Apologia Roberti S.R.E. cardin. Bellarmini, pro responsione sua ad librum Iacobi Magnae Britanniae regis, cuius titulus est, triplici nodo triplex cuneus; ... Accessit eadem ipsa Responsio iterum recusa, quae sub nomine Matthaei Torti anno superiore

발행: 1610년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

fexpectabant, 'etebant. Sic igitur Henoch non habet veram immortalitatem, sed eam expectat, desiderat, ex vita tam diutum isa multorum millium annorum, quam egit in terrestri Paradiso certam spem concipit vitae sempitertiae futurae in Paradiso coelesti.

M id autem quod dicit, Bellarmmum

uisti.=- Con rouersiis multum suda Ie ut statuat, piis. Paradisus ne in terra sit, an in aere,&conclu-

dic, Paradisum terrestrem diluuio esse destructum: facilis est responsio Bellarminus enim nusquam dixit, is eque ex sententia sua, neque ex aliena, Paradisum in aere pendere quod operose confutare frustra Rex conatur. Re tulit solum in lib.de gratia primi hominis cap. 82. sententiam quorundam, qui assirmant Paxadisum in tetra quidem stum , sed in montibus altissimis, qui ad globum usque Lunae pertingant quam rententiam idem Bellarminus refellit, nisi per hyperbolem excusetur Paradisum autem terrestrem omnino esse deliru- istum, quod Rex assumat,contrarium est com- in uni sententiae Patrum veterum, recenti tum Doctorum. Certc S. Augustinus lib. de peccato orig. cap. 23. diserto sic pronunciat. Esse Paradisum, unde eiectus est Adam, fides

Christiana non dubitat Multum autem sibi Rex placet in ea coniectura, quam a Robsμto Abbato desumpsit, quod nomine duorum Propheraru ab Antichristo occisorii intelligi richeant. aut possint duo testamenta, id est, libri sacri testamenti veteris, noui. In qua di C. putatione multa dici siqil probarensi poterit.

192쪽

Primo scribit, aduersus Scripictam sacram Columnis dicteti quaedam a Pontificiis iactari, quod sit nasus cereus, mortua littera, Lesbia regula,sexcenta alia probri, dc ignominiae plena. Ego vero cum plerosque Scriptores Catholicos euoluerim, apud nullum eiusmodi dicteria reperire potui, nisi in hoc sensu, quod apud Aduersarios, Scriptura sacra ita torque rurin, rios intellectus, ut nasus cereus, aut lesbia regula esse videatur quod etiam in hac disputatione de duobus Prophetis apertissime locum habet. Nos enim Catholici, qui Scripturas fa-

cras sequimur, non eas ad nostras opiniones accommodamus, ubi lcgimus, duos propheras saccis indutos, aduersus Antichristi doctrinam praedicaturos, aitque ab illo interficiendos, & a Deo post triduum resuscitandos per Prophetas, veros Prophetas, per saccos,veros saccos, per praedicationem, Veram taedicationem, per Antichrilium , verum Antichristum, per occisionem, veram occisionem, per

triduum,verum triduum, per resurrectionem, O Ad.; . veram resurrectionem intelligimus. Nouato Flu sacraπres , qui opinionibus suis scripturas deseruire ad opinisne dolunt: per Prophetas duos, intelligi volunt, sua Occst 'mur ministros noui Euangelij, quam qua plus in qua sexcenti sint,aut libros testamenti veteris, ι' noui, qui plurimi sunt, per Antichristum,

qui unus erit, seriem hominum bene longam, per triduum , milIe circiter annos intelligunt,&caetera per tropos, metaphoras ita plane detorquet ad errores suos, ut de regula Lesbia, de naso cereo facerent.

