Apologia Roberti S.R.E. cardin. Bellarmini, pro responsione sua ad librum Iacobi Magnae Britanniae regis, cuius titulus est, triplici nodo triplex cuneus; ... Accessit eadem ipsa Responsio iterum recusa, quae sub nomine Matthaei Torti anno superiore

발행: 1610년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

noli igitur tantorum laborum p mia tam facile perdere noli Corona iustitiae, quae tibi iamdudum paratur, te ipse priuare noli tot fratrum, filio rum tuorum vultus confundere. In te

sunt hoc tempore coniecti oculi toti us Ecclesiς, quin etiam spectaculum factus es mundo, angelis, whominibus. noli in extremo actu ita te gerere, ut tuis luistum,&gaudium hostibus relin quas sed contra potius, quod omnino speramus, oro quo ad Deum no strum assidue preces fundimus, vexit Ium fidei gloriose erigas, & quam contristaveras , tatam tactas Ecclesiam: nec iam solum veniam merearis a Domino, sed coronam Vale, viriliter agel& confortetur cor tuum Romae die 28. Septembris 6O7.

Responsio ad ea quae objciuntus contra Epistolam Cardinalis

Bellarmini.

NVNc ad ea veniamus, quae Auctori Apodi logiae aduersus Cardinale Bellarminum scribere placuit: quamuis auctor cundem

342쪽

vellarminum magnis laudibus efferat,4 magnis conuieijs oneret, ut impleat illud sancti Iacobi, Ex ipso ore benedictio, maledictio procedit : ipse tamen, nec laudes in se

agnoscit, neque conuicis multum mouetur. Ideo ij praetermissis, illa solum persequemur, quae veritati dogmatum Catholicorum , dc sinceritati fidei praeiudicare possunt. Igitur pag. 7.48. ' scribit, Bellarminum abertasse a statu causae,& cum formulam Iuram etifidelitatis refutare vellet tamen totum esse in refutando Iuramento de Primatu Regis in spiritualibus. Atque, ut sciamus quid intersit inter haec duo Iuramenta, adscribit hoc loco

formulam Iuramenti de Primatu . nam formula Iuramenti fidelitatis in ipso Breui Pontificis suprascripto continetur. Ad hoc respodemus, Bellarminum non aberrasse a statu cauis, sed haereticorum fraudes detexisse. Vidit enim Iuramentum secundum proponi, quasi simplicis fidelitatis, ciuilisquc obedielitiae Iuramentum esset, quo nomine in hac ipsa Apolo gia frequetissime appellatur nam in hoc ipsa loco in quo nunc versemur, videlicet pag. 4'. sic ait : Nouissimum hoc Iuramentum ciuilem tantummodo obedientiam attingit subditorii erga Principem, in causis mere temporalibin. At id falsum esse, solumque ad tegendas insidias dici, Iuramenti formula per se clamatia Coguntur enim Catholici iurare, non solum quid subditi debcant praestare erga Regem sed etiam quid possit,ic non possit summus Ecclesiae Pontifex. Haec igitur causa est, cur

343쪽

Bellarminus in Epistola sua dixerit, hoc Iuraήmento, quatumui temperato, de modificato, fidem Catholicam de Primatu Sedis Aposto. licae peti sed de hac re initio responsionis satis multa dicta sunt. Iuram. Pergit deinde Auctor pag. 3I. de 32. dc expo-I,' nil quatuordecim propositiones, quas dicio, bis. Πζςς G,sse, Ut illi concedant, qui Iuramentum mane diuitis propositum p r stare recusant Sed ex his ipsis propositionibus apertissime demonstratur,eo Iuramento, non ciuilem tantum obedientiam in rebus mere temporalibus attingi, ut paulo ante Auctor Apologiae dixit sed attingi potestatem, auctoritatem fac rosanctam Vicari j Christi. Nam ex quatuordecim propositionibus plurimae sunt de potestate Papae. Falsum

