Institutiones philosophiae naturalis libri decem. In quibus Theoramata proponuntur, additisque Commentariis prolixis exponuntur

발행: 1670년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

motus , illud non movetur naturaliter. Atqui c xlum in sese non habet principium ei sciens motus. Evid coelum non movetur naturaliter. Major est Aristotelis, M. a. Pu cor. cap I. ubi naturam desinit. Minor est onaimbricen- sunt. Conclusionis contrarium eorundem est, ita pervertit ipsorum mentes falsius coeli motus, ut ea fingant, quae ne que sunt neque esse positant. Naturalem aptitudinem , ad utrumque oppositorum obtendunt, sed nullo cum si a cestu, uti antea distinia est. Quia enim causae naturales ad unum oppositorum determinatae si uit, non possunt contrariorum effectuum subjecta esse, uti expresse docent Aristoteles lib. I. ervb. 7. Jacobus Scheseius comment m ad organon fol. Π . Falsiim igitur est illud: Cavi motum, quam sabium quietem naturaliter admittit coelum. Plane

quasi dicerem : ignis ex sese δc natura sua est indifferens, ut urat & non urat. Inepte lXXXV. Julius Scaliger Exercitat. 68.stct. i. disserit, motum caeli esse voluntarium. Ejus argumenta sunt : i Quodcunque movetur naturaliter, illud non est in loco suo. Atqui coelum est

in loco suo. Ergo non movetur naturaliter. Major probatur : Quodcunque est in loco suo , illud quiescit.

At quod movetur naturaliter, illud non quiescit. Ergo quodcunque movetur naturaliter, non est in loco suo. Minor constat: Quodcunqtae movetur ad acquirendum locum tuum , illud non quiescit. At quod movetur naturaliter, movetur ad acquirendum locum suum.

Ergo quod movetur naturaliter , illud caprT IV. 1 non quiesiit. Σ Quodcunq; movetur

naturaliter illud p opter sui conservationem mOVetu) . Atqui coelum non movetur propter sui conservationem. Ergo coelum non movetur naturaliter. Minor constat : Coelum non acquirit novi aliquid in ovendo, sed propter conservationem nostri movetur. Hoc autem non potest fieri a pura inclinatione sine consilio. Hactenus ille. Verum si coelo tribuitur voluntarium sensu proprio, coelum est co pus animatum rationale. Rationis proprius effectus sunt & intellectus & volun ras, quorum unum conjunctum semper est cum altero, & porro ubi ratio est, ibi homo est.

XXXVI. Si tribuitur figurato sensu, quoniam impellatur a geniis , uti Com- bacchius lib. 2. Institui uni Physicarumpat, asa. eXponit, violentus motΗs erit potius Argumentamur: Aut violentus motus ille est, aut naturalis . Non hoc, quia non movetur ab interno principio.

Ergo illud. Rursum: Quodcunq; movetur ab externo principio, illud motum violentum habet. Atqui coelum movetur ab externo principio,nimirum ab Intelligentja rotatrice. Ergo coelum habet

motum violentum.

XXX VII. Argumenta nihil, proficiunt. i) Falso dicitur: Ouod naturaliter movetur,non est in loco suo. Stellae motu naturali volvuntur & revolvuntur in coelo, aves moventur in aere, pisces meant remeantque in aquis liquidis. Et tamen in loco sunt, atque ab eo conser vantur. Falso dicitur : Quod in loco

suo est, illud quiescit. Contradicunt stellae,

contradicunt flumina, contradicunt reciprocationes sanguinis in corpore ani-

D 3 mali,

162쪽

mali, & in motu perpetuo sunt, quamvis in loco sint. Falso dicitur: Ouodcunque moretzrnaturaliter i Ddmovetur ad acqui en uva lacam sanna. Valet solum de illis , quae eXtra locum suum detrusa fuerunt , ut repetant proprium locvin. Quodsi moveri posset coelum , volveretur circa centrum suum, ubi nihil cogitandum est de acquirendo loco proprio, quia nunquam decedit loco filo. Quo modo rota figuli circa axem suum tota volvitur de revolvitur. a. Non valet illud : Quodcunque movetur naturaliter , illud propter ut conservationem movetur. Non

