Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

& albissima, ex optima terra cremata : Deinde fac ut fluat in crucibulo forti maximo vitrum se quens, in quod immergas unum post alterum forcipula exceptum poculum in fornacula aliqua peculiari prius candefactum , aliquantulum illud

subtus occultando , ut eo meliuS a terra attrahatur vitrum : quo facto eximatur, iterumque in fornaculam praedictam collateralem recollocetur poculum, ubi antea fuerat candefactum ; aliud que ejus loco substituatur sive vitro immergatur, quod etiam sicuti primum denuo recollocandum in fornaculam praedictam atque id iterandum toties donec singula obducta vitro pocula : qui bus omnibus rite peractis ubivis locorum fornacula exacte claudenda, ne ventus illam ingre

diatur, & sic relinquenda, donec sponte refrigescat, & vitrum obductum poculis permanebit integrum , quod alias fieri non posset poculis in frigido collocatis. Vitrum autem conficitur hoc

N. Antimonii crudi pari. a. nitri puri sis pari. I. mixta contere optime . mixturam in crucibulo collocatam accende ferro candente, & una cum nitro comburetur sulphur antimonii, relicta massa coloris fusci, quam adhuc calentem eximere oporte dcum spatula ut refrigescat: quae postea fusa in alio crucibulo fortissimo, horae dimidiae , vel integrae spatio prope, dat vitrum illud, quo praedicta pocula cum suis operculis obducuntur.

422쪽

De O poculorum pradidiorum.

ANtimonium omnium vomitivorum esse praestantissimum nemo est qui neget, quare tot dctam variae a Medicis inventae praeparationes, ipsius malignitatis tollendae gratia ; quarum nonnullas ego quoque dedi una cum illarum usu in Prima dc Secunda hujus libri Parte ; ubi semper una melior altera: Nihilo tamen obstante, est in confesso, An timonium in vitrum redactum sufficere ad purgandum ventriculum & intestina ab omnibus vitiosis humoribus & quidem absque omni periculo rite recteque administratum) tam per vomitum quam per alvum; qua ratione multi gravissimi affectus non modo imminentes praecaventur, sed etiam praesentes curantur. At infers, hanc nimis crudam adhuc & imperfectam esse praeparationem , ac pro in non usque adeo tutam. Cui: Antimonium purgans magna

non indiget praeparatione; si cnim omnino ejus tollitur cruditas figatione nimirum, non amplius vomitus & sedes movere potest : quare vitrum Antimonii praedictum non formidandum , quia non periculosum , sed tuto etiam puerulis unius vel alterius anni administrari potest, non autem in forma pulveris, sed in infusione vel exstractione potioris virtutis facta cum melle, saccharo 3c vino dulci vel austero. Qua ratione administratum attrahit ex omnibus visceribus cunctos vitio

sos humores , eusque evacuat tam superne quam inferne

423쪽

rus igitur poculis praedictis, infundat unciam unam vel alteram vini, collocetque i liud per noctem in loco aliquo calido, & attrahet e vitro vinum tan tum, quantum ipsi sufficit; quod postea mane propinatum idem praestat, quod infusio facta cum pulvere vitri e Estque hac illa delicatior administratatio, quia patienti mittitur poculum,ut per noctem infundat in ipso a. vel 3. cochlearia vini proprii, collocando ipsum per noctem in loco aliquo calido, quod ebibat mane tepidum, cum administrationis regiminis necessarii instructione. Quae ni eo quidem judicio delicatior administratio proprio vino domestico, manuque propria facta, quam

taediosa illa potionum illarum ingentium amararum nauseabundarum : Potelique tale poculurn saepissime usurpari, & si tandem vinum sufficienter non attraheret, collocandum poculum cum vino aliquantisper in aqua servente, ut eo melius& attrahat & operetur Vinum necessitate exigente. Administraturus autem aliis ejusmodi pocula, oportet ut recte illos instruat de recta regiminis administratione. Suffcitque poculum unum p a trifamilias cum tota sua familia per omnes vitae suae annos: Non autem omnibus & singulis, & in

omnibus affectibus indifferenter usurpandum; sed solummodo robustis & junioribus, & illaesis partibus principalioribus. Alia quoque ratione vitro obducuntur pocula, absque Antimonio, uti sequitur. Sublima auripigmentum in cucurbita vitrea vel

