Institutiones philosophiae naturalis libri decem. In quibus Theoramata proponuntur, additisque Commentariis prolixis exponuntur

발행: 1670년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

MBER IV. quam enim & nusquam infinaa pars aeris, quae nos proxime circumstat, citra effluvia aquea est, uti respiratio do

cet.

XIII. Casinantius in P sica generalic. p. q. qmest. Io. duas adsert ejus rei cau-

fas. i) est, quod fiat per accidens, quia

movet aerem frigidam versus rem infri- gidandam, vel quia mutat aerem contiguum rei calidae, qui ob vicinitatem c lidus erat, inducitque semper aerem frugidiorem. r) Quia motus condensat aeris partes, ut magis rem infrigident, condensata enim fortius agunt. Haec ille. Eespondeo: 1 Flatus ab ore emistiis externum aerem depellita manu, & solus

ipse contingit membrum illud quod a

flatu essicitur. Et quodsi mutatur aer rei calidae contiguus, ut stigidus existat, merito quaeras, a quo principio inducatur

frigus illud novum P r) Non potest aer

condens iri a motu , quandoquidem ita proxime sibi cohaeret, ut non possit magis in arctum redigio Vera causa est, quam antea proferebamus. Tunc cum aer ematur ab angusto ore, una ab ore salivae pleno egrediuntur emia via aquea, itaque est frigus tale quod a sensu percipitur. Ab ore patulo multum non est iste impetus flatus, adedque a stomacho enluvia calida ex irando calor simul imprimitur. XIV. Porro infimam aeris regionem

non moveri in orbem, concedunt omnes.

At quibus experimentis demonstrabunt, moveritu premam, quae ed magis a sensibus nostris remota est y Ratio quiana petunt a coelorum mota, vanissima est,

quia coelum immύbile est, uti diximus c AprT III. I supra lib. 3. cap. . dist. 28. In solvendis argumentis reliquis non debet multum laborari. Aer ex sese tenuis est, neque omne illud est calidum, quod leve est, quodque tenue est. Coruscationes secum habent praesentissimum ignem, atq; inde sunt incendia ista per aerem a te pestatum vi dispersa.

torum susurri, nemorum strepitus, levia aquarum decurrentium murmura. Inde omnis linguarum exercitus vocalis est, cunctaeque tubae & chordulae Musicae sonant ac resinant. Definitur sontis, quod sit qualitas obiecta auditui ex occisi su corpo ru)n. Docent Aristoteles lib. 1. de anima rexi. 78. 79. ejusque Interpretes ad h. clito cenicus lib. q. Contemptat. scadem. pari. I. cap. 27. Beriali. Telesius lib. . de Rerum natura cap. quod tria r

quiruntur ad faciendum senum O ) Ut

sint corpora pura, quae sibi invicem resistant,& interceptum aere frangant. Cum lapis a Iapide percutitur , cum pulsatur

campana,sonus movetur; non vero cum

spongia ad spongiam, lana ad Ianam vFrberatur. a ut collisio fiat in aere. Quanquam negari haud debeat, quod ab aquis infractis a Malida collisione possit obscurus sonus oriri, uti monet Scaliger E ercitat. 2y7.disi. & nos prolixius docebimus infra lib. 8. cap. s. dist. s. Inde lapis projectus in aquaim, facit quidem sonum in superficie, non etiam in aquis subjectis quas permeat, neque piscies intra aquas concitando sese essiciunt sonum perceptibilem a nostris auribus. 3) Ut collisio fiat cum violentia, itaque non sit

252쪽

plicatur. Prolixe de his agunt Caesar Cremoninus lib. de auditu se l. ia. seqq. Libertus Fronaondus somni tariis ad tib. 3. de anima cap. q. araic. 1.2. . . Est

autem sonus vel sit lex vel multiplex. Gimplex, qui liberum habet transitum. Multiplex, qui intercipitur & repercutitur. Alio nonaine vocatur Echo.

