Institutiones philosophiae naturalis libri decem. In quibus Theoramata proponuntur, additisque Commentariis prolixis exponuntur

발행: 1670년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

LIBER RM. 2. commentar. P sic. grast. I. est , d findit Toletus , quod stilicet ab aere circumstante aqua calida refrigeretur. Non satis vere t Nec enim in aere ci cumstante frigus inest, quomodo igitur aer frigus aliquod conciliabit aquae calefactae Z Dicimus nos cum Senne to in hypomnematu Thysicis pag. 98, seqq. quod aqua nunquam deponat propria sua, humiditatem di frigiditatem summam. De humiditate constat, quoniam humectat intrusam manum. Et calor, qui in aqua fervida percipitur, non quidem in aqua, sed in atomis igneis per aquam totam dispersis haeret. calefacta itaque aqua iterum frigesit, substantiae ignis expulsione. Aqua Gnim hostem illum , a quo corrumpitur inque vapores resolvitur, coacte recipit, & sublato igne externo, internum ejicit. Qui ipse etiam gestit seras exire, cum natura sua domicilium istud detestetur. XXVI. lus notentur stetita se ais stiones. Species smi Atomin, Fumβε, rapor. assectiones Ant Meteora. J De his omnibus agemus in sequentibus capitibus.

cAPUT TERTIUM,

I. De initio atomi

2. Dantur atomi.

3, Aristotelis censura. Cfῖν T. III. ' r7p4. Experimenta vulgaria. s. Desinitio fumi.

g. Definitio raporis. l i7. Brethus notatur.

8. Vapor e locis humidi 9. e qua rarefacta. Io. Ombacchivi refellitur.

I. A Tomines esurium quo ris mih tissimum a corpore quovis deciseum. JNon ita horrida est Atomorum doctrina , quam esse non paucis videtur. Nobilissima certe in Veterum libris de traditionibus erat existimatio de At mis , quam apud Chaldaeos, & Pho nices , Indos perceptam , in Graeciae deinceps proposuerunt Empedocles,

Leucippus, Democritus, Anaxagoras, Socrates , Parmenides,Zenon Stoicus, Plato. His solidam adversariam constituit more suo Aristoteles lib. i. dege-verat. ct corrupi. cap. r. seqq. & rece

piam aevo illo doctrinam valide insecta-rti cepit. sequutis temporibus praevalescente vulgi opinione sub odiois Epia

curi nomine traducta di prorsum rej cta suit. Dixisse hunc, Hunt, mundum ex fortuito atomorum concursis productum exstitisse. Atqui hoc inte polamentum est sententiae minus odiose, ut versis rerum vicibus odium promereatur apud imperitos rerum Cen

sores.

II. Nos pro veritate istius doctrinae

argumentamur: Quodcunque remonstrat experientia rerum, illud vero con sentanium est. Atqui atomos remon strat experientia rerum. Ergb atomori rum doctrina est vero consentania.

R Minot

312쪽

Minor probatur exemplis. Prostant atomi Elementares, igneae, aeriae, aqueae, terreae. Atomi igneae in ferrum candens & aquam servidam sese insinuant. Eaedem insensili modo per aerem dispersae tempore aestatis essiciunt ardores. Qui fumus adscendit sursum, est

congeries atomorum ignearum. Flamma ipsam hil aliud esst quam coitio&concursus atomorum ignearum. Floccos &aranearum telas in calida fornace moveri cernimus , idque faciunt atomi igneae Per tegularum poros egressae, hae corpora ista levissima tangendo , motum cient. Caro in verubus asiatur ab atomis igneis, quas non videmus, quia minimae sunt, &ob parvitatem invisibiles. Aer universus nihil aliud est, quam congeries atomorum similarium indistanter sibi ad Mcentium. Dolium vino repletum inferiae cum perforatur, & superne obturatum, non quidem effundit humorem primo impetu, donec in parte superiore foramen efformetur, quo aer illapsus explet vacuum, & liquor copiosus pro fluit. Metalla pulsata edunt sonos ob

aerem intra 'eorum poros contentum.