193쪽

Alia calum Secundo dicit, Pontificios nolle corrigilo cos etiam corruptissimos veteris editionis &ponit exempla, binos legimus euertere domum, pro euerrere Luz I s. Et sic eum volo manere, pro si eum Volo manere Ioann.ai. At prior locus correctus est iri Bibliis Sum mi Pontificis auctoritato recognitisci posterior non est mutatus , quoniam habetur in omnibus latinis codicibus, etiam antiquissimis. Sic enim legunt S. Ambrosius in Pal. J. serm zo in Ps. 18. Sanctus Augustinus, Beda,in Rupertus in explanatione eius loci, Eusebius Emissenus, siue quisquis est auctor in homil de Sancto I Wanne Euangelista', alij. Neque verum est, verba illa, sic

eum volo manere, mendacium continere, Ut

Rex nimis audacter affirmat non enim, sic eum volo manere, significat, non volo eum mori, sed non volo eum morte violenta ante tempus naturalis periodi,de hac vita migrare. Alia earum Tertio dicit, deprauatam esse a nobis scri-m ituram, quoniam libros apocryphos Canonicis exaequauimus, contra quam Patres sentiunt, vetera Concilia decernunt. At nos. contra vere dicere possumus, a Sectariis, in quam Antichristi praecursoribus, Ytrumque testamentum aliquot membris detruncatis, misere esse foedatum. Quos enim libros Vt. apocryphos reiecerunt, nos inuenimus in Cocilio III. Carthagine si, ante mille ducetos annos celebrato; apud vetere Patres omnes, uno, vel altero excepto, inter Canonicos, esse habitos.

194쪽

Quarto dicit a S. Bonaventura sacrilege cor Ariaratim ruptum esse Psalterium, cum Dominam, pro Domino in toto Psalterio posuerit. At S. Bonaventura Psalterium Dauidis, quod adscripturam canonicam pertingi, omnino non te iligit; sed ad similitudinem Psalteri Dauidis, aliud Psalterium ipse composuit, ex pio ad B.

Virginem arietis.

Quinto dicit, scripturam a Pontificiis fuisse ' suppressam , quoniam multis seculis in magna

caecitate,&ignoratione salutaris doctrinae populus Christianus versatus est , laici scriptura attingere prohibiti essent: maxima pars Clericorum eam legere, aut nollent, aut non possent. At nusquam inueniet Rex Scripturae diuinae lectionem laicis,aut Clericis fuisse prohibitam. Et valde mirandum est quod Rex addit, ad silentiu damnatos esse libros sacros, ut pro haeretico combureretur qui eos in manus sumere auderet, aut inspicere quae unqua hi storia hoc prodiditὶ quis auctor tradidit,ne dica quis vidit,aut audiuit, pro literetico coburi qui scripturas attingerer, aut cerneret

At, inquit, in ignota lingua libri sacri a tar*ondit iacuerui. Neque hoc est verum, non enim latina lingua ignota est Ecclesiae Latinae. Sed etiam Biblia vulgaribus linguis edita non deliint, quamuis non passim conscedantur iis, qui rudes, cimperiti Mim sint, eas nisi perperam intelligere non queunt atque ad hoc ipsum instituti sunt concio natores,qui popu' lari lingua explanent, quae latine in Ecclesiis

leguntur

195쪽

Cφη iis Sexto dicit, scripturam hanc suisse ab Anti- -- christo interfectam, cum anno IJ62 prodiit

censura generalis, quae omnes alias transsatio'nes, praeter suam comburi iussit quod etiamnunc fieri solet. At si anno I362 scriptura interfecta est; ergo a Luthero ante a mortuis re uocata est, quam ab Antichristo interficeretur. Lutherum enim, a quo aduersarij iactant Scripturam sacram in lucem esse reuocatam. ad annum Is 6 r. non peruenisse nemo nescit. Atqui hoc vere inauditum miraculum est, excitare a mortuis hominem antequam moriatur. Sed omissis iocis, Ecclesiastica censura non iussit comburi transsationes omnes, excepta sua, cum recipiat transsationem o Interpretum,& permittatirannationes Sy riacas, Chaldaicas, Latinas etiam recentiorum non paucas sed comburi iussit transtationes haereticorum, Martini Lutheri, similium, quas con 'stat plurimis in locis esse corruptas. His breuiter calumniis refutatis, dicam quid mihi videatur de sententia illa, quae per duos Prophetas duo testamenta significari docet. Si ea sententia vera sit, tria sequentur, quae aduersirij nullo modo concedent, cum oms,

nium confessione,& ipsorum, & nostra falsi Lsima sint.

