장음표시 사용
31쪽
de inc natione Domini, Liber Secundus.
debet priorum haereticorum iusta damnatio. Quia cu easdem radices habeat, atque iisdem erroribus emergat, satis ia in authoribus suis 4pse damnatus est,maxime clim idipsum quod ipsi adserunt, etiam hi qui proxime ante hos male secuti sunt, bene condemnarint,vi sufficere his abunde iam in alterutrum suorum exempla debeant,vel horum scilicet qui emendati,vel eorum qui condemnati sunt. Si enim corrigi queunt, habent in suorum correctionibus medullam: si corrigi non queunt,habent suorum damnatione sententiam:tame ne praeiudicio magis aduersum eos quam iudicio uti velle existimemur,ipsam eoru in medium pestiferam propositionem,uel potius blasphema
tem amentiam proferamus :sumentes in omni
bus scutum fidei,& gladium spiritus,quod est
32쪽
verbum dei, scilicet ut resurgens vetusti dr conis caput,idem diuini sermois gladius, etianunc in nouis anguibus desecet, qui prius in antiquis serpetibus amputauit. Nam cu idem horum error sit,qui illorum fuit: pro desectione istorum haberi debet desectio illorum : de quia renascentes colubri pestiferos in ecclesia domini flatus agunt, de tabescere quosdam sibilis suis faciunt:vnguenda est propter nouas
infirmitates antiquis curationibus reces medela: ut etiam si illud quod prius actum est, novalet ad languoris damnationem. hoc tamen
quod nunc agimus, valeat ad languetium sanitatem. Dicis itaque,quisquis es ille haeretice,
qui deum ex virgine natum negas,Maria mattem domini nostri Iesu Christi theolocon, id R. tabuest matrem dei,appellari no posse,sed Christo
iocon, hoc est Christi tantum matrem,n5 dei: nemo enim, inquis, antiquiorem se parit. Ac de hoc quide tam stulto argumento,quod natiuitatem dei carnali intelligentia aestimanda putas, dc mysterium maiestatis humanis crodis censendum esse rationibus, postea si deus adnuet,disputabimus: nunc interim & Christum deum,& Mariam matrem dei diuinis testibus approbemus. Audi itaque loquentem
ad pastores de dei ortu angelu dei: Natus est, inquit,vobis hodie saluator, qui est Christus dominus, in ciuitate David. Ne solum utique in Christo hominem intelligeres, & domini tibi de saliuatoris nome adiecit: scilicet ut que
33쪽
saluatorem esse cognosceres, deum nequaqua esse dubitares :& cum saluandi virtus non nisi diuinae competeret potestati,diuinae esse eum potentiae non ambseres , in quo potentiam
saluandi esse didicisses. Sed hoc incredulitati
tuae parum fortasse videatur: quia eum angelus Dominum potius & saluatorem , quam Deum aut Dei filium nominarettacum utique impiissime deum neges, quem saluatorem esse
fatearis. Audi quoque archangelum Gabrie-Lμα I. leni Mariae virgini prςdicantem: Spiritus,inquit, sanctus veniet in te, de virtus altissimi obumbrabit tibi: ideo & quod nascetur in te sanctum,vocabitur filius dei. Vides quemadmodum natiuitatem dei indicaturus, diuini -' tatis opera prς miserit. Spiritus enim sanctus, inquit,veniet in te, & virtus altissimi obum- ῆ .brabit tibi .Pulcherrime loquens angelus,diuinitate 'erborum,maiestatem diuini operis explicuit. Spiritus enim sanctus virginis in- teriora sanctificans, & in his potentia diuinitatis suae spirans,humanae se inseruit miscuitque naturae: atque id quod alienum a se fuerat,suum fecit,virtute id sua scilicet,ac maiestate praesumens. Ac 'ne ad introitum diui- nitatis humana sortasse infirmitas non subsi-- T steret,venerandam omnibus virginem virtus altissimi roborauit: vi corpoream imbecillitatem circumfusa umbrae suae protectione firmaret,& ad consummandum conceptus sacri inenarrabile sacrametum humana infirmitas
34쪽