Ligna ad senum admittendum apta sunt, quod non fit nisi beneficio aeris. Et hoc accidit maxime in lignis siccis, quoniam post absumptam humiditatem a. queam quae ad sonum sti scipiendum minus apta est, in locum ejus succedit aer, qualitate sua ad sonos effciendos commodior. Atomi aqueae imbibuntur aporosis lignis, ut haec excrescant ab iis& mole sua augeantur. Pluvioso coelo dissiculter accenduntur & foventur ignes, scilicet propter atomos aqueas in aere dispersas,& humiditate sua esica

ces. Doliorum afferes, quibus exsiccatis ipsa rimosa evaserant, aquae immersi dilatantur , & vasa desinunt rimosa es.se. Poma hiberno tempore aeri frigido exposita aqueas atomos ad se recipiunt, in calidum relata locum emittunt a. quam. Ad cantharos frigidos in calido vaporario allapsae atomi aqueae in flui. dam aquam resolvuntur. Sub specie atomorum terrearum pulvis adhaerescit libris & vestimentis , quae ut separatae 3 ideri non possunt, ita videntur coli.

unctae. Pulvis idem cum de libris &vestibus excutitur, non mutatur inari

hilum, sed in minima sua separatur, sthinc inde sparsim decidit. Aqua lavase contenta rdes in fundo effcit, ob terreas atomos, quae intra aquam dispersae hactenus non cernebantur, com; uni as tamen cernimus. Plura congessit Johannes Chrysostomus Magia,

s libro de Atomis. III. Et vero nihil proficiunt rationes Aristotelis , quas ille adversus Democritum adfert : Absurda est, ait, sinita magnitudo , absurda est finita multitudo, quandoquidem omni quanto, numero omni semper aliquid addi ct aliquiid i potest. Nos hoc negamus, & quod detur quantum aliquod indivisbile actu

in natura , contendimus , uti fuit Dpra lib. a. cap. a. dist. 3. Aeqq. Neque enim ex principiis Mathematicis debent conclusiones inserri de rebus naturalibus. Argumentamur: Quaecun. que sententia inseri processum in infinitum , illa non est toleranda. Atqui sententia de quanto semper divisibili insert

313쪽

processum in infinitum. Ergo sententia de quanto semper divisibili non est

toleranda. Minor probatu facili ma est. Sententia enim quae atomos esse negat, quocunque parvo semper dari minus affirmat. Res uti finita est, ita etiam finiutas partes continet.Ubi finitae partes sunt

ibi finita divisio est.

IV. Corpore quoris. Namquε praeter Elementa quatuor in vulgus nota, sunt quoque principia alia & obscurae indaginis. Fumus ab humidis lignis accensis ortus oculos nasumque mordet,

qui morsus est a Sale Cum quis exiguam particulam picis accendit flammamque supprimit, ingens aeris spacium repletur fumo illo, qui non est corpus continuum, sed innumera exiguorum corpusculorum multitudo. Si quis flammam e candela accensa fiatu dissipat, et lychnium fumigans, quod vix pisi magnitudinem exaequat, istam subith copiam

atomorum exhalat, ut magnum aeris

spacium ea repleatur. Hae atomi suuphuriae sunt. Qui cepas & raphanos secant, morsus oculorum sentiunt propter atomos salsas de cepis S raphanis egressas. Vultures per longinqua sp

eia odorantur cadavera, ob varias atomos de corporibus egressat. Vaccaecum locum petunt, ubi vacca recenter jugulata est, dempta quamvis carne excoriata , nihilominus conturbantur, scilicet atomi de cruore & adipe vaccae exhalando, aerem proximum inficiunt, &bestiarum odoratus assiciunt.

Simulque calidum, levissimum, subtile & facile inflammabile, Capyr III. Isrpropter admistas sulphuris porti

nes.

