장음표시 사용
61쪽
salutem tuam, ama a quo creatus es:metue a quo iudicandus es. Velis enim nolis, manife-
cladus ante tribunal Christi es,&seposita im pietatis blasphemia, ac verborum infidelium catilena, si aliud putas tribunal dei esse quam Christi: venies ante tribunal Christi: & inuenies utique documento inexplicabili, ipsum
tribunal dei esse quod Christi,totamque in si- Ilo Christo, & filii dei maiestatem, de patris
Iora. s. dei potestatem. Non enim pater iudicat que- quam , sed iudicium omne dedit filio : ut omnes honorificent filium , sicut honorificant patrem. Qui enim negat patrem, & filium: omnis qui negat filium, nec patrem habet : qui confitetur filium, & patrem habet. Disce itaque inseparabilem esse patris ac filii honorem, inseparabilem dignitatem: neque honorari filiu sine patre, nec patrem posse si ne filio. Honorare autem deum ac dei filium,
nisi in Christo unigenitu dei filio nullus valet: Quia spiritum ipsum utiq ; homo, nisi in spi-
Rom.8. Christi habere non potest, dicente apo- .stolo:Vos autem in carne non estis,sed in hiritu,si tamen spiritus dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum christi non habet, hic IRig 115-eius. Et iterum: Quis accusabit adue sus electos dei3deus qui iustificat. Quis est qui condemnet christus Iesus, qui mortuus est, inad qui resurrexit. Vides ergo iam, etsi non Vis . nulla omnino penitus vel inter spiritum
dei & spiritum christi,vel inter iudicium dei,
62쪽
& iudicium christi esse distantiam. Tu elige
virum malis: alterum enim fieri necesse est, ut
aut christum deum esse fide intelligas, aut in
christo deum damnatione cognoscas. Sed videamus caetera quae sequuntur. Scribens ad Corinthioru ecclesiam idem de quo superius locuti sumus doctor ecclesiarum omnium Pau Iaeor. 1 Ius, ita locutus est:Iudaei, inquit, signa petunt, ct gentes sapientiam quaerunt nos autem prς
dicamus Christum crucifixum:Iud is quidem scandalum, getibus autem stultitiam, ipsis autem qui salui fiunt, Iudaeis atque gentibus, Christum dei virtutem, & dei sapientiam. O
fortissimum fidei magistrum: cui docenti ecclesias,parum etia hoc loco visum est, ut chri stum deum esse diceret, nisi crucifixum addidisset: scilicet ut ad exertissimam ac validissi mam fidei doctrinam eundem quem crucifixum diceret, dei sapientiam praedicaret. Non ergo subtilitate aliqua, aut circumitione verborum usus est: nec in praedicando domini euangelio, crucis Christi nomen erubuit. Et licet hoc scandalum esset Iudaeis, & stultitia gentibus,deum audire natum, deum audi re corporeum, deum audire passum, deum audire crucifixum: no tamen ille propter Iudai ci scandali impietatem, virtutem pietatis suae non enarrauit: aut propter alienet stultitiς infi- ,
delitate, fidei suae robur imminuit: sed palam,
constanter, fortiter eum quem caro aediderat, homines occiderant, lancea perforarat, crux
63쪽
distenderat, virtutem dei de sapientiam praedicabat, Iudaeis quidem scandalum, gentibus