424쪽

4 6 FuRNO R. PHILOSOPHI C. vel terrea & accipies flores elegantissimos auraici lcoloris, qui peculiari aliquo modo fusi dant vitrum rubrum elegantissimum instar rubini orientalis fere, quare frustulatum loco ornamenti usur- pari potest ; est autem hoc antimoniali vitro mollius & fragilius. Hoc vitrum vel etiam flores illi auripigmentales nondum redacti in vitrum egregie de vitreant pocula praedicta colore rubro elegantissimo. Vitrificaturus igitur sive vitro obducturus pocula praedicta, candefacito prius illa in igne e car bonibus extracto, candentia intingito in flores fusos praedictos, indeque iterum extracta collocato sub vase terreo vel ferreo candente ut ibi refrigescant; quae eadem praestant quae dicta de poculis Antimonialibus. Haec pocula periculosa non sunt nec proin metuenda, quia sicuti calcinatione Antimonium, ita sublimatione corrigitur auripigmentum: a quibus si aufertur omnis malignitas igne sive nitro, aufertur etiam vis eorum emetica, sicuti postea prolixius demonstrabitur in s. hisce partibus , quando

prodibunt denuo in lucem auctae nimirum , quid sint purgantia& quomodo vires suas exserant habita ratione malignitatis suae. Sunt etiam alii vitrificationis modi, & quidem elegantissimi, exoptati mi multis si communi carentur ; sed quia nunc non est instituti nostri tractare de mechanicis, sed saltem de particularibus quibusdam quorundam vasorum, pertinentium ad nostras fornaces vitrificationibus , o

mitte

425쪽

t re harum rerum. Decrevi has s. partes annuente Deo correctiores & auctiores edere , ubi varia egregia; certis de causis nunc omissa, publicabuntur & communicabuntur.

Quare finem imponam nunc Quintae huic parti , ubi etsi aliquid adhuc singulare de fornacibus

artificiosis apponere potuissem , attamen quia tempus nunc non permittit, differetur ad alium locum , ubi plus agetur de examinatione, probatione & separatione metallorum : Optima enim metallorum fusionis via in Quantitate Majore nondum innotuit : Et quamvis sibi persuasi minera lium tractatores de perfectione artis suae, demonstrare tamen facile possum viam faciliorem &compendiosiorem metallorum fundendorum tempore breviori , in majori copia, nimirum minoribus sumptibus& laboribus. De qua re alibi fusius, quare hisce nunc esto contentus Lector benevole , & si haec paucula tibi videro esse grata,mMora aliquando in tui gratiam & commodum

communicabo Secreta mirabilia mundoque incre

dibilia . hactenus abscondita vel ex invidia vel ex

ignorantia.

426쪽

Crater seu vas fusorium ad Quartana Fornacem pertinens.

427쪽

D Iennio nunc clapso feci initium publicationis

x Fornacum mearum noviter inventarum , ubi simul mentio facta quorundam Secretorum, quae etsi divulgare nunquam cogitaveram , nihilominus tamen illorum communicandorum gratia molestias tuli maximas. Quare singulos volo rogatos, ne amplius mihi nec sibimetipsis molestias creare velint petitionibus suis & scriptis,quia certis de causis nihil nisi sequentia in posterum communicaturus sum. Exspecta igitur patienter tem pus Editionis alterius albi prodibianr hae s. parteS, correctiores& auctiores, communicabunturque secreta multa selectissima, in prima Editione certis de causis omissa.

Sum autem, annuente Deo, communicaturus

sequentia bac tamen cum conditione, quia pleraq; sunt talia, ut eorum beneficio maximas divitias bona coscientia, sine proximi incommodo , comparare possis divina benedicti one, ut pauperum memor, & divitiarum honeste acquisitarum bo

nus Ceconomus esse velis, illasque usurpare ad nominis divini gloriam animaeque salutem aeternam. Praeparatio frumentorum , hordei, tritici, avenae pomorum, pyrorum, cerasorum &c. ubi

facta fermentatione beneficio destillationis dant spiri rum purum putum , vini spiritui simillimum sine magnis sumptibus; ex cujus remanentia, si materia fuit trumentum, confici potest cervis in

