Alberti Heronis Snecani Frisii, ... De prouidentia Dei libri quinque, in quibus immensi & aeterni Dei prouidentia, noua methodo, & nouis plerisque argumentis contra impios philosophos, & totum populum atheorum defenditur

발행: 1582년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

LIBER II. ibi

id est, Voluptate perfruere anime mi breui alii homines victuri sunt, ego vero terra nigra fiam. Frustra hosti in is eximiam quandam dignitatem prae brutis animantibus somniamus si idem ortus, idemque interitus est virorumque. Frustra si ex terra toti constamus, in eamque breui tempore recidemus, bona si iritualia quaerimus, tirebus. unde nulla in corpus redundat utilitas inhiamus, cum multo consultius esset in .rtalibus mortalia curari, a terrenis te rena, carnalibus ea, quae carni tua uirer blandiuntur. Liquet ex his non desituras ijs rationes, qui posito mundum a Deo non gubernari, naturale rationis dictamen contemnendum censerent, ac proinde nostrum epicherema inconcusum manet, quo ratiocinabamur, una cum diuina prouidentia discrimen bonarum & malarum actionum . de

medio auferri. Aut si tali rerum statu ullum peccatum ab homine ad mitti poterit, peccabunt ij qui vel in virtutis cultu longius euehuntur, quam seri propriae utilitatis ipsorum ratio: vel volVptati intemperantius in .dulgent, quam iis conueniebat, qui ad diuturnam voluptatum affluentiam anhelant. Perfrica igitur frontem o Epicuree, & eum

I. qui

182쪽

felicitatem appellare cosuevimus,tae Theasei cuiusdam se sapientioris & potentioris auxilio adipisci queat.Pristium enim beatus esse nequi qui mentem crassa QTorum caligine obtenebratam habetiqui neque de fine quo cursum dirigere, neque de itinere quoad finem peruenitur quicquam certi statu re potest. Quis vero suae caecitatis manticanil adeo procul in tergum reiecit, ut non hic mallet alium longe sapientiorem audire; qu m ipsam se tam arduae rei magistrum profiteri ' Sed etsi singamus aliquem fuisse hominem, qui caeteros ingenio praecellens, &.qudd Lucretius de Epicuro dixit, omnia minora lumina veluti Sol exortus restin- . suens, suo Marte quodnam sit hominis si- premum bonum animaduertit; quia tamenis vulgo hominum persiuadhre non potuit, ut se ad felicitatem duce& monstratore v- terentur, adhuc fixum manebit quod antra dicebamus: Si enim tanta sit hominum csci- tas, ut neque tum viderς potuerint, quem vitae cursum tenere debebant, cum non de , esset, qui velut digito ipsis totius humanae s vitae scopum demonstraret, ineuitabili ne- - cessitate consequitur, sublimiori quodam

L a tura

183쪽

P. 16 DE PROVIDENTIA DE i. tur. Is , cro quis alius esse poterit qu in De ustPorro neminem ex ijs, qui se proprio ingenio, quae sit hominis suprema felicitas in . uenisse jactitarunt, caeteris mortalibus p ter admodum paucos,idq; breui tempore persuasisse, veram se adserre de felicitate sententiam, facile erit ex historijs declar sociato. H.Vt enim de Socrate incipiamus, qui pri

inus dicitura coelo&naturae contemplatio,

' ne Philosophiam in domos deduxisse,& definibus bonorum & mesorum disserere coe pisse, is quomodo alijs se quicquam solidi proferre persuasisset, cum neque sibi ipsi persuaserit, utpote qui id unum se scire dia cebat, quod nihil sciret'Eius discipulus Plato, tam absurdas, habuit de hominis fine co- glutiones,t3mque mirabiles animarum. ad corpus remigrationes confinxit, ut diu eius opinio residere nequiverit. Proposuit &Cynica secta suam de summo hominis bono sententiam , Verum quam sine vulgo riuali amauit. Itaque Diogenes dictitare sole - bat esse se lavdatum capem, sed paucos secum ad venationem exire vςlle. Denique Aristote--tam hi, quam Aristoteles debeatitudine in t totum nihil dixerunt, verum intra eius bO: ni inquisitionem, quod in hac vita praest antissimum est constiterunt. mare cum pol tissima de hominis sine quaestio sit, hicne ad