autem stultitiam. Sed tamen hoc quod erat aliis scandalum ac stultitia, aliis erat virtus dei& sapietia. Pro diuersitate enim personarum, erat diuersitas sensuu: & quod expers sani intellectus, ct: incapax veri boni dissidentia insi- .piens denegauerat, id intra ipsos animae recesistis sacrum esse ac salutiferum fides sapies sentiebat. Dic mihi ergo haeretice,hostis quidem omnium,sed tuus maxime: cui crux domini nostri Iesu Christi,& cum Iudaeis scandalum est, α stultitia cum gentibus:qui sacramenta verae salutis de illorum respuis scandalo, & istorum non sapis stoliditate: cur Pauli apostoli praedicatio,aut paganis stultitia, aut Iudaeis scandalum fuit ὶ nunquid potuerat offendere homines,si Christum ut tu asseris,solitarium esse hominem etiam ipse docuissetῖ Cui enim natiuitas illius,cui pessio,cui crux, cui peremptio incredibilis aut grauis esse potuissetinui quid noui vel inauditi in se Pauli praedicatio fecerat, si id passum hominem Christum esse dixisset, quod passim quotidie in hominibus conditio
humana toleraret ξSed illud utique erat, quod ἡgentilis stultitia non recipiebat,quod Iudaica infidelitas respuebat: quod Christum utique, quem illi, ut tu, solitarium hominem arbitra, bantur,apostolus deum esse dicebat. Hoc erat utique quod impiorum sensus refutabat,quod perfidorum aures ferre non poterant: in hor
64쪽
mine Iesu Christo dei praedicare natiuitatem, dei asseri passionem, dei annunciare crucem. Hoc utique erat graue, hoc incredibile : quia
hoc erat incredulum humanae audientiae, quod inauditum fuerat diuinae contigisse naturae. Itaque securus es tali hac affirmatione, atque doctrina, qudd nunquam praedicatio tua aut gentibus stultitia, aut Iudaeis scandalum erit. Nunquam tu a Iudetis atque gentibus aut cum Petro crucifigeris, aut cum Iacobo lapidab ris , aut cum Paulo capite plecteris. Non enim habet praedicatio tua illorum offensionem.Solitarium hominem natum, solitarium passum asseris. Timere non potes, ne persecutione sua te illi laedant: cum tu eos tua praedicatione c5- firmes. Sed videamus tamen adhuc aliquid de
hoc ipse Christus ergo iuxta apostolum,uirtus dei & sapientia dei est. id habes quod respondeas quid habes quo te conseras Exire hic & progredi nusquam potes.Christus dei sapientia est,& dei virtus. Ille quem Iudaei insoctati sunt, quem gentiles riseriit, quem tu cum
illis ipse persequeris. Ille inquam, tui & paganis stultitia est, & Iudaeis scandalum, & tibi utrunque: ille inquam est dei virtus, & dei sapientia . Quid habes quod agas claudes sortasse aures ne audias. Hoc&Iudaei apostolo
praedicante fecerunt. Quid libet facias, Christus in coelo est, & in deo, & cum eo, atque in eo in superioribus , in quo & in inferioribus fuit: persequi eum iam cum Iudaeis non potes.
65쪽
Sed facis unum tamen quod potes . perseque iis eum in fide, persequeris in ecclesia, persequeris in opinionis impiae telo, persequeris vraui dogmatis gladio. Plus forte aliquid' quam quidam veterum Iudaeorum facis: Christum tu nuc persequeris, postquam eum etiam illi qui persecuti fuerant,crediderunt. Sed minoris criminis forsan putas, qui d iniicere in
eum iam manus non potes.Non minus inqua,no minus grauis illa est persecutio,in qua eum in suis impii persequuntur. Sed offendit te dominicae crucis nomen: hoc & Iudaeos semper offendit. Exhorrescis deum audire passum: hoc & gentilis error irrisit. Quςro ergo nunc, in qua ab illis parte dissides , cum in hac tibi atque illis peruersitate c5ueniatῖSed ego praedicationem hanc dominicae passionis non se-lum imminuo, sed quanta in voto est ac substatia mea, augeo. Nunc enim qui crucifixus est, non solum virtutem ac sapientiam dei,qua nihil maius est, sed etiam totius diuinitatis ac maiestat si dominum praedicabo. Hoc magis qudd in hoc sermo meus doctrina dei est,dice- i. cre.1 apostolo: Sapientiam loquimur inter perfectos:sed sapiet iam non huius seculi, neq; prin- o. cipum huius seculi,qui destruuntur: sed loquimur dei sapientiam in mysterio, quς abstodita fuit: qua praedestinauit deus ante secula in gloriam nostram: quam nemo principii seculi huius cognouit. Si enim cognouissent,nunquam dominum maiestatis crucifixissent. Sed sicut