XVI. Echo est sonus multiplex ὸ primi solii fractione ortus. Nunc vero primus ille sonus totus ad aures revertitur, nunc priore sui parte truncatus. Et alias quidem tardius,alias citius. Totus, eum locus est aequalis, truncatus, cum Iocus est flexus , tardius,cum intervallum majus est; citius, cum corpus in quo re-iercussio fit, minori distat intervallo. Modus ubique unus est. Sonus primus in aerem longius promittitur, hic ad solidum allisus obstaculum recurrit eodem,

quo advenerat, aeris tramite, atque ita

senum iterat,quemadmodum pilatus bria de parietibus resilit. Cum vero in illa itione & reditione sonus evadat debilior, sepissime extremae tantum syllabae aut ultimi soni ad nostru auditu deferuntur, Aristoteles lib. a. de anima cap. 8. text. 8o.&prolixe Josephus Blancanus libropeculiari de Echo, Petrus Gassendus libro dest

ciatibus sensibilibus cap. q. Athanasius

Mircherus lib. 2. Musiurgia cap. q. Bern-hardus Telesius lib. 7. de rerum natura cap. ss. Libertus Fromondus lib. 3. de antia Macap. 6. art. 8. 29. Exempla ubivis obvia sunt,in vallibus, antris,parietibus, muris, templis, silvis, fornicibus,puteis, littoribus. Nunc vero ter, nunc qua ter, quinquieS,serves, septies, oliueo reciprocatur, uti exempla docent apud Plutarchum lib. convivalium qu . cap. ro. Plinium lib. 36. histor. naturalis cap. II. Pausaniam in Corinthiacis ct Eliacis, Lucretium Lb. g. de rerum natura, Iohan.Jacobum Bois dum in Topographia urbis , Roma pag. 63. Athanasium Κirches umlib. 2. a stis magna pag. Is . seqq. Indi dem est, quod chordulae musicae eo magis resonant, quia super concavis balbitis intenduntur. Imb Echo semper datur, cum senus datur. Si enim recta seni decurrerent, nemo seipse in audiret loquentem dc verba facientem. XVII. Dipi itur intres regiones, si promam, mediam, infimam. Suprema est, quaa cacumine montium altissimorum incipit, ct ad Lunam pertingit. Mediaest, quae essis montium cacumina incipit, ct deorsum sinitur cum radiorum Solis reflexione. Infima

est, quasuperficiem contingit. J Divisio

haec est apud Platonem in Timaeo, Aristotelem lib. I, Meteor. cap. 3. & multis exponitur apud' acobum Zabarellam libro de regionibus aeris.Estiae divisito totius similaris in partes similares a se invicem nec disjunctas nec separatas, sed usitanis tum S astectionibus distinctas. AUGctiones sunt puritas & impuritas, a quibus variatur Elementum aeris caeterum in se continuum atque uuum. Aec enim quirirca nos est, nunc calidus nunc frigidus , nunc siccus est, nunc nubilui, nunc serenus, at supra montium alutissimorum cacumina vicissitudines eae non sunt, constantior serenitas, majorque tranquillitas viget. Indidem est, quod qualitate & quantitate non parum

regiones istae differant. I,

253쪽

Suprema omnium maxima est, eandemque magnitudinem perpetuo servat, a procellis & tempestatibus non turba tur. Refert Julius Solinus, in cacumine montium altissimorum, Olympi in Thessalia& Athos in Macedonia cineres a sacrificiis relictos, nec ventis dissiari nec a procellis dissipari, cap. I . Polybi- 'br. Media de infima pro temporum Occasione mutabiles fiunt, nimirum tempo re aestivo infima est major, & media est minor; hyberno tempore infima est minor,& media est major. Causa inaequalitatis est, diversa radiorum solarium fractio. In testatie sunt radii recti, proinde altius repercutiendo feruntur, in hyeine sunt radii obliqui,unde non ita reflectuntur. Qiload qualitatem suprema purissima& serenissima est, media ob nubium frequentiam impurissima & obscurissima, Ufima moderata & temperata. Haec nos docent Nicol.Cabaeus lib. i. de Meteoris text. II. quaest. 2. text. 6. Libertus Fr'mondus lib. I. Meteoror. cap. I. 9sib s.c .s. Et Zabarella commemorat,

quod aliquando conscenderit monte V neris in agro Patavino, ibique commoratus per totum diem habuerit aerem serenissimum, infra se ad medium montis viderit nubes, a quarum interpositione

non cernerentur valles: versipertino autem tempore, cum de monte descenderat, invenerit factam illo die in campissabjectis pluviam magnam,cum ad montis verticem non pluerat, unde conclusit se transivisse per mediam aeris regionem, in qua colle L fuerant imbres, libra der

gionibus aeriscap. 8.