autem est, eos, qui Iuramentum rccusant, non posse non concedere has quatuordecim propositiones, quae contrari fiunt omnibus partibus Iuramenti. Nam ex communi sententia, Bonum ex integra causa constituitur, malum auteni ex singulis defectibus. Quare, ut Iuramentum prohibeatur, vel recusetur, n5 est necessarium, ut omnes dosingula partes eius sint malae: satis autem est si vel una sit mala. Contra autem, ut Iuramentum suscipiatur,oportet,vinullo vitio maculetur, S: in omnib'ac singulis partibus iustu,&licitu reperiatur Potuit igitur summus Pontifex Iuramentu hoc damnare,&possunt, ac debent Catholici hoc idem Iuramentum merito recusare; etiam si aliqua eius sententia vera sit aut iusta.neque tenentur omnes quatuordecim propositiones, ut veras,a iustis admitter C.

344쪽

pro iuram mel. 3i

Sed mirum est, qua fronte Auctor Apologi

subiungat. Haverasuntpartes, hac naturalia membra huim iuramenti corporis, quibus omni

bu negativis a malis partes opposita , neque Ponti cis Primatum in causis firitualibus Ullatenus attingunt neqae unquam concluses,aut de mnitae sunt in si Conciliogenerali penitus exacto, ad Pontifcis auctoritatempertinere, ipsi denique eorum Doctores Scholastici , inexplicabili quodam litigio, d iis inuicem dissident in hunc

diem. Nam,ut paulo ante monui, apsae propos ones clamanta, ex quatuordecim inde cim stant quae rimatum Pontificis in causis spiritualibus attingunt causa enim utique spiritualis est, An Princeps haereticus a Pontifice excommunicari, , An populi Catholici propter periculum hae te sis ab obedicti Principis haeretici absolui possint. Neque de hac re vllae , ἡ., ..,

sunt inter Doctores Scholasticos controuer communicasiae:alioqui proferat aduersiarius vel unum a re tore i , tholicum Auctorem, qui stribat . non lice φ in ης γ'

re summo Pontifici Regem clirineio em

haereticum excommunicare,ac populum a lia. tholicum ab eliis obedientia liberare. Porro in Conciliis generalibus, non uno, sed multis conclusum,ac definitum est, summum Ponticem eme Vicarium Christi, caput Ecclesia Rectorem Sc Pastorem omnium Christianorum. ex quibus manifeste sequitur, ut omnes Christianos , etiam si Reges,vel Principes sint, errantes,dirigere corrigere possiit. Vide Concilium Lateranense sub Innocentio III. cap. s. Lugdune se sub Gregorio X. unde extat caput

345쪽

unde periculum de elect in s. Lugdunense sub Innocentio IV. unde extat cap. I. De homicidio in 6.Viennense sub Clemente V .vnde extat Clementina prima de summa Trinit. ωfid Cathol. Constanti ense sessi. 8. 43. Lateranense sub Leone X. sessi II. In Concilio autem Lateranensi sub Innocetio II quod fuit omnium maximum celeberrimum,' praeter locum citatum , habetur capite tertio, Dominos temporales monendos esse, ut ditiones suas purgent, puniendo haereticos ab Ecclesia damnatos. quod si facere neglexerint, excommunicentur: si excommunicati adhuc parere recusent, significetur id suismo Pontifici, qui subditos eorum ab obedientia liberabit,&terras eorum aliis inuadendas concedet. Sed aduertarius notat ad marginem Videndum esse Platinam in vita Innocenti III. quod attinet ad hoc Lateranense Concilium.

Siquidem platina indicare videtur, nihil certi in hoc Concilio post longas disputationes

concludi potuisse Geterum platina loquitur solum de recuperanda Terra promissionis,

qua Saraceni occupauerant. De hoc enim articulo, cum multa inter Patres, Orato res

Regum disputata fuissent, nihil certi definiri

potuit. Sed quoniam aduersarius ad Platinam nos remisit, non erit ab re annotare, Platinam eme , qui loco ab aduersario allegato retar Ioannem Regem Anglorum ipsam Angliam, Hyberniam summo Pontifici subiecisse, ac tributariam esse voluisse. Et a Pontifice Innocentio viro sancto, Othonem Imperato reni