valet, inquam. Moventur quoque ob conservationem aliorum corporum, exemplo stellarum, quae moventur propter conservationem inferiorum. Nec tamen sequitur: Ergo non moventur naturali, ed poluntario motu. Naturalium agentium effectus denominantur a fine,

uve illum acquirant sibi, sive aliis. Finis enim rei cujusque perfectio est. Falsum est illud : Hoc autem non pote eri a pura

inclinatione sine consilio. Sane quaevis gentia naturalia fines suos cognoscunt, proptereavero effectus eorum sunt na turales, haud voluntarii. Solae efficientes rationales agunt cum intellectu & ex consilio.Tantae molis est,coeli defendere

motum.

XXXVIII. Coeli motum Lambe tus Danaeus pari. a. Plysica Christ. tradi. 4.

cap. . tuetur non uno argumento. Dicit f. I.) Totam coeli fabricam in orbem moveri oculorum testimonio probatur. r.) Coelum moveri debet, ut lucem dispenset pro conservatione rerum sublu

iurii m. 3. Ccelum in orbem movetur,

ut facilius superiora vel et atque obtegat nobis coelesti , Iobi.22.I . Ne visu peOe- tremus illa, quae non oportebat videre. 4. Breviter,ideo creatum est, eumque in finem movetur,ut nobis sit velum ad comprimendam curiositatem nostram, Ps m. Ioas . 2. Haec ille. Eustondeo: 1. Quod coeli fabrica moveatur,non est ab oculorum testimonio,potius hoc testantur, quod astra moveantur. a.) Coelum in sese non est lucidum, sed pellucidum: non habet inquam, lucem, itaque lucem in haec sublunaria di pergere non potest. Lucem vero motu suo dispensant stellae.

3 oco Jobi prolato nihil occurrit de

coelorum motibus. Dicitur ibi, quod D in caelorum ambitu obambulat. Nimirum

in persona hominis profani, qui Deum

coelestibus rebus occupatum negat curate sublunaria. Coelorum ambitust, id est, coeli ambientes universum per modum extensionis, non vero per circumactionem. Finis est ineptus. Quaecunque in coelo sunt,ea visu apprehendi ponunt, tenue quippe est & perspicuum, ut non terminet visum. Neque hoc motus impedit quamobrem S rapidissimo circumactus motu videtur. Superiora quaenam intelligat,nescio,nisi fuerit coelum Empyreum, de quosvia cap. 3.disi. mus, fabulossem esse, itaque quod nus quam est,nuspiam videri potest. q.)Frustra coelo Empyreo metuit, ne illud videri possit. Locus e Psalmo adductus agit de coelorum expansione facta in prima

rerum omnium creatione, non ut esset

interstitium pro avertendo coelo Empyreo, sed ut edet pars exterior mundi, &astroruin receptaculuna,

XXXIX

163쪽

IugR III. XXXIX. potundit G est, qua coelum est

figura circtitaris. J Terram planam, coelum fornicatum esse aut semicirculi figuram obtinere, ajebant veteres Ecclesiae Doctores, Chrysostomus sermone I . OT7. in Epistolam ad Hebrae. Basilius serm.

1. de operibas creationis, Lactantius D itur.cap. 24. Procopius Gazaeus notis ad cap.i. Gen. Rationem adferti Lactanti :Si coelum undiquaque rotundum & devexum est, sequitur ejusdem figurae quoque terram este, quam constat a coelo in . cludi & contineri. AbsArdum post rius, quia sequeretur corpora omnia quae nobis ex adverso posita sunt, pendere&ruinam minitari. Sic illi. Verum consequentiae ratio est debilis. Res unaquaeque locum suum accepit, & mundi centrum est aequalis distantiae, itaque a parte neutra est suspensio creaturarum , quOniam gravia omnia pondere suo ferunxur ad medium. Exemplum in rota est,scilicet radius qui a cantho progreditur deorsum ad absidem, non magis ad ruinam proclivis dependet,quam alius, qui su sum ad absidem fertur. XL. Comminis sententia est , coeli figuram esse rotundam , quam proponunt Timaeus Locrusὶibro de mundo, plato in Timaeo, Aristoteles lib. a. de Coelo cap. Vicero lib. 2. de natura Deorum, Hiero-nImus commentariis a cap. . Ephes de Reeentiores defendunt rationibus aliquot r

i. Prima figura competit primo corpori. Atqui coelum est corpus primum. Ergo coelo competit prima figura, quae est rotunda. 9.ὶ .icquid

circulariter movetur, illud est rotundae figurae. Coelum movetur circulari-

ter. Ergo coelum est rotundae sgurae.