66쪽
scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus his qui diligunt eum . Vides quam breuiter sermo apostolicus quanta diaxerit3 Sapientiam se loqui dicit,sed sapietiam quam perfecte tantummodo sapientes sciant, prudentes seculi nesciant. Dei enim hoc ait esse sapientiam, quae sit diuino tecta mysterio, & ante omnia secula in sanctorum gloriam praedestinata: atque ideo eam his tantum qui deum sapiunt, esse cognitam, principibus autem seculi huius penitus ignotam . Causam autem subdidit, qua utrunque quod dixerat comprobaret, dicens: Si enim cognouissent, nunquam dominum maiestatis crucifixissent. Sed sicut scriptum est, quod ocului non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit,quae prςparauit deus his qui diligunt eum. Vides ergo qudd sapientia dei in mysterio abscondita, & ante secula praedestinata, his fuit incognita qui maiestatis dominum crucifixeruntὶ his autem cognita qui susceperint Θ Bene autem mysterio abstoditam dicit dei suis se sapientiam et quia nullus hoc unquam hominis vel oculus videre, vel audire auris, vel icor potuit cogitare, qudd maiestatis dominus vel nasciturus esset ex virgine, vel venturus in carne, vel omni afficiendus poenae, &contumeliae passione. Sed haec utique dei dona , sicut nemo est qui , cum essent abscondita in mysterio,sapere unquam per se poterit : ita
67쪽
beatus est qui reuelata cognouit.Vnde quicύ que eam non agnouerunt, necesse habeantur inter principes seculi: qui autem cognouerunt, inter sapientes dei. Non agnoscit ergo deum in carne natum dominum qui megat: ergo &vos non agnoscitis qui negatis . Sed quidlibet faciatis,quamlibet impie negatis: nos plus apostolo credim'. Et quid apostolo dico plus deo credimus. Ipsi enim per apostolum credimus, quem locutum in apostolo certi sumus.Dominum maiestatis sermo diuinus crucifixu a principibus huius seculi dicit tu negas: & illi negabant deii se crucifigere qui crucifigebat .Habet ergo qui confitentur, cum confitente apostolo parte: habeas tu necesse est cum persequetibus portionem. Quid ergo est hic iam quod dici queatHominum maiestatis crucifixu apostolus dicit:immuta hoc,s potes: separa nuc, si vales, Iesum a deo. Crucifixum certe a Iudaeis Christum negare no potes. Sed dominus maiestatis est qui crgeifix' est: ergo necesse est, aut Christi affixu esse in cruce deneges: aut deu affixu esse fatearis. Sed forte offendit te, 9, tandiu unius vel maxime Pauli apostoli testimoniis loquor. Satis mihi idoneus est quem elegit deus: nec enim erubesco eum fidei meae habere testem, quem deus voluit mundi totius esse ὁbctorem. Sed tamen ut acquiescam in hoc volutati tuae, qui habere me forsan praeter ea quib' usus sum testimonia non arbitraris, audi perfectum humanet salutis & sempiternς beatitudinis sacra-
68쪽
mentuiti, Martham in euangelio praedicante.
