장음표시 사용
41쪽
quasi apparitionis luce trionstratur. Sicut in euangeliis apparuisse stellam Magis orienta- 'libus legimus: Δ in Exodo,Apparuit,inquit, Moysi angelus in igne flammae rubi.In omnibus enim & his & aliis visionibus sacris , hoc utendum ves maximὸ verbo scriptura existi mauit: ut apparuisse haec diceret, quae insolita claritate fulgerent. Ita ergo &apostolus sciens
aduentum caelestis gratiae quae ortu sacrae natiuitatis apparuit, verbo eam fulgidae apparitionis expressit: ut apparuisse utique id diceret,quod nouae lucis splendore radiaret. Apparuit ergo gratia dei saluatoris nostri. N liquid causari hic aliquid quassi de ambiguitate nominum potes, ut dicas aliud esse Christum, aliud
deum 3 ut saluatorem a maiestate nominis sui
distrahas, & dominum a diuinitate secernas 3 Ecce hic vir dei ex deo loquitur, & apparuisse ex Maria gratiam dei, evidentissima praedicatione testatur. Ac ne forte non ex Maria deuapparuisse diceres, nomen statim addidit sal
vatoris: scilicet ut eum natum esse ex Maria
deum crederes , quem saluatorem natum ne
Lucae 2. gare non possis. Iuxta illud: Qlaia natus est robis hodie saluatori. O admirabilem, & vere 1 deo datum gentibus magistrum: qui sciens futtiram hanc haereticae prauitatis insaniam,qu in litem vocabula dei verteret, & calumniaride. de sui nominibus non timeret: ne salua vis vocabulum haereticus a diuinitate secerneret, n men dei ante praemisit: scilicet ut prγ
42쪽
missum dei nomen omnia sibi quae sequeren
tur nomina vindicaret meque ullus in sequentibus solitarium esse hominem Christum cre- , deret, quem in primo statim vocabulo deum esse didicisset. Expectantes, inquit idem apostolus,beatam spem,& aduentum gloriae magni dei, & salitatoris nostri Iesu Christi. Vidit profecto ille diuinae sapientiae doctor, ad intadiosas calliditates diabolicae captionis , simplicem tantummodo non sufficere doctrinam, nisi sanctam fidei praedicatione munimine cautionis armasset. Et ideo cum superius nomen
dei saluatorisque posuisset, hic addidit, Iesu Christi. Licet ne ad significandum dominum Iesum Christum sufficere tibi forsitan nomen
solum non crederes saluatoris: & non eundem
Iesum Christum deum esse intelligeres, quem saluatorem deum esse cognouisses Quid ergo ait hexpectantes,inquit, beatam spem, & aduentum gloriae magni dei, & saluatoris nostri Iesu Christi. Nihil hic de nominibus domini nostri deest: & deum hic & saluatorem & Iesum & Christum vides. Sed omnia haec vides, omnia in deo esse perspicis. Audisti enim deu, sed saluatorem. Audisti deum,sed Iesum. Audisti deum esse,sed Christum.Separari hoc appellationis diuersitate non valet,quod diuinitas unitate coluxit. QSicquid libet de his requisieris,idem inuenies. Saluator deus est,Iesus deus est, Christus de' est. Omne hoc quod audis plurale est nuncupatione, sed unum est
43쪽
sed unum est potestate. Quia cum & saluator deus sit,& Iesus deus,& Christus deus: intelli,
gere apertum est,qudd omnia haec distinguuntur appellatione, ted iunguntur majestate. Et cum euidentissime audias quod unus in singulis nuncupatur deus r intelligere utique aperte potes, qudd est in omnibus unus deus . Ac sic non licet tibi iam ex dissimilitii dine dominicae nuncupationis quaerere discrepantiam potestatis,& pro varia te appellationis diuersit tem facere personae. Non licet dicere, Christus ex Maria natus est, & non deus, apostolus enim proclamat deus. No licet dicere, Iesus ex
Maria natus est, Sc no deus: apostolus enim testatur, deus, Non licet dicere saluator natus est, ct non deus: apostolus enim c5firmat,deus. Nihil est quo te conferas: quicquid de dominicis vocabulis suinpseris,deus est quod nominaris.
N ihil est quod dicas, nihil est quod afferas,nihil quod improba falsitate confingas. Potes habe e. in incredulitate impia quod non credas, non habes in calumniandi occasione quod de
neges. Quanquam quia de diuina hac saluatoris domini nostri gratia paulo superius loquic sepimus, volo ut de eadem re adhuc ex lecti nibus sacris aliqua dicamus. Legimus in actibus apostolorum apostolum Petrum eos qui euangelium rςcipientes , nihilominus tamen iugum vςtustae legis portandum esse cense- 'i' bant, ita rςdarguentem: Quid, inquit, tent
iis deum, imponςre iugum super ceruices di
44쪽
scipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimusΘSed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari, quemadmodum & illi. Donum certe gratiae huius 'per Iesum Christum datum apostolus dicit. Resiponde mihi nunc si placet, gratiam hanc
quae ad salutem omnium data est, ab homine, an a deo datam existimes 3 Si ab somine, re- .