VI. Vapor est esurium hinnidum quis epocatum. J Simulque frigidum, grave & densum. Unum tamen magis quam alterum pro diversa effcacia Solis aliorumque siderum, &pro diversa mat riae dispositione, unde vapor excitatur.

E stagnis & locis palustribus densiores

adscendunt, quam ex aquis limpidis. Egrediuntur etiam vapores de fimo dc mistis aliis,surgunt e cerevisia, vino, lupulo & cibo quovis,hinc quoque tot crepitus & ructus e cibis flatulentis. Ipsa etiam cadavera alium atque alium spirant odorem, quia diverses edunt vapo

res.

VII. Brethus se cibit . Vapores non tantum ex aquis,sed etiam ex terris & omnibus viventium reliquorum humiditatibus eliciuntur, cum ubique pateant astrorum viribus, anima persionibus in Scribonium pag. 88. num: Respondeo: Est denominatio a potiori. Ubi

vero e terris eliciuntur vapores, adsutat ibi terrae aquis perfusae. Similiter humores animantium sunt receptacula de coagula quaedam aquarum. Sursum feruntur vapores, quod caloris opera fieri, ajunt, unde levitas rebus impertiatur, Conimbricenses libro de Meteoris tract. I. cap. s. Mocenicus Contemptat. Philosoph. illari. I. cap. Ia. Gilbertus Iacchaeus lib. 7. Institur. Ph c. cap. 1. Atqui ignis adest, qui resolutam illam aquam in sublime vehit, ad mediam saepe regionem aeris usque. Eo vicissim separato aqua ad naturam suam revertitur,& ad pristinum locum decidit.

314쪽

VIII. Quaeritur: sh v. ore locis ha. midis eductus demutetur in aeremi Respondeo: Peripatetici Elementorum trans formatores afferunt, quod aquae per So- Iis atque ignis calorem attenuatae exhalent, & sub vaporis specie mutentur in aerem, Bartholinus m. s. S emat. Physici cap. a. Verum nec ratio, nec ex perientia istud comprobat. Argumen- Lamur: QAaecunque differunt formis contrariis,illa non possunt invicem trans mutari. Atqui aeris & aquae Elementa differunt formis contrariis. Ergo illa non possunt invicem transinutari. Quod experientiam attinet, videmus quidem, a. quam resolvi& attenuari in vapores, sed quod porro ia aerem mutetur, verum non est. IX. Quamobrem Toletus lib. 2. degenerat. 2 vi. cap. q. quis. 8. Libe tus Fromondus lib. I. de Meteoris cap. 3.art. Σ. Conimbricenses libro de Meteoris

τυ t. r. cap. I. contendunt, vaporem ni

hil aliud esse quam aquam rarefactam sine forma substantiali, a quatuor Elementorum formis distincta. Nobis sufficit argumentum unum: Quicquid subito recidit in principium suum, illud non est effectum specie distinctum. Atqui vapor subito recidit in principium suum videlicet aquam. Ergo non est effectu specie distinctu, videlicet aer. Major patet: Compositio &resolutio alicuj us rei

mutuo sese& certo arguunt. Minor constat experimento: Aqua calida intra ollam servata & vapores emittens, cum Ope culum injicitur, vapores repercussi in liquidam aquam subito convertuntur.

Proinde falso creditur,quod vapor sit aer. X. Neque minus falsum est, quod Combacchius lib. 3. Institui. N c. p ,367. Ferdinandus Uajaranus lib. s. de Moteoris quaestion. a. art. e. docent, vapores& fumos differre ab Elementis specie dc forma substantiali. Dicimus nos, quoi differant solis jaccidentaria dispontio. ne,uti patet ex illis quae ante dicta fiunt,& consentit Michael misenus in Gl. legio Phetfico Di sputat. 1o. dist. 3. Instat Combacchius: i) Elementa quoque in

