. a. Ita brutum sponte movetur,& sponte quiescit. At naturalia agentia solum feruntur ad alterum contrarium. Ita ignis semper urit, aqua humectat. Errant igitur , qui docent, motum perinde & quietem coelo competere. Quod expendendo Ru-vius deserit fideles semper commilitones Conimbricenses, & quietem praeter naturami in coelo futuram esse , disputat lib. i. de se, pag. i . sqq. Po sed secum ipsis pugnant. Argumentamur :Contraria non sunt in eodem subiecto naturaliter. Atqui coelo per naturam convenit motus perpseuus. Ergo coelo per naturam haud convenit quies. Minor est Conimbricensium & Scholae peripateticae communiter. Et tamen conclusionis quoque contrarium defendere audent, quod est duo opposita in uno simplici subjecto statuere. XXXIV. Conimbricenses regerunt : 1) Coedum natura sua potest

moveri & non moveri , motum sub tia 4 ab illo cessare. Restondeo : N gatur, quod coelum natura sua indisse renter sese habeat ad utrumque oppositorum. Etenim naturalium omnium ratio immutabilis est, ut ubi sunt, de terminata sint, ad unum oppositorum,

Nimirum quod mobile est naturae suae impetu, illud movetur semper, & non potest eodem naturae instinctu quietem subire. Pariter quodcunque na tura sua quiescit, illud semper quiescit,& non potest eodem naturae instimctu moveri. Prius verum est de omnibus stellis, posterius de coelo & terra. Naturalia ergb uno & eodem modo ex sese agunt, & non sunt indifferenter ad opis posita. ὶ Coelum in sese non habet principium eiciens motus, habet v

ro naturalem aptitudinem, ut vel moveatur ab externa vi , vel quiescat ubi nemo impellit, itaque motum & quietem aequali propensione admittit. oondeo : Merae & manifestae conti dictiones Argumentamur : Quicquid

in sese non habet principium essiciens

motas,

SEARCH

MENU NAVIGATION