L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

3o L. A N N AE I S E N E C AEti non secit oratiotus obscuritas: Unus, inquit, dies par omni esti Hoc alius aliter accepit: dixit enim parem esse horis. nec mentitur. Nam si dies tempus est vigintiquatuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse: quia nox habet,

quod dies perdidit. Alius ait, parem esse unum diem omnibus similitudine: nihil enim habet lo gissimi temporis spatium, quod non in uno die i

venias , lucem dc noctem 1 dc alternas mundi vices. Planiora facit ista nox alias contrachior, alias productior. Itaque sic ordinandus est dies omnis,

tanquam cogat agmen , dc consummet atque expleat vitam. Pacuvius qui Syriam usu suam fecit, cum vino & illis fit reis epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum serebatur a coena ut inter plausuruexoletorum hoc ad symphoniam caneremr: βε-Qωκε , nullo non se die extulit. Hoc quod ille ex mala conscientia faciebat, nos ex b na faciamus, dc in somnum ituri, laeti, hilaresque

dicam smaei, O quem dederat eursum fortuna pereri. -- Crastinum si adjecerit Deus, Leti recipiamus. Ille .

beatissimus est & securus sui possetar, qui crasti--num sine solicitudine exspectat. Quisquis dixit,. Vixi, quotidie ad lacrum surgit. Sed jam debeo epistolam cludere. Sic, inquis, sine ullo ad me peculio veniet Noli timere: aliquid secum seret. uare aliquid dixi multum. Quid enim hac voce pr clarius, quam illi trado ad te perserendamὶ Malum est in necessitate vivere.sed in necessitate vivere, necessitas nulla est.Quid ni nulla sit3patent undique ad libertatem viae multae, breves , faciles. Agamus Deo gratias, quod nemo in vita teneri potest. calcare ipsas necessitates licet. Epicurus, inquis,dixit: quid tibi cum alienoὶ Quod verum est, meum est perseverabo Epicurum ubi ingerere: ut

isti

32쪽

isti qui in verba jurant, nec quid dicatur aestimant, sed a quo , sciant, quae. optinaa sunt, esse communia.

Ε P I s T. XIII. Format pulchre adversus fortuita, ct robur donat.

Maxime autem, ne futurorum metu angamura

incerta ea esse , ct posse non evenire. Spe igitur omnem metum temperandum. Deinde illud rebustius: Fae ct pracipe venturae a Deo sunt,ia bonisma A Vltum tibi esse animi scio. nam etiam ant 13 - quam instruerem te praeceptis salutaribus, redura vincentibus, satis adversus sortinaam placebas tibi: & multo magis, postquam cum illa conseruisti manum, viresque expertus es tuas. qua

nunquam certam dare fiduciam sui possimi, nisi. cum multae dissiculiates hinc dc illinc apparuerint, aliquando vero di propius accesserint. Sic verus ille animus, dc in alienum non venturus arbitrium, probatur: haec ejus obrussa est Non potest athleta magnos spiritus ad certamen adserre, qui nunquam sugillatus est. Ille qui sudit sangui nem suum, cujus dentes crepuerunt sub pugno, ille qui supplantatus adversarium toto tulit corpore , nec projecit animum projectus , qui quoties cecidit contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam. Ergo, ut similitudinem istam rosequar, saepe iam sortuna supra te fuit: nec tamen tradidisti te, sed subsiliisti, Zc acrior resti- isti. mirum enim adjicit sibi virtus lacessita. Tamen si tibi videtur, accipe a me auxilia quibus munire te possis. Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt: dc saepius opinione, quam re laboramus. Non loquor tecum Stoicae

ibas , sed hac subniissiore. Nos enim dicimus,

33쪽

3 x L. A N N Ax I S a N E e ΑΕ l- omnia ista quae gemitus mugitusque exprimunt,

lavia esse, bc contenmenda. Omittamus haec magna verba, sed, dii boni, verat illud tibi praecipio,

- me sis miser ante tempus: cum illa quce velut imminentia expavilui , sortasse nunquam ventum sint, certe nondum venerint. Quaedam ergo nos magis torquent,quam debeant: quaedam ante to quent, quam debeant: quaedam torquent, Cum omnino non debeant. Aut augemus dolorem, aut

fingimus, aut praecipimus. Primum illud, quia res in controversia est, & litem contestatam h bemus, in praesentia differatur. Quod ego leve dixero, tu gravissimum esse contendes,scio alios imter flagella ridere alios gemere sub colapho. Postea videbimus, utrum ista suis viribus valeant, an im--becillitate nostra: illud praesta mihi, ut quoties circumsteterint, qui tibi te miserum esse persia deant, non quid audias, sed quid sentias cogites.& cum patientia tua deliberes, ac te ipse interr ges, qui tua optime nosti: Quid est: quare isti me complorentὶ quid est quod trepident, quod contagium quoi e mei timeant, quasi transilire calamitas possis 3 Est aliquid istic mali 3 an res ista magis infamis est quam mala Ipse te interroga: Nunquid sine caussa crucior, dc maereo, dc quod