χε, Primum est, in Ecclesia veteri primis quin-i.n i. d. gentis, vel sexcentis annis nullos fuisse Scri--obus Pro plura Sanctae libros siquidem duo illi Prophetis phetae, et quos libri utriusque testamenti significantur, non apparuerunt nisi post exortum Antichristum, Apoc Ii Antichristus e

196쪽

ortus non est, nisi post annum Christi sexcen j tesimu ex sententia aduersariorum Lex nostravero, neque post annum millesinum sexcenatesimum: igitur primis sexcentis annis duo iuli Prophetae, idest,duorum testamentorum libri non apparuerunt. An hoc sit verum Regi iudicandum relinquo, qui tot veteru Patrum Commentaria in sacros libros legit. Alterum est, regnante Antichristo, toto tem-orundavi pore Regni eius Scripturas diuinas, atquee μυωπι. rum praedicationem,publicam, cnotillimam fuisse,nam duo Prophetae,mille duccntis sex ginta diebus praedicauerut,idest,mesibus u

draginta duobus, siue tribus annis' cu dimidio: quanto tempore Antichristus regnabit, ut ia libro Apocalypsis cap. II. diserte scribitur.quomodocuque enim illa tepor intelligatur, negari no potest, id e teporis spatiu tribui inScriptura duobus Prophetis,in Antichristo, excepto breuissimo interuallo,quo Antichristus sise peruiuet post prophetaru eoru interitu. Ergo si duo prophetae duo teli meta significant,toto tepore Regni Antichristi, praedicatio Scriapturarii vigeat, taleat, omnino necesse est.

Mur ergo paulo ante deplorauit Rex caecitate.

ignorantia doctrine salutaris tot seculis in ualuisse apud Christiano. Itaque nisi fingant aduersari contra Scripturam , duos Prophetas primis Antichristi diebus extinctos fuisse , nunquam efficient , per multa cula Amichristo regnante Soripturas sacras, vel sublatas, vel absconditas rici ignoratas

fuisse.

197쪽

Tntia ab Τertium est, Scripturas sanctas , postea suriata , quam restitutae fuerunt in lucem per diuinam potentiam, assumptas esse in coelum, nequὀapud homines in terris umquam amplius visas. Sic enim scribitur in Apoc cap. it. Duos Prophetas post triduum excitatos, continuo in coelum assumptos fuisse. Quare si Luth rus, aut Caluinus, Scripturas utriusque testamenti ab Antichristo sepultas iterum quasi a mortuis reuocarunt: necesse est, ut Scripturae in coelum iam sint receptae, atque ab oculis hominum absconditae, siquid similitudo duorum Prophetarum duorum testamentorum valet. Atqui videmus duo testamenta in manibus hominiim adhuc esse, ScBibliothecas publicas, priuatas occupasse. Nutat igitur undique coniectara Regis , neque vitile nobis est ob eam coniecturam a communi sententiaPatrum nostrorum, Ecclesiaeque recedere. Omitto quae dicuntur de alia significatione duorum Prophetarum, quoniam eam in libris Controuersiarum lib. 3. de Pontifice cap. 6 refutatam reliquimus.

De quataor, Onous sancti Ioannis in Aposcat si, quibM Antichristin desigxa

tur ex sententia Regis. CAP. XII. IN extrema isputatione Rex quatuor visiones sancti Ioannis expla re aggreditur, in quibus Antichristi descriptionem conti-

198쪽

neri existimat. Ea visiones nos quoque breuiter excutiemus. Prima igitur visio habetur in Apocalyp. cap. 6. Vbi sanctus Ioannes cum vidisset equum unum album, alterum rufum, tertium nigrum, vidit quarturri pallidum hunc pallidum qirum , Antichristum esse Rex docet quo auctore, non in dicat. Ego interpretes huius loci cum consulere nititulissem, inueni ob sententius quot fete sunt auctores Sanctus Augustinus scribit, per equum rufum, nigrum, cpallidum significari tria flagella, famem, ebium, pestem. Sanctus Anselmus,, Richardus per eosdem tres equos intelligi volunt, persecutiones paganorum , haereticorum is falsorum fratrum. Alij malunt tagnificari Imperia trium Caesarum , Neronis, iii, dc Domitiani. Itaque sine ulla Regis iniuria dicere possumus, hanc visionem ad Antichristum non pertinere, praesertim cum ex comam uni sententia omnium Expositorum de antichristo agatur paulo post Antishmi lilii eodem capite, in apertione figilli sexti, ubi

reuelatur vlimaa,in grauissima persecutio fu-

Ira prope Mundi finem. Ex quo intelligi β'

sus, falsum esse quod aduersarii dicunt, Antichristum iam regnasse annis mille, lamplius nisi forte ultima persecutio ultra mille

anno duratura esset.