XIX. De qualitatibus regionum actis

tra I. I. cap. a. Barthol. Keckermannus

lib. r. 'stem. Phy . cap. I . Daniel Sen-nertus lib. r. 'it .Puspag. I' . Scipio Cessenas Claramontanus lib. I .. de Uni verso cap. 9. Joh. Combacchius lib. 2. Institui.Physic.pag. 318. seqq. Gilb. Jacchaeus lib. 7. Institui. Physic. cap.2. Joh.Velcurion lib. a. Instit. mystc. cap. 8. Picetaomineus libro de Meteoris cap. s. Arnis aeus in Epirome Physica pag. 29i. seqq. Arnoldua Senguerdus lib. 2. Introduis. Pu pag. r8o. seqq. Job. Henr. Alstedius ub. I. Encyclopadiae pari. 2. P si a cap. 7. trior. I.

Libertus Fromondus lib. I. de Meteoris cap. 2. artic. I. 2. 3. q. Et vero non satis ad sensum veritatis, uti breviter monebimus. Dicunt illi: si) Suprema regio

est calida de siicca, tum propter vicinum Elementum ignis . tum propter coeli motum, a quo circumagitur & ad calidi talem accenditur. Restondeo: Si calida

est, non quidem ideo calida est, quia ignem stibi unarem vicinum habet, sed quoniam igniculi toto aere sparsi ad Solis radios ibi fortius colliguntur. Neque

coelum movetur, sed stellae moventurii Icoelo,unde tamen nullus calor in aere e

citari potest, quando illae motu sto nequidem in coelis sibi proximis esticiunt

calorem, uti constanter hactenus assi

mant omnes.

XX. Dicunt: 1 Infima aeris regio calida est aestate,stigida hyeme. Quam

doquidein movetur in orbem, uti suprema, nec vicinum habet ignem, proinde ex accessu & recessu Solis nunc calet nunc friget, aestate calet propter refle

254쪽

quando radii Solis non reflectuntur. Re bandeo: Ignis sub Lunae concavo depositus , & coelorum motus commenta sunt , uti antea diximus. Vera causa est, quod ignis per aerem dispersus ad Solis radios rectos fortius colligatur aestate,non etiam sta fortiter ad radios obliquos in hyeme, Diι t: se) Media est

frigida, quoniam vapores aquei eo attracti frigore suo regionem istam refrige

rant. Haec enim regio non movetur,

uti suprema,nec reflectio radiorum Solis ad eam pertingit, uti infima, proinde exiguo negocio a vaporibus refrigeratur. In quo casu multum potest antiperistasis, non quasi calor producat frigus, hoc Gnim est impossibile, sed quia frigus a ca-hore obsessum est ut ita magis retineatur. Aestondeo: Quod frigida sit propter vapores frigidos, vera& sutaiens causa est. XXI. Et tamen Zabarella regionibus aeris cap. disserit, mediam regionem frigidam esse opinione,non vero reipsa. Adfert rationes, in quibus praecipuae sunt istae: i) si media aeris regio

est vere Digida, certe Solis calor summus proximi ejus loci frigore exstingueretur,ne ad nos perveniret. a) Quomo- db in sumniis montium iugis,quae in me diam aeris regionem elevantur, gramina, herbae, arbores pronascantur λ Haec enim omnia perpetuo frigore illo ene- ea ar. Haec ille.

SUMMARIA.

r. Definitio aquae. 2. Aqua non e calida. a. aqua est humida. . aquagraritas. s. aquae profundit M. 6. aquas sum nititur, 7. Scaliger refel itur.