Quid enim ait Vtique domine, ego credidi, Ioan ii quia tu es Christus filius dei vivi, qui in hunc
mundum venisti. Disce a muliere fidem vera: disce aeternae spei confessionem. Habes tamen grande solatium: non erubescas ab ea sacramentum salutis agnoscere,a qua testimonium deus non refutauit accipere. Qudd si autoritas tibi forsan personae maioris placet: quamuis nullius displicere vel persona vel sexus debeat, cui confessio sacramenti autoritatem facit:quia quamlibet conditio cuiusquam aut locus minor sit, virtus tamen fidei nescit imminui.Interrogemus tamen non incipientem aliquem puerulum, cuius institutio rudis: aut sceminam, cuius fides forfitan videatur incipiens et sed suminum' illum & inter discipulos discipulum,& inter magistros magistrum: qui
Romanae ecclesiae gubernaculum regens,scue
fidei habuit, ita & facerdotii principalsi. Dic
nobis ergo, dic nobis quaesumus princeps a postolorum Petre,dic quemadmodum credere ecclesiae deum debeant: aequum est enim vedoceas nos,doctus a domino,& aperias nobis ianuam, cuius clauem accepisti. Exclude omnes suffodientes coelestem domum: & eos qui Per adulterinas caucrnas , & illicitos intrare aditus moliutur,auerte: quia certum est quda nullus ostium regni intrare poterit, nisi cui clauis a te in ecclesiis collocata reserarit. Dic ergo queadmodum credere Iesum Christum
69쪽
'& confiteri communem dominum debeamus. Respondebis utique absque dubio: Quid me consulis qualiter dominus confitendus sit quum habeas qualiter sim ego ipse consessus.
Lege euangelium, de non requires personam meam, cum habeas confessionem meam: i md illic habes personam meam,ubi confessionem meam: quia cum persona mea autoritatem sine confessione non habeat, autoritas est persenae meae ipsa confessio. Dic ergo euangelista, dic nobis confessionem, dic summi fidem apostoli:hominem ne tantum confessiis sit Iesum,an deum: carnem in eo tantum esse dixe- . rit,an dei filium praedicaritὶ Interroganti ergo domino Iesu Christo, quem eum crederet, quem confiterentur esse discipuli, respondet primus apostolorum Petrus, unus utique pro omnibus: idem enim unius habuit responsio, quod habebat omnium fides. Sed primum decuit respondere: ut idem esset ordo responsionis qui erat honoris:& ipse antecederet co fessione , qui antecedebat aetate. Quid ergoic ait)Tu es,inquit,Christus filius dei vivi. bimplici de rustica interrogatione ad confutandum te mihi haeretice uti necesse est.Dic mihi, quaeso, quis ille fuerit, cui Petrus ista respondit Negare non potes Christum fuisse.Interrogo ergo, Christum quem vocas hominem an deum ξhominem utique absque dubio: hinc enim omnis est tua haeresis, quia negas Christum filium dei. Et ideo etiam Mariam Chri-
70쪽
holocon esse,non theolocon dicis:quia Christi generatrix sit,non dei. Christum ergo hominem tantum asperis, non demir: de ideo filium esse eum hominis, non dei. Q iiiii ergo ad haec respodit Petrus 3 Tu es, inquit, Christus filius dei uiui . Christum hunc que tu hominis tantufi liu esse asseris, ille testat' filiu dei. Cui vis credam iisti ibi an Petroῖ opinor no es tam inipu-des,ut praeponere te audeas primo apostolorii.
Tametsi quid est quod tu no audeas aut que- admodu apostolu no despicias, qui deii negare
potuistiὶ Tu es,ergo inquit, christus filius dei vivi. Nunquid hoc ambiguisaut obscuri aliquid in se habetὶ simplex tutum est & aperta
confessio, Christum dei filium praedicat. Negas fortasse dictum: sed euangelia testatur. An mentiri apostolum dicis sed detestabilis falsitas, apostolum falsitatis accusans. An de alio Christo aliquo forsan hoc dictum esse cotendis 3 Sed nouum prodigiosi commenti genus. id ergo reliquum est unu scilicet, ut cumscriptum sit legatur, de verum sit quod legitur, tandem ves vi vel necessitate constrictus, cum falsitatem astruere non valeas, verita-
tem impugnare desistas. Sed tamen quia sum mi apostoli testimonio usis sum , quo dominum Iesum Christum coram deo ipse consessus sit: videamus quemadmodum consesitionem eius is quem consessus est approbarit:
quia plus est multo quam quod apostolus dixit,si dictum illius deus ipse laudauit.Dicenti