vicem facile transmutantur, quae talma

distinguuntur specie. Respondeo: Eam ob causam, quia specie distinguuntur ξ-lementa, negatur quod invicem trans. mutentur, uti diximus Apra lib. q. cap. a. dist. io . seqq. a) Vapores non ponuntur subordinate in scala praedicamentali ad Elementa, quoniam illi refertuitur ad corpora mixta, haec vero pertinent aisimplicia. Ergo specie differunt.R βοη- deo: Quod vapores & sumi sint effluvii mista.nemo ambigit. Adsunt enim ialiis Elementa plura quin imo plura quimElementa. Et tamen ab Elementis non differunt, nisi per dispositionem accideis. tariam,itaque peculiarem doctrinam sor. tiuntur, & quod affectiones peculiares sustinent, quae sunt Meteora. 3 Si vapores non differunt specie ab Elementis, quare non sequuntur motum Elemento. rum ρ Aqua & terra deorsum tendunt, essluvia inde prolicita sursum feruntur. Ressondeo: Sagitta de arcu projecta sursum movetur, nec tamen specie differta quovis ligno, quod deorsum tendit. Aqua per siphonem attracta te proj eta sursum , non differt specie ab aquaquavis de rima natur sua vergente. Eae

315쪽

MBER Iῖxempla haec liquido ostendunt , quod

. violenta cum naturalibus & accident lia cum essentialibus non debeant coim fundi. Adscendunt vapores non quidem ex se, verum per aliud. Nempe propter ignem, qui resolutana aquam illam in s ublime provehit

piis Hermeticis.

3, Definitio Salis. Desinitio Sulphuris, J. Solpuntur objectioneri 6. .litates eorum,7. Saporis definitio. 8. Saporis diri o. 9. Odoris definitio, Io. Odoris ipso. H. coloris demitto. Exceptio stipitur. incipia Hermetica vocantur,quod I illa Medicorum Sectarecens, qui sese Hermeticos appellant, principiorum

horum usum demonstraverit . Sunt vero duo cumprimis,. Sal 3c Suliar, Josephus quercetanus defensione Medicinae Eem n a cap. 13. Il. Johania Harimamus in Oileio Medico - Chymico D putat. 2.3. q.

osvvaldus Crollius prafat. Basilicam myrmicam focig.seqq. Andr. Libavius biso ear te Hermetica, Severinus Pineus L Cayrr IV. rhin Idea Medicina cap. .seqq. Henricus Nollius lib. q. mys Hermeticae cap. 1. 2 seqq. Daniel Seianerius libro de consensi ct dissense Chymicoruis cap. II. Quia

enim videbant, non posse omnes comporum naturalium qualitates deduci ab Elementis & horum. proprietatibus, voluerunt principia alia constituere , a quibus corporum mistorum qualitates certius & propius derivari possent, quaeue operationum nobilium causae exu

cient.

II. Argumentamur: Ubi sunt novae &peculiares operationes, ibi quoque sunt nova principia. Atqui in corporibus mixtis sunt novae & peculiares operationes. Ergo in corporibus mixtis quoque fuerint nova principia. Major est imm tae veritatis, quando operatio rei arguit rem ipsam, & omnis estectus praesiapponit causam proximam. Minor est in propatulo: Sunt in rebus mixtis p culiares quidam effectus, Odor, Color, Sapor quae licet a vulgaribus Elemei tis derivare conentur, tamen impingunt, quandoquidem illa nullam habene ad effectus istos producendos potest

rem.

III. Sales principium occultum, a quo proveniunt sapores in corpore ni isto. J Sales primum sapidum, itaque sapor est ubicunque Sal est, & salis ope cuncta

fiunt sapida. Hinc optimum condimentum est, putredinem arcet, foecundita tem auget, vigorem exacuit, itaq*e oceanus talsus dictus est Rerum omnium parens apud Veteres, & murium vim maximam videmus locistis,ubi salem rodere possunt. Nihil salsius est urinst

316쪽

& excremento pecorum, ab eis vero est foecunditas agrorum. Fruges & vites laetius proveniunt,ubi oves & pecora egerunt stercora.