3 Corpori persectissimo compctit

perfectissima figura. Coelum est co pus perfectissimum. Ergo coelo competit persectissima figura , quae est rotunda. . Stellae omnes fixae perpetuo

circa polum velut centrum moventur,& rotundum spacium conficiunt. 3. Sol, Luna & Planetae reliqui adscendunt ab

horizonte ad meridiem , indς ad occasum contendunt, & mox ad ortum revertuntur rotunda circumvectione. 6.)Coelum est corpus amplissimum, quodque ambitu suo comprehendit omnia , &terram undique cingit. Figura capacissima vero est rotunda. 7. Coelum aequaliter distat a terra velut centro , qua omnes partes suas, ergb habet figuram rotundam. δἰ Quodsi coelum haberet figuram aliam quam rotundam , sequeretur angulis sibi mutuo succedentibus dari vacuum,id quod absilrdum est. s.) Si

coelum non esset rotundae figurae, errati

cae stellae aliae viciniores nobis es ent,aliae remotiores nobis. IO. Instrumenta Astronomica, nimirum globi,Astrolabia, tubi Optici efformantur in tarmam rotundam,eo consilio ut rotunditatem coeli exacte imitentur. 1i. Stellae omnes

rotundae sunt, eadem vero est ratio coeli& astrorum. Ita Conimbricenses lib. a.

Ruvio lib. 2. de coelo cap. s. quaesii. Stephanus The olus lib. 8 contemptat. sca ein cap. . Alexander Piceolomineus pari. a.

phil vh.naturilib. s.cap .3 seqq. Arnis aeus in Epitome Thmicapag.2Ι seqq. XLL Sed rationes hasce non esse tanti valoris,quanti putantur, probabimus

164쪽

prima corpora, plura corpora quam coelum,fuerint prima,nimirum s ellae, aqua, terra, quandoquidem omnia illa rotui da sunt. Neque rotunda est prima inter figuras Geometricas,figurarum enim nullus contactus est, nullus ordo , ait Taurelius lib. I. de Coelo p. ig. i71. υ) Nihil prohibet quo minus illud quod angulosium est, etiam circulariter moveri pos sit,ait Taurelius Et falsium est, quod coelum moveatur. 3 Deiorma & figura non debet judicari, e pra stantia corporum, sed ex propriis actionibus horum. Humano corpore non

aliquod aliud perfectius est , sed tamen

rotundae figurae non est. Quid terra imperfectius esse censetair , & tamen

rotunda est Θ Stellae perinde m coelo quavis alia ligura praedito moveri posssunt circulariter, neque enim consistunt in coeli superficie, verum in corpulentia hujus moventur. Ad circularem m tum non quicquam confert figura corporis continentis, tantum ut capacitas

adsit. In vase quadrato amplissimo potest ferrea pila moveri per orbem , si medium teneat infusae aquae, & a vasis

angulis remotior distineatur. s) De Planetis smile judicium est , quorum

motus circularis non evincit, coeli superficiem eue rotundae figurae. Non, secus ac aeris in domo contenti superficies, nec rectum motum hominis, nec motum circularem turbinis auipromovent,aut impediunt. 6 Capit omnia coelum , nota quia rotundum est , sed quia late diffusium corporibus omnibus justum spacium concedit. Itaque ob

receptionem hanc figuram illam non habebit. Non obstante eo quod semper aequalem a centro d; stantiam habeat, poterat esse cylindricum , conicum , ellipticum. Quando & illa circa centrum revoluta semper locum eundem retinent. 8.ὶ Ratio ista concludit , non esse coelum angulatum, verum non sequitur inde , quod sit rotundum. Quia & conicum & ellipti- cum esse potest , quod veterum Philosophorum quidam asseruerunt , apud Plutarchum lib. 2. deplacitu Philoseph. cap.