184쪽

LIBER II. ureum perueniri possit an in futurum expe- ωri debeatiqui eamne attigerunt quidem, satis indicarunt se nihil de vera felicitate comperti habere,ac idcirco non sunt iis Phr i. Iosophis annumerandi, qui ad eam se duces professi sunt. Quod vero ad Zenonem & Epicurum Zeno. attinet, horum ille tam locupletem facit

hominem, ut nemo sit latus opumhumanarum admirator, quin eum mentiri intelligat alter vero ad tam brutalem felicitatem elut classico dato inuitat, ut quadam erga suum genus reuerentia commoti homines,

nihil probrosius ducant, quam Epicuri dincipuli be esse, & vocari. Cum igitur cogni- tum esset Graecorum Philo phos, qui ini-'tio magnam de se expectationem concita ,rant, promittere ampliora, quam praestarent, multis iam seculis qe humano in epio quadam concepta desperatione, eae solum cie selicitatepersuasiqnes viguerunt,qu*diuina niti auctoritate sunt visae. oearum si

nulla vera est, nee se eo demittit coeleste nu- . .

men, Vt homini, in vastissimo pelago & dtaslisimis tenebris fluctuanti, faculam accen- .

dat, qam respicies ad optatum finem perducatur, longἡρrofecto peius cum homine i

quam cum brutis agetur. Horum enim etsi

ingula sine ad quem a natura destinantur L s

185쪽

ςxcidere possunt, nunquam tamen integrae .pecies sua naturali periectione multantur. λtqουi si Deus afflictis hominum rebus non consulit,cum tanta sit eorum ad seipsos iuuandos imbecillitas, ut hactenus nemo vitae humanae metam,quae omnium consiliorum& actionu principium esse debebat, propria inuestigatione sit assecutus: esscitur ut i xum genus humapum seu abortus quidam naturae censendum sit. Sunt glia multo plura, quorum etsi ad beatὶ vivendum cognitio necessaria est, nihil tamen i

ruidi de illis humanum ingenium coelesti octrina destitutum pronutiare potest, Verbi causa, quid de illis spiritibus stamqndum si qui spectris nocturnis, magorum, idol

rumque mirandis operibvs adeo p*r V Ver . sum orbem clari celebres eisse ii sunt, uxab insania parum abesse vid*ntur , qui ne- pant esse δαψονας ιι φοιτῶσι πηιστον ον. Hi enim cum diuinos honores olim importunissime flagitarent, nec se aliquando nisi humanis holt ijs pi cari sineret. in ancipiti periculo homines versabantur.

Nam neque tutum er i eos extrema omnia

minitantes aspernari, neque vicistim ςredi-b le videbatur, Deorum loco habedo esse, qui innocentium caede oblectabantur. Quis

186쪽

IIBER I L inrbitatione sellicitas mentes exoluere, & OG cultissimam illorum daemonum naturam

in lucem proserre potui si et Sed quantopere altiori quodam lumine, quam sit naturs,Emmanum genus indigeat , alio loco susius e plicabituri Odrisibilis mundi Dcthriovi

hominum vitam Deam esse.

APUT XIII.

P D omnes sapientiae prosessores certissim iam habetur, naturalia es, se prsitantiora iis,qus arte & indu-

Mia humana elaborantur. Cum igitur hoc uniuersum sit humani generis quaedam V luti ruspub. multo omnibus i suis numeris absolutius erit,qurim et qus ad uniuersi imitationem ab hominibus constitutae sunt. Itique magis perspicietur,si quis visibile muniadi pulchritudinem,cum ciuitatis ornatu v i- sibili, purpura iuxta purpuram, ut dici solet, locata, conserat. Quae namque aedium species, quis platearum nitor, quae hortorum amoenitas in ulla ciuitate humana,cum solis ac siderum blando sulgore comparari potest'Qua saxorum durities,quod colum. narum robur, cum coeli adamantina firmi-

187쪽

DE PROVIDENTIA DEI

namentorum comparatio instituatur,

respub. humanae hoc uniuersum cedet. Legum enim naturae tanta aequitas existit, uti ad illas, tanquam lydium lapidem caeterae quas humana adiecit industria , exam men- . . tur. Quae cum ita sint, haud credibal e est,' ea ex parte humanas politias mundi republica praestare, quod, cum nulla sit tam abiecta ciuitatula, quin iudicium in legum 'violatores exerceati in uniuerso nullus sit, qui vel probos digna mercede remun ret, vel improbis merita supplicia rependat. Noe solo- Solon dicebat poenis & praemiis respublica nem di is ςontinerit quare si eorum in mundi repub. Cierio . --habetur,quae haec suit tam praepotat stolai, ad diligentia, ut uniuersi externa omnia. Brutum. quam splendisiima effecta sin t eorum Vero. qus mente comprehenduntur,id quod prς- cipuum erat, omnino neglectum Si qua in terris civ itas extare diceretur,cui'udem Vi- funda esset pulchritudo ea qui subaspectum, cadit,cstera vero nihil differret a serarii latibulo; nemo dubitaret tantundem huic nari. ratiori tribuendum esse fidei, quantum V ris historiis Lucianit atqui talem ciuitatem expressissime referret hoc uniuersum, si im-- probolum scelera nunquam Deus vindic