IV. Sulphur est principiam multum, a quo proveniunt odores ct colores in corporemisto. J Sulphur primum odorabile est.

Hoc enim dato, mutato de sublato datur, mutatur, tollitur odor. Est quoque primum coloratum. Pro varia enim lulphuris mistura varii surgunt colores, uti aperte videmus in gemmis, metallis, aliisque corporibus naturalibus. Denique Sulphur ignis fomentum est. Corpora quae sulfuris multum habent, facili opera accenduntur; lissiculter accenduntur, quae sulphuris parum, salis multum habent. Lignum piceae statim corripit ignem & deflagrat leviaeer, non item quercus. Namque ibi sulpur copiosum inest in partibus raris, hic vero delitestit magis ob constrictas a Sale partes. Naphta ob maximam resoluti sulfuris copiam accenditur facile , etiam ab ignis aspectu. Ligna arida, taedae, stramen, stipula, scenum, stupa, lana, charta, funes picati facilius inflammantur, nimirum quod ignis cum sulphure ibi contento, facile unitur ac

flammas concitat.

V. Excipiunt : Principia illa non sunt vere talia: Q Qisia non sunt priora quatuor vulgaribus Elementis. a) Quia non sunt idonea principia affectionum Et

mentarium. 3 Quia nullum ex iis

qualitatem Elementarem iii stipremo

gradu. ) Quia non suscipiunt trimas qualitates, Johannes Crassotius inph sita compendima pag. 3 r 8. Respondeo; i) Non sunt quidem ante quatuor Et

menta, sed tamen eundem cum ipsis ortum habent, videlicet sunt peculi res Naturae in primi rcrum creatione cum aliis rerum naturalium speciebu,

comproductae, sive principia sui gen

ris , quae cum inter se, tum quoque cum Elementis aliis commista, corp0ribus naturalibus ortui & interitui obnoxiis , dant convenientem materiam.

1 Imo vero ab iis velut primis & pr priis stibjectis variae qualitates atque

operationes immediate proveniunt, Odores, colores, sapores, quae corp0ribus naturalibus insunt ob principia

ista. ) Quod non sint vulgaria Eletamenta, conceditur, sussicit, qubd Natura fecerit illa in genere suo perfecta, quippe suas formas, per quas sunt a que operantur, quodque non quidem separatim, sed rebus aliis concreata sint, ut eis praebeant materiam. Jam dictum est, quod novas affectiones, quά-que aliunde non possunt derivari, a se

producant. VI. Eorum notentur qualitates, sap LOdor, Color.) Quodvulgdde illis agitur

indoctrina de anima, non est satis conveniens, ad Methodum. Quia enii, propriam habent naturam, ideo etiam propriam sedem obtinent.

VII. Sapor est qualitas orta a sale, per quam asscitur gustus.JNullum in corporibus simplicibus deprehendimus saporem. Insipida est terra, insipida est aqua, insipida sunt Elementa caetera. Solis corporibus mistis sapor inest. VIII. Estque vel Extremus vel Medius.

Extremi sunt Dulcis O amaras. Medii sunt

317쪽

maturae, mel, saccharum, butyrum, triticum. Austera sunt poma immatura, uvae incoctae. Caeteri sapores insunt

lixivio, allio, piperi, glandibus, aceto. Saporum distinctio a judicio gustus de-endet. Capris salices, turdis olivae&accae hederae sunt dulces, homini sunt

amarae. Temper'menta corporis totius de imprimis linguae diversissima longe sunt, quomodo etiam palati de ventriculi. x