a. ,n Consequentia fallit, quandoquidem in superficie figurae cujuscui que, modo profunditas adsit, collocari possunt stellae, ut aliae depressiore, aliae vero altiore loco sitit positae. io

Non omnia instrumenta Astronomica rotunda sunt, nec quae rotunda sunt, coeli rotunditatem comprobant, quandoquidem illis non tam coelum, quam astra observantur. ti) Nulla est coim sequentia a toto dissimilari. Stellae Gmnino diveris a coelo naturae sitiat, a que harum figura rotunda non magis coeli evincit rotunditatem , quam pis cium oblonga figura infert, aquam esse figurae oblongae , in qua natando moventur pisces. XLII. His probe expensis in eam sententiam descendit mendetinus partis. Contemptat. Physicar. cap. 8. quod coelum ad quamvis figuram recipiendam aptum sit. Rationem adfert: Quia nihil aliud quam expansum aerium sit. Aer vero corpus suidum est , quod terminis suis contineri nequit. Et cum expansum hoc coelo Empyreo continea ur , hoc vero rotundum esse,

probari

165쪽

LIBER III. Capyr IV.

probari nequeat , etiam coeli rotunditatem non constare asset it. Ac quamvis rotunditas coeli Empyrei probari possit,

non magis tamen inde coelum natura rotundum est e, quam aquam quadratam.

propterea quod quadrato vasi inclusa si guram ejus asium serit. Hac ille, & cum illo Martinus Schosius in Physica coele liDistulat. I. cis. Nos merito repudiamus illa quae tum de coelo Em pyreo, tum de coelo aerio inculcat endetinus, utrumque enim veritati repugnat,quod probavimus V cap. 3-c p. disi. 7.8. seqq. Sed assentimur, quod

vulgatae rationes minus firmiter demonstrent coeli figuram rotundam. Nec minus invalida est vendelini collectio: Aers corpuι fluidum quod terminis suis comtineri nonpotest. Atqui non ideo citra figuram esset,& vago motu huc illucque rueret, si absque istis coeli Empyrei repaguliseisu Natura amans sui est, nec unquam sponte sua meditatur divortium. Aer fluit quidem,sed non nisi impulsus, itaque terminis suis continetur, ab alio principio est. XLIII. Dicimus, quod coelum habet figuram, quod habet figuram unam, quod habet rotundam figuram. Constat irinium: est quantum, ergo praeditu ni

est figura. Haec enim cohaeret necessarid cum figura ut figura sit, ubi quantitas

et . Constat ecundum: Natu ra amat unitatem, & pro conservanda illa adversus turbas quascunque vires sitas cogit. Perinde hoc in coelo erit, amplissimo corpore, ut certam retineat figuram, & pars a parte non conetur secessum. Constat te

num : j otunda figurii apta est

hoc Elementa. Aquae guttulae in orbem sese convolvunt, ut partes cohaereant tenacius. Ignis conglobando in unum sese cogit, ut adversus hostem externum,

a quo poterat forte dissipari , tanto me lius consistat. Perinde coelum intra limites suos continendo se, partes suas uni et, ac rotundam figuram efficiendo supersiciem efformabit.

XLIV. Uectus sunt occulta in entiae prs conserνandis rebus sublunaribus J Coelum

non quidem otiosum , sed laboriosum esse, lemonstrat Natura universa, in qua ne minimum corpus otiosum, sed negociosa omnia sunt, sit pera, media, inferar maxima, mediocria, minima: coelum dc coelestia omnia, eis subject a. Constat enim forma specifica, quae dat esse , distingui, operari. inamvis de modo influentiae praeciso nondum satis aestimare potuit intellectus humanus , tenebris multis inyolutus. Communiter ajunt, quod coelum agat in haec inferiora, lumine, motu, & influentia, Aristoteles lib. a. decoris cap. 3. A. 3. Ruvio Rhodensis commentariis ibid. quae s. r. Conimbricenses

commentariis ibid. qua'. i. Philippus de Trinitate in Smima Philo obia lib. 1. de

coelopag. 8 .seqq. Redemptus Baranetanus lib. I. de Coelopag. 119. I . eqq. Bernhardus Moris anus commentariis ad libros degenerat. ct corruptionepag. 3 7. seqq. Ba thol, Kechermannus lib. a. 'stem. Physici cap. 4. Iohan. Velcurion lib. commentari Pusicorum cap. a. Dan. Sennertus lib. a. Epitom. P0sicae cap. a. Franc. Piccolon