Altera visio habetur in cap. 9. Vbi ad clago rem quintae tubae, cadit stella de coelo, aperit puteum abyssi, unde progreditui exercitus lacultarum ac deinde ad clangore sextiiubae

199쪽

procedit exercitus equitum horribilis, in numerabilis, omnia coculcans,& deuastans. Et in hac quidem visione satis conuenimus, per stellam cadentem,&locustas,intelligi praecursores Antichristi; per exercitum eqtutum, si-ςuia is gnificari exercitum Antichristi. Sed nos per iam d. stellam cadentem Lutherum significari ci edi- coelo AEden mus, per locustas, hercticos Lutheratas,iram δ' ' Plotestantes ac caeteros huius temporis S cclarios Rex autem per stellam cadentem, intelligi vult aliquem eximiae dignitatis in Ecclesia, qui cum lux Mundi elle deberet, munus suum deserens. Regnum tibi crexit,in eo modo se des Antichristi erigi caepta sit. Et nos quidem facile demonstrare possitimus quo modo Lutherus ceciderit, quo anno, qua occasion coquato strepitu, quem exercitum locustarum de abyssi puteo eduxerit. Rex autem non facile docebit, quae fuerit illa persona Ecclesiastica eximiae dignitatis, quae descr-to munere suo Regnum sibi erexerit,dc sedim Antichristo parauerit. Afium at quidem pag.

M Bonifacium III .fuisse homi non ilium, quivi imm. lum primu i nuncupauit, nivei salem pucophi, ma iniuria qui titulus Antichristi cst. Antichristi At cum bona Regis venia, Bonifacius non te 'ρm 'ς is uiuersaleni Episcopum nominauit, sed a PhOca Imperatore sic appellatus cli, quomodo S. Gregorius a PatriarchaAlexandrino uniuersalis Epii copiis dictus eli, pib sancto Gregorio teste in epist ad Eulogium, quae cxio lib. .

Indictionis primae. Quomodo ct iam sancto Leoni plus cetum annis Gregorio antiquiori, Vniuetialis

200쪽

Vniuersalis Patriarchae titulsi synodus Chalcedonensis obtulit, ut idem sanctus Gregorius in epistola paulo antescitata testariir. Qua, re si titulus iste ab ali; oblatus Anticlitistunt facit, non Bonifacius III. sed sanctus Leo prinius, Antichristus dicendus erit, ut iam ei lana in primis quingetis annis michiistu in regnasse dicendum sit. Αt, Bonifacius a Phoca petiit, Sc obtinuit, Anastasio esse, ut solus Romanus Pontifex uniuersalis diceretur. Respondeo Bonifacisia Phoca petiisse,ac impetrasse, ut Cyriacum Episcopum Constantinopolitanum coercer et, qui titulum uniuersalis Episcopi, qui soli

Romano Pontifici iure debetur sibi indebite surpabat. Sed neque Bonifacius, neque sit cessores hoc titulo usi sunt, seruos se potiuis cruorum Dei in epistolis nominantes Adde quod Bonitactus III nullum sibi Regnum

erexit, cum nulla in re a maiorum suorum humilitate recesserit, neque munus suum Ecesc-siasticum deseruit, cum in breuissimo illo spatio octo mensium, quo sedit in Apollolico

throno, Cocilium Episcoporum Roma co Uerit, multa instituerit, quae ad Cleri rcfor- mationem pertinere visa sunt. Itaque gratis omnino Rex Bonifacium III potius, quam quemvis alium ex anteccmoribus, Antichristum,vel Antichristi praecursorem iacit. Addit Rex in eodem loco,doctrinam Ahri- christi declarari in eodem cap. s. Apocal ubi dicitur,residuos homines, qui non sunt occisi

in his plagis,non egisse poenitentiam ab oper,

SEARCH

MENU NAVIGATION