IX. Odor est qualitas orta a siulfure perquam a citur odoratus. J Nullus odor inest corporibus simplicibus, aeris odor nullus est, nullus terrae, nullus igni, nullus aquae. Et si quis sorte odor inest iis, nunquam non subest eilluvium mi stum, cui stati inest odor. X. E hae vel Extremus vel Interm dius. Extremisiant Fragrantia oe Faetor. Intermesi sunt, gravis, amarus, acerbus. J Fragrantia est in melle, croco, Zibetho. Foetor est in urina putrida, faecibus humanis. Intermedii sunt in oleis, succis , pinguedinibus, multisque aliis. Caeterum praestat calor, ut odor sit per ceptibilis. Quia enim attenuat & resolavit, odorem liberius in auras dispergi facit, itaque horti aere magis calente magis fragrant. Et quo magis fragrantiam

inauras exhalant, eo magis exolescunt,

exhalata sensim parte illa odorisera &sulsuria. XI. Color est qualitas orta a sulfure, per quam ascitur visus. J Nullus calor inest corporibus simplicibus; aeris, ignis, quae, terrae color nullus est, &si in iis a- C. Cap. IV. liquid colorem habet, est ab essiuviis mi

stis,quae una adsiliat. XlI. Esque vel Extremus vel Intermedius. Extremi sunt Albe o ct Nigre o. Λ- termedii sunt Rubedo, Flaνedo, Carulius, Crocius, varius, Viridis.J Colores v rios enumerant Cardanus lib. . de Sabinlitate rerum , Iulius Scaliger Exercitatasas. Bartholomaeus Anglicus lib. I9. de rerum proprietatibus, Scarmillonius lib. z. de Coloribus. Albedinem habent nix,

Olor, creta, gemmae, uniones,ebur.Nigredo est in corvo, atramento, pecoribus multis.

XIII. Excipiunt: Omnia ista ab Elementis derivari possunt. Sapor est qualitas ex humido cum sicco terrestri vi caloris effecta. Odor est qualitas ex sicco sopido cum humido aerio effecta. Color est qualitas ex perspicui cum opaco mi stione effecta. Ita docent Georgius Li-blerus in Epitome Physica sol 39o. seqq. Iohan. Vel curion lib. q. Duitur. 2f. cap. . Ioach. Curaeus lib. 1. de sensu O sensilibus cap. q. seqq. Alstedius lib. 7. Encyclopadiae

partH. P si cap. q. s. 6. 7. Johan. Bravus libro de Saporum o odorum differentiis cap. I. a. seqq. Anton. Guntherus Billi chius libro de punitate Medicina Dag rica cap. I o. Contarenus Venetus lib. s. de Elementis pag. 2o2. seqq. Barthol.Κecher- mannus lib. 3. S stem. Pb . cap. p MO-cenicus Contemptat. Philosoph. q. pari. i. cap. 24. 23. seqq. Gilbertus Iacchaeus lib. 8. Institution. P0s cap. Ir. 17. 2 O.

Biuno Seidelius libro de homine pet uera. s6 . 1 9s. Respondeo. Nulla res potest illud quod non habet, dare alteri, siqui dem imhil est in re quapiam, quin vel A a actu

318쪽

igc INSTITUDINUM PATII CARUM. actu vel potestate suerit in principiis suis,

ait Scaliger Exercitat. 3 o7. secta. o. Atqui odor, color,sapor, non fiant in Elementis, uti permanifestam experientia constat. Dicunt, saporem, odorem, colorem non inesse quidem Elementis, sed oriri ab E Tum contemperatione, Job. Heurnius lib. s. Instituta Medicarimi cap. : Respondeo: Mixtio est accidens, quod ex sese

non potest aliquid producere, nisi in principiis miscibilibus actu insit, adebo

novas vires haud procreat, sed priores vi-Tes tantum conjungit atque unit. Si humidum aqueum producit saporem,quare igitur piper, Zingiber,caryophylla Mmmatica, &tot res aliae siccissimae sunt apidissimae 8 Si a sicco terrestri odores fiunt, quare tot res humidae fuerint odoratissimae & tot res siccae odorem non habent 3 Urina odorem gravissimum in

sese continet, arena odore prorsum c

ret. Sicci & marcidi flores. parlim vel nihil odoris exhalant, recentes & humidi proxima quaeque loca odoribus.complent. Si color a perspicui & opaci missione fit, quare terrae & aeris misturae non efiiciunt colores alios atque alios et Felices essent pictores si colorum materiam ubivis locorumhaber l, caperentque grati S.