166쪽

cap. a. Nicolaus Contarenus re-rsim perfntione cap. s. Glib. Iacchaeus Institutionum Physicaruin cap. 4. Zabarella lik a. de qualitatibus Elementaribus cap. 8. Nos arbitramur, quod omnia illa competant stellis, & de coelo tantum figurate dici possit it, nimium quatenus coelum est locus continens stellarum. Est aliis cce lum per se obscurum, est immobile. XLV. Dicit Iaccluus: Lumen calefacit aerem,& quidem immediate,laon vero rarefaciend b d attenuando, quomodo motus. Solis enim radii reflexi & in

se recurrentes, magnum essiciunt calorem. Re tondeo: Dicant ergo , unde calo

rem habeant ignes subterranii, ad quos lumen coeli pervenire non potest 3 Radii solis ignem in aere ubique dispersum a trahunt,&frictione quadam veluti excititant,inde calor est, non vero ab aeris rarefaci ione. Ratio: Ubi est calor,ibi est ignis. Atqui in aere est calor. Ergo in aere est ignis. Major constat: Nullum adjunctum proprium est extra subj ctum suum. XLVI. Pergit Iacchaeus: Haec causa est,quare infima actis regio sit calidior quam media. Re semcto Irrio causaes it is, quam modo protulimus. Instat: Non solis tantlim, sed & Lunae lux calefacit. Namque ideo plenilunii noctes sunt tepidiores,quia tunc Luna sicut uberiorem lucem fundit , ita subjectis corporibus plus caloris imprimit. Restondeo: Quod

Luna humectet atque frigefaciat,Math matici omnes semino consensu docent, ac testatur experientia. Quod vero etiam calefaciat, negatur. Plenilunii noctes

aud sunt tepidiores semper,& quando

ita est, aliunde non est. quam ab essiuvii, igneis toto aere dispersis, quomodb frigus ab em uviis aqueis oritur. Addit: Motus calefacit alia ratione, quam Lux. Corpora coelestia, imprimis orbis Lunae, motu suo ignem & aerem in orbem rapitiunt,aer vero tractus distrahitur, & hoc modo incenditur. Resipondeo: Nihil veri lIgnis sub concavo Lunae orbis non est, . itaque ab ea circumduci non potest. si velo haec est causa caloris tempore aestivo, quare non est calor tempore hyemis ZAn tunc non movetur Luna Θ An tune non adest ignis sub concavo Lunae r An tunc nullus est aer, qui circumducitur 3 Et si aer incenditur, quamobrem non est dudum totus combustus E

li LVII. Vana sunt illa quae subjungit

Iaccheus: Per motum duorum corporum solidorum, uti ossium generari ignem, omnibus est in confesso. Item: Ex attritu lapidum fit, ut interceptu3 aer rare scat S ignescat, aes autem cal diis vicina etiam corpora calefacit. Restondeo: Non.

nisi ex illis corporibusin quibus est ignis

coucretus, eliciuntur scintillae, quod patet ex silice, arido ligno,&pluribus docebitur in τὰ lib. q. cap. a. d; r. ia. Falsudicitur, aerem posse incendi. Alia ergo subest causa, quoniam ignis actu lapidi in- est. XLVIII. Concludit Acchaeus: Ceram

ratio metallorum coelo, tanquam causis

principali adscribitur. Eglondeo : Non tanquam caula principati, sed tanquam causae uiaruersali. Adfert Bar Zanus t cum Jobi: Ferrum de terra tollitur 9 lapis

calore solutus in aes vertitur, cap. 28. 2.