enon est malum iacio Quomodo, inquis, intelli- gam, vana sint, an vera,quibus angor Accipe hu-jiu rei regulam. Aut praesentibus torquemur, aut futuris, aut utrisque. De praesentibus, ficile est j dicium. si corpus tuum liberum est, sanum est,nec ullus ex injuria dolor est: videbimus quid futurum siti hodie nihil negotii habet. At enim sit- rum est. Primum dispice, an certa argumenta sine venturi mali. plerumque enim suspictonibus t boramus, dic illudit nobis illa, quae conficere bellam solet, a: multo autem magis singulos co-

34쪽

EPIs TOLAT. 33 ac conficit. Ita est, mi Lucili. cito accedimus opi- ἁ- nioni, non coarguimus illa, quae nos in metumis. adducunt: nec excutimus, sed trepidamus: & sic. γ vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvista motus fiaga pecorum, exuit castris, aut quos alio qua tabula suae auctore sparsia conterruit. Nescio ami quomodo magis vana perturbanti vera enim mo-a dum suum habent: quidquid ex incerto venit, ct conjemirae 6c licentiae paventis animi traditur. f. Nulli itaqi tam pemidiosi,tam irrevocabiles,quama, Umphatici metus sunt. ceteri enim sine ratione,, hi sine mente sunt. Inquiramus itaque in rem di se Iigenter. Verisimile est, aliquid futurum mali non ita statim verum est. -m multa non exspectata la, venerunt, quam multa exspectata nunquam com-

paruerunt Etiam si futurum est, quid juvat dolori

F suo occurrere satis cito dolebis, cum venerit: in Ws terim tibi meliora promitte. Quid facies lucri di tempus. Multa intervenient, quibus vicinum et riculum vel prope admotum, aut subsistat, aut de γ sinat, aut in alienum caput transeat. Incendium ad ,γ simam patuit: quosdam molliter ruina deposuit: aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est: i: aliquis camifici suo superstes fuit. Habet etiam 4 mala fortuna levitatem. Hrtasseeru, sortasse nom.

erit interim dum non est, meliora propone. Nom

h numquam nullis apparentibus signis , quae mali. it aliquid pronuncient, animus sibi fallas imagines..i- fingit, aut verbum aliquod dubiae significationis x detorquet in pejus, aut majorem sibi offensam i- proponit alicujus quam est, & cogitat non quan-i- tum iratus ille sit, sed quantum liceat irato. Nulla. it autem caussa vitae est, nullus miseriarum modus, si se timetur quantum potest. Hic prudentia prosit, hic l- robore animi evidentem quoque metum respue: .is si minus,vitio vitium repelle spe metum temperaia

35쪽

34 L. AN NATI SENE c AEά - Nihil tam certum est ex his quae timentur, ut non certius sit, 3c sormidata subsidere, oc sperata decipere. Ergo & spem ac metum examina: oc quoties incerta erum omnia,tibi fave, crede quod in

vis. si plures habebis sententias metus ; nihilominus in hanc paciem potius inclina, dc perturbarex te desine. Ac subinde hoc in animo volve, maj rem pariem mortalium, cum illi nec sit quidquam

mali, nec pro ceno futurum sit, aestuare ac dis ere. Nemo enim resistit sibi, cum coeperit impelli, nec timorem suum redigit ad verum. Nemo dicit, Vanus auctor est, vanus: aut finxit, aut Cre--didit. Damus nos reserentibus, expavescimus d bia pro certis, non servamus modum rerum, statim in timorem venit scrupulus. Pudet me siccum loqui, & tam levibus remediis te socillare. Alius dicat, Fortasse hoc non veniet: tu dic, Quid

porro si veniet videbimus utrum veniet: fortasse . Pro me venier, & mors ista vitam honestabit. Ci-cuta magnum Socratem secit: Catoni gladium si seriorem libertatis extorque, magnam partem dein traxeris gloriati Nimium diu te cohortor, cum tibi admonitione magis, quam exhoriatione opus sit. Non in diversum te a natura tua ducimus: n tus es ad ista quae dicimus. Eo magis bonum tuum

auge, dc exorna. Sed jam finem epistolae faciam, si illi signum suum impressero: id est,aliquam magnificam vocem persexendam ad te mandavero. Inter cetera mala, hoc quoque habet stultitia proprium, semper incipit vivere. Considera quid vox ista significet, Lucili virorum optime: dc intelli ges quam foeda sit hominum levitas, quotidie nova vitae fundamenta ponentium, novas spes etiam in exitu inchoantium. Circumspice tecum singulos. occurrent tibi senes,qui se cummaxime ad ambitionem,ad peregrinationes,ad negotiandum parent. Dissilired by Cooste