clamat tibi vas dei Paulus,dicens: Apparuit gratia dei saluatoris nostri. Diuini enim esse
gratiam hanc docet muneris non imbecillitatis humanae . Et sane etiamsi sacrum testimonium non suppeteret, ipsa rei veritas te-
. stimonio erat: inia praestare rem perpetui di immortalis boni, fragilia & terrena non possitnt : nec dare quisquam alteri valet , quo ipse indiget: aut tribuere illius rei copiam, cuius rei inopiam sustinere fateatur. Adeo ergo necesse est gratiam datam non neges. Deus ergo est qui dedit, data autem est per dominum natrum Iesum Christum: ergo dominus Iesus Christus deus. Si autem est ille, utique ut est,deus, ergo illa quae deii peperit,theolocos, id est genitrix dei. Nisi forte ad la ridicula blasphemiae cotradictione tendere velis, ut illa ex qua deus nat' est,dei matrem neges: csi illu qui nat' est,de si negare n5
possis. Sed videam' tame quid de hac eade domini nostri gratia etia euangeliu dei senserit: Gratia, inquit, & veritas p Iesu christu facta est.Si solitari' homo christus,quomodo haec
45쪽
facta per Christum p Vnde in eo virtus diui- na,si in eo sola humana conditio Vnde coelestit largitas,si terrena paupertas λNemo enim potest tribuere quod non habet. Dans ergo
diuina gratiam Christus, habuit quod dedit.
Neque enim potest harum diuersssimaru in- ter se rerum quis differentiam sustinere: ut simul & patiatur indigetiam inopis, & habeat munificentiam largientis. Et ideo scicns apostolus Paulus omnes diuitiarum coelestiti thesauros in Christo esse, recte ad ecclesias striai cor.1έ bit: Gratia domini nostri Iesu Christi vobiscum. Qui scilicet saepius iam docuerat eunde deum esse quem Christum: cuctamqite in illo.
maiestatem deitatis esse,& omnem in eo cor-
poraliter plenitudinem diuinitatis habitare, recte utique iam sine adiectione nominis dei solam precatur gratiam Christi. Quia chi eadem docuerit saepius gratiam dei esse quam Christi, plenissime nunc solam precatur gratiam Christi: quia in gratioChristi omne scit
dei gratiam cotineri ., Gratia ergo,inquit, domini nostri Iesu Christi vobiscum. Interrogo te quisquis es o haeretice, scribens haec ad e clesias Paulus, sid his precabatur ad quos scri. bebatλGratia enim, inquit,domini nostri Iesu Christi vobiscum. Si homo solitarius Iesus Christus:ergo & ille optans dari ecclesiis gratiam Christi,gratia dari se optabat: & dices, gratia Christi vobiscum, hoc dicebat, gratia hominis vobiscum, gratia carnis vobiscum,
46쪽
gratia imbecillitatis corporeae:gratia fragili
tatis humanae. Aut cur omnino nomen gratiar
ipsius nominaret, si gratia hominis . optaret quia optandi ratio non subsistebat, ubi non
erat quod optaretur: nec precandum erat, ut
eius gratia his contingeret, qui substantiam, ut ais, ipsius quae optabatur gratiar non haberet . Ergo vides haec stulta esse penitiis & ridicula: inad potius non ridicula, sed flenda: ea enim quae quibusdam facilioribus sunt ridicula,piis ac fidelibus flenda sint. inita in stultitia vestrae infidelitatis illi effundut lachrymas charitatis, ct in sapietia impietatis alienae illi habent lachrymas pietatis suae.Resipiscam iis ergo aliquado,& respiremus: quia sensus hic non sapientia tantum, sed etiam spiritu caret: cum sit utique spiritali sapientia vacuus, & spiritu salutis alienus. Sed dicas sorsitan gratiam hac domini nostri Iesu Christi, de qua apostolus scribit, no cum ipso natam,
sed postea ei illapsu diuinitatis infusam: quia
de homo ipse a te dominus noster Iesus Christus, quem solitarium dicis, non cum deo natus, sed postea a deo dicatur assumptus: ac per hoc totum homini illi gratiam, quando & diuinitatem datam . Neque nos aliud dicimus quam diuina gratia cum diuinitate descederiti. iuia ct diuina gratia dei sit & largitio
quodammodo ipsius diuinitatis, ac donum munificetia gratiarum. Temporis ergo internos forsitan putetur magis quam rei esse di-
47쪽
stantia equia diuinitatem quam nos cum domino Iesu Christo natam, tu postea dicas infusam. Sed illud est quod natam cum domino diuinitatem negans , nec postea fidelirer confiteri potes: quia non potest una eademq; res in parte esse impia, & in parte probari pia: & eadem in portione fidei, & in portione esse perfidiae. Primum ergo illud a te requiro: dominum nostrum Iesum Christum, qui