167쪽

ZIs Est III

nat ista de generatione aeris, sed quod lapis aerosus in terrae specubus generatus, atque inde ervius ab artificibus excoquatur, &in orichalcum demutetur, de quo refert Plinius lib. historia naturalis Coelum& astra sunt cauta universales, a reconditissimis terrae cavernis admodum remotae, ut in eas cum virtute propinqu, haud agere possint: at causirincipalis & proxima est forma speci-ca metallorum , quam metalla habent perinde ac arbores & animantia.

r. Desinitio Stellaris. 2. Communis opinio.

3. Refellitur ista. . Solpuntur objectiones. 3. Materia stellarum.

. Formastellarum. 8. Finisellarum.

Io. Erraticasti . II. Septem Planetae.12. Luuulae comites Iopis. Is. Solis vires. i4. Stesiam . Luna vaca. I6 Testimonium ScripturGI7. Luna tibile lumen. 18. Lunae lucis reliquia. . Lunariliquia. zo. Lu macgis.

21. Heterum sententiae. 22. Luna montes 2 passes. 23. Solis radii. 2 .asotrusellarum rarum. 2s. Via adtea. 2s. Congeriesstegarum. 27. Error Aristotelis. 28. Apparentia circuli.

3o. Continuatio solutionum. r. Quantitaufestarum. 32. Solm or tempore matutin .

33. Refractionis doctrina. 3 . Cardani opinio. 33. Scaligeri opinio. 3 6. Figurastetarum. 3 7. Scintillationis causi. 3 8 Bassonis opinio. 39. Scaligeri opinio.

62. Stellarum visibilitatio 3. Caus quare non videantur. qq.Stellae interdiu pisa.

s. Stellarum motu3.

6.Solis flatio o retrocessis. L C Testasiunt corpρra mobilia, in caelo susIpensa, ut laceἡρrabeant mundo ) Vulgo definiunt: Stella est densior pars sui orbis globosa & lucida, Aristoteles lib. 2.

decoris cap. 7. & ex illo Κeckermannus bb. a. System. Phrfici cap. s. Bruno Seidelius lib. e. Institur. Physicar. cap. 8. Iob. Henricus Alstedius lib. 7. Encyclopadia pari. 2. Physica cap. s. RU. s. Scipio Ces nas Claramontanus lib. 8.de inaeso cap.LGilbertus Iacchaeus lib. Institutionum P casem cap. ia. Rod.Goelenius lib. 2.

168쪽

di l. 3. Piccolomineus libro de rerum definitione pag.I' . Michael mais mas in Collegio Physico Dis lat. t r. dist. Σ. Joh. Vel curion lib. 2. Insilui. P sicarum cap. 3. Verum ista definitio est dupliciter erronia: 1) Densitatem ajunt esse effectum frigiditatis Elementaris, Aristoteles lib. 2. degenerat. 9 corrupi. text. io. Atqui coelum ct stellae non sunt naturae Elementaris. Ergo nec Elementorum proprietates succipiunt. a) Ens reale per Ens imaginarium non potest definiri. Atqui

stellae sunt ens reale, orbes sunt ens ina ginarium a Mathematicis doctrinae melioris gratia introductum. Ergo II. Erronia definitio progenuit erronia consectaria. Videlicet: si Quod stellae sint partes coeli sensibiles atque essentiales. Σ) Qqod stellae eandem

cum coelo sortiantur naturam, eadem

materia & forma constet. 3) Quod

stellae eodem motu cum coelo circumagantur. Quod ex materiae coelestis contractione & condensatione orta fuerit lux in stellis. sue) Qv od stella non

sint factae extra coelum & postea collo- tae in coelis, sed iactae sint in coelis ipsis S ex coeli materia. Osgumentantur: i In corporibus simplicibus partes sunt ejusdem naturae cum toto. Atqui coelum est corpus simplex, & stellae sunt partes ejus. ' Ergo hae cum illo eandem habebunt naturam. Σ) A quibus oritur calor & lumen, illa habent ccelestem naturam. Atqui a stelli oritur salor &lumen Ergbstellae habent coelestem naturam. Ita idocent Jacobus Auberti pari. 1. Instituit. Ph cap. q.23, Joh. Ludovicus Hauenreuterua in Compendio P si pag. 3Qq. OS. O6. Autonius Ruvio lib. Mde Caelo cap. 7. qua l. LConimbricenses ibid. quaest. I. art. I. 2 2. Johannes CrasIotius in P sita compendiariapag. 3o . seqq. Ul. Nos vero dicimus : i) Quod stelle sint peculiares corporis naturalis species itaque coeli partes homogeneae non magis sunt, quam pisces sunt partes similares Oceani in quo natitant, homines terrae,volucres aeris,in quo degunt. Contentum enim non semper est ars continentis, sed alia natum est inoc, alia est in illo. r. 3.) Quod coelum& stellae non habeant eandem materiam, non eundem motum, itaque coelum immobile est &quiescit, stellae non quiescunt, sed moventur perpetuis Quod stellae provenerint condei satione materiae coelestis,falsum est, & merum commentum Aristotelis, omni landamento

