Alberti Heronis Snecani Frisii, ... De prouidentia Dei libri quinque, in quibus immensi & aeterni Dei prouidentia, noua methodo, & nouis plerisque argumentis contra impios philosophos, & totum populum atheorum defenditur

발행: 1582년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

LIBER L 7 in genere bestiarum quae aliis praedae sunt,ae

magno numero deuorantur, ceu sulit lep

res, cuniculi, & id genus reliquae serae quarum venatu homines & bruta victitant, laes eri scecunditate progignutur, ut aliis iam cynceptis aliam sobolem superseetent contra vero quae aliorum vitae insidiantur, ut

leones, vel unicum. vel paucissimo, foetus singulis partibus edant'Nam quis non vidςt quod si utrunque genus mimantium pari

numero gigneretur, periculum sore,nera pactum .voracitate species .aliqua de universo aboleretur. Quod si nunc idem argumentum in partibus singulorum animantium Psequi vellem, si oculorum pedum, auri una ct caeterarum partium numerum sua ratioe haud carere ostenderem,amplissimus diceri

campus mihi propositus esset. Verum quae natura ipsa gignere videtur, illis pecu liarem locum seruabo . Illud Qtum breui ter adiiciendum, non habere hic locum illud effugium quod numerus quidem partium mundi sit alicuius sapientis architecti

consilio institutus,substantia vero ἀυlογενες. Nam adeo non potesta substantia numerus separari, ut quod numeros suos non habet,

non sit omnino. Nec mihi obsicias,solem &limam non esse substantiarum sed accidetium nomina, cum nihil aliud.sint stellae,

42쪽

s DE PROVIDENTI A DEI quam densores partes sui orbis Nani vi hoe

concedatur certum nihilominus est,coelum non esse alterationis capax, ac proinde non

debere intelligi prius ipsum fuisse, quam in

solem aut lunam densaretur. Quare si densitatis siderum Deus sit causa, simul 3e substatiam earum crrauit & congruam ipsis densi- , talem impertiit. Aut saltem Philosophis, qui negant Deum naturae ordinem immu 'tare posse, integrum non est coelo iam esse isto alterationem tribuere. s 'Mexsitu rundem partium docerisii Dein es mundi conditor.

, AR momentum ad eiusdem rei do monstrationem habet situs parti

tum mundi non oscitanter inspectus. Vt enim a coelo exordiamur,supremum in ter coelestia corpora locum obtinet, quod multis collucentium stellarum ignibus resertum est:cui si inferior locus attributus esset, astra superiora interpositu suorum luminum m xima ex parte ἡ nostro aspectu auferret In hoc etiam sidus quoddam ita ad borealem plagam situm est, 't cum caetera diurno sceli motu sursum ac deorsum rap tentur, hoc fixam perpetuo sedem retineat.

4-hominibus,

43쪽

sta nocte vagantur,nihil oportunius excogi.

tari potuit. Adde his quod in planetarum

orbibus sol medio loco, tanquam rex caete rorum consistat,quodque lunaquae sita mu'

tabilitate ad naturam inferioris mudi quam proxime accedit, infima inter omnes sede lotatast. Aiunt & Astrologi,Saturnum ideo tam procul a terris abesse,quod vim habeat friρefactedi,quae est qualitas vitae DErimaxime inimica, eique& Marti, ad eorum

malignitatem temperandam,Iouem medium interpositum esse z Notatum etiam ab Astronomis est, Planetas si minimos epicycios habent, longius te abesse . Adeo ut Saturni minim' sit Epicyclus maior Iouis, maximus Martis. Qu mepicycli eius magnitudinem ex eo deprehendere licet, quod aliquando instar Hesperi fulgere, aliquado stellis se dete magnitudinis haud maior esse videatur, ut non nssi a rerum coelestium pe ritis agnosci queat. Rursum a diuersa solis parte proxima ei Venus maximo epicycloreuoluitur. Cum enim ratione motus sui ae- SirusU

qualis semper selis vestigiis haereat, propter nα xum epicycli amplitudinem contingit, ut circi ter quadraginta graduum interuallum Ω- Iedigrediatur. Μinorem quam Venus epi' Mittain