36쪽

ntus, mas

t quidqua

e ac dista.

xent. Quid est autem turpius, quam senex vivere incipiens Nota adjicerem auctorem huic voci, nisi esset secretior, nec inter vulgata Epicuri dicta,. quae mihi bc laudare, & adoptare peruiuiu Ε v I s Υ. XIV. Prudenti ma epistola. Monet corporis vitaque euis

ram habendam, sed non nimiam. Timeri autem. corpori tria, Pauperiem , Morbos, Violentiam rmaxime hane ultimam , qua a potentibus eriti. aut urannis. vi non timeaε, tria vitentur: Odium, Invidia, Contemptui. Et uomodo autem,

Sapiantia disero ct breviter ipse. WAreor insitam esse nobis corporis nostri caris Vtatem: lateor nos hujus gerere tutelam: nec ne-. go indulgendum illi, serviendum nego. Multis- enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia reseri. Sic gerere: nos debemus, non tanquam propter Corpus vivera debeamus,sed tanquam non possimus sine cor pore. Hujus nos nimius amor umoribus inquietat, solicitudinibus onerat, contumeliis objicit. monestum ei vile est, cui corpus nimis carum est.. Agatur ejus diligentissime cura: ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum. in ignem sita Nihilominus, quanrum possumus,. evitemus incommoda quoque, non tancum pericula : & in tutum nos reducamus, excogitantes. subinde, quibus possiuit timenda depelli. quorumctria, ni fallor,genera sunt. Timetur inopia, timen- rtur morbi, timentur quae per vim potentioris eve-iniunt. Ex his omnibus nihil magis nos concutit, quam quod ex aliena potentia impendet. Magnoi enim strepitu & rumultu venit. Naturalia mala. quae retuli inopiae atque morbi, flentio subeunt, nec oculis nec auribus quidquam terroris inc

37쪽

-3ς L. ANNAE r SENECAE tiunt: Ingens alterius mali pompa est: serrum circa se dc ignes habet, & catenas, dc turbam ferarum, quam in viscera immittat humana. Cogita hoc lo-CO carcerem, dc cruces, ec eculeos, dc uncum: dc adactum,per medium hominem,qui per os eme gat , stipitem: & chstracta in diversium actis curriabus membra; illam tunicam, alimentis ignium Beillitam dc intextam: quidquid aliud, praeter haec, commenta saevitia est. Non est itaque mirum, si maximus hujus rei timor est, cujus 8c varietas magna, dc apparatus terribilis est. Nam quemadmodum plus agit tortor, quo plura instrumenta doloris exposuit specie enim vincuntur, qui patientia restitissent: ita ex his, quae animos nostros subigunt dc domant, plus proficiunt quae habent uod ostendant. Illis pestes non minus graves sunt, famem dico dc sitim, dc praecordiorum sum purationes, & febrem viscera ipsa torrentem: sed latenti nihil habent quod intentent, quod prae rant: haec, ut magna bella, adspectu paratuque vicerunt. Demus linque operam, abstineamus os- sensis. Interdum populus est, quem timere debe mus : interdum, si ea civitatis disciplina est ut plurima per senatum transi tur, gratiosi in eo viri: interdum singuli, quibus potestas populi, dc Win populum data est. Hos omnes amicos habere,' operosum est: satis est inimicos non habere. Ita que sapiens nunquam potentium iras provocabit: lino declinabit, non aliter quam in navigando Ἀ-- procellam. Cum peteres Siciliam, trajecisti fre-l tum. temerarius gubernator contempsit austri minas. ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet, dc in vertices cogata non sinistrum petit littus, sed id, quo propior Charybdis maria convolvit. At ille cautior, peritos locorum rogat, qui aestus sit,