carens. ) Quod stellae sint facta extra

coelum , negare haut potest nisi qui primum capus libri Originum nunquam legit. Coelum per se copdidit Daus atque in sublime evexit die secundo naturae institutae, quarto die stellas addidit. IV. Ex his facile lvuntur argumenta. In primo negatur consequentia: Coelum junctim cum stellis consideratum est ens aggregativum, non vero corpus simplex. In secundo negantur cum major, tum minor propositio. Supponitur in majore, quod coeli emittant lucem. Atqui lucidi non sint coeli, veri impeli ucidi. Neque calor inest coelo, utpote propria affectio elementi ignis. De quo alias prolixius dicemus. V. Cor-

169쪽

V. Habent enim materiam&formam,e quibus duabus causis omne corpus naturale componitur. Quod stellae materiam habeant, ostendunt earum figura & quantitas. Quaenam Verosit materia 1lla, apud Eruditos non satis certum est: Stoici & Platonici veteres docebant, quod stellae essent compactae ex igniculis, a quibus fulgorem & calo

rem haberent. Ita Democritus , Metro

dorus, Xenophanes, Thales Milesius, Anaximander, Parmenides, Heraclitus apud Plutarchum tib 1. de placitis Philosopho n, de defendunt Franciscus Patricius lib. Henr. Nollius lib. 6. Athanasius Kirchetus lib. I. artis magneticapag. 5.8. 9. Johan. Keplerus in parte Optica Astronomia pag. 22 s. Nos opponimus rationem istam : Ex propriis effectibus & motibus pronun-ςiatur de rerum natura. Atqui compaci lignis effectus est urere, motus ejus dem est naturaliter silrsum moveri. Stellae non ardent, non urunt, sed lucent,& movetur circulariter. Ergo non fiant compactae ex igne. Assentimus iis , qui universiam stellarum multitudinem factam esse censentu luce primaeva, de qua Moses refert Genes. 1. 3. 4. I. Ita Zanclitus libru de opere Creationisus in P sica Chrisiana pari. a. rra t. q. M. Frid. mendetinus in Contemptat. P scisserit. 3. cap. II. dist. I. vum. 3. q. Daniel Seianerius lib. a. Epitomes P fica cap. a. Antonius Sadaeltibro de manducatione sacramentali pag. ue . VI. Errant vero Barthol. Kecheta mannus Dig qt. Philosoph. ro. quot. c.

Joh. Conradus Danliaverus libra de ani Ua Dissutat. s. pag. 77. 78. MartinxisSchockius libro de anima belluarum Dill lat. V. in appendice in . s. qui docent,

hanc lucem post Solem creatum eVanu isse. Neq; enim cum sapientia Dei congruit, ejusmodi opus producere quod

mox erat destruendum. Bona erat lux&opus diei primi, Geηes. I. 3. q. Ergo quia bona fuit, esse non desiit, sed quia imperfecta hali, accepit perfectionem commutata in stellas. Nihil destruxit Creator, quod primo die produxit, sed quod primo die fecit, sequentibus perfecit. Sicut Coelum non statim erat expansum. Sicut terra primsim erat desolata & inanis, Genes. I. 2.3, 3. I . I9. Perfectio haec die quarto contigit, ubi se mas novas superaddidit DEUS, & omnem exercj tum siderum complevit. Nimirum lucis primigeniae forma in omnibus remansit stellis, ut deinceps esset subordinata, cumque stellae formabantur, nova specifica forma eis concreata fuit a Creatore, undetunt illi stellarum effectus specie distincti. Lucidior pars distributa fuit in stellas eas, quae a se lucent, obscurior contigit aliis quae Solis

radios a se reverberando lucem velut alienam habent, sed propria luce ca

rent.