44쪽

α DE PROVIDENTIA DEI

23 gradus ratione sui .picycli ole recedat. Miniimus emunae planetarii infimae epicyclus. Nam cum maxinie differunt verus &medius motus,quod fieri solet in quadratu'ris, differentia non est maior 7. gradibus scrupulis, in qua tamen etiam centri epi cycli prostaphaeresis computatur, Ut norunt qui rerum Astronomicarum periti sunt.Atque hunc in modum se habet ordo epicy'clorum, aptissime congrues planetarum ad solem propinquitati.Eodem pertinet,quod eum elementa pro leuitatis ratione singula aliis superemineant, is ordo in terra &.aqua

immutetur, ac terra non exigua sui parte a

quis multo se leuioribus extare cernatur,id' que in gratiam illorum animantium, quae non nisi in sicco vivere possunt. Cum vero

haud dubium sit, quin id, quod tam praeci

re constitutum est, non sit casui aut fortunae tribuendum, in opificem mentis &consilii compotem conserri debet. Nunc porro,si partium mundi collocatio e6moda est Deo asiignanda, sequitur & totam earum essentitiam a Deo proscctam esse. Nam etiamsi e lementorun situs inuerti potuerit, post

quam substantia eorum absoluta fuit, id tamen de ecelestibus corporibus dici non potest.Non enim diuisionis capax est indomit scelorum ita tura: tqui sine diuisione viri

45쪽

usque non posset lunae orbis in locum diler cui ij transferri, aut vici istim Mercurij sphael x ad lunae locum traduci posset.

uod ex accidentibin, quae in operi natu rae cernuntur idem demonstretur.

T elucescat etiam naturae opera testari, Deum esse rerum omnium c5ditorem, primo sciedum est, quem-im accidentia quaedam in ipsis mun- , di praecipuis partibus ostendimus necessaria ratiope constare, ita,ut, si aliter se haberent, totius uuiuersi perturbatio sequeretur: sic multo cumulatius idem in ijs apparere, quae e natura progignuntur. Hic enim adeo nihil otiosum aut iners est, ut vulgatissimum st: in Philosophia prouerbium, naturam nihil frustra facere, utque qui impietatis morbo laborat,ad naturae metionem velut rei mul to diuinissimae nonposiint non venerabundi assurgere. Itaque Plinius operum naturae praestantia commotus, ijsdem laudibus eam celebrauit,quibus nos Deum.Et nemo mor talium, non dico indoctorum, sed nequei philosophorum aut medicorum, qui in o ' peribus naturae contemplandis consenes cunt , sui ingenij mediocritate queat asse

qui, verbisque pro rei Mignitate explicare,

46쪽

iε DE PROVIDENTIA DEI 'quicquid natura pro suorum operum salu te & incolumitate machinatur. Nec ignota est,quae de hac re fabula vulgo commemo-' ratu quendam videlicet,dum in horto suo deambulans pepones intueretur humi i centes,aceusalse naturam, quod fructus mi -

nutos in sublimi suspendisset, maiores, ceu sunt pepones, humi praeter eorum dignitatem reliquisset. Hic dum paululum progres su esset, pirum ex arbore delapsum in faciaem eius incidit eumque graui dolore affecit. Tunc ille considerans apud semetipssim,ca

put sibi comminuendum fuisse, si pepo ali

quis ipsius fronti tanto impetu impactus suisse sententiam correxit, naturamq; rebus humanis optime cosuluisse. minutiores po tiusquam grandiores in sublimi suspenden- Aristoteles clo, malo suo doctus, agnouit. Haec est illa, Hipp*ς natura,quam Aristoteles bonam matremfa

iEhb milias, Hippocrates iusta appellauit. Huius mi'ὸeuli. admiratione defixi nonnulli, existimarunt . etiam brutis inesse rationem . Et quid dico

brutis,cum non defuerint,qui naturaemira- da opera in arboribus,herbis, gemmis,ali que rebus intuiti, in eam adducti fuere suspicionem, ut crederet nullum corpus rati one carere, solumque ea re hominen te

ris antecellere, quod is manus & linguam habeati Videbant enim nihilessetam Hupi dum

47쪽

LIBER L . udum, quod non utilium& noxiorum qu dam sensum haberet, & haec quidem fugeret, illa persequeretur. Vites inimicas sibi brassicas velut certam perniciem exporrectis in diuersum palmitibus auersari, ulmos veris tanquam suae imbecillitatis fulcra suis clauiculis circumplecti, ut ex innumeris rebus unum hyc loco exempli ponam. Propter hanc naturae tantam solertiam, creditum est a tota Platonis schola, Deum ire per

omnes,

Terrasis tractius maris caesumi profund Ac nihil aliud quam Dei volutatem esse.

quae uniuersa gignat in hoc sublunari mundo, quam ipsi mundi animam nuncuparunt. Quae igitur tam barbara mens, tamque pro fundo impietatis lethargo sepita reperiri poterit, quae ad tantam i ucem non expergestat, nec in tanta operum naturae diuinitate Deum naturae sontem cum grati animi testi. ficatione agnoscat praesertim cum hac ratione magno com Dendio se difficillimarum quaestionum tendiculis expedire queat,alias in rerum inexplicabilium oenodatione Dustra desudatura. Age enim,tu qui animanti- .um de stirpium naturam i Deo prosectam negas,hoc argumetum,si vir sis,dilue. Quod in naturae operibus cuncta sic se habent, sumaς optimus eorum suxxv postulan ruris auia