346쪽

excommunicatum , atque Imperio iustissime priuatum fuisse Pergat igitur aduersarius, 1 miles Auctores ad nos conuincendos frequenter adducar initantiis

cet , Iuramentum a Rege Iacob propo linam.nio situm, nihil noui continere , sed ante mille Amannos fuisse in Conciliis usu receptum, approbatum. Recitat enim haec verba ConciliiToletani quarti can. 7 . Audi sententiam nostram. Quicumque ex Vobis, Vel totius Hispaniae populis,qualibet coniuratione,vel si clio, Sacramentum fidei suae,quod pro conseruatione Patriae,velRegia salutis pollicitus est,

temerauerit,aut Regem nece attrectauerit,aut

potestate Regni exuerit, aut praesuptione Tyranica Regni fastigium surpaverit, anathema sit in conipectu Dei Patris, Eanctorum Angelorum,atque ab EcclesiaCatholica,qua per-

Iurio prophanauerit,essiciatur extraneus, Sabomni coetu Christianoru alienus,cum omnib. impietatis suae sociis.quia oportet, Vt napa: na teneat obnoxios,quos similis error inuenerit implicatos.In eam de sententia allegat 5 enisu Toletanum,quin tu, sextum, S decimum;

ac deniq. addit Concilium Aquis granense can. a. cuius hςc sunt verba: Si quisqua Episcopo rum,aut quilibet sequentis ordinis Ecclesiastici,qualibet suasione, Domino, Orthodoxo Ludovico Imperatore defecerit, aut etiana Sacramentum fidelitatis illi promissum violauerit, aut eius cotrariis malevola intentione se ςQpulauerit gradum proprium Canonica at

347쪽

que synodali sententia amittat. . Ad haec loca nos respondemus, in his Conciliis approbari Iuramentum fidelitatis erga Principes Catholicos: orthodoxos, quod Iustissimu esse nemo negare potest. Nos aut ei reprchendimus Iuramentum quod a Catholicis,&orthodoxis extorquere conatur Rex ab Ecclesia alienus, qui a vera, d antiqua Religione, ad nouas haercies subditos pertraherei satagit. Deinde n duobus Conciliis allegatis,

qualesAn non violando: nos autem Iuram e tum nouum glicanum. illicitum detestamur. Praeterea induramentis, quae in Conciliis veteribus approbantur, non praescribitur, ut summo Pontifici Regen propicr haeresitri excommunicanti, non obediato: neque aliquid aliud additur, quod potestatem Christi Vicari ullo modo attingat. Proinde nulla causa est, cur Iurameta illa cum sanctis illis patribus non veneremur a Iuramentum de quo agimus,maxima ex parte consumitur in abneganda Pontificia potestate,eaque de causa illicitum, iniustum M nullo modo a Catholicis viris suscipi posse decernimus Denique, si Princeps aliquis Catholscus proditionem,aut rebellionem forte timeat,&ab Episcoporum Concilio,vel ab ipso summo Pontifice petat, ut sub excommunicationis poena ipso facto incurrenda, praecipiat, ut nemo Iuramentum Principi praestitum violare, aut aduersus eumde Principem coniurare, aut sostes vel rebelles ipsius iuuare praesumati petitioncin

348쪽

pro iuramen. del. 32r

petitionem iustissimam & omnino admittendam esse dicena . Addo etiam, si rex ipse Iacobus intra hos limites Iuramentum a se propositum conclusisset, ut nullam excommunicationis Pontificiae mentionem faceret, neque potestatem eiusdem sontificis vllo

modo attingeret sed solum contra pro ditores & sicarios aut Regni sui in uasores Phliaramenta verba dirigeretri eiusmodi luramentum Sedes Apostolica non improbasset, neque prohibuisset. Quare perspicuum est, a summmo Pontifice non interdici, aut reprehendLiuramenta fidelitatis, qualia in veteribus Conciliis laudata coenoscimus sed nouas Iura menti formulas quei sic fidelitatem requirant, ut perfidiae notam adiunctam habeant. i. Pag.38. Occasione accepta ex necessitudine,

quam cum Archiprcsbytero sibi intercessisse initio Epistulae B cllar minus narrat digreditur Auctor Apologiae ad calumnias, arque inter salias, illam profert in medium, quod Bellar Columnis s