res Platonici & Stoici formam vςgetativam, plurimi quoMe intellectivam, triabuerint stellis, ut vaporibus ab Oceano

eductis pascantur, ut ratione praeditae sint, Cicero lib. a. de Natura Deorum,Lucanus lib. 7. Io. Seneca lib. a. quastist -

. Hippocrates libro de E 3 . . sati-

170쪽

satibus. Eos sequuntur Franciscus Patricius lib. q. Pamphchia, Philo Judaeus libro desomniis, Rabbinus Menastili Ben-ILrael libro de creatione qtust. 23. Cornelius Agrippa lib. a. de occulta Philosophia cap. II. 36. 37. lib. 3. cap. I IS. Paulus Riccius libro de μnima caeli, & imprimis defendit Johannes Bodinus lib. I. Theatri natura pag. Dicit: i si

stellae non habent animam vegetativam ,

bruta & insecta nobiliora sunt prae coelo. Restondeo: Diverso respectu nobilius est coelum, est quoque ignobilius prae brutis. Sensu Physico est ignobilius, quia

est inanimatum , & non habet operationes vitales. Sensu metaphysico est nobilius, quia est incorruptibile, &quia est causa universalis conservans omnium corporum inferiorum: Σ) Spiritus vitae dicitur esse in rotis vel orbi bus coelorum , Ezechiel. I. 2I. cap. IO.i7. Re stondeo: Locus iste totus mysticus est, & quidem rotae non sunt

orbes coele stes , verum sitiat omnium rerum conversiones & revolutiones, ut

sit sensus : Nihil in rebus humanis sortuito contingere, sed omne illud dia vina providentia, cujus proximi administri sunt Genii, regi. 3 Non tamen satis est , quod Aphrodis eus &Theophrastus coelum animatum appellant, id enim stirpibus commune est, sed quonjam motu , sensu atque intellectu viget, idcirco naturam praeditam intellectu esse dicimus. Quidquid autem intelligit, illud sentire & moveri necessum est. Restondeo: Aphrodia laus & Theophrastus non satis benetiuithin, sed prorsus etronee ita vocant , quia prorsus inanimatum est. Atque hoc illi fecerunt , ut Gemios orbium coelestium motores in Aristotelis ludo stabilirent , quod propositum est omnino otiosum , uti dicemus infra cap. 7.sect.1 seqq. .) Quod coeli natura intelligente polleant , confirmatur, quia nisi vim haberent intelligendi, hominibus dignitate & praestantia inferiores essent. Et propterea Aben Esdras interpretatus illud, caeli enarrant gloriam Dei, Psalm. 19. I. vocem enarrant soli naturae intelligenti convenire scribit, ex Hebraeorum consensia. Restondeo: Imo nobilissima & praestantissima creatura homo est . quia Dei imaginem gerit, & compos erit aeternitatis , Genes. 1.26. 27.28. Psalm. 8. i. 2.3. Quod coeli enarrent gloriam DEi, est dicendi genus figuratum , & narrare omnino propria amo est naturae intelligentis. Scilicet, homines intuendo opificium coelorum Hiscunt laudare & celebrare opificem DEum , quomodo tropum illum e ponunt Jobus cap. n. 7. 8. 9. Io. & PauluS , Roman. I. I9. 2 O. An & bruta intellectu praedita esse credet Bodinus Z

13 Idem innuit hoc dictum Jobi 38.

Cum me laudarent stella matutinae. Quod est naturae intelligentis. Reblondeo: Tropus , uti ante , & laudare semitur figurate , quomodo alias dicitur, opM laudat artificem , id est, testatur de sapientia & excellentia mentis ejus apud

spectatores. 6) Eodem sensu seribit

magister sapientiae, quod DEus creavit coelos intelligentia, Psalm 73s. s. Respondeo: Verba sonant, qui fecit car-los in intere tu , adeoque DEUS fecit

SEARCH

MENU NAVIGATION