non deficeret,quam diuini obumbratio sustineret. Spiritus ergo, inquit, sanctus veniet in te,& virtus altissimi obubrabit tibi.Si nasciturus itaque e sancta virgine homo latumodo solitarius erat,quid lato agebatur sacri aduetus nutio quid talo diuinitatis ipsius apparatuΘ Si utiq; homo ex homine,& caro latumΟ-do nascebatur ex carne: iussio quippe tantii ad id potuerat,aut voluntas diuina sufficere. Si enim ad fabricados coelos, fundanda terram, creandu mare, sedes deniq; & thronos,& angelos,& archangelos,& principatus,& pote-ltates: si ad creanda postremd omne coelestem militiam, & ad illa innumera diuinorii exemcituu militi milia, sola sibi tantu voluntas dei
imperiumque sussicit: quia ipse dixit,& facta
sunt:ipse madauit,&creata sint: cur id ad c5ceptiomem, ut tu ais, unius hominis parum visum est, quod satis ad procreationem diuinorum omniu fuit & id potentia ac maiestas dei, in ortu unius infantuli parum credidit,
quod ad conditionem terrenorum omniti coelestiumq; suffecit.Sed illud utiq; est, qudd illa
omnia opera acta fuerant per iussione dei,natiuitas autem age da non erat, nisi per aduentum: quia de cocipi ab homine deus, nisi se donante,& nasci nisi se illabente no poterat: &ideo archangelus superuenturam virgini maiestatem sacram indicabat: videlicet ut quia agi tanta res per hominum ossicium no valebat, ipsius adfutura deceret maiestate in con-
35쪽
ceptu,qui erat futurus in partu.Et ideo desce dit verbum filius; ad est maiestas spirit' sancti,
virtus obumbrata patris:utique ut in sacrameto sacrae conceptionis,omnis esset cooperatio
trinitatis. Ideo, inquit, de quod nascetur in te sanctum , vocabitur filius dei . Bene addidit, ideo: ut ostenderet scilicet ideo haec secutura, quia fuerant illa praemissa: & quia deus superuenisset in conceptione, ideo deus futurus esiset in partu. Rationem ergo tantae rea puellae reddidit nescienti, dicens: Vtique quia spiritus sanctus superueniet, quia virtus altissimi obumbrabit. Ideo & quod nascetur sanctum, vocabitur filius dei. Hoc est dicere: Ne ignores,inquit,hunc tantae rei apparatum,hoc tanti mysterii sacramentit: ideo in te tota' eniet maiestas dei: quia ex te nascetur filius dei. . Quid hic ultra adhuc ambigi, aut quid amplius diei potest Z deum dixit superuenturum, dei filium nasciturum. Tu quaere nunc,si placet,quomodo aut dei filius deus no sit,aut quomodo quae deum edidit, theolocos , id est dei mater esse non possit. Sufficere ergo haec tibi sola,imo sufficere hqc tibi summa deberet. Sed quia testimonia sacrae natiuitatis abunde suppetunt:utpote quς idcirco omnia scripta sunt, ut ipsius testes essent:inspiciam' in pauxilla aliqua portione, etiam adnunciationem de deo veteris testamenti: ut intelligas suturii ex vingine dei ortu, non tunc tantum cum factus est nunciatum,sed etiam ab ipso admodum mu
36쪽
di ortu esse praedictum:reuera ut quia ineffabile opus agendum erat, tolleret quandoque incredulitatem rerum praesentium praemina semper adnuntiatio futurorum. Ait itaque Esaias propheta: Ecce virgo concipiet,& pariet fi tu, Es.7-& vocabunt nomen eius emanuel quod est interpretatum, nobiscu deus. Quis est hic incredule ambiguitati locus Cocepturam propheta virginem dixit, virgo concepit: filium nasciturum,filius natus est: vocandum deum, vocatur deus. Hoc enim appellatur nomine quod natura. Vnde cum vocadum eum dei spiritus deum
dixerit,probat se ab spiritu dei vacuum, qui se a consortio reddit diuinae nuncupationis alienum . Ecce ergo inquit, virgo concipiet,& pa- 'riet filium , & vocabunt nomen eius emanuel: quod est interpretatum, nobiscum deus. Sed illud est forsitan quo se infidelis vertat tergiuersatio: ut dicat hoc qudd vocandum eum deum propheta dixerat, non tam ad maiestatem diuinitatis, quam ad appellationem nominis pertinere. Sed quid facimus , qudd appellatus hoc nomine in euangeliis Christus omnino non est s& tamen mentitus esse propheta dei spiritus dici non potest . Quid ergo illud est ut intelligamus utique prophetiam
illam diuinitatis nomen tunc praedixisse, non carnis. Nam cum aliud in euagelio homo unitus deo nomen acceperit, necesse est utique
hoc vocabulum hominis fulsi , illud diuinitatis.Sed pergamus ulterius:& alia ad veritatem
37쪽
probandam veritatis testimonia covocemus.