rus est ut vidi,inquit Salomonicalumnias

188쪽

quae sub Sole geruntur, lacrumas innocentum, & neminem consolatorem, & laudaui Ecclese. magis mortuos, quam viventes, & utroque seliciorem iudicaui, qui nondum natus est. nec vidit mala,quae sub Sole sunt. Quisquis historias vetustatis monumeta epluit, Videbit omnibus seculis nil aliud quam pela- us quoddam fuisse hunc mundum, in quo

omines in morem piscium, imbecilliores sortioribus deuorantur. Quid enim annali Historiabus proditum est praeter bella caedes, incen- speculum dia, vastitates,quas homines hominibus in tulerunt Quoties accidit,ut una aliqua geslongissimὶ remot is prouincias velut flam- ma vorax depopulata si Quanta tauitia Perta&Macedones per orientem, Romani per totum penὶ orbem, Turcae ac Tartari per Europae, Asiaeque magnam partem gras sati incolas harum region em oppresserunt, ac sub iugum durissimum redegerunt Vni- us Iulu Caesaris ductu centies millena milia i& centum nonaginta duo milia hominum interemta esse Plinius refert, exceptis ijs, quos Eproprii ciuibus,ut ipse solus opprecsa ropub rerum potiretur, innumerabiles neci dedit. Quae rerum humanarum consuisso, si aetErnis retro seculis durauit,& in posterum perpetuo mansura est, nec aliquod DEI tu ium expectatu , quod iniustitiae

189쪽

i o DE PROVIDENTIA DEI

deformitatem, quo decursu huius temporis mundus dehonestatur, vindictae pulchritudine instauret, perenni illo Heracliti fletu hic mundi status deplangendus esset, nec κοσμιος ab ornatu dici deberet, sed a tanta

Ordinis perturbatione teterrimum quoddam barathrum,& ccecum chaos iustius plini pellaretur. Sed absit, videre longe diuinin sitiin talis an imum nostrum cogitatio sub

Rocrates. at: velu n potius, quomodo Socrates cum

audi stet Heracliti quendam librum legi, rogatus quid de illo sentiret, respondit, ea quae t ntellexi sset videri sibi praeclara,& propterea conijcere se idem de caeteris quae n0n intellexisset iudicandum esse;quomodo D.

Augustinus quia perspiciebat lacras literas. qua parte ab ipsi' intelligebantur, plenas e , se propheticae&apostolics maiestati i&id.

circo no dubitabat quin tales esse; t, ubi ab-c dita erat earum intelligentia;quomodo Philosbphi, cum vident pleraque naturae opera ratione no carere,haud ambigui, quin & ea, quorum ratio in occulto latet, minimEsuperuacanea sint, ita quoque nos admirabili illa mundi pulchritudine,quam octilis intu- Cmur, sommoti, non dubitabimus, quid

haud ei desit intelligibilis ille decor, qui ex ςo. q*od iniustitia culpae per iustitiam p Obicato, compensatur , exurgit. Nec audiendi

190쪽

sunt,qui ne cogantur Deum iudicem agnoscere, obijciunt nobis poenam sibi ipsi esse omnemjnordinatum animum idque sustice re ad mundi qui peccando deformatur, instaurationem. Primum enim non in omni-hus hoc vindictae genus locum habet. Siqui' Solutio. dem, teste Salomone, sunt impij, qui ita securi sunt, quasi facta iustorum habeant: Ecfesii. g. sunt qui gloriantur cum male fecerint, ex- c ultant ii, rebus pessimis. Quorum enim mes vitiorum longo usii obtenebrata cst, ij nec sui peccati magnitudinem sstimare,nec qua- 'to se bono priuent satis intelligere queunt.' Neque Philosophis ignota suit,ea malorum distinctio. Apud hos enim alij ἁκρατεις, hoc Disserunt . . est, incontinentes, alij clx ατοι, nocest, in- inconti- temperantes dicuntur in quorum prioribus natura nondum adeo deprauata est, . adhuc ipsis inter peccandum obmurmuret, ac porpetrato crimine pudorem ingerat: in caeteris vero, quos intemperantes vocari di- plutaret νximus, rationis lumςn diuturna peccandi de virtutet consuetudine tantopere offuscatum est, sine ullo pudore suis cupiditatibus fraenalais .

xeat. Eiusmodi volunt fuisse illum .quidi

Id vita,aut qui voluptas existit

SEARCH

MENU NAVIGATION