CAPUT QUINTUM, De Mete oris in generg.

D finitio meteororum. Σ. Eefellitur TimplerM., . Congeries atomorum, . Communis opinio. s. Refellitur ista. 6. Solvuntur objectiones. 7. Dirim Meteororum.

LVI a quibus illa variis modis repraesentantur. J Est vocabulum Graecum,quoi componitar ex μρὰ praepositione, & ἴ οtosso, elepo per seu pendium, nimirum quia sub specie fumi & vaporis a Syderum radiis sursum evehitur, & in aere subli mi figuram suam nactum Meteoron deorsiim labitur, Aphrodi laus commemtariis ad lib. s. Meteoror. coni. I. 2. J, ρ.Piccolomineus lis de rerum definition pag. 29 . Georgius Liblerus in Epitoni

II. assectionti e piorum. Clemens Tunplerus lib. 4. System.Pb cap. I, qtio 2. refellere conatur Zabarellam, quod ille scripserat, objectum Meteorologiae esse halitum , libro es constitutione scientis naturalis cap. a . Atqui objectum ilia lud recte assignat, Zabarella, halitus enim sunt materia illa, quae pro diversitate loci & agentis varie disponitur, atq

Meteora efficit, nunc magis nunc minus durabilia. Adeoque meteora non tarnsant corpora, quam corporum allactiones . III. Rariis modi, repraesentantur J Ple 'que Meteora sunt tantlim congeries atomorum Elementarium quoeunque modo cohaerentium, ut non subsint dominio sermae specificae, itaque parvo

tempore perdurant. Locus communi , ubi getnerantur, Aes est. Ex quo 'infera

319쪽

na, te -motus non sint meteora, quia non generantur in aere, verum

in subterraniis, . Sysem. P0 cap. 3. quis j. Respondeo: Fontes & fluamina minus recte Aristoteles numetavit in Meteoris, non quidem ob illam causim, quoniam generantur in subtercantis: sed quia citra ullam antegrelsam mutationem a mari per canales patulos eaeunt, adeo que sunt partes aquae. Terrae- motus omnino huc pertinet, velut meteoron proprie diaetum. Ait Timplerus : Est assectio terra. Imd non est affectio terrae, cum non insit regulariter, neque per naturam,

uti quidem propria subjectis inesse so

lent.

IV. Definiunt vulgo, quod Meteora sunt corpora impetrecte mixta, e vaporibus generata, & limitant, quod int corpora materialiter dicendo, respectu habito ad vapores, e quibus con- fiant, non vero formaliter, Georg. Liblerus is Epiro ne P0 casel. 298.Joh. Velcurion lib. 3. Institui. P fitc. cap. I. a. Jacchaeus Eb. 7. Institui. P sic. cap. I. Barth l. Rechermannus lib. 6. System. R . cap. r. Clemens Timplerus lib. . Sustem. Phy cap. 3. quaest. 3. Respondeo : Meteora non sunt tam corpora, quam corporum naturalium simplicium, id est, Elementorum varie deformatorum , affectiones. Frivolum est, quod sint corpora materialiter dicendo , ct qua

renus subjecto νnbarent. Namque hoc ipsum arguit satis, quod Meteora sint

accidentia, inhaerent enim corporibus

sua, di sunt, quia alii infimi. Acci-

L. CAP. U. I8 I. dentia omnia corpori inhaerent, mi rumque adeo est , si non hac ratione omniaaccidentia reseruntur ad substan

tias.