8. Locus aqua.

aqua strua terram, io . Rationes. II. aqua es rotunda. I a. Solpuntur olectionu, as. Dipso aqua. Id .squaminerales. I s. Possinus referitur, I 6. Maris Salse I7. Eius causa. 18. Instantiasolvitur, I9. Scaligeri exceptio. 2o .Rationes nostrae. 2I. Solruntur objectiones 22. Maris suae d. 23. Aqua crassa est.2 . Solvitur instantia 23. Flayias,torrens,lacet ,

I. A qua est Elementum frigidi sinu obtin disii num. Etiam nunc O- non valet : Sensium dimittere in eis, quae sensibus manifesta sunt,&rationem quaerere, infirmitas intellectus est. Cum e so sensus testetur, aquainfrigidam. esse,

255쪽

cum liquidam eam, quae usibus nostris inservit, tum concretam in meteoris aquosis, uti sunt grando, nix, glacies, acquiescendum est in hoc sensuum judicio. Itaque Ocellus Lucanus, Hippocrates, Thales Milesius, Democritus, Zenoe Cittiaeus, Socrates, Plato, Aristoteles, Galenus, & veterum Sapientum turba consensu magno docent, aquam esse frigidam proprietate naturae suae. H. Recenti aevo Bernii. Telesius Cossentinus denatura rerum cap. 2S. Franciscus Patricius libro de aqua, Nicolaus ab Amam a lib. I. diserat. marinarum pag. 3o I. seqq. contendunt, aquam elle calidam. Dicunt: i Quatuor sunt principia quae omnibus rebus naturalibus constanter insuat, spacium, fluor, lumen, & calor. Atqui priora tria competunt aquae, locum occupat, est

humida & fluida, perspicua. Ergis etiam calida est. Respondeo: Negatur esse illa principia legitima. Coelesti aurae

non insunt lumen, calor, uti nec Et mento aeris. Terrae non competunt fluor, lumen, calor. Instestis non est stu

or. r) Aqua omnis aut dulcis est,aut salsa. Salsa est in mari, dulcis est in lacubus, fontibus, fluviis, puteis. Atqui salsedo pariter& dulcedo sunt a calore. Respondeo: Quod sal aest, quod dulcis est, abessiu. viis in aqua permistis est, a quibus sapores illi proveniunt. Et quamvis aqua Omnis videatur limpida,non magis tamen pura est,quam urina vel lixivium. Simplex aqua vel raro vel nunquam invenit tr. s) Quicquid ratum est,illud naturasia calidum est. Aqua rara est.Ergo. Scst.. Cap. IV. ras Nix rara ess, sed frigida est. Aer est

rarus, & tamen in sese nec calidus nec

frigidus est. O Quicquid mixtum est,

illud calidum est. Aqua mixta est. Ergo calida est. Major probatur: Nulla sit mixtio, nisi a calore. Minor constat, quia miscetur vaporibus & succis. Re spondeo: Major falsa est. Nix mistum cotis pus est, di frigidissima tame est. Caeterutri aqua non tam mista quam impura est, &quod tale est per accidens, non debet ae

stimari quasi per se esset. f Idem ait

ratio monstrat. Magis a calore patitur aqua quam a frigore. Cito ab igne incalescit, tardius a frigore condensatur. Agens vero quodcunque citius

agit in illud quod propinquius est, quam quod magis distat. Respondeo: Causa est,

non quidem naturae similitudo, verum quod igniculi instarido acrius tanto magis induant sese in hostem, qualitate maxime contraria praeditum. s) Aqua habet perspicuitatem a partium tenuitate. Caloris vero opus est, attenuare. Re pondeo: Unde ergo nivis tenuitatem derivabimus 3 Splendor, quem habet in superficie, lucis effectus est. Lux vero calor est. Respondeo: Lucidae sunt stellae omnes, & vero si calidae illae fuerint, cur non exurunt omnia ξ Cur hyemem gravissimis frigoribus oner

tur, per calorem movetur. Aqua movetur in fluviis & Oceano. Ergo per de propter calore movetur. Quid vero fiet de aquis iis, quae in puteis &lacubus perstant ictobiles PQuid de iis partibusOceani,quae nullam motus reeiprO

catione habent i V) Quicquid generat,

. nutrit,

256쪽

nutrit, conservat, illud calidum est.Aqua tot plantas & animalia progenerat, nutrit, conservat. Ergo aqua calida est. Major constat: omnis generatio &cOnservatio a calore est. Re ondeo. Generatio de conservatio rerum corruptibilium est a forma specifica, ejusque proximum instrumentum est calidum innatum. Quod calidum est naturae coelestis,

non Elementaris.