minus conscius vel auctor fuit prodition uinet: ι

aduersus Reginam Elizabetham id autum is paseriti. probar,quia Capianus,&Martus in colloquio patione. in riLψndinensii habito, Robertum del-larminum pro uno ex praecipuis suis vel Auctoribus, vel oraculis celebrabe non dubitau rint. Respondeo, quod res est ii campianus. Matius, Bellat minum pro uno x suis vel, aactoribus, vel oraculis precipuis cella brare no

dubitabat, id accipiendum eis e de lectionibus eius Theolo cis iis presertim, quae ad

349쪽

controuersias saereticorum pertinent, in quas sorte duo illi boni viri inciderant nam , quo tempore Campianus , dc Hartus in carcerem coniecti fuerunt, Bellar minus annos sex Lotaiianii, dc alios item sex Romae publice docuerat, eiulque lectiones a scholasticis descriptae circumferebantur. Neque vero Bellarminum puderet, aut poeniteret , si Campiani illi familiaritas contigisset. Scit enim Campsanum eontra haereticam impietatem solum conspirasse, diuinae gloriae amplificandae, ciuium suorum salutis procurandae causa in Angliam esse profectum in mortem eius pro Religi o- ne pikiusceptam pretiosam in conspectu Domini esse non dubitat. Sed bene habet, quod collatio inter artum, Joannem Reginat- dum habita typis postea excusa fuit,& in ea nihhil habetur, nisi quod Hartus inter disputah- dum de controuersiis fidei, Bellarmini lectio nes Lo uanit Romaeque habitas allegabat. Pag. I. post votas nugas atque calumniae duas Auctor Apologiae effutire placuit, splen- Catholicia didum mendacium adiungit, dicens: Taim - --- 'Ircnuinquam in mentem venit, aliquid in Ela -

.- ' L Mirum statuere, ut nec in alium quemquam ese'

solemia causa hactenusfecit. haec illa. Q rsum agitur tot mulctae pecuniariae in reculante auue templa haereticorum quorsum tot car- cercs recusantium pleni quorsum tot Sacem dotes in exilitim acti Z quorsum ipse Blahuellus

tam longo caicere maceratur, cum duram enim suscepcri , coniurationis reus nu quam

sit habitum neque aliud ei obiici possit, nisi

350쪽

jiro iuram fidei.

quod Sacerdotis Catholici functiones in An iglia exercuerit curiam non pauci suspendio suffocati,&in partes dissecti sunt, nisi quia co- scientiae causa Iuramentum suscipere holuerunt cur denique, ut multa praeteream, uenricus Garnelius, vir docti ina bmnis generis, devitae sanctitate incomparabilis, ultimo supplicio affectus est, nisi quia reuelare noluit, quod salua conscientia reuelare non poteratra sed

plura de hoc senistissimo Viro paulo infra dicemus. Admirabilis profecto impudentia est, ea mendacia literis mandare, quae ab ipso vulgo palam cum irrisione refutantur. Pag. 62. carpit Aucto Apologiae quod in Epistola Bellatinini dicitur, Neque Iuramen, tum illud ideo licitum esse potuit,quod alio uomodo temperatum, &modificatum offerebatur: dc fingit temperationem, modificationem in eo positam esse, qu bd Iuramentum aequis, moderatis verbis optime rei consentientibus defctiptum sit: atque ex hac expositione digreditur ad calumnias; sed Bellarmi - ,

nusIuramentum hoc secundum,temperatu &moderatum. esse dixit, facta comparatione

ad primu . Siquidem Iuram e tum primit, quocι in hac Apologia refertur pag. 9. satis rigido Primatu Regiu in spiritualibus asserit,in non minus tigide Primatum Apostolicum abnegat; sed hoc fecundu,teperatu S modificatum

aptissime ad decipiedum dici potest, quia non aperte Primatum Regium in spiritualibus in-,

tr0 ducit, aut Primatum Apostolicum reiicit sed sub praetextu colore fidelitatis, adfinem

SEARCH

MENU NAVIGATION