Vbi enim de deo agitur, nulla re diuinitas melius quam suis testibus adprobatur. Ait ergo a. . propheta alibi: Filius natus est nobis, paruulus datus est nobis: cuius principatus super humerum eius: & vocabitur nomen eius magni consilii angelus,deus sortis,pater futuri secuit,princeps pacis. Sicut superius utique vocandum eum emanuel propheta dixerat: ita hic vocandum eum & magni consilii nuntiit, & dominum sortem, de patrem suturi seculi,& pacis principem dicit . cum utique nullo loco eum in euangeliis vocatum his nominibus legerimus : Vt intelligamus scilicet non carnis esse haec vocabula , sed diuinitatis : atque illud in euangeliis nomen esse hominis su scepti, hoc ingenitae potestatis. Et quia nasciturus in homine deus erat, ita nomina ipsa per dispensationem sacram fuisse diuisa: ut & car ni hominis nome inderet ,& diuinitati deus. Vocabitur ergo, inquit, magni consilii nun tius, deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. Non hic quisquis es,o haeretice, non hic propheta ille diuino spiritu plenus, exemplo adsertionis tuae, illum qui natus est , conflatili statuae de figmento insensibili comparauit .Filius enim, inquit,natus est nobis,paruulus datus est nobis, cuius principatus super humei Ium eius:& vocabatur nomen eius magni consili nuntius , deus fortis. Ne hunc quem a 'nunciabat, alium quam illum qui in carne na-
38쪽
DE INCAR. DO. LIB. II. Istus est intelligeres,nomen natiuitatis adiecit, dicens : filius natus est nobis, paruulus datus est nobis. Vides quot cognominibus ad demonstrandam corporalis ortus proprietatem propheta usus sit & natum enim eum, & paruulum nominauit:scilicet ut euidentius significationem natae sobolis, nomen exprimeret
parilitatis : praeludens absque dubio diuinus spiritus hanc blasphemantium litercticorum peruersitatem, his omni mundo deum qui nascebatur, rerum ipsarum vocabulis demonstrauit: ut etiam si blasphemare hqreticus quς- reret,blasphemiae tamen locum penitus inue ni re non posset. Filius ergo, inquit, natus est nobis,paruulus datus est nobis, cuius principatus super humerum eius: & vocabitur no- omen eius magni consilii nuntius, deus fortis,
pater futuri seculi, princeps pacis Paruulum hunc qui natus est,& pacis principem esse do- .cuit, & futuri seculi patrem, & deusti fortem. Quis est tergiversandi locus Θ separari paruulus hic qui natus est, a deo qui in eo natus est,
non potest. hunc enim quem natum dixit, patrem suturi seculi nominauit: hunc quem paruulum nuncupauit, deum sortem praedixit.
Quid est haeretice λ quo te conferes Θ septa &conclusa sunt omnia: non est usquam penitus exeundi locus. Superest ut errorem quem voluntas noluit intelligere, tandem incipiat vel necessitas confiteri. Sed non contenti his quae
sufficiunt, quid etiam per alium prophetam
39쪽
spiritus sanctus dixerit,inquiramus. Si affiger, inquit, homo deum suum, quia vos affigitis me3 ut euidentiora utique fierent quae prophetabantur,quod de passione domini nostri propheta cecinit, quasi ipsius de quo dicebat ore pr dixit: Si affiget homo deum suum,quia vos affigitis me N6nne tibi quaeso dixisse hoc dominus deus noster quasi ad crucem ductus videtur Cur quaeso redemptorem vestrum non agnoscitisῖ Cur deum indutum pro vobis carne nescitis saluatori vestro necem paratisZau- torem vitae ad mortem ducitis Θ Deus vester
quem suspenditis, deus vester quem crucifigitis. Quis rogo hic error,aut quae insania estῖ Si affiget homo deu fuit,quia vos affigitis me ΘV ides quomodo vox haec ipsarum quodammodo quae actae sunt reru vox sitΘNunquid expressius quicqua aut manifestius quaereres Vides quomodo testimonia sacra natum in carne dominum Iesum Christit,ab ipsis quodamodo incunabulis usque ad crucem,quam pertulit,prosecuta sintὸ Cum utiq; illii quem alibi legis deuin carne nasci, hic deum in cruce videas affigi. Et ideo propheta,&illic ubi natus est,deus dicitur: de illic ubi crucifixus est,deus euidentis sinae nominatur: ne scilicet in aliquo dignitati diuinitatis praeiudicaret carnis assumptio,&honorem maiestatis infringeret vel humilitas corporis, vel contumelia passionis : cum utique augere in nobis affectum eius & cultum debeat vel dignatio tam humilis natiuitatis,
40쪽
vel pietas benigna patientis: quia maximum utique & immanissimum scelus est, ut ideo apud nos minus honoris habeat, quia plus 'a moris impendit. Sed his omissis , quae explicari adeo nullo modo possunt , quia sicut immensitas beneficiorum illius, ita &relatio modum non habet: tempus est ut fortissimum de
eo, ac manifestissimum testem eius apostolum Paulum consulamus:fidelissime enim nobis omnia de deo dicere potest, ὀ cuius semper pectore locutus est deus . Testatur ergo in hunc modum de gratia atque aduentu dei nostri, misi is ad destituendum gentilis sape stitionis errorem electus gentium magister Apparuit, inquit, gratia dei, & saluatoris nostri omnibus hominibus: erudiens nos ut abnegantes impietatem, & secularia de
s dei ia, sobrie & piὸ, & iuste vivamus in hoc
mundo : expectantes beatam spem, & aduentum gloriae magni dei,& saluatoris nostri Issu Christi. Apparuit, inquit, gratia defiatiuatoris nostri. Bene congruo ad ostendenudum nouae gratiae, & generationis aduen tum sermone usus est . Dicens enim, apparuit ortum nouae gratiς ac natiuitatis expressi : quia exinde apparere donum grati nouae coepit, ex quo deus in mundo natus apparuit. Digna ergo , & congrua hanc nouae gratiae lucem verbi proprietate, quasi digito indicante monstrauit . Hoc enim rectissime apparuisse dicitur, quod subita