III. Humidis imum. J Ab lute humi

ditas competit aquae,& sisti quidem.Ubicunque igitur humor fuerit, ibi aqua necessario adest. Ligna viridia in sese continent aquam, eamque cum igni obiiciuntur, prorumpere & ex sedare videmus. Porro etiam crassa est, gravis est. Crassa est, ut piscium natationi inserviret. Estque aqua una crassior quam altera, quo niam una impurior est quam altera. Aqua marina dulces aquas superat gravi tate, quamobrem natationes in dulcibus aquis sunt commodae minus. Dulces aquae ad salsias & nitrosas aquas affula olei instar stupernatant. Lacus invenias, quibus animantia injecta non merguntur, sed supernatant. Erat in sicilia, ait Lucius Seneca, est adhuc in Syria st gnum in quo natant lateres,&mergi pro jecta non possunt, licet gravia sint, iv. quaest. naturat. cap. as. De Asphal lite lacu innuit, ubi olim stetit Sodoma coelesti igne destructa, de de eodem stagno vide Plinium lib. 2. histor. naturalis cap. Ios. Tacitum lib. s. histor. IV. Gravis hst, itaque aqua in aere effussa per se deorsum tendit, portata gra-vjtat Portat0remque fatigat. Non t tameis ita profunde, uti terra , descendit. Terra, aquis immissa nec insuperficie, nec in medietate haeret, sed proprio pondere fundum petit. Scaligeri

verba iunt: Sub omni aqua, quae oculis nostris subjecta extenditur in mari, te rana subesse necesse est, non autem sub omni terra aquam. Aquae profundutas non multo excedit passus octoginta, pluribus locis non accedit ad vi cenos, in paucis vix senos explet, paucissimis accedit ad centenos, paucioribus hunc numerum superat. Altitudo summa superficiei terrae, super aquae superficient multa. Jam enim res age tur non modicis passibus, sed centesi

gis, Exercitat. 38. Versina tenuiter satis de profunditate Oceani refert, quam meliora testimonia aliter nobis exponunt.

Oceani deprehenditur in chartis nauticis Lusitanorum, Batavorum, Anglorum, esse quindecim stadiorum, id est, dimidii milliaris Germanici. Hic dubium oritur : Quare flumina pere rent terrarum tractus ti adscendant nonnunquam, si aqua gravis est Θ RNs,ondet Scabiger : Non assentimur antiquorum sententiae, datum esse mari motum ad prohibendam putrefactio. nem. Cujus rei causa quaerenda porro est. Cur aquae motae non putrefiant ZQuia putrefiunt ab externo calore quem non suscipiunt propter aliam atque aliam aeris mutationem. Duplex igitur erit

motus sinis in fluviis. Hic quem dicimus conservationis, alter nostri causs

257쪽

Pererrant enim terrarum tractus , quo sint usui pluribus. Prior tamen sinis conjunctus est cum alia causa , a qua etiam pendet , quippe formi. Gravitas e nim decurrere facit, quia extra locum suum sunt. Idcirco philosophus in libristum de partibus tum de generatione animalium, duplicem statuit causam. alteram Vocat a necessitate, cujusmodi est gravitas hic,non enim potest fluvius non descendere: alteram ab optimo. Poterat enim fluvius recta currere , sia defrau davisset mortales, propter quos tamen factus est, duplici utilitate. Prima est,

quam supra commemoravinus,communicata commoditas pluribus locis, pro pter aliam atque aliam anfractuum appulsionem. Secunda, quia & diutius &uberiores aquae sustinentur tum ex prolixiore decursu, tum ex objectu solidioris ripae retardatae, Exercitat. I. I. Recte quidem ille essicientem causem ponit motus gravitatem, qua deorsum tendunt aquar. Sed ascendunt nonnunquam etiam ad montes usque altissimos. Alia igitur adjicienda est ratio : Unda nempe impellit undam, quae cogitur ire eo, quo permittunt canales. Hinc nunc ad latera vergit, nunc tollitur in altum. VII. Quod ergo per occultos meatus vel ut fistulas quasdam adscendit in montes celsos, ct inde flumina profundit , ut per terrae alveos deferantur, non fit propter insitam levitatem : sed quia ita jussit Naturae opifex, ut rigaretur superficies terrae, & animantium