ex Maria virgine natus est, hominis tantum filium,an etiam dei dicas filium ξ Nos enim, id est catholicorum omni hi fides,quam omnes utrunque hoc & credimus,& intelligimus,&scimus & confitemur: quod & hominis est filius , quia ex homine natus est : & dei filius,
quia ex diuinitate conceptus.Tu ergo Vtrunque hoc, id est dei filium atque hominis, an tantum hominis esse asserisὶ Si tantum hominis, reclamant tibi apostoli, reclamant prophetς, reclamat denique ipse per quem est facta concepti,o spiritus sanct': Obruitur impudentissimum os tuum cunctis diuinorum api cum testimoniis:obruitur sacris voluminibus
sanctis testibus: obruitur deniq; ipso dei eua- gelio quasi diuina manu. Et Gabriel ille magnus,qui in Zacharia vocem incredulam vir tute verbi sui coercuit,multo magis in te bla phemam atque impiam suo ipso ore damnauit,dicens ad Mariam virginem dei matrem: Spiritus, inquit, sanctus veniet in te, & vi
tus altissimi obumbrabit tibi. Ideo de quod
48쪽
nasceturae te sanctum, vocabitur filius Dei vides qudd ut secundum carnem hominis fieret filius Iesus Christus, ante est fili' dei prς-
dicatus ξ Paritura enim dominum virgo Maria,sancto in se spiritu descendente, & virtute altissimi cooperante concepit. Ac per hoc
intelligis , qudd domini saluatorisque nostri
inde est origo unde conceptus: & cum descedente m virginem totius diuinitatis plenitudine natus sit, filius esse hominis non potuerat, nisi prius dei filius fuisset: & ideo missus
ad adnutiandam sacri ortus natiuitatem, an- gelus dei cum sacramentum conceptionis ante dixisset,partui ipsi nomen imposuit, dices: ' Ideo de quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei: hoc est illius filius nucupabitur, quo generante est generatus . Dei ergo filius Iesus Christus e quia & a diuinitate genitus:& a diuinitate conceptus. Si autem dei filius, ergo indubitater deus: si aute deus,ergo gratia dei no carens: neque enim ea re unqua caruit, qua ipse fecit. Gratia enim & veritas per Iesum Christu facta est. Omnis ergo in eo gratia,Omnis virtus,omnis potetia, omnis diuinitas, omnis deniq; diuinitatis ac maiestatis ipsius plenitudo chi eo atq; in eo semper fuertit,sive in coelo,sue in terra, siue in utero, siue in ortu nihil unsi deo de deo defuit, se per enim cu deo deitas, no loco vnsi ab eo, no tepore separata: ubiq; enim deus totus, ubique persectus, non diuisus, non demutatus, non
49쪽
imminutus est: quia nec addi unquam deo, nec detrahi quicquam potest: sic enim imminutione deitatis non habet, sicut nec augmetum. Idem ergo in terris fuit, qui ct in coelis: idem in humilibus,qui in excelsis, idem in hominis exiguitate qui in dei maiestate.Et ideo bene apostolus Christi gratiam nominas, dei gratiam nominabat: Quia Christus toti m' erat quod deus:omnis in ipsa stat hominis c5ceptione dei virtus, omnis diuinitas , omnis diuinitatis venerat plenitudo. Inde enim illi omnis diuinitatis perfectio, unde & origo. Neque enim unquam sine deo fuerat homo a
ille, qui utiq; hoc ipsum quod erat, esse a deo
coeperat. Hoc itaque primum, velis nolis, negare no potes , qudd dominus Iesus Christustilius dei sit: archangelo Atiqtie clamante in euagellis: quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius dei. Hoc aute posito, scito te quicquid de Christo legeris, de Dei filio legerer quicquid de domino aut Iesu legeris , ad dei
filium pertinere.Omnia enim h c illius nomina,dei filium nominant: omnia haec eius vocabula, filium dei clamant. Et ideo tu in his omnibus quaecunque audieris, nomen diuinitatis agnoscens, cum in omnibus videas te dei filium intelligere debere, argumentare laplacet, quomodo deum valeas a dei filio sepa
50쪽
Cribens Romanis Rom. . diuinus ille eccle
iadqOrum,id fratrum suorum infidelitate,his vervsus est: Opta-ba, inquit, anathe-
Christo pro fratribus meis: qui sunt cognati secundum carnem, qui sunt Israelitae: quorum adoptio est filiorum,& gloria,& testametum,& legissatio, & obsequium, & promissiones: quorum patres,ex quibus Christus secundum carnem , qui est super omnia deus benedictus in secula. O affectum de fidelissimi apostoli,&piissimi propinqui:qui intestimabili charitate mori vult & pro cognatis ut proximus,& pro discipulis ut magister. Et quς tandem causa ut mori velletὸ una utique, ut illi viucrent. Vita autem eorum in quo continebaturZin hoc scilicet,ut ipse ait, ut deum Christum secundum carnem natum ex sua carne Vognoscerent. Et ideo utique apostolus plus dolebat, quia eum illi ex Israel natum non intelligerent, qui ex