48쪽

xs DE PROVIDENTIA DEI

est ἀπο προπινε σεως, seu de industria sic coni. paratum, vel aliud agente natura,sorte usu- uenit, ut omnia recte ad usum& incolumi

talem digesta sint. Verbi causa, ut materi aquae a parentibus ad generationem conser tur, aliqua sui parte in eiusmodi temperiem

figuramque transeat, qualem nunc oculos habere cernimus postea Vero praeter naturae

Voluntatem apparuisse, quod vis cernendi ex tali materiae dispositione promanet. Pri'us horum si dicamus, necessario sequetur. Deum esse animatium auctorem,seu prima indiuidua fabricando, unde caetera deinceps progigantur. seu singula tigillatim ex mat ria, quam parentes subministrant excitado Cum enim natura ipsa per se mentis com pos non sit, non alia ratione dici potest ope,

ris,quod sabricata est usum sibi propositum habuisse, nisi quia ab aliquo intelligete vim generadi adepta est,qui in finem & scopum, ad quem peruenit, ipsam destinauit. In ex

emplo res set clarior.Non recte diceretur ignis,quo cibi coquuntur, id spectare ut ij humanis usibus aptentur, nisi quatenus est instrumentum coqui in hoc igne vientis: ve rum si per se consideretur,nil nisi rariorem& molliorem facere velle materiam sibi ap positam dicendus esset:nec sua referre quod

modo affecta sit humano esui magis id

49쪽

. LIBER L Mnea.Quod si in finem suum a Deo natura dirigitur, efficitur ipsam Dei operibus sine

dubio annumerandam esse. Nam impetus Imperiis ille, quoad scopum suum natura contendit, naturalis

non est aduentilius, qualis sagittae du m a ta f'culatore ad album dirigituri verum est ipsa inseparabilis, ex substantiae copositione χ' proficiscensi ut qui siquis eius auctor dicitur, multo magis substantis auctor dicatur. Si vero cum Epicuro posterius illud amplectaris,& spontaneo quodam impetu mate- riae a seipsa oriundae corpora viventium est

formata existimes, vide quae hanc tuam opinionem sequantur incommoda. Primum quae praeter opinionem & fortuito recte &utiliter se habere contingit rara & inusitata sunt. Legimus quendam vomicae graui d lore conflicta ruin, cum cruciatus magnitu' dinem ferre non posset, armis correptis inh6stem ijsse.Sperabat enim sore, ut in pugna occumbens, dolore leuaretur. Verum casu

euenit, ut ictu host lis gladij vomica aperi-hetur, & is qui moriendi certus in pugnam

descenderat, erumpente purulentia sanita tem recuperaret. Resert Plutarchia' picto. y utarchiurem quendam,postea qu m saepe frustra ten lassit spumantem eqt um ad viuum exprimere, tandem ira percitum, spbogiam in os

equi imρcgisse, ac sorte sint a accidisse, ut

50쪽

ex illa colorum confusione & perturbatio, ne spumae expressissima esligies resultaret. Aliquando discissis lapidibus quaedam Paniscorum extrema lineamenta in ijs apparuisse memorantur. Sed quid haec ad opera

naturae, in quibus nec appetitus, nec motus, nec facultas ulla non summa ratione con

stituta est In quibus nec figura ullius particulae siue similaris, siue dissimilaris, si uarmagnae,siue parua;nec magnitudo,nec multitudo, nec latus, nec temperies, nec mollities, nec durities, nec astrictio, nec laxitas, nec raritas, nec densitas suis utilitatibus carent. Idque cum Galenus eruditissimo &vere philosophico illo suo opere de usu partium luculentissimὶ demonstrarit, hic ro- petere superuacaneum esset. An ne quia seri potest, ut unius dictionis literae in ollam coniectae, &postquam susque deque iactatae fuerint, denuo effusae, casu ita digerantur,ut dictionem repraesentent: ideo concedemus totam Terentij Andriam sortiit taliterarum effusione prodire posset Cum domum aliquam instructam omnifaria sus . pellectile, eaqi nitida & congruis locis diseposita,ingressi sumus, non dubitamus,quin prudens paterfamilias eam digesserit. Cum harmoniam ex grauibus & acutis sonis tem peratam audimus, mox animum subit cogitatio

SEARCH

MENU NAVIGATION