usibus inserviret ubique. vicit hic bonum & optimum , neque tamen. CAPUT IVc ars

motus ille violentus est, quoniam insiti spiritus terrae attrahendo efficiunt, ut sequantur aquae sponte, & procurent subsidia naturae, ut ordinem a Naturae domino sancitum obsequendo conservent. Falsium vero est, quod dicit Scaliger, aquas qua decurrunt, extra locum suum esse. Locus aquae sunt d pressa loca terrae, in quae derivata procurrit non quidem extra locum suum, sed in loco suo est. Denique notetur, non corruptum iri aquam, si vel nunquam moveretur. Contenta in aqua coris rumpuntur , non vero aqua ipsa.

VIII. Proinde locus aquae est spa-cium commune cum terra. Primo Gnim biduo Creationis aqua universae te rae ejusque informis faciem obundabat, sed tertio die propter usum rerum creatarum terra cepit efformari in montes, valles, convalles, abiitque divortio facto aqua in loca humiliora. Tunc esse cepit unasphaera ex aqua & terra, ut alicubi appareretaqua, alibi verbaquarum congregatio, Genes. I. 8. 9. Psalm. 2. IO. H. 2. Permeant sese invicem,ita ut terra ubiq; substrata maneat aquis. Nullatam prosunda est aqua, ubi non sit fundus in profundo. IX. Quaeritur: suaqua taltiorquam terra' mondeo: Assirmant Basilius

Sem. an hexaemeron, Ambrosius lib. s. hexaemeri cap. r. Paulus Burgensis commentariis ad Genes. I. 8.'. Johan. Crasso

tius in Phyμά compendiaria pag. 3. seqq-Joh. Vel curion lib. 2. Institui. Physic.cap. 2. Cornelius Valerius in Institur ibin Ph scis cap. 17.di'. 2.Jacobus Martini centur. 6. qu .drustr. Di Dist. 6. quaest. 3. Et pro-

258쪽

xac INSTITUTION ZMserunt rationes: si Quia Scriptura

testatur, aquam obruisse superficiem te rae velut vestimentum , Pota. IO . c.

Σ Quia Scrjptura commendat Dei potentiam & providentiam, quod terminum constituat aquis, easque coherceat, ne terram operiant, Proverb. 8. 29. iob. 38. 8. Ierem. I. 22. Atqui non foret hoc mirum, si aquae non eminerent super te

xam. s) .ia de mari egrediuntur flumina, Eccles . I. . Atqui non possent montibus altis praecipitare aquas suas, nisi essent prae terrae superficie multo abriores. Quia illi qui ex mari ad terram properant, velut ab alto prospiciunt littora, &terrae humilitatem oculis apprehendunt. s Quia aqua levitatem

quandam habet collata ad terram, itaque sortietur altiorem locu prae terra vicisti. X. Negant vero Julius scaliger Exercitat. 38. Pererius, Boiasterius, Cornelius a Lapide, pareus commentariis a Genes. I. . August Torniellus in annalib. Vet. Testam. Tomo I .pag. I7. Paulus Merula pari. 1. Colmographia lib.3 cap. 3. Conimbricenses lib. a. de Coelo cap. I . qu . q. Piccolo laetas lib. I.deflementiscap. 2O.2LLudov. Molina Tractatu de Opere sex dieram pari. I. Dissutat. H. art. 2. Cardanus lib. a. e Sustilitate rerufo 89. Job. Gigas lib. 2. System. Geograph.pag I2J. Andreas Baccius lib. i. de Thermis cap. q.Φ2I. Ant. Ruvius lib. 3. de Caelo cap. 8. quaest. 3. Josephus mancanus sib. s. de fabrica mundi cap. 3. Lib. Fronaondus lib. I. de Meteo- vis cap. I. art. a. Nicolaus Cabaeus lib. 1. de Meteoris text. 8. quaest. 2. Andr. Liba vius lib. s. de Origine rerumpag. 2I9.seqq.