quae signa dent nubes, dc longe ab illa regione

38쪽

luisa ostros

pretis

lue ubius os istea. est illis estaine,

us sit, gione

vera

E P I s Y o L AE. 3 verticibus Infami cursum tenet. Idem facit s. μpiens: nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens,ne vitare videatur. Pars enim securitatis & in hoc est, non ex prosesso eam petere: quia quae quis sugit, damnat. Circumspiciendum nobis est ergo, quomodo a vulgo tuti esse possimus. Pii mum nihil inde concupiscamus unde rixa est i ter competitores: deinde nihil habeamus quod Cum magno emolumento insidiantis eripi possit. uam minimum sit in corpore tuo spoliorum. -Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum verit,aut admodum pauci: plures computant,quam oderunt. Nudum latro transimittit: etiam ino sessa via pauperi pax esti Tria deinde ex praecepti ne veteri praestanda sunt, ut vitentur: Odium, I vidia, Conte rus. Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit. Difficile enim temperamentum est, verendumque , ne in contemptum nos invia diae timor transferat: nedum calcari nolumus,videamur posse calcari. Multis timendi attulit causa fas, timeri posse. Undique nos reducamus, non minus contemni quam suspici nocet. Ad philosophiam ergo confugiendum est. hae litterae non dico apud bonos sed apud mediocriter malos, infularum loco sunt. Nam forensis eloquentia,& quaecumque alia populum movent, adversarium ha--ne: haec quieta, 3c sita negotii, c*ntemni non potest: cui ab omnibus artibus, etiam apud pessis os, honor est. Nunquam in tantum convalescet nequitia, nunquam sic contra virtutes conjurabi-rur, ut non philosophiae nomen venerabile dc Ω- . --crum maneat. Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque tractanda est. Quid ergo inquis. videbitur tibi M. Cato modeste philosophari, qui bellum civile sententia sua reprimit qui serentium principum armis medius interveniti qui aliis

39쪽

38 L. ANNARI SE NEC AEPompeium ossendentibus, aliis Caesarem, sima lacessit duos 3 Potest aliquis disputare,an illo tempore capessenda fuerit sapienti respublica. Quia tibi vis M. Cator jam non agitur de libertate, olim pessiindata est: quaeritur utrum Caesar, an Pom- ipeius possideat rempublicam. Quid tibi cum ista.

contentione Z nullae partes tuae sianti dominus eligitur. Quid tua, uter vincat melior vincere nompotast: potest esse peior, qui victris fuerit; non potest melior, qui vicerit. Ultimas partes attigi C tonis: sed ne priores quidem anni fuerunt, qui sapientem in illam rapinam reipublicae admitterent.. Quid aliud quam vociferatus est Cato, & misic

irritas voces, cum modo per populi levatus --nus , & obrutus sputis, & portandus extrasorum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur Sed postea videbimus, an sapienti opera perdenda sit: interim ad hos te voco, qui a republica exclusi, secesserunt ad colendam vitam , dc humano generi jura condenda, sine ulla potentioris osse a. Non conturbabit sapiens publicos mores, neCpopulum in se vitae novitate convertet. Quid e FZ utique erit mriis, qui hoc propositum sequeturὶ Promittere tibi hoc non magis possim, quam in homine temperante bonam valetudinem: M- tamen iacit temperantia bonam valetudinem . . erit aliqua navis in portu: sed ru quid accidere medio maris credis 3 Quanto huic periculum paratius seret, multa agenti, molientique, cui ne otium quidem tutum est Pereunt aliquando in- nocentes: quis negatZ nocentes tamen saepius. Arsei constat, qui per ornamenta percussus est Deni-que consilium omnium rerum sapiens, non exi-rum spectat. Initia in potestate nostra sunt: de eventu fortuna judicat, cui de me sententiam non

do. M aliquid vexationis acta, aliquid adversi.

40쪽

non damnatur latro, cum occidit. Nunc ad quotidianam stipem manum porrigis. aurea te stipe implebo. Et quia facta est auri mentio , accipe quemadmodum usus fructusque ejus tibi esse gra--aior possit. Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget. Ede , inquis , auctorem. Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena Iaudare: Epicuri est, aut Metrodori, aut alicujus ex illa officina. Et quid interest, quis dixeritZomnibus dixit. Qui eget divitiis, timet pro illis: nemo autem solicito bono fruitur. Adjicere illis aliquid studet, dum de incremento cogitat: oblitus est

usus , rationes accipit, forum conterit, kalendarium versat, fit ex domino procurator. Ε P I s Τ. XU.4Ad euram etiam eorporis Exercitatiospectat: sed hae laboriosa, aut occupata non esto. Facilis

breυis susscite ut cursus, saltus , gestatio, vocis; intentio. Clausula ab Epicuro, Ne vita in futu- r rum feratur: praesentibus acquiesce.

' Os antiquis fuit, usque ad meam servatus , y aetatem , primis epistolae verbis adjicere : Si vales, bene est. Recte dc nos dicimus: Si philoso- phatis, bene est. Valere enim hoc demum est: sine hoc, aeger est animus. Co*us quoque etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut ' phrenetici, validum est. Ergo hanc valetudinem - praecipue cura, deinde dc illam secundam: quae non

magno tibi constabit, si volueris bene valere. Stul in est enim, mi Lucili, dc minime conveniens litterato viro, occupatio exercendi lacertos, 3c di-' Iatandi cervicem, ac latera firmandi. Cum tibi se- Iiciter sagina cesso it, de tori creverint: nec vires unquam opimi bovis, nec pondus aequabis. Adjicenunc, quod majore corporis sarcina animus eliditura

SEARCH

MENU NAVIGATION