V. Argumentamur : Nullum accidens est substantia. Meteora sitiat a cidentia. Ergo non sunt Libstantiae. Minor probatur , quia Meteora insunt eta fluviis, quomodo palliones propriae in sunt subjecto, dicente Aristotele I. M teor. cap. I. 7. 8. 2. Ir. IK. Et ostendit exemplorum Inductio. Corusi alio, Iris,halo,colores nubium, paretius, nota sunt substantiae, vertim accidentia. Inhaerent essluviis & nubium confluxui ,3c formam substantialem non habent. Est Iris in guttulis aqueis, non vero existis; Parelius in nubibus formatur, non vero existis; Terraemotus fit in terra, non vero ex terra, & non magis est subctan 'tia, quam Solis motus, aut canis. In nubibus, nebulis , nive , grandine, vento, pluvia, quid inest, unde colligatur, quod corpora sint Θ Non habent formam substantialem , cito oriuntur, cito occidunt neque habent materiam eXqua,quae una cum forma compositum

Physicum constituit. Dicit Timplerus: Tonitru non est meteorum , sed e fatus in reori. Frivolum i Non est effectum, sed integrans pars meteori, quod voc tur fulmen. VI. Instat Timplerus 'si Quod Meteora sunt entia per he subsistentia, uti patet exemplo cometae,roris,nivis, pluviae. cr) Quod naturaliter generantur eX halitibus, veluti ex materii sibstanti

li. 3 . Quod per se extensa sunt in longum, latis, profundum. q)Quod capacia Aa a sunt

320쪽

sunt qualitatum primarum corporis naturalis. s) Quod motui locali obnoxia sunt. Haec ille. Respondeo: c i) Negatur, quod .meteora per se subsistanti Subsistunt in alio, &per aliud, quod effluvia fiant. Cometa, ros, nix, pluvia sint meteora per dispositionem acci dentariam. te supervenit vapori ae

fumo, adeoque forma accidentalis est, unde accidens esticitur, non vero substantia. Nihil in meteoris novi est, nisi imago aut figura. a) Non sufficit materiae inesse,ut corporis aliquod sit; verum requiritur insuper, ut forma subitantialis conjungatur cum materia, quam non habent meteora. Forma dat esse rei. Quae si accidens est, corpus aut substantiam essicere non potest.

3 ) Non sunt per se extensa, verum per

accidens, quatenus cum materia vel sibjecto inhaesionis extenduntur, uti uantitates,formae accidentales, figurae. ) Hoc a materia est,in qua sunt. Pluvia quatenus talis est, meteoron est,corpus non est ; frigida vero atque humida est, quatenus aqua est. Aquam esse fri gidam, esse humidam, constat, quia Elementum est. Demeteoro nunc quaeritur. In descensu guttularum pluviae ratio consistit, ubi neutiquam cernere

licet corpus novum. s) Eadem silu

tio. Movetur omne meteorum, non

per se quidem, Verum per accidens uti pieta imago commovetur ad tractum ductumque ligni ejus, in quo deformata est. Scilicet removeantur subjecta, quae tot obnoxia sunt impressionibus effvvia, Vapores, sumi, &praeter accidentia nihil remanebit.

VII. Suntque pel A postatica vel gma ratica. postatica sunt, qua habent σα

rus transeuntes. Suntque vel diuita , vel quea, vel stiritu a. Ignita Iunt, qga ex fumo confiunt. Fumo tali, qui multum continet sulfuris, a quo est accens ο& deflagratio, quamque motus cumprimis juvat. Separat enim fuligines, &essiuvia ignea conjungit, inde flaminarovenit. Uti candelam exstinctam sua ito affatu aut motu facto accendimus, de qua re egimus supra lib. q. cap. a. dist. 31. ubi legantur.

CAPUT SEXTUM,

De Meteoris Ignitis.

SUMMARIA.

I. Meteora ignita. r. Ignis fatum. r. Ignis lambens. 6. Helena, Castor, Pollux. s. Causa ignium istorum.

6. Borinus refellitur. 7. Draco volans. 8. Fulmen.

p. Causa ejus.1o. Testimonium Semerti. II. Bodium refellitur. 11 pulmen trifidum.

as. Iapis fulminalis.16. Est Elafulminis. 17. Campanarumpulsus.18. Capra saltantes. U. Scintilla volantes. ao. Dati

SEARCH

MENU NAVIGATION