Et recte, ut demonstratur multipliciter: PIIT SIC IRI Id. i) Quod Lunae deliquia essiciant tan

tum umbram unam, eamqlle turbina

tam, non verb duplicem. Ergo terra& mare, a quibus umbra ista est, aequalem seperficiem formando corpus unumessiciunt de rotundum, unius centri. a) Quod ljttora&Insulae prae aquis emineant, adeoq; terrarum elevationem oppido testentur. 3 Quod terra dic tur penes aquas posita esse, Psalm. 24. 2. De quo loco nos quaedam notavimns Libro de Creatione Exercitat. Is . di . . . Psalm. i 6. s. s nos. 9. 6. Non erg5 est depressior prae aquis. ) Quod mare in

altitudinem aliquam provectum , motustio perpetuo loca decliviora petendo, imo a ventis quoque ad loca depressiora saepius detrusum, obundaret terram ac perderet illam frequenti eluvione. Veriissssime scribit Bodinis: Oceani aestuaria sapientissimus Opi sex ita finivit suis limitibus ,& nunquam nisi jussς praetergrediantur ad scelerum uixionem. Ultionis exemplum gulare est in Antilia, Tindari,hurrha, Edice Stare Frisiorum, Vineta Slarorum urbibus maritimis, quascum civibus aquae abserbuerunt. Qui navibus evaserunt,fluctibus littorum obruti fuerunt, qui vero aggeres opposuerunt mari, ut angustioribus finibus cohiberent,gravissimas siepe clades acceperunt, ut nostra ac patrum memoria Batavi ct fimbis quibus Oceanus centum amplius millia jugerum, dissipatis aggeribus eripuit, ac jure naturali sibi vindicavit , ne. que enim contra DEum immortalem, &contra Naturae legem ullis aetatibus ac si culis praescribi potest, lib. 2. Theatri na

259쪽

LIBER I Vs ventorum impetu propulsa ex portu ad Oceanum liberum ita celeriter feratur , quain ex mari in portum contendit. Id vero non fieret, si mare praeterra elevaretur. Etenim navis ab humiliore loco ad superiorem dissicilius enititur, quam cum a loco altiore in decliviorem feratur. Q Quod magno &prono cum impetu procurrant flumina omnia in mare, ipsum superemineret. Ita enim non descenderent flumina in mare, sed adscenderent motu praeter naturam. Non ergo mare altius est proesuperficie terrae.

XI. Neque ullirm facessit nobis ne. gocium, quod disputat Franciscus Mau. rolycus in Comographia dialogo scilicet, aquam non esse globosam. Nos contrarium illi remonstramus documento a natura particulari sumpto. Videmus aquae guttas in orbiculum coire, ubicu; que locorum effundatur. Quia igitur partes totius similaris imitantur naturam sui totius, omnino etiam aqua tota in tumorem & globum vergit. Ιnstat Mauroly : Guttulae coeunt in o bem , non ex sua natura, & quadam ad rotundum inclinatione, sed peraccidens& propter causam externam , quae est pulveris ariditas. Hanc dum guttae velut sibi adversam fugiunt, in orbem coe-vnt , ut hosti resistant. Aes ondeo : Causa externa remota non tollit causam internam & propinquam. Pulveris ariditas est impulsiva externa ad colle ebonem in orbem,non tamen semper. Namque & sine pulveris concursu ad rotundum recipit sese. Ex alto decidunt guttae,

rem, sunt tamen rotundae, uti adocia

luna apparet in stillarum lapsia, qui excavant lapidem stippositum, XII. Contrariae rationes facile solvuntur: sa) De terra in primis Naturae rudimentis constituta&exacte rotunda verum quidem est, inundatam suis. se ab aquis supernatantibus , sed post: quam illa cepit esse habitaculum annmantium , & celsis montibus, profundis vallibus, convallibus, antris, folia sis, voraginibus , specubus distincta, aliter fuit de ejus superficie & cavitatibus , ut hae deberent esse receptacula

aquarum, Genes. I. 2. Psalm. IOq. s. 7. 8. 2. Iobi 2O. 9. Io. Ir. Nimirum a partibus supernis confluxerunt aquae ad partes inferiores. Σὰ- Laudant meruto providentiam divinam, a qua est, ut vel tandem aquae inferiores in deprecsis locis terrae jussu Domini conclusae