428쪽

optima, vel acetum; si vero materia fuit genus aliquod fructuum , utpote poma, pyra, potus optuemus vino similis; ita ut hac ratione duplicem per cipias fructum, a quo non modo habes, unde honeste vivas, sed etiam reponas pro haeredibus. Potio egregia & salubris fructuum & frumentorum durabilis, vinoHispanico, Francico,&Rhenano similis. Destillatio aquae vitae rerum quarundam Vulgarium , non sumptuosa, similis aquae Vitae vini Gallici & Rhenani. Praeparatio sacchari, similis occidentali, 3c Tartari similis naturali Rhenano , e melle non sumptuosa. Ubi libra una sacchari non excedit pretium

Purificatio tartari crudi peculiaris sne jactura,& reductio in cr)stallos ingentes non sumptuosa , ita ut pretium librae unius non excedat 6.stus eros. Ablatio sapoi is & odoris ingrati mellei, ita ut postea possin inde confici vitae quaedam aqua optimi mellis odorem & saporem amplius non sapiens, nec- non hydromel optimum vino Optimo simile , cum: quo eadem quae cum vino optimo praestari possunt. Hydro mellis consectio e passulis majoribus &minoribus simillimum in rebus omnibus vinoHispanico, e quo etiam conficitur acetum optimum, sine magnis sumptibus. Praeparatio vini & aceti optimi uvarum sylve strium & incultarum.

429쪽

rum, in Orosium, fragorum &similium. Correctio vinorum turbulentorum, acidorum, mucidorum &c.

Confectio aceti optimi e quibusdam vestetabilibus ubique reperibilibus Gallico comparabilis &quidem in magna copia, cujus 2. amphorae non e X- cedunt pretium unius Imperialis. Promotio maturationis vinorum regionum

Europaearum frigidarum paucissimis frigidissimis exceptis ut vina proferant optima dulcissima, &durabilia, ubi alias illa maturitatem suam acqui- aere nequeunt simillima illis quae producuntur in regionibus calidioribus.

Secretus aliquis modus deportandi vina e locis montosis, curribus, navibus, aliisque commoditatibus destitutis, ubi io. culeorum vectio, non ex cedit pretium vectionis unius alias culci, ita quidem ut hac ratione vina peregrina maximo cum lucro adportari possint. Praeparatio aeris viridis optima & facillima e cu- pro cujus lib. I. pretium 6. striferoru non excedit. Nova & compendiosa destillatio aceti, cujus amphorae a. pretium non excedunt imperialis fCum quo multa praestari possitnt, cumprimis aeris viridis crystallisatio , cujus lib I. hac ratione parata pretium etiam non excedit imperialis dimidi j Compendiosa & facillima via spiritum urinae destillandi fortissimum, es quidem sine ullis su na-ptibus & laboribus - ita ut 2 o. vel 3O. librae non Scedant pretium Imperialis unius; praestantissimum

430쪽

iniuria in Medicina, Alchimia & mechanicis; cujus beneficio e cupro confici potest vitriolum elegantissimum cceruleum in Alchymia & Medicinaiatilissimum, argentum adeo reddens fusile, ut illius beneficio vasa vitrea, utpote patinae, disci, candelabra lea 3cc. deargentari possint ut pro argenteis habeantur.

Modus destillandi solis spiritum in maxima copia & quidem exiguis sumptibus, ita ut unius libra

pretium vix excedat 6. stu feros, praestantissimum in Alchimia, Medicina, aliisq; artibus, cumprimis adsequentia perpetranda: facientem nimirum ad separationem auri ab argento illaesis poculis aliisq; it. ad solutionem eu separationem auri cupro &argento mixti, vi praecipitationis, ubi menstruum servatum denuo ad eosdem usus adhiberi potest; quae separatio omnium aliarum humidarum facillima, qua aurum in supremum redigitur gradum. Separatio auri volatilis flammantis ex arena argilla, silicibus, &c. utilissima, sine qua alias illud separari nequit, neque lotionis beneficio nimirum, neque per Mercurium, neque vi iussionis. Artificiosa, secreta, iactenusque inaudita proba

mineralium contumacium , inveniens illorum te norem, quem alias invenire non licet. Saepe enim reperiuntur minerae aureae immorigerae , in quibus

nihil invenitur via illa vulgari, ac pro in incultae relinquuntur. quandoque etiam alibi ubi non reperiuntur metallorum minerae, reperiuntur alia, utpote talcum album & rubrum, nihil dantia vulgari ratione eX minata vel admodum parum, aurQ aime R

SEARCH

MENU NAVIGATION