fuerint, ne si aqua elevaretur, terram cum magno animantium damno o rueret. Et vero ne hoc fiat, a liti

rum altitudine prohibetur. Aggeres plerique facti sunt non tam propter majorem altitudinem Oceani in naturali statu suo, id est, tranquillo, existentis, sed propter impetuosum ejus a procellis concitati motum , Quoeta ferviscit, terrasque devastat. 3 Aqua sursum versiis contendit, & de montibus altis fluvios praecipitat, non quod levis sit , neque etiam quod

prae terris altior sit , verum quoniam praeter naturam suam ex lege , quam Natura universalis praescripsit, ob commodum vegetabilium adscendit,juvant

bus una spiritibus in terrae sinu conclusis,

260쪽

H3 INSTITU ONVM pHrs IC a pria quibus attrahitur & protruditur,uti diximus upradisi. 7. ) Est hoc propter

errorem visus. Non enim facit ossicium situm propter motus Se jactationes inquietas. Itaque depressa apparent, quae

satis elevato loco posita sunt. s) Non omne quod levissimum est supce num

ob id locum obtinet Levitas aquae ad gravitate terrae sic commensurata est, ut neutra alteri incommodu adferre possit. XIII. Estque mare, uriae, torrens , ri-Pud, amnis,fons, Iacae, palim J Aqua uti purum Elementum est, non habet divisio. nem. Ubiq; enim eandem sortitur naturam, verum prout impura est,differentias admittit plurimas. Quaedam tenuis est,

quaedam ping iis. dam salubris,

quaedam nociva est. Alia dulcis, alia salsa, salsuria, vitriolata, aluminosa. Quaedam leves sunt, quaedam graves. Quaedam caeruliae siunt, quaedam lucidae. Nimirum prout aliis atque aliis atomis imbutae sunt, inde operationum diversitas exoritur, uti prolixius refert Caspar Bartholinus

essiciunt bullas & spumas. Bulla pellicula est aere repleta. Scilicet aer infra aquas detrus is adstendere laborat, dc a pinguedine aquarum intercipitur. Pluviae illae pinguiores sunt, quae multas essiciunt bullas, minus pingues sunt quae pauciores jaciunt. Spuma vero nihil aliud est

quam minutissimarum bullarum congeries. Aqua enim aquam cum trudit,pinguedinis ope excitatur spuma. Id quod in cerivisia videre est, quae quo' inguior est, eo plures spumas a se doncitare

solet. XIV. Aquas minerales devehunt secum thermae & acidulae, de quibus peculiares libros scripserunt Andr. Baccius, Gabriel Fallopius , Marti Rulandus, Georgius Agricola, Gregorius Ho stius, & post illos Athanas. Κircherus, in mundo stubterranio lib. I. serit. a. cap. I.

a. 3. q. serit. 3. cap. I. 2.3. Calefaciunt, siccant , attenuant , resolVunt , penetrant , appetitum excitant, ventriculum confortant, obstructiones viscerum

aperiunt, lapides in renibus de vesica comminuendo frangunt. Nimirum pro

varietate minerarum, quae in terrae pro fundis recessibus generantur, viresque suas pervadentibus aquis una impria munt. Praeterea saepe ex foliis arborum,

quercus, ilicis, fagi, alnidc similium, putrefactis & ventorum impetu ad aquas delatis , aquis ipsis variae impertiuntur vires, a quibus sunt effectus isti. X U. Ardorem thermarum esse ab aquis subterraniis, negat Iohannes Bo-dinus lib. r. I beatri natura pag. 2o I. Nos id negare nolumus, quod sensitis

testantur. Dicit ille: i) Aquae ferventes Ruthenorum & Pyrenaeorum

sunt prorsus insipidae. Rellondeo: Suωeit quod calidae sint, ut credantur ignem secum continere. 2 Tanta vis aquarum tot seculis assiuens ignes jampridem exstinxistet. R 'ondeo: Ignes illi sese multiplicant in profundis terrae sinubus,ut a 'quas in canalibus sitis aequabili cursu, provectis calorem imprimant, & ab eis in terra undiq, compacta damnum nullum capiant. s) Jactatio aquarum subterrania per loca abrupta & longiss-mas catarractas hunc essicit calorem.

SEARCH

MENU NAVIGATION